Obrázky na stránke
PDF
ePub

tanquam ejus doctrinam detestantes atque daminantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederctis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan.v, 46).

9. Attende enim, obsecro, ipsa verba Jacobi : Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judæa, qui crediderunt in Christum ; et hi omnes æmulatores sunt Legis. Audierunt autem de té quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judæoruni; dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor volum habentes super se; his assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quæ de te audierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione (Act. xx1, 20-25). Non opinor, obscurum est, et Jacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quæ de illo audierant hi, qui cum in Christum ex Judæis credidissent, tamen æmulatores erant Légis, ne per doctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur quæ per Moysen patribus fuerant ministrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui intelligebant quo animo a Judæis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctorita. tem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quæ jam in Christo revelabatur, et per Baptismi sacramen tum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiæ prædicatorem et intentioni eorum maxime adversum, docentem non per illa hominem justificari, sed per gratiam Jesu Christi, cujus prænuntiandæ causa illæ umbræ in Lege mandata sunt. Et ideo illi invidiam et persecu tionem molientes concitare, tanquam inimicum Legis mandatorumque divinorum criminabantur ; cujus falsæ criminationis invidiam congruentius devitare non posset, quam ut ea ipse celebraret quæ damnare tanquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet, nec Judæos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, néc Gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.

10. Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Jacobus, Et scient omnes ; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quæ de te audierunt, falsa sunt: præsertim quia in ipsis Jerosolymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam Gentes cogeret judaizare (Act. xv, 28); non autem decreverant, ne quisquam tunc Judæos judaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos jam doctrina christiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret judaizare, Vulgata, discessionem. M.

quod jam nec ipse eogebatur, quamvis propter comnrendanda eloquia Dei que Julæis sunt credita,non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum cæteris Apostolis se Jerosolymis decrevisse meminerat?

11. Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Jerosolymitanum concilium Petrus fecit; nec sic mi rum est, quod cum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere quod eum pariter sentire jam noverat sive quod cum eo contulerat Evangelium; sive quod in Cornelii centurionis vocatione, etiam divinitus cum de hac re admonitum acceperat ; sive quod antequam illi, quos timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus enm convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse jam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tune eum quid in ea re vérum esse docebat: sed ejus simulationem, qua Gentes judaizare cogebantur, arguebat; non ob aliud, nisi quia sie illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione præputii atque aliis observationibus quæ erant ambræ futurorum, putabant credentes sal

vos esse non posse.

1

12. Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Judis, et maxime cognationi ejus maternæ sic viderentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est; cum illam Deus fieri præceperit, hane satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine illa circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem Gentium hoc etiam Paulum sentire jactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset Græcus, compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat ad vos (Gal. 11, 3– 5). Hic apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.

[ocr errors]

13. Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quædam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quæ neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non verè, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeò, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si

Vatic. Mss. duo, non posse, et id Doctorem Gentiu u scntire. ? Mss, sex, ostenderet.

in ipsa expositione Epistolæ ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci (a); quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?

14. Cur autem non dicam præcepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbræ enim sunt prænuntiantes gratiam, qua justificamur; nec tamen mala, quia divinitus præcepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adjuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse præcepta non bona (Ezech. xx, 25)? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum sinulate quisquam sanctus orientalis, eum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die paschalis vigiliæ : quod si malum esse sed dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mios idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecelesias Orientis, et multo majorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti socictate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris præceptum esse Christianis. Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum præcepisse ipsa christiana fide negare scd non possum, qua didici non eo me justificari, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ?

15. Dico ergo circumcisionem præputii et cætera hujusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum quæ per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intelligentiam præmissæ prophetiæ; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret fidei revelatio quæ his significabatur esse ventura. Sed quamvis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Judæorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana prædicatione gratiæ Christi, qua sola nossent credentes se justificari, salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque præsentium, ut in illorum Judæorum vocatione, quos præsentia carnis Domini, et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum hoc eis suffecisse ad commendationem, ut tion tanquam detestanda, et similis idololatriæ vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putavel retur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, sine illa esse non posset. Quod putaverunt hæretici, qui dum volunt et Judæi esse et Christiani, nec Judæi (a) Uu ab Hieronymo inducitur.

