Obrázky na stránke
PDF
ePub

gum esse, et contra legem eorum agere. Ego autem A talis quidem finis Hierosolymorum obsidionis fuit, credidi ita esse, et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum, et sepulto custodes adhibuerunt. Ille autem militibus meis custodientibus, die tertio resurrexit : in tantum autem exarsit nequitia Judæorum, ut darent pecuniam custodibus, et dicerent: Dicite quia discipuli ejus corpus ipsius rapuerunt (Matth. xxvi, 13). Sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat, tacere non potuerunt. Nam et illum surrexisse lestati sunt se vidisse, et se a Judais pecuniam accepisse.

CAPUT XI.

Hæc ideo ingressi, ne quis aliter mentiatur, et æstimet credendum mendaciis Judæorum. De quo ipsi perfidi testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo tempore vir sapiens (si B tamen oportet, inquit, virum dici), mirabilium creatorem operum, qui apparuit discipulis suis, post triduum mortis suæ vivens secundum prophetarum scripta: qui et hæc et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt ex quo cœpit congregatio Christianorum, et in omne hominum penetravit genus nec ulla natio Romani orbis remansit, quæ cultus ejus expers relinqueretur. Si nobis non credunt Judæi, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi et maximum putant. Et tamen in eo quod verum locutus est propter historiae fidem, quia fallere nefas putabat, et non credidit propter duritiam cordis et perfidiæ intentionem non tamen veritati præjudicat, quia non credidit, sed plus addidit testimonio, quia nec incredulus, et invitus negavit. C In quo Christi Jesu claruit æterna potentia, quod cum etiam principes synagogæ quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur. Et vere quasi Deus sine exceptione personarum aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit, sed non eos templi injuria commovit. Sed quia ab eo in flagitiis, et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum, quem nulla habuissent tempora. Nam cum alii a prædicando meruerint facere, quæ fecerunt hic in potestate habebat, ut omnia que fieri vellet, impetraret. CAPUT XII.

:

Octavo igitur die Septembris mensis concremata est civitas : cæsa per omne tempus numero decies centena millia, cx myriades, ut plerique asserunt: D Judæorum tamen omnium, sed non omnium ejus. dem regionis aut loci, quia eo undique convenerant tempore paschalis solemnitatis : captivi abducti nonagiata septem millia. Denique tanta captivorum pre multitudine utilitas fuit, ut triginta a Romanis uno numismate sub corona venderentur. Peracta igitur obsidione, jussit Cæsar Titus funditus evertere civitatem actemplum, ut adimpleretur verbum Domini Jesu prædicantis: Amen dico vobis, non derelinquetur lapis super lapidem, quin destruatur (Matth. xxiv, 2):

a Precando. Et paulo post imperaret. BARR.

Eamdem vero urbem Hierosolymam Chananæorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex Justus, quam primo Solymam nuncupavit, postea templum baddidit: unde Hierosolyma dicta civitas est. A principio suos incolas habuit de gente Chananæorum. David primus vir Hebræus Chananæos expulit, constituit suos, qui in ea sibi domum regiam fecit. Voluit et templum Deo condere, sed prohibitus oraculo, Salomonem hæredem reliquit; qui templum quod ipse voverat, ædificaret. Salomon itaque templum fundavit. Reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima; invidia ex magnificentia orta est.

CAPUT XIII.

Inter omnia tamen opera templum præcellebat amplissimo opere et fulgenti marmore, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum, ex purpura non otiosa materia tantæ diversitatis, sed cujus species rerum latentium mysterium signaret: eo quod ejus esset templum, qui cœlo et aeri, terræ et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret el gubernaret. Cocco enim igneum cœlum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, mare purpura, quæ conchyliis maritimis inficitur: ut duo ex colore, duo ex generatione colligas. Denique princeps sacerdotum hæc quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum; quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturus, in ejus figura qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, ut tolleret peccatum mundi. Femora princeps sacerdotum lineo interius operimento tegebat, eo quod præ cæteris in sacerdote fides mentis quæritur et corporis castimonia, quæ succingere debeat carnis intemperantiam. Duo erant tabernacula sacra, unum interius, aliud exterius in hoc semper introibant sacerdotes in illud interius quod sanctum appellabatur, semel introibat princeps sacerdotum, non sine sanguine quem offerret pro se et pro populi ignorantia atque delicto. Hoc significante Spiritu sancto venturum Jesum, qui vere solus intraret in interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiæ cœlestis qui nosset omuia solus; Patrem quoque sanguine suo toti mundo reconciliaret, ut et cœlestium et terrestrium misereretur. Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suæ, quæ in cœlo vel in terra sunt (Coloss. 1, 20). CAPUT XIV.

Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna. Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum, dirigatur maxime sacerdotalis oratio (Psal. CXL, 2). Mensa, quod in ea passio Christi sit, el mysteria sacramentorum. Unde David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. xx11, 5), cujus veluti duodecim panes, duodecim Apostoli testes sunt

b Forte additum. Quæ mox sequuntur restitutionem suadere videntur. GALLAND.

gionisque ejus urbes incursarentur: ipsa autem Pentecostes solemnitate ingredientes sacerdotes in templi interiora, nocturno tempore ut sacrificia assueta celebrarent, et motum primo quemdam sensisse se prodiderunt, et sonitum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc. CAPUT XVI.

passionis ejus ac resurrectionis. Lucerna, que sub A bus currus et acies armatæ : quibus totius Judææ recandelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, legis mensura: nunc est in gratiæ plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminet. Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quæ dicebantur Sancta Sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit quod gratia sacerdotalis in Christo amplius essel operatura post mortem, qua mundum redemit. Judæi ergo si voluissent credere, evidentia imminentis excidii signa habebant, quibus velut claris vocibus admonebantur finem sibi affore. Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes arsit gladii quadam pendentis similitudine, denuntians quoque ferro et igni, gentis et regni urbisque ipsius B vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum, quid ignis nisi incendium denuntiare!? Visus autem est prius quam populus a Romanis sese dissociaret. Ipsis vero Pascha diebus undecimi mensis octavo die, per singulas noctes hora circiter nona templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset per mediam fere horam quotidie manens: quod vulgus interpretabatur cumulandæ gentis indicium videri : eoque impulsi sunt tamquam tempus afforet libertatis recipiende. Prudentiores contra opinabantur, quod hoc genus stellæ bellum soleat denuntiare.

CAPUT XV.

Jesus quoque Anania filius ruricola vir, ante quatuor annos quam bellum Judæorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens cœpit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam, super templum, vox super sponsos et spon sas, vox super omnem populum. Hoc noctibus atque diebus vociferabatur. Commoti primores loci corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare. At ille nec metu ullo nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, sed in eadem denuntiationis perseverantia, in eodem contextu sermonum, sine ulla obsecrationis interpolatione manebat, injurie negligens, affectu immobilis. Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id loci publica agitabat negotia. Is rimandæ veritatis gratia, sævissimis eum pœnis exulceravit. Quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubet, ut si qua secretiora futuri tumultus indicia comperisset, manifestaret. At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera, non suum, sed patrie excidium flebiliter deplorabat, dicens: Væ Hierosolymis. Neque interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriæ, questu miserabili prosequebatur. Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum tamquam dementi furore, quid diceret non sentientem. At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, neque aliud loqui per reliquum tempus auditus est; sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugi ter resultabat, Væ Hierosolymis: neque verberanti conviciabatur, neque cibum impertienti gratias agebat una erat ad omnes eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus. Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus. Mansit itaque indefessus tanto tempore: ubi obsidio cœpit, eadem ille vociferari destitit, quasi cessari oporteret denuntiationem cum adessent, quæ fuerant denuntiata. Sed ubi cœpit flamma urbem pariter et templum involvere, circumiens murum clamare cœpit iterum: Væ civitati el populo et templo. Et ad pos

Ne quisquam arbitraretur nos aliena a cultu nostro et disciplina locutos, primum non quid nobis videatur astruimus, sed quid acciderit, quæve opiniones C tunc temporis fuerint, quid prudentes senserint, quid imprudentes, neque cum de secta Judæorum quid dictum est, ita scriptum videatur a nobis quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura præmissum contexuerimus, ut a sequeremur perfectiora. Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et in stellis (Luc. XXI, 25). Vitulæ quoque asseruerunt partu, cum immolanda astaret altaribus in medio templi agnam editam in ipsis sacrorum quæ supra memoravimus, celebritatibus. Orientalem quoque portam interiorem solido ære gravem quæ soleret ad vesperam viginti virorum claudi labore, obseratis vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam. Id quoque D arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur: consultiores. autem aiebant custodiam templi resolutam videri, ut quæcumque intus forent ab hostibus diriperentur, exiret cultus interior et vastitate evacuaretur, celebritas sacrificiorum destrueretur, quod etiam et ante quam crucifigerent Christum Jesum, liquido significatum lectio docet. Post multos quoque dies figura quædam apparuit inestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere (sicut libri Judæorum manifestarunt), et ante solis occasum subito visi in nubia Sequerentur. GALLAND.

tremum addidit, Væ etiam mihi; eta fundibali ictu A dæi, quorum feriato die sabbati inter solemnes nosin cadem voce emisit spiritum.

