Obrázky na stránke
PDF
ePub

nito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiæ popu- A quantis operibus opus astruat : dum aquam minister lus, qui sine numeri definitione recumbit.

[ocr errors]

1404 84. Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur, et ministrant apostoli; nam et in satietate, repulsæ in perpetuum famis indicium designatur; quia non esuriet qui acceperit cibum Christi et in apostolorum ministerio futura divisio Dominici corporis sanguinisque præmittitur. Jam illud divinum, quemadmodum quinque panes quinque millibus populi redundaverunt; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.

85. Videres incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subrepere. Qui hæc legit, B quemadmodum juges aquarum miretur meatus, et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus : quando etiam panis exundat, et naturæ solidioris rigatus exuberat? Hæc igitur facta sunt, ut illa quoque quæ non cernimus, cerneremus. His evidenter illorum quoque designavit auctorem, et totius naturæ creatorem materialis existere, quæ non (ut philosophi volunt) reperta, sed facta, gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.

86. Hoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu. Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur. C At vero hic panis quem frangit Jesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit. Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.

87. Nec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleve rant hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hau- D riebant (Joan. 11, 5 et seq.). Comprehende, si potes, tanta rerum miracula. Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus majores reliquiæ quam summa est, colliguntur illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit. Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis. Vide

"Midam intellige Phrygiæ regem quem poetæ, quo sub ejus persona quam stulta sint avarorum vota, ob oculos ponerent, finxerunt eo munere donatum a

infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.

88. Conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. 1405 Ferunt certe eorum fabulæ fuisse a regem quemdam qui quidquid tongebat, aurum fiebat. Sed etiam convivia ipsa feralia; nam et ipsa mantilia digitis apprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat, ferens non alimenta, sed vulnera: et in gutture potus hærebat, nec penetrare facilis, nec redire. Digna beneficia votis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! Talia sunt idolorum beneficia, ut cum videntur prodesse, plus noceant: at vero Christi munera parva videntur, et maxima sunt. Denique non uni collata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat, et videbatur esse corporalis alimoniæ, sed sumebatur salutis æternæ.

89. Cur autem quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia ista triduo cum Christo fuerunt; et ideo amplius cœlestis pabuli receperunt.

90. Nec otiose quæ turbæ supersunt, a discipulis colliguntur; quia ea quæ divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Utinam mihi contingat audire : Collige quæ supersunt! Si audiero et fecero, habebo multa quæ turbæ, habebo multa quæ pueri et mulieres edere nequiverunt. Beatus ille qui potest colligere quæ etiam doctis supersunt.

91. Videamus quomodo colligat. Dixit Lex: Non mochaberis (Exod. xx, 14). Fregit hunc panem Christus, divisit hoc verbum, non aliunde adjiciens, sed de suo partiens: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam (Matth. v, 28). Habes fragmentum de suo. Addidit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum (Ibid., 29). Hlabes aliud. Et si dextera tua scandalizat te, abscinde eam (Ibid., 50); el, Qui dimissam a viro ducit, mochatúr (Luc., xvi, 19). Vides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. wv, 22). Paulus dixit: Hæc sunt duo Testamenta (Ibid., 24). Divisit hoc verbum, et invenit mysterium. Beatus ergo qui colligit, quæ dividit Christus.

92. Qua ratione autem cophinos duodecim Christus implevit, nisi ut illud populi Judaici solveret : Quia manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7): hoc est, populus qui ante lutum in cophinis colligebat, hic jam per crucem Christi vitæ cœlestis operatur alimoniam ; et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante cœnum gentilis perfidiæ. Nec paucorum hoc munus? sed omnium est. Nam per duodecim cophinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. cm, 16).

Baccho, ut quidquid tangeret, in aurum verteretur,
Vide Ovidii Metamor. lib. xi, fab. 3.

(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse A paravit, verum etiam quæ sunt sua propria condicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei. cessit.

96. Refert tamen quid sibi velit quod non alium turbæ opinabantur, nisi aut Eliam, aut Hieremiam, aut Joannem Baptistam. Et Eliam forte; quia raptus ad cœlum est. Sed non Elias est Christus ; ille rapitur, iste regreditur : ille, inquam, rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se æqualem Deo : ille petitis ignibus vindicatur, hic persecutores suos maluit sanare, quam perdere. Cur autem Hieremiam putabant? Fortasse quia sanctificatus in vulva est. Sed non hic Hieremias : ille sanctificatur, iste sanctificat illius sanctificatio cœpit cx corpore, hic sanctus ex sancio. Cur etiam Joannem populus putabat; nisi forte quia in matris utero positus, Domini

93. Nec turbæ quidem otiosa opinio est, quia alii Eliam, quem venturum putabant: alii Joannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc quærere supra nos est : a alterius scientia, alterius prudentiae est. Nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (11 Cor., II, 2), quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? In uno enim hoc nomine 1406 et divinitatis et incarnationis expressio, et fides passionis est. Et ideo licet cæteri apostoli sciant; Petrus lamen respondit præ cæteris : Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. xvi, 16). Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa B præsentiam sentiebat? Sed non hic est Joannes : virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei inserimus quæstiones, cum Paulus judicaverit nibil se scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum : Petrus nihil amplius quam Dei Filium confitendum putaverit? Nos et quando, et quomodo natus sit, et quantus sit, humanæ infirmitatis contemplatione rimamur. Scivit Paulus quod in istis magis offendiculum quæstionis, quam ædificationis profectus esset; et ideo judicavit nibil se scire nisi Christum Jesum. Scivit Petrus quod in Filio Dei omnia sint: Omnia enim dedit Pater Filio (Joan. xш, 3). Si omnia dedit, aternitatem quan habet, majestatem que transfudit. Sed quo prolabor longius? Fidei meæ finis Christus est, finis fidei mere Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem; non C licet tamen nescire generationis fidem.

94. Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit; ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis : Quoniam non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 17). Caro enim et sanguis non queunt nisi quæ terrena sunt revelare : at vero qui spiritu loquitur mysteria, non carnis et sanguinis magisterio, sed divina inspiratione fundatur. Noli ergo acquiescere carni et sanguini; ne carnis et sanguinis haurias præcepta, atque ipse sanguis et caro fias. Qui enim carni adhæret, caro est: Et qui adhæret Deó, unus spiritus est (I Cor. vi, 17). Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus istis in æternum, propter quod caro sunt (Gen. vi, 3).

95. Sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditati bus possint dicere singuli: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. Lv, 5) ! Qui enim carnem vicerit, Ecclesiæ fundamentum est: si æquare Petrum non potest, imitari polest; magna sunt enim Dei munera, qui non solum nobis quæ nostra fuerant re

a Edit. Amerb. cum longe maxima parte mss., alterius sententiæ. Præstat tamen alia lectio.

b Edit. omnes, cum paucis mss., Qui est semper est. Cætera cum mss. reliquis conveniunt; nisi quod Rom. sic prosequitur,nec cœpit, nec esse deficit,

• Mss. aliquot, omne semen verum; alii plures et

ille adorabat in utero, hic adorabatur: ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu: ille pœnitentiam suadebat, hic peccata donabat,

97. Et ideo Petrus non exspectavit populi 1407 sententiam, sed suam prompsit dicens: Tu es Chrislus Filius Dei vivi (Joan. vi, 12). b Qui et semper est, nec cœpit ut esset, et esse non deficit. Magna autem Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Ego sum, inquit, lux mundi (Matth. v, 14) : et id tamen quo ipse gloriatur, discipulis nomen indulsit dicens: Vos estis lux mundi. Ego sum panis vivus (Joan. v1, 1); el, Nos omnes unus pahis.... sumus (I Cor. x, 17). Ego sum vilis vera (Joan. xv, 1). Et tibi dicit: Plantavi te vilem fructuosam e omnem veram (Jerem. 11, 24). Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. x, 4): etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit (Math. XVI, 18); ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiæ, fidei firmitatem.

98. Euitere ergo ut et tu petra sis. Itaque non extra te, sed intra te petram require. Petra tua actus est, petra tua mens est. Supra hanc petram ædificatur domus tua; ut nullis possit nequitiæ spiritalis reverberari procellis. Petra tua tides est, fundamentum Ecclesiæ fides est. Si petra fueris, in Ecclesia eris; quia Ecclesia supra petram est. Si in Ecclesia fueris, portæ inferi non prævalebunt tibi. Porta inferi, portæ mortis sunt: portæ autem D mortis, portæ Ecclesiæ esse non possunt.

99. Quæ autem sunt portæ mortis, hoc est, portæ inferi, nisi singula quæque peccata? Si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. Si fidem læseris, portas inferi penetrasti. Si peccatum mortale commiseris, portas mortis intrasti: sed potens est Deus, qui exaltet te de portis mortis ; ut annunties omnes laudes ejus in portis filiæ Sion. Portæ autem

cunctæ edit., omnem veram. {Sic LXX interp.#douv ἀλητινήν.

Ita mss. prope ad unum. At edit. omnes, filiæ Sion. Sunt enim portæ castitatis, sunt portæ justitiæ,

enim magister est diabolus, qui falsa veris sæpe permiscet; ut specie veritatis testimonium fraudis oblexat.

Ecclesiæ portæ castitatis sunt, portæ justitiæ, quas A prædicantem audit, sequatur errantem; improbus justus intrare consuevit dicens: Aperite mihi portas justitiæ, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Sed ut porta mortis, porta interi: ita et porta justitiæ, Dei porta est. Hæc enim porta Domini, justi intrabunt per eam (Ibid., 20). Et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portæ tibi possint inferi prævalere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta prævalebit. Fuge ergo contentiones, dissensiones, strepitus, tumultusque discordiæ; ne portas mortis ingressus incurras. Dominus enim Jesus Christus prædicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. Increpat discipulos suos, ne cui hæc dicerent, quod

(Vers.22.) Oportet Filium hominis multa pati, el reprobari a principibus sacerdotum, et senioribus, el scribis, et orcidi, et die tertio resurgere.

100. Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. Et ideo passionis et resurrectionis suæ assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret et tu qui ignobilis natus es, gloriaris? Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Hæc ejus agnitio, 1408 hæc ejus imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus. Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi, 14).

[ocr errors]

B

103. Etiam illud consideremus, utrum bic primum mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit, quando apostolos duodecim destinavit, denuntians illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quæ perierunt domus Israel.... ægrotos_curate.... leprosos mundate, dæmonia ejicite.... et in quamcumque civitatem... intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque ́ibi manete (Marc. x, 5-11). Itaque nec hic mandatum videtur, ut Christum Dei Filium prædicarent.

104. Ordo igitur b disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita præceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cujus et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitæ, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit. Deinde opinionem illam, quæ est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam. Cum unum Deum esse persuaseris, e tunc indicio ejus astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis que gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virctute mortem, mortuumque ab inferis suscitatum ; paulatim enim fides crescit, ut cum supra 1409 homines fuisse videatur, Deus esse credatur. Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in co vim fuisse divinam?

:

101. Sed videamus cur secundum Matthæum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus (Matth. xvi, 20). Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. Nam etiam hæretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat sed negat Christum, qui non omnia quæ Christi sunt, confitetur. Multis igitur ex causis jubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet jactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximæ prædica- Dd in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod tionis molibus opprimantur.

102. Nunc qua causa etiam immundos spiritus jubeat tacere, consideremus. Sed et hoc nobis Seriptura aperuit, quia Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Ne quis dum

a Rom. edit. sola, Sic enim scribit Evangelista: At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent. Sed frequentes illi tales mutationes.

bId est, quemadmodum in disputationibus philo. sophicis procedere solent a facilioribus et simplicioribus ad difficiliora et magis impedita, sic in tractando quoque Evangelio procedendum.

Amerb. cum mss. aliquot, tunc judicio ejus. Minus bene.

105. Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset cœremonias idolorum, sermonem ejus aures gentilium respuissent. Ab uno igitur Deo operatore muudi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quæ sunt in eo (¡Act. xv, 24). Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem. Adjunxit eo quod cœli et terræ Dominus

intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi erroris remedium docens esse studium pœnitendi. Tunc venit ad Christum, e nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare,dicens : Inviro quo de

d Mss. aliquot. non in manufactis idolis. Melius alii cum edit. vocem, idolis, non admittunt, pro qua subauditur templis, ut referatur ad Apostoli verba, ox ἐν χειροποιήτοις ναοῖς κατοικεῖ.

e Mss. quatuor, nec tamen Deum tacuit, quando hominem nuncupavit. Infra vero ubi cuncti mss. et ant. edit. definivit omnibus fidem; Rom. reposuit, definivit, præbens omnibus fidem, in quo ei textus Apostolicus patrocinatur.

si. Aliæ cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis, Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ( Galat. vi, 14). Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia præterit, non concupisco cum ; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.

finivit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis (Act.xv1, A Hæc est fidei gloria, si vere intelligas crucem Chri51). Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur. Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32)? Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34). Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quæruntur: sed de principiis ad ea quæ perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit præcepto talis nobis apud gentiles ordo servandus est.

106. At vero cum Judæos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate B sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum justum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. 11, 22, et in, 14, et xm, 35, ex Psal. 11, 7). Ita ergo et tu ad ea quæ difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, el promissum ejus adventum prophetarum voce designa : resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum cxteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, æternæ testimonium divinitatis acquiras. Cum enim cæterorum corpora corruptionem probave ris subiisse post mortem,bunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10), comprobas humane fragilitatis expertem, C probas humanæ conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum.

1410 107. Quod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. vIII, 6): non duos dominos esse dicendos perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiæ : Verbum æternum æterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum. Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum.

a Nonnulli mss., versus propheticos. Minus commode; nisi quis velit ad id alludi, quod Apostolus, Tit. 1, 12, poetam Epimenidem vocitet Cretensium prophetam, cujus etiam carmina xpnou titulo inscripta erant: qua de re videsis Grotium in eumdem locum.

b Similia de Codro ultimo Atheniensium rege narrat Pausanias in Atticis, et post eum Eusebius : nec non ex Latinis Justinus, Paterculus, atque alii. Quod autem subnectitur de imperatoris filia ... ad sacrificium vocata; innuitur Iphigenia Agamemnonis Græcorum in bello Trojano imperatoris filiæ sacrificium; quam fabulam non solum Euripides in Trag. de hoc argumento, et alii poetæ pluribus locis,

D

108. Sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Græcorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis (Act. xvii, 28) nec a versus poeticos refugit, ut fabulas destrual poetarum. Si enim revocetur in memoriam quod legiones sæpe et maguos populos, oblatis aliquorum mortibus, b historiæ Græcorum asserant liberatos si recordetur quod imperatoris filia propter Græcorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam (Hebr. 1x, 13), sicut ad Hebræos scriptum est: c si pestilentia re gionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicujus morte asseritur esse resoluta; d quod aut ratione prævaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.

109. Sed quoniam nuilus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est (Gen. xx11, 9); quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur ?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus. . . . inter mortuos sine adjutorio liber (Psal. 'LXXXVII, 6), sine adjumento scilicet hominis, aut alicujus creaturæ, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.

sed etian Dictys Cretensis historicus, lib. 1 de Bello Troj. commemorat.

c Cum pestis totam Aoniam devastaret, oraculumque respondisset eam tum demum cessaturam, si se duæ virgines morti devovissent, filiæ cujusdam Orionis Booti ultro sibi violentas manus inferentes pestem sedasse referuntur. Vide Auton. Liberalem ex Nicandro, lib. IV Alteratorum; et Corinna, lib. I Mutationum. Sed forte ad Thebanam luem quæ sub OEdipode contigit, quæque ipso in exsilium abeunte, atque interfecta matre Jocasta, cessasse dicitur, hoc loco respexit Ambrosius. De qua re consule Diodorum, lib. 1, Statium, Senecam et alios.

d Rom. edit. sola, quod aut relatione prævaluit.

LIBER SEPTIMUS.

1411 (Vers. 27). Dico aulem vobis, vere sunt ali- A et de Evangelista Joanne Dominus dixerit : Sic eum qui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.

1. Semper Dominus sicut ad præmia erigit futura virtutum, atque utilem sæcularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanæ præsentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris præsentia commutat. Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque præsentium futuræ lucrum mercentur ætatis. Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut tædio; quoniam vitæ dulcis illecebra constantem quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitæ ægre blanditias spei cum appetitæ salutis terrore compensat. Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti præmium, et infirmitali remedium; ut præsentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemné mortem : si imbecillis es, fuge. Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quæ mori nescit.

2. Itaque si volumus mortem non timere, stemus ubi Christus est; ut et de nobis dicat: Vere sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem. Non satis est stare, nisi ubi Christus est, stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. In quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, ne tenuem quidem sensum habituros mortis, qui Christi videantur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animæ possessione teneatur.

3. Sed quid est gustare mortem? Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit ; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. cxxvI, 2): sunt etiam Æthiopum populi qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14). Absit a nobis veDenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de cœlo. Panem ilJum manducat, qui ea quæ scripta sunt servat. Sunt ergo qui mortem non gustent, donec videant regnum Dei. Sunt etiam qui mortem non videant, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49) ?

4. Sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus,

a Edit. omnes, peccato enim mortis in infernum descendit, sunt, etc. Mss. contra ut in textu, excepto quod in paucis, mortis legitur pro, mortuus, ac infernum. . . ad habitandum, pro inferni . habitaculum. Porro peecatum mortis potuit Ambro

B

C

D

volo manere donec venio (Joan. xx1, 22); tamen quoniam non de uno Joanne hoc putamus expressum, 1412 sed generale de multis hoc esse præceptum; non hic mors corporis, sed animæ denegatur. Sunt enim qui mortui vivunt ; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quæ vivens mortua est (I Tim. v, 6), sicut scriptum est: Veniat murs super eos, el descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Si ergo vivus quis in infernum descendit (a peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, quos vivere divinæ sententiæ auctoritate comperimus ; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Jacob, non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. xxii, 32).

5. Itaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui juxta Dominicam sententiam inferi porta prævalere non potuit (Matth. XVI, 18). Nec Jacobus et Joannes mortui filii tonitrui (Marc. 11, 17), quibus in usum gloriæ cœlestis assumptis non prævalent terrena, sed subjacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut porLas Ecclesiæ aperias, et portas mortis evadas. Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quæ terrena sunt, mentis tuæ virtute concutias. Tremat te terra, non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiæ. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus : Ecce maler tua (Joan. xix, 27). Dicat et Ecclesiæ : Ecce filius tuus ( Ibid., 26); tunc enim incipis esse filius Ecclesiæ, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Judæus est, Ecclesiæ filius non est : qui crucem stultitiam putat, Græcus est. Ille autem est Ecclesiæ filius, qui crucem triumphum putat, b qui crucem Christi triumphantis agnoscit.

6. (Vers. 28.) Ergo ut scias quia Petrus, Jacobus et Joannes mortem non gustaverunt, gloriam resurrectionis videre meruerunt; solos enim tres istos post hæc fere verba in diebus octo assumpsit, et duxit in montem. Quid est quod iste dicit : In diebus octo post hæc verba? Ne forte quia is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis tempore gloriam Christi videbit; octava enim die facta est resurrectio; unde et plerique psalmi in octavam inscribuntur (Psal. vi el x1). Aut forte ut ostenderet nobis

sius illud dicere, quod supra lib. vi, n. 99, peccatum mortale appellaverat.

b Ita omnes edit. ac pauci mss. Alii vero tum frequentiores, tum antiquiores, qui vocem Christi, etc.

« PredošláPokračovať »