::

nee Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. In cujus sententiæ non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet, quod eum vidisset nom recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod Gentes judaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda uon esse monstraret; prædicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic antem credo apostolum Paulum veraciter cuneta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Judæo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare; sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare.

16. An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quæstionis, imo sententiæ tuæ; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judæi, si sacrificia offerant, quæ obtulit Paulus; si filios circunicidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judæi, dummodo hæc simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non jam in hæresin Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaræos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quæ sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tune Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Judæis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiæ christianæ, confirmata etiam per omncs Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo hæc intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cor mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illæ propheticae significationis observationes a piissimis patribus custodita, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestanda? Jam cnim cum venisset fides quæ prius illis observationibus prænuntiata, post amimortem et resurrectionem Domini revelata est, serant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis 1 deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem descrenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judæis, similiter ea celebrare voluerit, quam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel bajulus corporis, sed impius sepulturæ violator. 17. Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judæorum Paulus celebranda Deest officiis in 22 Mss.

tan

bitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen præcepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro le sacrificium quod præcepit Moyses in testimonium illis (Marc. 1, 44). Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter (Joan. vi, 10).

19. At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. v, 2). Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit, nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiæ tuæ, ut velis subin:elligi, nisi fallaciter; ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligero sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat : Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. n, 21). Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Lege justificamini; a gratia excidistis. Iilos itaque arguit, qui se justificari in Lege credebant, non qui legitima illa in ejus honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua prænuntiandæ veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait, Si spiritu ducimini, non adhuc estis. sub Lege (ld. v, 4, 18): unde, velut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas. voluisse majores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.

suscepcrat, cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ca vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illæ observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur 'quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis dæmoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichæum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non prætermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc hæc scripta misi, quomodo volueris tibi fides fict, illud me ante dictasse mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judæis factos, sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litteræ innotuerunt: sicut nec tibi videtur, hec tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas. 18. Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, cerimonias Judæoru:n et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Jud.is, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo : Quicumque eas observaverit, sive ex Judæis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum. Quid quæris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Judaicarum observatione secerno; quoniam tune fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus, Lex et Prophetæ usque ad Joannem Baptistam (Luc. xvi, 16); et quia propterea quærebant Judæi Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Joan. v, 18); et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum fucia est (Id. 1, 16, 17); et per Jeremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum lomui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum: (Ja. xxx1, 31): non tamen arbitror ipsum Dominum fa.aciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter ætatem minime prohibebat ; nec illud ar

Edd., progressu vero temporis erat perniciosum, nisi illæ observationes ab omnibus christianis desererentur; ne si tunc fierent, non discernerentur, etc. At Mss. viginti carent his verbis, erat pernicio um, nisi. Deinde habent, ne si tune fierent, id est ne si rimo illo tempore desere

rentur.

[ocr errors]

20. Magna mihi videtur quæstio, quid sit esse sub. Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa sacrificia quæ tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et cætera hujusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. xx, 172 el Deut. v, 21), quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione prædicari, Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum, et justum et bonum; deinde subjungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit ; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ul fiat supra modum peccator aut peccatum, per mandatum (Rom. vii, 12, 13). Quod autem hic dicit, Peccatum perinandatum fieri supra modum, hoc alibi ait, Lex subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. v, 20). Et alibi, cum. superius de dispensatione gratiæ loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait, Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit, Prævaricationis. gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Gal. m, 19). Hos crgo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum

[blocks in formation]

non intelligendo gratiæ beneficium ad facienda Dei præcepta, quasi de suis viribus superba elatione præsumunt. Plenitudo enim Legis charitas (Rom. xш, 10). Charitas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Sed huic rei quantum satis est explicandæ, prolixior forLasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait, Non concupisces (Id. x1, 9), si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet, et prævaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem ; quanto magis illa, quæ significationis causa præcepta sunt, circumcisio, et cætera, quæ revelatione gratiæ latius innotescente necesse fuerat aboleri, justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam cœperat revelari, quæ umbris talibus fuerat prænuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.

21. Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere majores; quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut hæc dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium præceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quæstio est, sitne aliquando mentiri viri boni.. imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. v, 12, et Matth. v, 57); et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7).

22. Sed hæc, ut dixi, et alia et magna quæstio est; eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. iv, 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret Judaizare. Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat uti

liter libertate charitatis, sanctæ ac benignæ pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris præbuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam, Paulus, quo confidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justæ libertatis in Paulo, et sanctæ humilitatis in Petro: quæ, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.

CAPUT III. — 23. Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis præcesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem hæreticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quæstionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris ; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

24. Porro, si quæras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus (a); invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur. Quanquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debcam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde, cum quæro tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. Ad ipsum confugio ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum ejus tractatoribus provoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes judaizare cogebat, utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo

(a) Ambros. Commentar. in Epist ad Galatas; Cyprian. in epist. 71 ad Quintum.

- མཱུ

superius in ejusdem narrationis exordio religiosa voce mihi elamantem: Quæ autem scribo vobis,, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. 1, 20).

25. Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis, et pro suis Litteris juranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Judæorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo com mendabat ea, non salanæ versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia prænuntiandis rebus futuris prophetice constituta: nec vere fuerat in errore Judæorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter prædicabat eos errare, qui putabant Gentibus imponenda, vel justificationi quorumcumque fidelium necessaria.

26. Quod autem dixi cum factum Judæis tanquam Judæum et tanquam gentilem Gentilibus, non me::tientis astu, sed compatientis affectu : quemadmodum dixerim parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit ; sed quia sic non ea simulavit quæ faciebat similia Judaris, quemadmodum nec il'a quæ faciebat similia Gentibus, quæ tu quoque commemorasti; atque in eo me, quod non ingrate fateor, adjuvisti. Cum enim abs te quesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Judæis tanquam Judæus, quia fallaciter suscepit sacramenta Judæorum, cum et Gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia Gentium; tu respondisti, in eo factum Gertibus tanquam gentilem, quod præputium receperit, quod indifferenter permiserit vesci cibis quos damnant Judai: ubi ego quæro utrum et hoc simulate fecerit : quod si absurdissimum atque falsissimum est; sic ergo et illa in quibus Judæorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.

27. Fidelibus enim, et iis qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (1 Tim. IV, 4). Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et præputio verum sentiendo ac docendo, tamen tanquam gentilis factus est Gentibus, el non potuit fieri tanquam Judæus Judæis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Judæorum? Cur oleastro inserto servavit dispensationis veracem fidem; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatorie simulationis velamen obtendit? Cur factus tanquam gentilis Gentibus, quod

• Lov., vero. At alii Edd. et Mss. зexdecim, vro.

sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam Judæus Judæis, aliud in pectore claudit, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Id. 1, 5). Ac per hoc omnibus omnia faetus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. ix, 19-22 ), non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinæ diligentiam procurando.

28. Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusahat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectn, Judæis tanquam Judæus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotiaa sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tanquam seipsum, et hæc aliis faciens, quæ sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus es et quod cum Dominus moņuisset, adjunxit, Hæc est enim Lex et Prophetæ ( Matth. xxi, 40).

29. Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas præcipit, dicens: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris (Gal. vi, 1). Vide si non dixit: Fiere * tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore vel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.

- CAPUT IV. — 30. Teipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuerc; teipsum, inquam, erga memetipsum, et recole, vel, si habes conscripta, relege verba tua in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum jam collegam meum Cyprianum, breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu, cum quædam me in te commisisse expostulasses graviter, subjunxisti: In hoc læditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur, ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. Hæc abs te verba non solum ex animo dicta sentio, verum etiam benigno animo ad

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »