Obrázky na stránke
PDF
ePub

gredi; eleg: aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrectūros ', ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscienfiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel pœna vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur loco qui condidit omnia, et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate oportet adorari (Joan. iv, 24), ut in occulto exaudiens, in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen ad ista quæ hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus consilium perscrutari, quare in aliis locis hæc miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent: quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter dæmones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent dijudicationem spirituum (I Cor. XII, 30; ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique prout vult.

4. Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. Nomen autem presbyteri proplerea non ausus sum de numero collegarum ejus vel supprimere vel delere, ne divinæ potestati, sub cujus examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium meo vellem præjudicio prævenire: quod nec in negotiis sæcularibus judices faciunt, quando causa dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum concilio (a) constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non præsentaverit. Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quæreret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos æqualitas servaretur. Et nunc si vobis placet ut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quærentibus occasionem (II Cor. xi, 12); non erit nostrum boc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult cum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum deiet iniqua conscientia?

Fr. Lov., peregrinaturos. Mss., perrecturos. (a) Carthag. 5, ann. 397, cann. 7, 8.

5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus : Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quærens quem devoret (II Petr. v, 8). Quem non potest devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic ia ejus fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes ejus captiones et circumventiones vel comprehendere vol enumerare sufficiat? Adversus tamen hæc tria que ad causam præsentem pertinent propius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus: Ne sitis jugum ducentes cum infidelibus; quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate, aut quæ societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estole, justi, et nolite peccare (1 Cor. xv, 33, 34). Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a linea comedentur; justitia autem mea in æternum manet (Isai. LI, 7, 8). Jam vero ne malevolo animo de ser. vis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (1 Cor. iv, 5). Et item illud quod scriptum est: Quæ manifesta sunt, vobis; quæ autem occulta, Domino Deo vestro (Ibid., v, 12, 13).

6. Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine gravi tristitia sanctorum atque fidelium; verumtamen consoletur nos qui cuncta prædixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, se usque in fincm perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit. Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. x1, 29)? Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nam illi qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante prædictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. LXVIII, 27, 13), valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis' ceciderit, omnes 1 Mss. Vatic. cum decem e nostris, prius.

MSS. cb. gg. cústimoni..lis.

tales esse credant, jactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suæ malæ linguæ captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante januam divitis jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahæ, laboriosa et indigna omnia tolerabat (Luc. xvi, 21-23).

7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum : vos nolite ipsa vulnera que illi lingunt, multiplicare; vos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores (II Cor. vII, 5), periculum in civitate, periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus (Id. x1, 26). Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. Nam hoc est quod præcavere conatus sum, ut si fieri posset, hoc malum nec vitandum negligerctur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit vos tentari, det vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. xcm, 12, 13).

8. Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinæ Proculeiani insultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset : quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene feistis. Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Donino glorietur (I Cor. 1, 31): nec objiciatis hæreticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suæ divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime jactant: ut quia ipsam divinæ Scripturæ veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos prædicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo docti estis (Eph. iv, 20, 21). Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona ejus loquentibus, ubi ait: Quæ dicunt facite; quæ autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non fa junt Matth. xxm, 3). Orate quidem pro me, ne forte aliis prædicans ipse reprobus inveniar (I Cor. 1x, 27); vcrumtamen cum gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meæ, homo sum, et inter homines vivo, nec

mihi arrogare audco ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobas unus inventus est (Gen. ix, 27): aut melior sit quam domus Abraha, ubi dictum est, Ejice ancillam et filium ejus (1d. xxi, 10): aut melior sit quam domus Isaac, cujus de duobus geminis dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1, 2): aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX, 4): aut melior sit quam domus David, cujus filius cum sorore concubuit (II Reg. xin, 14); cujus alter filius contra patris tamı sanctam mansuetudinem rebellavit (Ibid. xv, 12): aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnæ, intus timores (I Cor. vii, 5); nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Jesu Christi (Philipp. 11, 20, 24): aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt : aut melior sit postremo quam cœlum, unde Angeli ceciderunt.

9. Simpliciter autem fateor Charitati vestræ coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire cœpi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis' ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc. xxii, 11). Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamen is. Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecæ dominicæ fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.

EPISTOLA LXXIX* (@). Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaum, denuntians ut solvat quæstionem in qua præcessor ejus Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat.

Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi. Bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando. Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intelligere Sed quod adjungis de vestro, separationem esse boni a malo si mens bonum est et corpus malun, qui ea commiscuit non est bonus; dicitis autem quia Deus

1 Edd., cui. At meliores Mss. habent, cujus. MSS. gg., ex monasterio. Idem Cod. cun ch. et uno v. subdit, defecerunt.

Non reperitur nisi in Vaticano exem¡ lari,

(a) Alias 244: quæ autem 79 erat, nunc 198. scripta forte an. 401.

bonus ista commiscuit : ergo aut malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes (Philipp. 1, 2); aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum (II Tim. 11, 17). Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus cs, solve quæstionem in qua defecit præcessor tuus Fortunatus (a). Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras crubescas.

EPISTOLA LXXX * (b).

Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quæ nostræ præferenda est, nosse possimus.

Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIÆ, AUGUSTINUS, in Domino salutern.

1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim cum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico hæc aripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistola me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theaset Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum hæc scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiæ presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis.

1 Apud Fr. et Lov., Therasi. In Ms. Gervas., Thesii. In aliquot aliis, Theasii: hoc pacto etiam scribitur in concilio habito Carthagine, die 23 Junii an. 404, cujus decreto legati ad Honorium imperatorem contra Donatistas missi sunt Theasius et Evodius, sive Evhodius ut in membranis habetur; iidem ipsi, haud dubie, qui visuri erant raulinum.

Ita in Mss. At in vulg., orationibus.

* Apud Bad. Am. Er., Carthagustinensis ecclesiæ. In uno e Vat. Mss. Thaganensis.

Recensita est ad a. bg. bl. c. cc. ff. ggv. j. 1. n. r. sb. th. vc. duos t. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Fortunatum in disputatione vicit Augustinus, cum adLuc presbyter esset, ex lib. 1 Retract., c. 16. Jamvero episcopus aliam cum Felice, qui «Hipponem venerat eumdem seminaturus errorem,» ut ait in lib. 2 Retract., c. 8, disputationem habuit; anno scilicet 404 ex Actis cum Felice. Huic ergo epistolam hanc scriptam fuisse suspicari licet. (b) Alias 63: quæ autem 80 erat, nunc 199. Scripta an. 465, circ. mensem martium.

Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra. 2. Colloqui autem vobiscum talia cupio, si digne-› mini, litteris; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce illam quæstiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si præsens præsenti inter dulces loquelas obderem, plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem præferas tue, idipsum aliquanto apertius. explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quæ nostræ voluntati præponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerai (Joan.xx1,18), verumtamen quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur. Neque enim malum fuit Abrahæ nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitæ suæ; sed repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quæ mala esset, si post jussum mutata non esset3 (Gen. xxи, 2, 10) : hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.

3. Sed plerumque non voce de cœlo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci. De hoc tertio genere causarum mutanda sententiæ, quid tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris. Sæpe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere statueranius, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod potius agendum est occurrens descritur; quod si non occur

Lov., objicerem. Ali plerique Cdd., obderem.

Sic Mss. septem. At Bad. Am. et Er., propterea præferre debemus. Lov., propterea voluntati præferre debemus. Et mox Edd. illæ quatuor habent: Iti enim sit quidem quod volumus, sed ideo nos cogimur, etc. Substituimus lecti, nem in melioribus Mss. repertam.

Lov., quæ mala esset potius si mutata. Bad. et aliquot MSS., si potius submutata. Er., si potiɔribus mutata. Sed melius Ms. j., si post jussum mulata.

Edd., mature volumus. Sed legendum, ut est in Mss. novem, mutare nolumus; quo nimirum fit, ut quod potius agendum est occurrens deseratur.

Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem,

reret, non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur. Ilic non falli difti cile est; hic omnino vox prophetica prævalet : Delicta quis intelligit (Psal. xv, 13)? Hine oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere soleas, vel faciendum esse reperias.

EPISTOLA LXXXI * (a).

Hieronymus Augustino, excusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quæstionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum.

Domino vere sancto et beatissimo papæ AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.

Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quærerem quid ageres, sospitem te lætus audivi. Rursum cum tuas filleras non dico sperarem, sed exigerem; nesciente te, de Africa se profectum esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur: simulque obsecro ut ignoscas pudori meo, quod diu præcipienti ut rescriberem, ncgare non potui. Nec ego tibi, sed causæ causa respondit. Et si culpa est respondisse, quæso ul patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniæ : sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quæstionum, sed charitatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres', qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt jugum, præcipue sanctum et suscipiendum papam Alypium, ut meo obsequio salutis, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum Explanal'onum in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitæ non recipias quæstionem. Si autem amicus, qui ne primus gladio petiit, stilo repulsus est; sit humanitatis tuæ atque justitiæ, accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum campo, si placet, sine nostro invicem dolore ludamus.

EPISTOLA LXXXH " (b). Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolæ ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Cæterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, perveneral.

'Firmi nomen luc loci omittitur in Vatic. octo, et in aliis sex e nostris Mss., sed in omnibus fere habetur initio Ej istole proxime sequentis.

MS. 1., sancti patres. Alii omnes verius, fratres. Nam illud prius appellationis genus improlat Hieronymus in cap. 4 Epist. ad Galat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. 1. Jam pridem tuæ Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuæ quam per sanctum filium tuum Asterium, nune jam non solum fra trem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quæ utrum in manus tuas pervenire meruerit, adbuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repalsus est, ut sit humanitatis meæ atque justitiæ accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque conjicio legisse te illam epistolam meam. In ca quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis : quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missæ sunt; quod in eis minime apparet.

2. Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore lu damus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit; ego fateor, majus aliquid expeto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia 1; hæc tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quæstionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelanten adjuves. Si autem propter bilaritatem quam esse inter charissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus : ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus, non probatum est, et quid nobis videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiæ, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando, quæramus: si autem aliquid asperum, refe!lendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne' litum melle gladium stringere judicemur. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem c.. veamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quærendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.

1 Lov., diligenti. Alii plerique Cdd., diligentia.

Sic Edd. At Mss. novemdecim carent particula ne

2

3. Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Charitati tuæ, solis eis Scripturarum libris qui jam canonici appellantur, didici hune timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem seribendo aliquid errasse firmissime credam. Ae si aliquid in cis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem nou assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant, non idco verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses præditus, non utique diceres : Utinam mereremur complexus tuos, el collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.

CAPUT II.-4. Quod si teipsum, consideratione vitæ ae morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse eredo; quanto magis æquum est me credere, apostoJum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba : Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judæus, gentiliter et non judaice vivis, quomodo Gentes cogis judaizare (Gal. 11, 14)? De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, doncc in eis Christus, id est veritas, formaretur (ld. IV, 19)? Quibus cum præmisisset dicens, Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. 1, 20): non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob alind nisi quod Gentes cogeret judaizare!

5. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum (Matth. xxv1,75); et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda alque abducenda uxore aliena conimisisse adulterium, et in marito ejus necando tam horrendum homicidium (I Reg. x1, 4, 17). Imo vero sanctam Scripturam, in summo et cœlesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veFaciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiæ personis aliquando credere timco reprehendenda, ipsa divina eloquia

Lov., potiusquam fucta humana, nedum, etc. sed melius sullato, ne, ut in aliis Edd. et in vss.

mihi sint ubique suspecta.

6. Manichæi plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec præcedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta. tua, quanta malitiæ illorum patescat occasio, si non. ob aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus?

7. Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit ; quid scripserit quæro : hoc ad quæstionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem ædificandam memoriæ commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoe facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet : quanto magis in illa, in qua prælocutus ait, Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1, 20)?

8. Ego quidem illud Petrum sic cgisse credo, ut Gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiæ, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit (Act. xvi, 3), vel Cenchreis votum persolvit (Id. xvi, 18), vel Jerosolymis a Jacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima illa celebranda suscepit (ld. xxi, 26), ut putari videretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quæ prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri jusserat, tanquam idololatriam Gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse (Ibid., 2). Quod utique nefas est, credentes in Christum discindantur propheta Christi,

« PredošláPokračovať »