Obrázky na stránke
PDF
ePub

tante in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset A ceamenta portare, evangelicæ prædicationis I308 Christus; respondit dicens: Ego quidem vos baptizo ostendens in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in Evangelium.

in aqua, in pœnitentia.

81. Videtur tamen ideo hoc dicere, quod plerum que Joannes personam accepit populi Judæorum. Unde ad hoc referunt quod ait : Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. 11, 30), quod oporteret minorem fieri populom Judæorum, crescere in Christo populum Christianum. Denique et Moyses accepit personam populi; sed ille calceamentum non Dominicum portabat, sed pedum suorum. Et isti calceati sunt calceamento fortasse non suorum pedum ; ille autem solvere calceamentum pedum jubetur suorum (Exod. 11, 5); ut animi ejus gressus et mentis, corporei nexus vinculis absolutus, iter spiritale gradia

78. Videbat ergo Joannes cordis occulta. Sed consideremus cujus hæc gratia. Quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta, Paulus ostendit dicens: Occulta quoque cordis ejus manifesta fient: et procidens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vob's (I Cor. xiv, 25). Dei ergo munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adjuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Quo autem proficit ista cogitatio Judæorum, nisi ut secundum Scripturas venisse Christum probetur? Erat enim qui exspectabatur; et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur, advenit. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio B tur. Apostoli autem calceamentum deposuerant coræstimatur, in seipso esse non creditur ? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt. Quæ Deo secundum carnem dignior generatio, quam ut immaculatus Dei Filius immaculatæ generationis servaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? Et utique divini adventus a sigHum in virginis partu, non in mulieris constitutum

est.

79. Ego, inquit, vos aqua baptizo. Cito probavit non esse se Christum, qui visibili operetur officio. b Nam cum ex duabus naturis homo, id est, ex anima subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur. Aqua enin corpus abluitur, spiritu animæ delicta mundantur. Aliud agimus, aliud invocamus; licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret. Non enim aqua omnis ablutio est, sed hæc inter se divisa esse non possunt, et ideo aliud fuit baptisma pœnitentiæ, aliud gratiæ est. Istud ex utroque, illud ex uno; nam cum communia delicta sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse communis. Et bene sanctus Joannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent, et quasi non intellexerit, declinans majestatis invidiam, non verbo, sed opere declaravit non esse se Christum. Opus enim hominis est gerere pœnitentiam delictorum ; Dei munus est gratiam implere mysterii.

Venit autem fortior me.

C

80. Non comparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum (neque enim inter Dei D Filium et hominem ulla poterat esse collatio), seď quia multi fortes; nam et diabolus fortis: Nemo enim potest vasa fortis... diripere, nisi prius alligaverit fortem (Marc. m, 27). Multi ergo fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique eousque non fecit comparationem, ut addiderit: Cujus non sum dignus cal

misericordia... necessarium et ab omnibus deferendum est. Reliqui, ac edit. ut in textu.

a Scilicet Isai. vi, 14: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, elc. Recte autem Ambrosius Judæos arguit, qui Christum ex muliere venturum putantes, hebraicam Isaiæ vocem by pro qualibet muliere, non pro virgine, quæ virginitatem in conceptu et partu ser

porale, quando missi sunt sine calceamento, sine virga, sine pera, sine zona; sed non statim Domini calceamenta portarunt. Fortasse post resurrectionem portare cœperunt; ante enim ne cui gesta Domini dicerent, monebantur. Denique postea his dicitur: Ite in orbem universum, et prædicate Evangelium (Marc. xvi, 15); ut evangelicæ prædicationis vestigium proferentes, toto Dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. Est igitur calceamentum nuptiale evangelica prædicatio. Sed de hoc opportunius aliquid in aliis explicabimus (Inf. cap. x).

(Vers. 17.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni habens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem igni comburet inexstinguibili.

82. Habens ventilabrum in manu. Ventilabri indicio discriminandorum Dominus declaratur jus habere meritorum; eo quod dum frumenta in area ventilantur, plena a vacuis, ab inanibus fructuosa veluti quodam auræ spirantis examine separantur. Per hanc igitur comparationem ostenditur quod Dominus judicii die solidæ merita fructusque virtutis ab inanis jactantiæ, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat; perfectioris meriti viros locaturus in mansione cœlesti. Ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit ejus esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus afferret in nobis, invisus paleis, inanibus meritis non amicus. Et ideo ante eum ignis ardebit, non natura sui noxius; utpote qui mala improbitatis exurat, splendorem probitatis accumulet.

(Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, el orante, apertum est cœlum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicul columba in ipsum; et vox de cœlo facta est: Filius meus es tu, in te complacui.

vaverit accipiendam esse pertinacius contendebant. Vide Huet. Demonst. Evang. cap. 9.

b Sic omnes edit. ac propemodum cuncti mss.; Corb. tamen et alii pauculi, Nam cum ex duobus naturalis homo, etc. Rursus eodem loco edit. omnes, sed cum mss. omnino duobus, visibile per visibile, invisibile per invisibile, etc. Mss. octo, visibile per invisibile, invisibile per visibile, etc. Verum alii totidem pro

crepant. Docuit igitur me David quod nemo sine Domino ædificet domum, custodiat civitatem (Ps. cxxvi, 1).

83. Baptizatus est ergo Dominus non mundari vo- A Filium discrepare, qui circa præsidia nostra non dislens, sed mundare aquas; ut ablutæ per carnem Christi, quæ peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit. Pulchre autem in iis quæ a cæteris dicta sunt, sanctus Lucas 1309 evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Joanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit. Quæ autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens : Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. ш, 15).

84. Cum igitur tanta ad ædificationem Ecclesiæ suæ divino Deus favore conces erit; ut post patriarchas, prophetas, angelos, unigenitus descenderet Dei Filius, et ad lavacrum veniret; nonne vere atque divine de Ecclesia cognovimus dictum: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam (Psal. cxxvi, 1)? Nec mirum si homo ædificare non potest, qui non potest custodire : Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam (Ibid.). Hæc de quodam psalmo. Audeo tamen etiam ego dicere, quod homo viam non possit adoriri, nisi Dominum habeat præviantem. Unde criptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. x11, 4), et, A Domino diriguntur viæ viri (Prov. xx, 24). Denique ille perfectior, qui intelligeret se sine Domino ambulare non posse: Vias, inquit, tuas edoce me (Psal. xxiv, 4). Et ut ad hi-toriam veniamus (non enim simplicem tantum rei gestæ seriem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad a mulationem scriptorum referre) ex Ægypto populus exivit, nesciebat viam quæ ad terram duceret sanctam. Misit Deus per no tem columnam ignis, ut per columnam populus viam disceret. Misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram, neque ad dexteram declinaret (Exod. x, 21). Sed non estalis, homo, ut merearis et tu ignis columnam : non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post adventum Domini fides exigitur, signa conduntur. Time Deum, et præsume de Domino : Immittit enim angelos Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. xxxш, 8). Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit ædificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino (Conf. S. August. lib. de Gratia Christi, cap. 44). Et ideo juxta Apostolum: Sive manducotis, sive bibilis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, in nomine Domini nostri Jesu Christi (1 Cor. x, 31 ). In duabus enim epistolis : alibi in nomine Domini nostri Jesu Christi (Coloss. 11, 17); alibi in glorium Dei facere te pra cepit; ut scias eamdem esse Patris et Fili gloriam, eamdemque virtutem: nec in aliquo circa sui divinitatem Patrem et

pius ab editis recedentes, visibile per invisibilia, etc., et hoc satis apposite ad propositum.

a Sic mss. undecim optimæ notæ. Alii partim replevit eam carne; partim cum edit. replevit locum ejus carne, quibus verbis non male redduntur Græca illa LXX Seuum, καὶ ἀνεπλήρωσε σάρκα, αντ' αυτ

85. Docuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1). Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terræ, et insufflavit in faciem ejus flatum vitæ (Gen. 11, 7); ut actum quemdam Dei circa ædificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas. Docuit etiam quia. et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere ejus, 1310b et replevit carnem ejus et ædificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, B in mulierem (Ibid., 21 et 22). Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem. Mundum Deus fieri jussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5).

C

D

86. Plus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus æstuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Hæc vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens : Sacramentum hoc magnum est (Ephes. v, 32). Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ (Ibid., 31): et, Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ibid., 30). Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quæ de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Joannes Post me venit vir qui ante me factus est (Joan. 1, 27)? De cujus latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum. Quæ est hujus costa b nisi virtus? Quia tunc quando miles latus ejus aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro sæculi vita (Joan. xix, 34). Hæc sæculi vita, costa Christi est: hæc costa secundi est Adam. Primus cuim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiæ est. Nos ergo membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Et fortasse hæc est costa de qua dixit Sentio de me virtutem exisse (Luc. vii, 46). Hæc est costa quæ de Christo exivit, nec cor

Ts, sed præpositionem &vri abfuisse a cod. Ambrosiano credibile est.

b Rom. edit. nisi vita; reliquæ, et cuncti mss. nisi virtus. Et hæc lectio inde confirmatur, quod citatur infra: Sentio de me virtutem exisse.

pus ejus imminuit; non enim corporalis, sed spiri- A meris portarent, et octoginta millia lapidum caso

talis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult. Hæc est Eva mater omnium viventium. Si enim a intelligas viventem cuin mortuis quæri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitæ non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita. Mater ergo viventium Ecclesia est, quam ædificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei.

87. Veniat ergo Deus, ædificet mulierem, illam quidem adjutricem Adæ, hanc vero Christi. Non quia Christus adjumentum requirit, sed quia nos quærimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam pervenire. Et nunc ædificatur, et nunc forma- B tur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superædificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. 11, 20). Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. Veni, Domine Deus, ædifica mulierem istam, ædifica civitatem; 1311 veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti : Ipse ædificabit civitatem mihi (Esai. xLv, 13).

res, et tria millia sexcenti operum præpositi (II Par. 11, 2). Veniant angeli illi, veniant lapidum cærsores, cædantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniaut et qui in humeris portant; scriptum est enim Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22).

90. Venit ergo ad Joannem, quoniam cætera comperis is. Venit ad Joannis baptisma: sed Joannis baptisma habebat pœnitentiam delic.orum (Matth.In, 13). Et ideo prohibet eum Joannes dicens: Egou te debeo baptizarı,et tu venis ad me (Ibid., 14)? Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet : qui autem peccatum non fecit, lavacrum pœnitentiæ cur requirat? Sine, indecet quit, modo: hoc est, dum Ecclesia ædificetur, nos implere omnem justitiam (Ibid.,15). Quæ est justitia, nisi mi-ericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: justitia ejus manet in æternum (Psal. cxi, 9). Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Justitia ergo ejus manet in æternum. Quæ est justitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo ? Quæ est justitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet : sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret? Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxia carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus.

88. Ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quæ vivet in æternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quæ nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam ; Elias enim unus fuit. Transferetur super Enoch, cujus mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia mutaretur cor ejus hæc autem diligitur a C mini prospicientiam! Quanto enim abjectior humili

Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est? Hæc enim est spes Ecclesiæ. Rapictur profecto, assumetur, transferetur ad cœlum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur in et Ecclesia. Non mihi credis? Crede vel Paulo, quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (1 Thes. v, 16).

1312 91. O vere divinam in ipsa humilitate Do

tas, tanto divinior providentia. Injuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur. Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiæ, quando Christus lavacrum pœnitentiæ non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum. Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus? Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regio

89. Ad hanc igitur ædificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchæ, mittuntur propheta, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo cœlestis exercitus Deum laudat; quia civitatis hujus adificatio propinquat. Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus D num, uno momento in uno corpore Deus fraudem ædificat, verum non est solus; quia Pater præsens est. Et si solus ædificat; gratiam tamen tantæ ædificationis non solus usurpat. Scriptum est de templo, quod ædificavit Salomon, in quo typus Ecclesiæ fuit, quia septuaginta millia erant qui in hu

[ocr errors]

a Mss. septem, intelligas viventem, quid cum mortuis quæris? Alii tres, intelligas viventem, cum mortuis non quæris. At potior videtur aliorum atque edit. lectio.

b Corb. cod., quia Christi est vita.

e Vet. edit. ac miss. septem : quia tria millia sexcenti erant qui portabant in humeris: et septuaginta millia lapidum casores, vel lapidis, vel etiam, lapidicasores; et octoginta millia tollentes onera. Veniant,

vetusti erroris abolevit, gratiam regni cœlestis effudit? Unus enim mersit, d sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur. Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Ja

etc. Alii cum edit. Rom. ut nos in corpore. nisi quod in plerisque desiderantur hæc verba : Et tria millia sexcenti operum præpositi. Alii denique ordine paululum inverso eumdem ac in textu sensum reti

[blocks in formation]

cob., IV, 8), quia purificavit se ille pro nobis, qui A mus eum. Qui enim dicit quia novit eum, et præcepta purificatione non eguit. Hæc de nobis.

a

92. Nunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur. Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. x, 20), negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Joan. xvi,32). Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur. Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est cœlum, el descendit Spiritus sanctus cor. porali specie, sicut columba. Quomodo ergo hæretici dicunt quia solus in cœlo est, qui non est solus in terris? Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus simplices sicut columbæ. Pacem lavacri requirit B gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quæ sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. vi, 11). Docuit me cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbæ. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiæ, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam. Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ (Psal. Liv, 7)? 93. Venit ergo Spiritus sanctus, sed attende mysterium. Venit ad Christum. Omnia enim per ipsum..... facta sunt..... et in ipso constant (Colos., 1, 16 et 17). Sed vide benevolum Dominum, qui solus se injuriis subdidit, solus gratiam non quæsivit. Et C ubi ædificavit Ecclesiam ? Rogabo, inquit, Patrem el alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in æternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec agnoscit eum (Joan. XIV, 16 et 17). Merito 1313 ergo se in corpore de. monstravit; quoniam divinitatis substantia non videtur.

94. Vidimus Spiritum, sed in specie corporali : videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum. Vult omnem exædificari animam: vult eam ad salutem informare vult lapides vivos a terra ad cœlum transferre. Diligit templum suum et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, præcepta ejus servemus. Si diligimus eum, noveri- D

a Rom. edit., quam in typo olivæ. Certum quidem est vocibus, in typo veteri, designari olivam, ut ex sequentibus intelligitur: sed non ideo ea vox in textum intrudenda. Porro in profanis etiam auctoribus oleam pacis symbolum esse notius est, quam ut vel a tenuiter docto possit ignorari. Hanc autem ejus rei causam reddunt, quod artibus', quæ maxime in pace florent, oleum usui sit.

b Rom. edit., quoniam in divinitatis substantia, etc.

Rom. edit., Filius Dei in eo utique quod Deus est, non videatur, demonstrare, etc., Vel., Filius Dei..... Deus est, non videtur, sed demonstrare. Ab his propius recedunt scripti cod. quos sequimur.

4 Edit. ac pauci mss., Filium non credit. Alii plu

ejus non servat, mendax est (I Joan. 11, 4). Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit? Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam. Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore : et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse præsentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui. Si vis discere Filium cum Patre semper esse præsentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in cœlum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. cxxxviii, 8). Si Patris testimonium quæris, audisti a Joanne. Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium cœlesti voce commisit, 1314 dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. II, 17).

95. Ubi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? lloc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos sed ab ipso Patre vox de cœlo missa signavit. Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite (Matth. xvn, 5), dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Qui'ergo & Filio non credit, non credit Patri. Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat. Quid est enim dicere: In quo complacui, e nisi quia omnia quæ habet Filius, et Pater habet: sicut et quæ l'atris sunt, Filii sunt? Filius dixit: Omnia quæ habet Pater, mea sunt ( Joan. xvi, 15); indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem. Credamus Patri, cujus vocem elementa sonuerunt credamus Patri, cujus voci elementa obsequium præbuerunt. Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quæ non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.

[blocks in formation]

LIBER TERTIUS.

quæritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. 1315 Quam deforme autem si relicta viri origine, origo feminæ quæreretur, ut videretur patrem non habuisse ille totius mundi populis prædicandus?

1313 (Vers. 23. ) Et ipse Jesus erat incipiens fere ▲ ravit David (Matth. 1, 3 et seq. ). Viri enim persona annorum triginta, qui putabatur esse filius Joseph. 1. De generationibus dicturi, quarum nonnullam videmus in Evangelio secundum Matthæum, vel in hoc cujus interpretationem habemus in manibus, esse distantiam; quoniam non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere," de gestis præsertim Domini Salvatoris, quanto studio possumus, non dixisse eos discrepantia demonstre

mus.

2. Et primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Joseph. Bene enim putabatur, quia natura non erat : sed ideo putabatur, quia eum Maria, quæ Joseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: Nonne hic est filius Joseph fabri ( Matth. xm, B 55)? Diximus supra qua ratione per virginem : diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris : non alienum etiam videtur ut qua ratione b fabrum patrem habuerit, declaremus. Hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat qui fabricator omnium condidit mundum; juxta 1314 quod scriptum est: In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1). Nam etsi humana non sunt comparanda divinis ; typus tamen integer est quod Pater Christi igne operatur et Spiritu, et tamquam bonus animæ faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, et in varios usus omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare.

3. Cur autem Joseph magis quam Mariæ generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Joseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quæ semper viri originem quærit. Sic enim habes: Phares fuit filius Judæ principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Jesse, et Jesse gene

C

4. Sed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistæ discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Sic enim habes: Fuit homod ex Arath, ев nomen ejus Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi de monte Ephraim (I Reg. 1, 1). Vides et a patribus ad filios, et a filiis ad patres originis descriptionem veteri more contextam. Vides ubique familiam per virorum generationes esse decursam. Noli mirari si Matthæus ab Abraham usque ad Joseph, Lucas a Joseph usque ad Adam, et ad Deum generationum ordinem percurrit. Noli mirari quod Joseph origo descripta est. Etenim secundum carnem natus, usum debuit sequi carnis, et qui in sæculum venit, sæculi debuit more describi; maxime cum in Joseph origine etiam origo sit Mariæ. Nam cum vir justus fuerit Joseph, utique ex tribu sua, et ex patria sua accepit uxorem: nec potuit justus facere contra id quod Lege præscriptum est. Sic enim habes, quia unusquisque in hereditatem tribus suæ patriæ adhærebunt filii Israel, nec de tribu ad tribum transibunt : et omnis filia quæ habet hæreditatem tribuum filiorum Israel, uni ex populo, et ex tribu patris sui erit uxor (Num. XXXVI, 6-8). Itaque et census tempore ascendit Joseph de domo et de patria David (Luc 11, 4 et 5), ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quæ ex eadem domo, et ex eadem patria professionem delert, utique ejusdem tribus, et ejusdem patriæ se esse designat.

5. Cognata quoque Mariæ inducitur Elizabeth (Luc. 1, 36): primo quod omnes Judæi cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse.... pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitæ ( Rom. 1x, 3 et 4). Cognatæ ergo, quia ambæ Israelitæ erant: simul et cognatæ, quia ambæ erant ex tribu Juda. Didicisti ex tribu Juda Mariam, disce et Elizabeth. Nam Ex

a Rom. edit. sola, de generationibus præsertim, etc. D que significationes habet ea vox, quas colligere est

b Cujusmodi faber fuerit S. Joseph in controverso est. Alii volunt fuisse ferrarium, quidam cæmentarium, plures lignarium; unde illud ecclesiastici viri dietum ad Julian. Apost.: Θὗτος δέ ὁ τέκτονος υἱὸς θήκην αὐτῷ ξυλίνην πρὸς θάνατον κατασκευάζει. Videtur autem ab Ambr. significari simul et ferrariam et lignariam artem Josephum exercuisse, ut sequentia clare ostendunt.

© Curiæ apud Romanos tringinta fuerunt, in quas Romulus universum populum divisit, quem morem aliæ quoque civitates imitatæ sunt. Indicat itaque Doctor noster viros in suæ quemque curiæ tabulas referri atque ascribi solitos, non feminas. Alias quo

ex Cod. Theod. lib. xvi, tit. 2, lib. n, m, xxi, et alibi. Nonnullas etiam Rosinus lib. vi. Antiq. Rom. cap. 2, refert, atque alii.

d Rom. edit., ex Aramathain Sophim.... filius Hieroham, filii Helin, filii Sophi. Mss. Carn., Gem. Prat., ex Ramath, etc. Rursus Gem., Prat., filius Teremel; Carn., Heromel, filius Heli, filius Zoi. Quibus accedit Corb. nisi quod habet, ex Arath, et scribit, Theremel. Reliqui vero cum ant. edit. nostram exhibent lectionem.

e Noli mirari si sanctus Matthæus.... ordinem percurrit, in edit. Rom. jugulata sunt.

« PredošláPokračovať »