CAPUT XVII.

Urbem etiam cum templo, vetustis etiam litteris scriptum erat, tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum in circuitu templib fecerunt. Inter quæ illud præcellentissimum, quod in litteris æque vetustis (quas sacras vocabant) manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum.Quæ res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem,sed etiam regnum pollicerentur.Id alii ad Vespasianum referendum putarunt, prudentiores ad Dominum Jesum, qui secundum carnem genitus ex Maria regnum suum per universum mundum diffudit. Tantis itaque rebus manentibus, non potuerunt cavere quod divinitus decernebatur. Manifestam enim Dei in se cognoscentes iram, ad consolationis alicujus remedium pertingere renuerunt: tanta sceleris obnubilatio mentium oculos obduxerat. CAPUT XVIII.

Desperatis siquidem et eorum rebus, auctor turbarum Eleazarus, inter cætera diffidentiæ verba, abjectionis suæ a Deo sic conquestus est: O miseri, ad quam spem istius vitæ nos reservamus? Esto, hostis ignoscat, quid proderit cum Dei offensa clara ? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammæ retorte, ut nostra subsidia demerentur. Quis poterit adversante Deo vivere ? Nullus venia locus, sed manifestum voluntariæ mortis imperium. Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non præveniret, nec deusto murali præsidio continuo irrumperet; sed ut nobis exercendæ mutuæ necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris et necessitudinibus mori, ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi? Commoriamur patriæ, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis cœli Domino? Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantæ potestatis? quo enim progrediemur, ut non sit Deus, cum ipse ubique sit? An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostræ pro peccatis nostris infestus sit, qui ante præsidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos manus nostræ conversæ sint, pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit? CAPUT XIX.

Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt, quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus: quique Romanorum arma viderunt Cæsaream inhabitantes Ju

a Editi fundibulari. De hac vero emendatione videsis quæ annotabamus superius ad caput 44 lib. v. GALLAND.

b Editi perperam defecerunt. Cæterum hic locus

trorum sacrorum cultus multitudo gentilium Cæsariensium, repentino quodam impetu et misso desuper furore succensa viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret. Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judæi atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderent, quo Romanis vadum futuræ victoriæ constitueretur? Nam quid de Scythopoli loquar? quo Judæi primo contenderant, ut gentilem populum prævenirent, ne quid adversus nostros exemplo cæterarum urbium machinaretur ? Itaque quos par fuit conjunctos adversum alienigenas viribus bello decernere, hæc e contrario adversum se Judæi decertaverunt ; ut pars eorum adversus coB gnatos et proximos suos præliaretur. Deinde ipsi pro pretio laboris, et impensi sanguinis a gentilibus perimerentur, quod probibuerunt ipsi fieri in gentibus. Damasceni, nulla existente causa, octo millia Judæorum straverunt. Ascalonitæ d duo millia quingentos. In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesi duo millia. Alexandriæ vero vetus erat odium inter Judæos et gentium populos, ex quo magnus Alexander usus est studio Judæorum ad Ægyptios subjiciendos : unde condita urbe ex æquo Judæis et Ægyptiis attributa privilegia et habitationes diversa, ne eorum cultus permisceretur qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare. Hinc frequentes inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse C beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judæorum necati aliqui, alii ad pœnam detinentur: injuria motum Judæorum populum adversum auctores injuriæ insurrexisse: et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum qui sexaginta Judæorum millia intra urbem fuderit.

CAPUT XX.

Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis in unius civitatis ruina nobis deploran dum sit? Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion? ubi templum mirabile? ubi secundum illud tabernaculum sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare non sine sanguine, quem pro se offerret et populi delicto? Profanatum gentibus habitant in reliquiis D urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiæ sedes? pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore; portæ tuæ micantes auro, aliæ argento renitentes. Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant, ut non dubium sit totum in te mundum periisse. Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta superius lib. v, cap. 44, sub finem, sic effertur: tetragonum circuitum templi fecerunt. GALLAND. e Monentibus. BARR.

d Josephus, octodecim millia. ID.

resurrectionis evacuare moliti sunt. Nam si non cognovissent, rei adeo nequaquam exstitissent. Unde ipse de eis Dominus: Si non venissem, el locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. xv, 22-24). Cognoverunt siquidem b ex Patre quomodo et dæmones dicentes: Scimus quod sis Filius Dei (Marc. 1, 24; Luc. iv, 35): videntes mirabilia, audientes mirabiliora; sed non cognoverunt rei veritatem quia duri corde detrectaverunt credere. Si enim credentes vere cognovissent, numquam Dominum gloriæ, ut ait Paulus, crucifixissent (I Cor. 11, 8). Hinc Propheta Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit (Isa. 1, 3 ). Quid per bovem, nisi prædicator sanctus quisque intelligitur, in semine verbi Dei illaborans? Quid per asinum, nisi brutus gentium populus designatur? qui audiens pastoris cujuslibet prædicationem, mox ad præsepe Domini cucurrit, ut pabulo verbi Dei adhæreret.

est habitatio tua deserta; nec est qui in tabernaculis A 24), oderunt, odientes crucifixerunt, et gloriam tuis inhabitet, et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse pœnitet? Duri oculi, qui hæc videre possunt immites animi, qui velle possunt ut tantis supersint doloribus, non quod defecerit clades, sed quod jam nulla requies. Quo enim circumferamus oculos, aut quid decernere delectet? urbs tota scpulcrum mortuorum est: solem spectantibus occurrunt favilla; viæ vacuæ viventium, repletæ cadaveribus. Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amicu supra reliquias mortuorum sedent, nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis. Mulieres pauca incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit. Quis hæc videns et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad cœlum levare oculos? Quis sic immemor B patriæ, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus ? Quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum ? Utinam quidem olim defecti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos!

CAPUT XXI.

Einendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitæ studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum. Nil superest, nisi aut nos, aut conjuges nostræ jam sibi filios nostros in auctione constituunt, certantque inter se, quis cujus abducat uxorem, utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendæ sint, aut a sortibus subire cogendi miserabiles; nobis quoque parantur prodigia pœnarum, tormenta exquisitissima: non solum ardentes flammæ, aut diverse neces victricis ictu securis duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et præcipue truncatæ manus. Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu mirabile, ut reservemur, aut bestiis, aut fratribus præliaturi.

CAPUT XXII.

Et id genus alia multa Eleazarus in medium proferebat diffidentix et desperationis plena. Ex quibus omnibus, et ipsis rerum eventibus cum Judæi sibi manifeste iratum Deum cognovissent; non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis; et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. 1, 21); et cum qui ad oves tantum domus Israel perditas venerat (Math. xv,

A Sortitus restituebat Barrensis superius, ad lib. v, cap. 53, circa fin. GALLAND.

PATROL. XV.

CAPUT XXIII.

Bene autem post quadraginta et duos visitationis suæ annos Israel a terra promissionis exterminatur, quia post quadraginta egressionis ab Egypto annos, in eam introductus perhibetur; in quibus duas decalogi lapideas secundo suscepit tabulas, per quas perfiguratur biennium, ad adversionis numerum destinatum; in quibus etiam maxime notanda est ænei serpentis exaltatio, cujus respectu C quisque moribundus vitæ restituebatur. Sicut enim illo temporis spatio et manna pasti sunt, et per mediatorem Mosen legem tabulis descriptam lapideis acceperunt, et qui in articulo mortis serpen-, tem non respexerunt exaltatum, perierunt: sic intra hoc eversionis tempus verum manna (unde dictum fuerat (Joan. VI, 51): Ego sum panis vivus, qui de cœlo, etc.) haurire salubriter renuentes, verumque mediatorem Christum Jesum, de quo præcinebatur: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, quem si quis non audierit, exterminabitur de populo suo (Deut. xvi, 15-18): ejusque legalia in se ipso vera petra descripta sequi dissimulantes, exaltatum in cruce, et a mortuis surrexisse, sub articulo miserrimæ eversionis credere respuentes, a terra promissionis exterminati, perierunt ut populus ille qui sedebat in tenebris et habitabat in regione umbræ mortis (Esa. ix, 2), lucem æternam videns resurrectionis, in eam cum plenitudine sua introeat; et sic reliquiæ Israel salvæ fiant (Rom. ix, 2), quatenus ex duobus parietibus, una conseratur in resurrectione Ecclesia super illum lapidem angularem qui faciet utraque unum (Ephes. 11, 14), Dominum nostrum Christum Jesum, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

D

» Legendum forsan ex parte. BARR.

33

CONCORDANTLE S. AMBROSII ET JOEPHI

DE EXCIDIO URBIS HIEROSOLYMITANÆ.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »