Obrázky na stránke
PDF
ePub

scunt Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum autem nomen Dei quod habent, et sacramentum ejus agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et cos per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiæ habeant ad salutem. Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in cordibus hominum vincat persuasionem diaboli, charitas Christi.

2. Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiæ, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus1, in vinculo pacis (Ephes. iv, 3), et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive continentiæ professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quæ omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando ejus non amplectitur unitatem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quæ habent sacramenta veritatis. Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis. Si enim non in radice vixerint, cum tota specie sua in ignem mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 25). Et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant ; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiæ '.

EPISTOLA LXII * (a). Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quæ in Timothei negotio gesta sunt. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo et sincerissimo fratri et consacerdoti SEVERO (b), et qui tecum, sunt fratribus, ALYPIUS, AUGUSTINUS et SAMSUCIUS, et qui nobiscum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Cum Subsanam venissemus, et quæ illic nobis

1 Mss. melioris notæ habent, in unitatem Christi.

[ocr errors]

Sic vetus codex Corb. At Lov., pactimonii et continentiam. Epistt. I.XII et LXIII recensitæ sunt ad Mss. Corbeiensem, duos Vaticanos et ad Lov.

(a) Alias 241: quæ autem 62 erat, nunc 192. Scripta forte sub fin. an. 401.

(b) Hic est, nisi fallimur, ille ipse cujus ex nomine raulinum salutat Augustinus in epist. 31, n. 3. « Beatissimus frater Severus de condiscipulatu nostro Milevitanæ antistes Ecclesiæ, etc. »

absentibus contra nostram voluntatem gesta fuerant, quæreremus; quædam sicut audieramus, quædam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda ', quantum Dominus adjuvit, partim objurgando, partim monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuæ Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, jam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat: non tamen a presbytero dictum; et hæc omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.

2. Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, crupit et juravit a te omnino non recessurum. Cumque ejus voluntatem requireremus, respondit se hac juratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; com jam præsertim de suæ libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi aperuissemus non eum futurum perjurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua jurare potuerit, nec te sibi vicissim aliquid jurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiæ filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quæ locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos lætifices. Debemus enim nos firmiores (si tamen inter tanta tenlationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere (Rom. xv, f). Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuæ, quia omnia quæ gesta sunt sanctus frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.

EPISTOLA LXIII (a). Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in diœcesi Ilipponensi : hoc præter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio jam ante præstitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis diœceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum.

1 Lov., et tollenda. At Mss., et toleranda. (4) Alias 240: quæ autem 63 erat, nunc 18. Scripta paulo post, superiorem.

ubi ubi

mentes ejus, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuæ, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi injuriam factam esse conquereris, juri tuo redderetur? Iloc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, æquanimiter fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et præcidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur.

Domino beatissimo, et venerabili, et sincerissima charitate amplectendo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem. 4. Si dicam quæ me ipsa causa cogit dicere, erit sollicitudo charitatis? Si autem non dicam, crit libertas amicitia? Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset quasi non sint dolenda quæ male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. Desine itaque mirari, frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, præter meum consilium et adhuc voluntatem; cum quid de illo agendum esset, inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. Ecce adhuc doleo, quamvis jam ad te redierit; in quo nos tuæ voluntati paruisse non pœnitet.

2. Audi etiam quid objurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterca videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. Objurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde origo hujus nostræ tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. Cum enim omnes objurgantibus nobis hæc omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud objurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde præcipue Timotheum, qui sola juratione se cogi dicebat ad tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quæ simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiæ disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic jam lector esse cœperat, nolles eum esse tecum; jam liber a vinculo jurationis, æquissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservanda ecclesiastice discipline provisio et necessitas cogeret. Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiæ Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Ecce quam inulta, partim objurgando, partim monendo, partim orando correxeramus.

3. Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramas

1

4. Ego autem, frater Severe, causam meam judicio tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuæ menti sibi subditæ præsidenten, utrum homo, qui in ecclesia meæ dispensationi credita jam legere cœperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiæ comitatus, et apud Turres, et apud Cizan 2 et apud Verbalis egerat, non fuisse lector possit aut debeat judicari (a). Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo jubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem jubente similiter corrige. Neque enim vereor ne tu parum intelligas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiastica disciplinæ, si alterius Ecclesiæ clericus cuicumque juraverit quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit ejus perjurii; cum profecto qui hoc noa sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero jurare potuit, ipse pacificain regulam sine aliqua reprehensione custodiat.

EPISTOLA LXIV * (b).

Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortans el Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, agensque de Privatione quem ille suæ Ecclesia clericum querebatur in monasterium Augustini susceptum fuisse. Domino dilectissimo fratri et compresbytero Quin

TIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, præsertim cum ipsa animæ nostræ nondum pulchræ sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non videntes credimus: tunc enim similes ei erinus, quando videbimus eum sicuti est (Joan. 111, 2). Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram esse præsumas, sed quemadmodum Apostolus præcipit, in spe gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dieit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. x11, 12); 1 Lov., commonitionem. Mss. omnes, commotionem. In veteri codice Corb., Cizau.

* Epist. LXIV et LXV ad Corb. ad duos vat. et ad Iov. recognitæ sunt.

(a) l negotii videtur præbuisse causam edendi illius canonis in concil. Milevitano, die 27 aug. an. 402 celebrato : « Ut quicumque in ecclesia vel semel legerit, ab alia ecclesia non teneatur. »

(b) Alias 255: que autem 64 erat, nunc 22. Scripta į culo pest Natalem Christi, an. 401.

spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid speral? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vi, 24, 25). Hæc patientia in te non deficiat, et in bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. xxvi, 14).

2. Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec idco tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet æquo animo facere pro Ecclesiæ disciplina, præsertim salva conscientia, quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem majores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiæ causas exscqui. Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro cjus meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolæ tuæ, innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturhari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem : ultro autem ad plebem scribere, quæ dispensationi meæ commissa non est, unde possem ?

3. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichæi, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuamn, quod me admonueris ut jubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris in concilio (a) institutum, quæ sint Scripturæ canonicæ quæ in populo Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quæ ibi legeris commenda memoriæ; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum (b), non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem concilio (c) statutum est,

ut

[blocks in formation]

de aliquo nonasterio qui recesserint, ve! projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut præpositi monasteriorum. Si ergo de Privatione (a) te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. Miror enim utrum jam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. Si enim propterea jam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fucrit, hoc oportet ob

servem.

4. Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visce·· ribus Christi charissima, si episcopum in plenario Africa concilio (6) degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fucrit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per sæculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. Fratres, cauti estote multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapicntia est.

EPISTOLA LXV (c).

Augustinus Xantippo Numidiæ primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit.

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni XANTIPPO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque me orationibus valde commendans, insinuo prudentiæ tuæ, Abundantium quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram 1 ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere cœperat; qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua male conversationis ejus certa indicia pervenire. Ac primo comperi, cum pecuniam cujusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die jejunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut cæteræ jejunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset collega suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in codem fundo re

1 Apud Lov., vestram. At in Mss, nostram.
(a) Forte, Privatiano.

(b) Carthagin. 15 septembris, an. 401.

(c) Alias 256: quæ autem 65 erat, nunc 80. Scripta ineunte an. 402.

(Huit.)

stitisse, et apud quamdam malæ famæ mulierem et prandisse et cœnasse, et in una domo man.isse. In hujus autem hospitio jam quidem clericus noster Hipponensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit. Nam quæ negavit, Deo dimisi, judicans quæ occultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, præsertim inter hæreticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut ad presbyterum fundi Armemanensis ' in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Hæc autem me præcipue prudentiæ tuæ intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

2. Audivi autem causam ejus, cum centum dies essent ad Dominicum Pasche, qui futurus est octavo idus aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuæ, quod etiam ipsi non celavi, sed ci fideliter quid institutum esset (a) aperui ; ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agenduin putat, agere neglexerit, deinceps ejus vocem nemo audiat. Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si hæc indicia malæ conversationis clericorum, maxime cum fama non bona cos cœperit comitari, non putaverimus eo modo vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quæ sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damuare, aut vere incognita præterire. Ego certe presbyterum, et qui die jejunii, quo cjusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens collega suo ejusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et cœnare ausus est, et in una domo dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timcas ei deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte judicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminari concilio (b) statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam suæ curæ commissam ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, præsertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc cis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.

[blocks in formation]

1. Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus ( d ) sicut homo timeri vo

1 Mss. omnes habent: Et in vicina et in ea domo.

In Mss. Vatic., ut ad presbyterium. Tum in altero ex illis, necnon in Corb. legitur, fundi Armenianensis.

Apud octo Mss. titulus iste præfigitur: /ibellus S. Augustini catholici, contra Crispinianum schismaticum.

* Colla'a ad a. bg. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. vc. duos t. quatuor v. et ad Ain. Bad. Er. Lov.

(a) In conc. habito Carthagine, 13 septembr. an. 401.

Carthaginensi, sub Grato, an. 348, seu 349, can. 11. Alias 173: quae autem 66 erat, nunc 170. Scripta circa idem tempus.

(d) In lib. 2 contra litt. Petiliani, c. 83, n. 181, lugere adLuc se dicit Augustinus facinus istud Crispini Calamensis episcopi donatis!æ, qui cum emisset possessionem, non du

luisti, cur non valeat jussio regalis in provincia, si tantum valuit jussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum crogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Map. paliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis. tuis quod numeratum est de sacculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem præbeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure præsumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod em.it sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos or bis terræ (Psal. LXXI, 8). Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?

2. Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quæ dicemus, cet a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod volucrint. Ex iis enim quæ dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim hæc non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quæ etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate præsumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic ct in futuro sæculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuæ aliquid procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuæ voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime poteris.

CAP. II.-2. Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Charitati tux a nescio qui. bus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.

3. O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent'. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et desideratissime, et honorande in Christo frater.

EPISTOLA LXVIII* (a).

Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quæ continct quæstionem de mendacio officioso, sed dubitans eliamnum an sit Augustini, negal se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine.

Domino vere sancto, ac beatissimo papæ AUGUSTINO,

HIERONYMUS, in Christo salutem.

1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuæ litteræ supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; scd epistolæ cujusdam, quasi ad me scriptæ, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut nadevesdla super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenæ fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor Dignationi tuæ, licet

[ocr errors][merged small]

stilus el èñizeɩpáμura tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente læsus, juste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctæ et venerabilis Paulæ longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolæ tuæ, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu, importuna narratio ›(Eccli. xxи, 6). Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scriplurarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitu dinis tuæ altingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Cæterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiæ, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quærere. Nec tam stultus sum, ul diversitate explanationum tuarum me lædi putem ; quia nec tu læderis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram 1 non videntes, aliorum juxta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, le currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium : simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli (a), et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes hæc dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!

3. Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quæ ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quæ breviter ex parte respondi; et libelli ejus vobis misi exemplaria, latius opus, cam opportunum fuerit, primo missurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem læderem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac recordiam confularem. Memento mei, sancle ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in allero forte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »