Obrázky na stránke
PDF
ePub

multo præ cæteris invidiosius et criminosius ventilata est. Quæ cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab æmulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt. Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica (a), in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, præsentes et confessos traditores reliquit Deo judicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Catilani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus præsentibus et confessis ignovit.

1

4. Deinde diximus, aliquanto post Majorini ordinationem, quem contra Cæcilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore judices episcopos, qui de suis quæstionibus quæ in Africa exortæ pacis vineulum dirimebant, arbitro medio judicarent (b). Quod posteaquam factum est, præsente Cæciliano et illis qui adversus cum navigaverant, judicante Melchiade ' tunc Romanæ urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Cæcilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus cum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arclatum (c) memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico judicio provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Cæcilianum fuisse judicatum (d), atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad ejusdem principis jussionem

mirum qui Scripturas sacras in persecutione prodidissent, ordinatus, quodque diaconus cum esset, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisset, ex Brevic. collat. die 3, c. 14, n. 26.

1 Bad. Er. et Mss. novem, arbitrio medio.

In antiquis cdd. scril.itur plerumque, Militades. (a) Gesta notat apud Cirtam an. 305 confecta in concilio episcoporum undecim sive duodecim quibus præsidebat secundus, tunc Numidia primas, non cathedræ, sed antiquitatis jure. Quippe in Africæ provinciis primatus haud erat certæ sedi addictus, præterquam in Proconsulari, in qua Cartha· ginensis episcopus ea præeminentia perpetuo gaude. at. De præfato Cirtensi concilio agit Optatus in lib. 1 contra Parmenianum, ejusque Acta refert Augustinus in lib. 3 cont. Cresconium, c. 27, n. 30, ubi tamen error est in Consulum designatione, castigandus ex Brevic. collat. die 3, c. 17, n. 31.

(b) Judices petierunt episcopos ex Gallia; quippe quæ aab hoc, ut aiebant, facinore » traditionis de quo agebatur, « immunis » erat. Dati sunt Maternus Agrippinensis, theticius Augustodunensis, et Marinus Arelatensis missique Romam cum aliis quindecim episcopis Italis, quorum in consessu Melchiades Papa Cæcilianum innocentem esse pronuntiavit, ex optato in lib. 1 advers. Parmenianum, anno scilicet 313, juxta Aug. in lib. post. Collat., c. 33, n. 56. (c) In concilio 1 Arelatensi, anno 314.

(d) Ab imperatore a; ud Mediclanum, anno 316, ex lib. pest Coilat., c. 33, n. 56.

proconsularibus Gestis ctiam ipsum fuisse purgatum (a).

5. Sed quia hæc omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra' exspectabatis instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quæ legenda promiseramus, non distulimus mittere. Quæ omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est : deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. Hæc ante meridiem vobis lecta esse meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Cæcilianus autem in episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima cla-. ruerunt.

[ocr errors]

CAP. III. 6. Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro et argento vestro agitur; non terra, non prædi, non denique salus corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita æterra et fugienda morte æterna compellamus animas vestras. Expergiscimini aliquando : non in aliqua obscura quæstione versamur, non recondita secreta iMamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius? quid cernitur citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo, innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus judicatus est ille, quem maxime criminosum a vestris prolata concilii Gesta sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis, in eos qui traditores dicerentur, dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis Gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea quæ cognovit, velut contuitu paeis ignovit, et cum quibus postea non cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Objecerat ei namque Purpurius Limatensis quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jussit. Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo, consultisque cateris qui cum co 1 Ms. unus e Vatic., restra.

2

Ita Mss. et antiquiores Edd. At Lov., posteaquam cognovit. Sic in Mss. plerisque, necnon apud Optatum. At in Edd. Lov. Er. etc., scribitur, liniacensis. In Ms. Gervas., Laniatensis.

