Obrázky na stránke
PDF
ePub

surgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum ▲ veritatem, et non pœnitebit eum : Ex fructu ventris tui festinatione, in civitatem, inquit, Judæ, et intravit in domum Zachariæ (Luc. 1, 39 et 40). Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque præscripserit (Num. 11, 2): utique cum in civitate Judæ manserit, erat et in tribu Juda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est. Simul quam pulchrum, ut cum illa prænuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancio repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque vi. deantur fuisse cognatæ, quæ secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant? Quod si omnis feminæ caput vir secundum sanctum ApostoIum (Ephes. v, 23), et sunt duo in carne una secundum legem divinam (Gen. 11, 24): utique ii qui B una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam ? Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino prænuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. 1, 32). Certum est igitur 1316 etiam Mariam de David generatione manasse. Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium.

6. Cur autem sanctus Matthæus ab Abraham generationem enumerare cœperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur. Sed prius cur sanctus Matthæus cum ab Abraham cœperit generationis ordinem, non ita posuerit: Liber generationis Abrahæ, sed, Liber C generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. 1, 1). Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam prætereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spirita lis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina.

ponam super sedem tuam ( Psal. cxxxi, 11 ). Et alibi: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in æternum manebit, et sedes ejus sicul sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38). " Et in Paralipomenis: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, el parabo regnum ejus. Ipse mihi ædificabit domum, et erigam sedem ejus in sæculum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab iis qui ante le fuerunt ( 1 Par. xvII, 11-13). Per Esaiam quoque idem Dominus Deus generationem Domini revelavit, dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet, el requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus (Esai x1, 1 et 2). Et infra: Et erit radix Jesse, et qui exsurget imperare gentibus: in ipso gentes sperabunt (Ibid., 10 ). Et alibi: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus, el vocabitur nomen ejus, magni consilii angelus. Adducam enim pacem super principes et salutem: et magna potestas ejus, el pacis ejus non erit finis, in sede David, et in regno ejus (Esai. 1x, 6). In quo juxta Aquilæ quoque interpretationem non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset 1317 vidimus exstitisse promissum. Idem enim interprefatus est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura ejus in humero ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis consiliarius, Deus fortis, potens, pater sæculi, princeps pacis. Ejus impleta est disciplina, el pacis ejus non est finis, supra sedem David, et supra regnum ejus.

9. Omnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinæ fructum potentiæ ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cujus finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. Unus est Christus, cujus regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus. Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes : Quia cum completi

7. Prior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Judæorum propria derelinquens, et cognoscens Deun, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. xv, 6): qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, el de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo D fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, susnomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in le omnes tribus terræ ( Gen. xn, 1-3). Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae cœtum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandæ Ecclesiæ sponsionem primus emeruit.

8. David quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum jurejurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Juravit Dominus David

a Edit. ac pauci mss., Et in Paralipomenon. Aliquot alii, Et in Paralipomenonis. Melius Corb. alii

citabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum ejus. Ipse mihi ædificabit domum, et erigam sedem ejus in sæculum (I Par. xvii, 11 et 12). Numquid in sæculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13). Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. 11, 7)? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo..... et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno ejus in sæculum (Par. xvi, 13 et 14)? At vero Salomonem fortasse nonnulli, in Paralipomenis, ex Græco iv Hapaλsπμένοις.

per alias Lucas generationem manasse descripserit : in quo jam potes illud probare quod diximus, quia cum alios Matthæus majores Dominici generis, alios vero Lucas in ordine generationis texuerit; ab Abraham tamen et David reliquos auctores generis uterque significavit.

ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et A quinquaginta; et quod per alias personas Matthæus, ad ipsum crederctur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum. Edificavit enim templum Astarta idolo a propter amorem mulieris, et indignatus est Dominus in Salomonem (III Reg. XI, 4 et seq.). Si igitur, vivente David, regnare cœpit (sic enim habes, quod cum esset nuntiatum David regnare Salomonem, adoravit rex David in cubili suo, et dixit (III Reg. 1, 48): Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei vident), si erravit, si offendit, vides quoniam promissi series Christum spopondit.

13. Quod vero per Salomonem Matthæus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan : alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere. Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet. Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiæ: rex ex regi. bus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non de carnalibus, sed de cœlestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute lætatur, cui judicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in æternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cıx, 4). Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthæus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet. Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum.

10. Et ideo istos duos generis auctores evangelista delegit unum, qui promissum accepit de congregatione populorum alterum, qui de generatione B Christi oraculum consecutus est. Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur ; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum. Ergo unus princeps generis secundum carnem, b alter princeps generis secundum spiritum alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui salvat eo qui salvatur. Et ideo David filius dicitur: Liber generationis Jesu Christi, filii David (Matth. 1, 1). Ejus enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus; licet Apostolus etiam Abrahæ Christum dicat esse promissum Abrahæ enim dicta sunt promissiones, : semini ejus. Non dicit: Et seminibus, tamquam in C nas generationem fatearis esse decursam: potest multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, qui est Christus (Galat. n, 16); ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. Illi delatum est, ut Jesus ejus filius diceretur: huic quasi principi, familiæ gentiumque prærogativa 1318 servatur ; ut ab Abraham generationis Dominicæ manaret exordium. Qui enim fidei auctor est, ipsum asserere Scriptura quoque debuit divinæ generationis auctorem.

el

11. Unde et Lucas ad Deum putavit originem ejus esse referendam; quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum veram generationem pater, vel secundum lavacri regenerationem mystici muneris auctor. Et ideo non a primo generationem ejus cœpit describere: sed postea baptismum ejus explicuit, auclorem omnium Deum per baptismum cupiens demonstrare, Christum quoque a Deo ordine manasse successionis asseruit: universa contexens, ut et sccundum naturam, et secundum gratiam, et secundum carnem Dei Filium demonstraret. Quod autem evidentius divinæ generationis indicium, quam quod de generatione dicturus, ipsum Patrem præmisit loquentem: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. 111, 22, sup.)?

12. Hic quoque aliqui solent inserere quæstiones, quod Matthæus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumeraverit, Lucas vero

a Rom. edit., propter amorem mulierum.
Mss. novem antiquioris manus, alter princeps ge→

D

14. Nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthæum; cum per alias perso

enim fieri ut alii longævam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura ætate decesserint; cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.

15. Illud quoque advertimus qued sanctus Matthæus, Jacob qui fuit pater Joseph, filium Mathan esse memoraverit (Matth. 1, 15): Lucas vere Joseph cui desponsata erat Maria, filium Heli: Heli autem filium Melchi esse descripserit (Luc. m, 24). Quomodo 1319 unius duo partes, id est, Heli et Jacob? Quomodo etiam duo paterni avi, Mathan et Melchi? Sed si vere quæris, invenies (Deut. xxv, 5) quod juxta prescriptum legis veteris duo fratres diversos filios uterinos ex una uxore generaverint (Euseb. Cæs. Eccl. hist. lib. 1, c. 7). Traditur enim Mathan, qui a Salomone genus duxit, Jacob generasse filium, et uxo. re superstite, decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua 'generatus est Heli: rursus Heli fratre sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit filium Joseph, qui juxta Legem Jacob filius dicitur; quoniam semen fratris defuncti frater juxta legis veteris seriem suscitabat. Ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus: sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum Legem factus est filius. In quo præscripto Legi neris secundum Christum.

Vocem uterinos Rom. edit. sustulerat.

futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis A evangelista nomen inseruit, de qua divise interim esse promissam non intellexit populus Judæorum : tractandum videtur. sed secundum Jitteram accipiens, gratiam corrupit oraculi. Alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiæ puritatem. Et ideo fortasse, Frater non redimit, redimet homo (Psal. XLVIII, 8); quia non germanus frater ille, sed Dominus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus resurrectionis gratiam propagavit. Licet sit versiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco (Enarr. in Psal. XLVIII).

:

16. Non absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthæus putavit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum in quo vices mutationum pariter designavit. Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Judæorum; regnum enim justum a David cœpit : deinde per reges actum genus omne est Judæorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt. Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat. De quinquaginta vero successionibus quas ab Abraham Lucas contexendas putavit, numeri mystici servata gratia satis claret. Nam et decimus et septimus numerus mysticus est, et tertio uterque repetitus mysterium signal. Et pentecoste, cujus Lucas, et tesseracoste, cujus Matthæus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.

17. Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosa, ut illis videtur, Matthæus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit. Cur etiam Ruth, cur ejus quoque mulieris quæ Uriæ uxor fuit, et occiso 1320 marito, in David nuptias commigravit; cum præsertim Sarræ, et Rebecca, et Rachel sanctarum feminarum nusquam fecerit mentionem. Sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus : Judas autem genuit Phares et Zaram ex Thumar (Matth. 1, 2 et 3). Non otiose itaque hujus mulieris

18. Primum enim si veris intendas animum, hæc mulier non tam famosa, quam justa; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim deforme liberos non habere quod etiam legum civilium fuit auctoritate mulctatum. Promiserat eam filio suo Judas, et diu pactarum fœdera distulerat nuptiarum. Per moram promissi defunctus est sponsus. Nondum virginitatis, nondum viduitatis dante Christi adventum vernabat gratia. Dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est, et Judam consilio prævertit; ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam ejus cognovit uxorem. Vides utique muBlieris vitam probari, quod non alienum præripuit thorum, non meretricio studio quasi meretrix adornata est; non enim vagam captavit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis, ex ea familia quam delegerat, converso dolo, fructum voluit successionis adipisci. Quis itaque castior, illa quæ tamdiu exspectavit promissum, an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? Illa quæ sponsi familiam non refugit, an iste qui meretricem putavit? Illa quæ horam sui corporis volentibus non permisit ad copulam, an iste qui quod studio cœpit erroris, ad successionis gratiam castitate mulieris consummavit? Illa que filios non habebat, et tempus conceptionis mora conjugii timebat excludi: illa quæ gravitatem maturioris elegit, an iste qui ætatem adolescentioris adaC mavit? Denique ipse confessus est dicens: Justifi cata est Thamar magis quam ego; propter quod non dedi eam Selon filio meo (Gen, xxxvIII, 26). Itaque illa experiri exactorem ipsum suæ voluit castitatis. Denique numquam postea virum experta est, amiclum viduitatis sumpsit a coitu: iste unius horæ impatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit, e vestem mutavit, comam totondit, rogum deseruit, thorum amator ascendit.

19. Sed non ita illam defendimus, ut istum accusemus immo utrumque excusemus; non autem nos, sed mysterium quod copulæ illius fructus expressit; generavit enim mulier Phares et Zaram

a Omnes edit. et pauci mss., De quinquaginta vero D rum, etc. L. 2 et 3, in quas, sicut et in Papiam, ac generationibus; alii plures et potiores, successoribus.

....

b Cur etiam Ruth, cur ejus.... commigravit. Hæc in Rom. edit. non inveniuntur.

• Quam turpe fuerit ante partum virgineum conjugatos liberis carere, declarat Rachel Gen. 30, 1, ubi Jacob marito, Da mihi liberos, inquit, alioquin moriar. Idem etiam cognoscimus tum ex dolore Annæ matris Samuelis, Reg. 1, tum ex verbis Ann:r matris Joannis Baptiste, Luc. 1, 25. Leges quoque civiles apud Romanos latæ sunt contra cœlibes et orbos, nimirum Lex Papia, et Lex Julia: quarum pœnas Augustus, ut a Suetonio ac Tacito proditum est, auxit. Verum eas demum sustulerunt Christiani imperatores, cum Constantinus Magnus et Theodosius Junior easdem jam magna ex parte minuissent, ut intelligitur e Cod. Theod. lib. vin, tit. 46. L. unica, De infirm. pœnis cœlib., etc. Et Tit. De jure libero

Juliam consule Godef. Porro quod additur, nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum vernabat gratia, sic interpretare, ut non absolute negentur exstitisse, qui has virtutes colerent ante Domini adventum; cum contrarium Elias, Elisæus de virginitate, Judith, et Anna Prophetissa de viduitate convincant: sed indicatur casdem illas virtutes, nec admodum frequentes, nec magno in pretio fuisse ante Christi tempora.

est.

d Ante Christi adventum, in Rom. edit. resecatum

e Vestem mutavit, lugubrem videlicet, seu viduitatis. Quod autem etiam dicitur, comam totundit, innuitur mos priscus orientalium præsertim populorum qui in luctu barbam ponebant, crines promittebant, Quod vero subjungitur, rogum deseruit, rogus, late sumitur pro tumulo. Nam Hebræi, sicut et Ægyptii, mortuos non urebant,

filios, generavit geminos. Unde non otiose Matthæus A Oriens nomen est mihi
utrumque signavit, cum Phares tantummodo com-
memorationem causa deposceret: 1321 Phares
enim genuit Esron, Esron genuit Aram (Matth. 1,5):
deinde per ordinem singuli. Cur autem, cum Isaac
duos generaverit, Jacob plures, singulorum tantum-
modo quos successionis Dominicæ causa poscebat,
fecit Scripturæ series mentionem, horum autem
utrumque memoravit, nisi quia hic in utroque my-
sterium est?

20. Tractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit : tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam. Non vilis persona quæ meretur accipere ornamentum, signaculum, potesta tem factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiæ libertatis insigne. Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero ejus præmisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. xxxvin, 28). Ut autem manum revocavit puer in matris ute. rum, statim exivit frater ejus. Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen ejus Phares. Et post ipsum exivit frater ejus, in cujus manu eral coccum, et vocavit nomen ejus Zaram (Ibid., 29 et 30). Vides quanta enigmata mysterium prodant? Manus præmissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret.

cujus in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. vi, 12). Hi enim primi vitæ suæ actum in hoc sæculo præmiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturæ quodam generantis utero tenebamur, figura præcessit. Sed media tamquam sepis objecta Legis est observatio, et quodammodo vita majorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse justitia, quæ nos emissos alvo naturæ matris excepit, dixisse proditur: 1322 Hic exiet prior. Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiæ sponte se infundentis impressus.

25. Prima igitur disciplina pietatis secundum EvanB gelium; quia per crucem bet sanguinem credimus Christi, cujus Abraham diem vidit, et gavisus est (Joan. vin, 56): cujus Noe gratiam in typo Ecclesiæ figuratam, spiritali cognitione præsensit: cujus Isaac vicem in sacrificio non recusavit (Gen. xx, 40): quem Jacob cum vinceret, adoravit (Gen. xxx11, 25): cujus Esaias ruborem vidit vestimentorum (nam sccundum Evangelium vita etiam prophetarum est) (Esai. LXII, 2) in cujus sanguine inter excidia mundi publicæ futurum salutis insigne Rhaab illa typo meretrix (Josue, n, 1), mysterio Ecclesia indicavit quæ multorum convenarum copulam non recusat, et quo conjunctior pluribus, eo castior: cimmaculata virgo, sine rugă, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, vidua sterilis, virgo fecunda. Meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis illecebra, et sine colluvione delicti : Qui enim adhæret meretrici, unum corpus est (I Cor. vi, 16). Vidua sterilis, quæ viro parere non norit absente venit vir, et hunc populum plebemque generavit. Virgo fecunda, quæ hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.

