Obrázky na stránke
PDF
ePub

potest, neque tunc poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem .ocum occupet, et majore majorem. Non ita est Deus invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, el lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potes! (1 Tim. v1, 16). Per loc enim videri ab homine non potest, per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad cum, et illuminamini (Psal. xxxш, 6); et si mentibus piorum esset invisibilis, non diceretur, Videbimus eum sicuti est. Nam perspice totam ipsam in Epistola Joannis sententiam: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, el nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (1 Joan. 11, 2). In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus, unde similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum (Col. 1, 10). Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in ejus cognitione et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (I Cor. iv, 16): ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, que idonca crit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. xi, 12). In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus accipere, consequens erit ut ctiam Deus talem habeat faciem, et sit aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum euin videbimus facie ad faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus terminatus, et cætera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quæ sunt spiritus Dei (Id., 11, 14), fallacissimis vanitatibus luditur.

4. Dicunt enim quidam corum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quantum in pejus profecerint, dum sine linite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suæ tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt eliam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc jam istam possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus? Qui cnim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. vi, 44). Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Math. v, 8), intellige impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis, Videmus

nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. xm, 12); intellige inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in ænigmate. Hoc autem utramque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et ænigmate, sive in illa patria eum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est, facie ad faciem.

5. Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. iv, 24). Si adorare, quanto magis videre? Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari? Sed argute sibi videntur dicere, et quasi interrogando premere : Potuit Christus carni suæ præstare ut oculis corporcis videret Patrem, an non potuit? ut si non potuisse responderimus, omnipotentiæ Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. Quanto jam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem. Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum ejus potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? Quomodo crgo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributur esse contendunt, non etiam cæteris sensibus? Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an illud potest Deus, et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae Dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident antem cæteris sensibus corporis Christi? An quousque volunt, desipiunt? Quanto nos melius, qui non eorum insipien-tiæ terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, 110lumus!

6. Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si aliquando irruerint auribus tuis, hæc interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur. Quæ si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse præsumit? Quod certe quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuæ, quam longo sermone molior explicare1. In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito præstantissima, atque Christi charitate

Reliqua verba prorsus absunt a Mss. sexdecimn.

321

honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.

EPISTOLA XCII* (a).

Augustinus Vincenti e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquardo, non vi cum hæreticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi : aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum.

Dilectissimo fratri VINCENTIO, Augustinus.

1. Accepi epistolam, quam CAPUT PRIMUM. tuam esse mihi non incredibile visum est: attulit enim cam, quem catholicum christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri non auderet. Sed etsi forte non sunt litteræ tuæ, ego ei qui scripsit rescribendum patavi. Nunc me potius quietis esse avidum et petentem, quam tunc cum me adolescentem, vivo adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras. Sed Po-natistæ nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt, et a pristino errore se liberatos esse lætantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro justitia, sed pro perversitate et præsumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deuin postea non invenirent nisi debitas pœnas impiorum, qui ejus tam lenem admonitione:n, et paterna flagella contempserint: ac sie ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum prænuntiatum, etiam non visum super cœlos esse minime dubitarent. Numquidnam ego istorum safuti invidere debebam, ut collegas meos ab hujusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam cæcitatem? qui cum super cœlos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen ejus super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, dicens: Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. cvп, 6).

2. Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pa

* Emendata est ad a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. a. rc. vd. tres sb. duos t. quinque v. et ad Am. Bad. Er.

Lov.

(a) Alias 48: quæ autem 93 erat, nunc 181. Scripta circ. an 408

cem et quiclem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro male redderemus. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum, currere videret in præceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et inisericordissimus extitisset: sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos jam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quæ tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur. Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere : nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent? Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosæ consuetudinis interirent.

3. At enim quibusdam ista nen prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jer. 11, 30). Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt. Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus. Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur. Rursus si docereatur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiæ catholicae communionem transire, sed violentas perditorum hominum inimicitias formidare : quas quidem pro justitia et pro æterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait: Non poles me modo sequi; sequeris autem postea (Joan. xi,

1 Lov., regula temporali. Bad. Am. Er. et Mss. plures, regula temporalium.

36). Cum vero terrori utili doctrina salutaris adjungitur, ut nou solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam mala consuetudinis vincula vis umoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute ketamur, benedicentium nobiscumn, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terræ Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos.

CAPUT II.-4. Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus. Meliora sunt vul nera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. xxvII, 6). Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiæ seductus acquiescat. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat. Quis nos potest amplius amare, quam Deus? Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus quibus consolatur, sæpe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos (Gen. XII, XXVI, XLII, el XLIII), populum contumacem pœnis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat (I Cor. XII, 7-9). Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc justum est, et hoc præcipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in cœlis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Sed sicut ista dona ejus laudamus, ita etiam flagella ejus in eos quos diligit, cogitemus.