(a) Proconsulis Heliani sive Eliani sententia in Gestis hoc loco laudatis dicta secundum Felicem Aptungitanum, refertur in lib. 3 cont. Crescon., c. 70, n. 81. De iisdem Actis proconsularibus mentionem facit Optatus Milevit. Pertinent ad an. Chr. 314, teste Augustino in lib. post Collat., c. 35, n. 56.

erant episcopis, manifestissima crimina Deo judicanda dimisit, atque ita paci prospexisse visus est; quod falsum erat, cum sibi prospexerit.

per

7. Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos præsentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat. Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africæ corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis : unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanæ Ecclesiæ, in qua semper apostolicæ cathedræ viguit principatus, et cæteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, communicatorias litteras esse conjunctum, ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii ejus ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suæ causæ perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si veræ pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, qui judicio corum omnino interesse noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum judicio, præsertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare; ubi contra eos sententiæ dictæ in absentes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum judicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire voluerunt.

8. Hæc res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas, si propterca concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret : Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Dei a principibus sæculi pacem esse concessam; non debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam, quam jam paganus non insequitur inimicus. Itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiæ, Deo judici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas 10stros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad judicium collegarum Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique objectis respondeant. Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria 'super eorum nomine per

In Mss. aliquot, tractoria, quæ hic nihil aliud est quam synodica epistola. Nonnunquam vero diploma est publica evectionis usurpandæ, ut in Constantini Edicto ad Ablavium

totum orbem terrarum, quacumque jam Christi Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesia Carthaginis oriatur. Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum alius modo fucrit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem jam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi jam pacatis temporibus oriatur, dum præpropere nostras volumus præcipitare sententias, et non contra Carcilianum, sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.

9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate? Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare jam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? Sed quia non erant quæ in Cæcilianum et ordinatores ejus transmarino judicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent, deferre voluerunt, nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut Ecclesiæ transmarinæ in notitiam perferretur, quorumı traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere tentavissent, adessent sibi Cæcilianus et cæteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos judices diligentissima discussione purgarent.

10. Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat : ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi qui vere tradiderant latitarent. Unde videtis, charissimi, fieri potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem judices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quæ ipse committeret, in alio judicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, temetipsum condemnas; eadem cnim agis, quæ judicas.

PP. quo jubet tractorias dari episcopis ad Arelatense concilium venientibus.

(Rom. 1, 1.) Quod illi omnino fecerunt, ut hæc verba apostolica integre in eos apteque conveniant.

11. Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare. Itaque injuriam facerent innocentibus, etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino præsentibus ignoscere voluissent. Ille quippe accipit veniam, cujus culpa certissima est. Quanto ergo immaniores et cæciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quæ incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quærerentur : hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis: Cognoverunt. Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim judicium deseruerant, ubi nunquam omnino constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum præsentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat : Antequam interroges, ne vituperes quemquam; el cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. x1, 7). Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt?

12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quæso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fucrunt. Sic ergo et cæterorum causam noverant, sicut hujus qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius sævierunt!

CAP. IV. — 13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen prætermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari judicio purgari quasi vero ipse sibi hoc comparaverit, ac non imperator ita quæri jusserit, ad cujus curam, de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. Arbitrum enim et judicem causæ traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem judex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non popo

scisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suæ causæ judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator. Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur. Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quæreretur, cum ejus causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quæri, quam de crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter præconum terribiles voces ct cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui judicio ejus se præsentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus legibus pœnas justas et debitas lueret.

1

CAPUT V.-14. Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanæ Ecclesie Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare judicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus præsedit, fuerat terminatuin? Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod justum videretur statuerent. Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandæ vel restituenda cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, præsentiumque vocibus liquido constiterit, nibil cos habuisse quod in Cæcilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiæ pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Cæcilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine, ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis cbria multitudo vera in Cæcilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbæ illi consense. rant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali turba etiam rursus accusari Cæcilianum volebant. Sed plane non tales invenerant judices, quibus illam dementiam persuaderent.

15. Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem illic attendere, et judicum gravitatem, quemadmodum ad extremum persuaderi non possent, ut a plebe partis Majorini, quæ certam personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodз

1 Mss. quatuor Vatic., sæcularibus. Alii: securalsbun.

causæ necessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant, et eos præsentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel, sed sæpius promisisset, amplius ad illud judicium accedere noluit, ubi jam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi præsens damnari noluisse videretur; cum tamen ea que damnanda essent, eo præsente atque interrogato manifestata fuerint. Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Cæcilianum denuntiationis libellus daretur post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quæ personæ illum libellum dederint, quoque modo nihil in Cæcilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis?

1

16. De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quæ fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quæstionibus catena quadam inexplicabili sese neclentibus suum temp rare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta temeritate cæcatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam præcipites auderent proferre sententias. Et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandæ optionem liberam cœteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Majorino ordinatos esse constaret : ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur. O virum optimum o filium christianæ pacis, et patrem christianæ plebis! Confer e nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporin, neque numerum numero, sed pondus ponderi comparata: hinc modestiam, inde temeritatem, hinc vigilantiam, inde cotitatem. Ilic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.

[blocks in formation]

accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupie bant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. Pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset major auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. Cæteri autem Lucille pecunia maxime adversus Cæcilianum empti et instigati per · hibentur. Extant Gesta apud Zenophilum consularem (a), ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus, et in judicium publicum protulit ; inter que id quoque commemoratum legitur, quod Lucillæ pecunia corruptis episcopis, in Cartha,inensi Ecclesia, in Africa capite, altare contra altare levatum est. Scio quod hæc Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Incrat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiæ veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum.

18. Quibus omnibus rebus, cum eos non veros judices, sed inimicos atque corruptos Cæcilianus convenisse cognosceret; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui præsidebat pe mitt ret, ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus? cum sibi præsertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suæ causæ remanere. Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione præciderent. Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis cum tamen illi nimis sero quæsissent judicium transmarinum jam schismatis rei, jam lev: ti altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama prajudicante ad judicium venire voluerunt: aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Cicciliano, quasi securi sibi videbantur præfidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri.

CAP. VII.-19. Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Cæciliano permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis objici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam commun care damnatis, et cur se ipsi 1 Lov., noluerunt. Alii Cdd., voluerunt.

(a) Isthæc Gesta fuerunt confecta an. 320, habenturque in lib. 3 cont. Crescon., c. 29, n. 33. Eorumdem etiam meminit Optatus in b. 1 cont. rarmenianum.

1

ab innocentis orbis terrarum communione præciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur, ad duas 1 agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque ut si eum potuissent quacumque versutia falsæ criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed jam tamen quasi haberent quod dicerent, malos judices se esse perpesfos; quæ vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati : quasi non eis ad hoc dici posset et justissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse; restabat adhuc. plenarium Ecclesix universæ concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiæ solverentur. Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio manifestat.

20. Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos tantæ auctoritatis episcopos, quorum judicio et Cæciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male judicarent. Dedit ille aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia jam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio episcoporum qui Roma sederant ipse judicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit: : a quibus tamen illi ad ipsum rursun Imperatorem provocare maluerunt ; qua in re illos quemadmodum detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius judicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos judicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent, si ejus sen entiæ non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Cæcilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, præcepit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui corum subtrahere cœperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim atque velociter Cæcilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum pervenire. Quo cum éliam Cæcilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut ejus indicant lit

Sic Lov. et Mss. At Edd. antiquiores et Ms. Fux. habent, ad duas fraudes.

SANCT. AUGUST. II

teræ, Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos judicavit.

CAPUT VII. · 21. Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam ; sacriß cant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur unitas Christi, blasphematur hæreditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in æternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis objicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab hæreditate Christi que per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant : quæ cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illæ litteræ scriptæ sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis objiciunt vel falsa crimina mortuorum vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quæ nos eis objicimus, omnes illos teneri; in iis vero quæ nobis objiciunt, paleam vel zizania messis dominicæ reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertincre: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum (Matth. xIII, 29), non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari prædicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono æquitatis ode

runt.

:

[ocr errors]

22. Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sic enim in Apocalypsi Joannis legitur : Angelo, inquit, Ecclesiæ Ephesi scribe, Hæc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non poles sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti cos propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II, 1-5). Quod si de angelo superiorum cœlorum, et non de præpositis Ecclesiæ vellet intelligi, non consequenter diceret Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age pœnitentiam, el prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, pœnitentiam egeris (Ibid., 4, 5). Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli ejus. Ergo primam charitatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam jubet ut repetat, et faciat priora opera sua. Et objiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita : quæ si etiam vera et præsentia videremus, et zizaniis propter

(Six.)

nisi

« PredošláPokračovať »