21. Cur autem alter manum præmisit ex utero, C alter genitali præcessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur a vita populorum : una secundum Legem, altera secundum fidem: una secundum litteram, altera secundum gratiam? Prior gratia quam Lex: prior tides quam littera. Et ideo gratiæ typus manum ante præmisit; quia gratiæ actus ante præcessit, qui fuit in Job, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Jacob, qui per fidem sine Lege vivebant: Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. xv, 6). Melchisedech quoque sancti gratiam præcedens sacrificii figura monstravit (Gen. xiv, 18); prævenientes enim Legem patriarchæ sancti, præscriptorum vinculis absoluti, libera et consimili nobis Evangelii gratia refulserunt. 22. Junior horum frater, secundus ordo pietatis; D primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiæ et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in hæredibus. Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit:

[blocks in formation]

24. Sed ut ad historiam revertamur: quid sibi volunt obstetricis eloquia dicentis: Hic eriet prior; nisi quia ejus typum gerebat, qui ortu corporis posterior, virtute et veritate primus existens, principatum sibi omnium vindicavit? Inde et Joannes: Post me venit vir, qui ante me factus est (Joan. 1, 17). Quid sibi vult quod coccum in manu ejus ligavit, nisi quia typus ejus erat, quid crucis indicio sux, et sanguinis effusione actum illustravit humanum? Itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta sepis, exivit frater ejus, quem quasi medium parictem sepis vel maceria Apostolus nominavit (Ephes. 11, 14), atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim divisio est: unde et Pharisæi nuncupati, co quod a multorum se conjunctionibus separarent. Beatius autem et multo melius fuisset non incidi sepem, sed unam eamdem et indivisam permanere.

Et post tria verba ubi edit. amore repleta, pauci mss. amore plebeio casta, longe plurimi, amore plebeia, casta. Melius; idem enim est, atque amore popularis, quod non male aptatur Ecclesiæ.

Mss. nonnulli, crucis incisione suæ.

Quod fieri potuit, si ei vitæ quæ prior manum misit, A putat spiritalem : qui mente exiguus humilisque fa

tam

hoc est, actum ostendit suum, a consequens fuisset
ejus vitæ militia quæ secuta est. Multo enim melius,
si circumcisus populus vitam majorum voluisset imi-
tari; sic enim fuisset una sepis, una maceria, una
ædificatio priorum ac sequentium. Sed quia primum
illum vitæ actum posterioris infirmitas non potuit
implere, incisione sine dubio facta sepis ejus sive
maceriæ, quæ secundum Deum ædificata erat,
quam medius paries interjectus est; ut illa sepis,
hoc est, perpetua atque continua bonorum morum
ædificatio rumperetur. Sepis enim est qua ager cir-
cumdatur fructuosus, furis removetur incursus, quæ
culta concludit, deserta secernit. Maceria quoque do -
mum claudit: hæc si maneat, domus tuta est. Deni-
que, Auferam, inquit, maceriam ejus, et erit in dire- B
ptionem (Esai. v, 5).

25. Optemus ut hæc integra sit maceria domus nostræ, domus spiritalis quæ in nobis est, non enim 1323 ab homine exædificari potest, sed a Deo vivo, qui ait: Et maceriam circumdedi (Esai. v, 2). Perdiderunt igitur salutem qui maceriam perdiderunt. Maneat ergo maceria, maneat hæc sepis. Vis scire quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis, et noli audire linguam nequam (Eccli. xxvın, 28). Sepis enim ista te defendit a culpa.

clus, eam quæ super Legem est, majestatem scilicet Christi videre non potuit. Quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam Dei vidit (Esai. vi, 1), quæ videtur in montibus, non in collibus.

27. Docuit itaque nos Ecclesia in Canticis canticorum, quod iste paries Domino nostro Jesu Christo obstare non potuit, nec ci qui secutus est Christum, dicens: Vox fratris mei ecce hic venit saliens super montes, et transiliens super colles, similis frater meus capræ vel hinnulo cervorum in montibus Bethel. Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per senestras, prospiciens per retia. Respondit frater meus, et dixit mihi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea; quoniam ecce hyems transivit, pluvia abiit discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit, vox turturis audita est (Cant. 11, 8-12). Flores, apostoli: tempus messis e fructus est Christi : vox turturis, vox Ecclesiæ. Jure igitur Dei Filius posteaquam terrenos homines nec gradientes ad superna, el corporalibus inspexit angustiis coarctatos (non enim erat (Psal. xm, 3) qui faceret bonum, non erat usque ad unum) descendere in terras ipse dignatus est; ut parietem illum Legis, hoc est, molem quamdam et superstitionem intellectus corpora lis auferret, quæ quasi premeret 1324 et obumbraret corda populorum. Melior igitur maceria, quam paries. Denique non bonus paries dealbatus. Quod non oliose dictum est principi sacerdotum, eo quod medii parietis impedimenta servabat (Act. xxiii, 3), quem Dominus Jesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem observantiam religionis infunderet; ut jam non unum Judæorum genus quasi corporali quodam præscripto Legis inclusum, sed omnes gentes ad Dei cultum per Evangelium vocarentur.

26. Ergo Dominus Jesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in majorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de co et propheta dixit: Vocaberis ædificator sepis (Esai LVIII, 12). Tu- C lit enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis, scriemque vitæ simplicis dividebat; atque ipse factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit Apostolus inimicitias esse in carne (Ephes. II, 14). Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit, legemque mandatorum in decretis evacuavit; ut duos conderet in uno novo homine in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Judæum significat et Græcum, ut esset omnia et in omnibus Christus. Dominus enim sabbati, superstitionem tulit sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem: qui nos ab ea pietate quæ secundum Deum est, decretorum diflicultate prohibebat, eo quod juxta Moysi legem non erat d facile atque possibile genti- D ligibiles secundum litteram disputationes sensum bus militare Deo, cum inanis superstitio Judæorum purum affectum gentium a subeunda observatione revocaret. Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis incredulis, infirmis necessaria, quæ lubricos et errantes præcepti salutaris austeritate cohiberet, et observationum attentione concluderet. Bona autem Lex est, quia spiritalis. Ei ergo non bona, qui non

a Rom. edit., consequens fuisset vita quæ secuta est.

b Mss. aliquot, el prophetia dixit.

e Rom. edit., parietem maceria solvit.

d Rom. edit. contra cæterarum, ac mss. fidem eliseral, atque possibile. Sed jam advertimus, non possibile, sæpe pro difficili, usurpari.

28. Duo igitur gemini duæ geminæ vitæ, duæ geminæ sunt militiæ; ita ut prior melior sit sequente. Et ideo quod est melius reformatum est. Quis autem neget Evangelium præstare Legi? Bona tamen Lex, si supra litteram mentem erigas: Littera enim occidit (II Cor. 11, 6). Quid autem haberet hæc historia gratiæ, nisi lucem tanti mysterii videremus? Docuit enim nos Apostolus sanctus in simplicitate historiæ secretum quærere veritatis, et in quasdam non intel

referre, scribens: f Dicite mihi qui Legem legistis, Legem non audistis? Scriptum enim est quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum de libera : sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, secundum promissionem. Quæ sunt, inquit, per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo Teslamenta (Galat. iv, 21-24). Et infra : Quæ autem

e Edit. et quidam mss., fructus est Christus.

f Ita cuncti mss. Edit. vero, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem, etc. His accedit Apostoli textus atque omnes versiones, excepta Æthiopica, ubi secundum interpretem legitur: Dicitis mihi : In præcepto Legis sumus, el non audistis Legem.

« PredošláPokračovať »