5. Putas neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare (Luc. xiv, 25); cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna vilentia Christi cogentis esse compulsum (Act. 1x, 3-7): nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quæ oculis carpitur. Hanc ille cœlesti prostratus voce subito amissam non recuperavit, nisi cum sanctæ incorporaretur Ecclesiæ. Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. vi, 44), quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinæ iracundia timore convertunt; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare!

6. Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat? Et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ca superbiam salubriter edomabat (Gen. XVI, 5). Non autem ignoras, quod istæ duæ mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, piritualibus et carnalibus figurentur. Et cum legamus

סיוקן

321

ancillam et filium ejus a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc (Galat. iv, 29), ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. Quidquid ergo facit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinæ, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi. Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et pœnis, sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum Dei duris laboribus atterebat (Exod. v, 9); Moyses eumdem populum impie agentem duris coercitionibus affligebat (Id., xxx, 27): similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est. Jezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas (III Reg. XVI, 4, 40): puto quod diversa sint merita facientium, diversa passorum.

1

7. Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando jam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo (Matth. XXVI, 52). Legimus tamen non solum, quod carciderunt Judæi Paulum apostolum, verum etiam quod cæciderunt et Græci pro Paulo apostolo Sosthenem Judæum (Act. xvi, 22, 23, el xviii, 17): nonne similitudo facti`quasi utrosque conjungit, et tamen eos causa dissimilitudo discernit? Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. viii, 32): nempe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. 11, 20): nempe et de Juda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum (Joan. XIII, 2). Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Judas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt, causa non una est ob quam fecerunt? Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? Traditus est Paulus includendus et colligandus (Act. xx1, 23, 24), sed quolibet custode carceris pejor est utique satanas; cui tamen ipse Paujus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. v, 5). Et hic quid dicimus? Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. Item cum ait idem Apo

1 Edd., zelo. At Mss. sexdecim habent, dilectione.

stolus tradidisse sc quosdam satanæ, ut discerent non blasphemare (I Tim. 1, 20), malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse judicavit 1?

8. Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur ; nec adderet, propter justitiam (Matth v, 10) Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. c, 5). Aliquando ergo et qui eam patitur, injustus est, et qui eam facit, justus est. Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per injustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati, illi charitati. Nam qui trucidat, non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Propheta. Flagellaverunt Judæi Christum, Judæos flagellavit et Christus. Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanæ, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanæ. In his omnibus quid attenditur, nisi quis corum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?

CAPUT III.— 9. Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terræ pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiæ. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia : Et nunc, reges, intelligite, erudimini.qui judicalis terram ; servite Domino in timore. Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt réges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. 11, 10, 11, 1, 2). Verumtamen si facta præterita in propheticis libris figuræ fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum ilud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat. Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum, decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, pœnis debitis subjaceret (Dan. 11, 96). Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum jam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.

10. Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandæ sint, temperata

[blocks in formation]

severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur con siderare quid et quare patiantur, et discant præponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. Quis enim nostrum, quis vestruin non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum? Et certe longe ibi pœna severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discederc, quam pro scelere puniremini. Potest enim fortasse etiam de vobis dici quod ait Apostolus de Judæis : Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 2, 3). Quid enim aliud et vos quam vestram justitiam vultis constituere, quando non dicitis justificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari ? In hac ergo apostolica sententia quam de Judæis protulit, hoc distatis a Judæis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. Cæterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei jus'itiarı, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, exceptis duntaxat illis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suæ perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. Horun quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat 1. Sed quia non facile convinci possunt (in animo namque latet hoc malum), omnes tanquam a nobis minus alieni, leniori severitate coercemini. Et hoc quidem, vel de omnibus hæreticis, qui christianis Sacramentis imbuuntur, et a Christi veritate sive unitate dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerim.

11. Quod autem ad vos attinet, qui non solum cum illis communiter Donatiste a Donato, verum etiam proprie Rogatiste a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circumcellionum immanissimis gregibus non sævitis; sed nulla bestia, si neminem vulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. Savire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror. Ita enim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. Sed ponamus vos etiam nolle quod non valetis; ponamus vos evangelicam sententiam qua scriptum est, Si quis tibi roluerit tunicam tollere et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. v. 40), sic intelligere, sic tenere, ut persequentibus vos non solum nulla injuria, verum etiam nullo jure resistendum putetis; hunc certe intellectum Rogatus auctor vester, aut non habuit, aut non implevit, qui de nescio quibus rebus, ut dicitis vestris, acerrima perseverantia, etiam forensi disceptatione conflixit. Cui si diceretur, Quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas judicio publico de

1 Mss. quinque Gall. : Contra veritatem etiam impietatem defendunt, quæ idololatriam forsitan superat. Vatic. tres: Contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes, impietatem defendunt. Horum quippe, etc.

In octo Mss.: Tanquam non a nobis nimis aliens.

fendit? sicut tu in epistola tua posuisti, Quis unquam Apostolorum in causa fidei res alienas invasit ? nullum quidem in divinis Litteris hujus facti reperiret exemplum; sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem, si veram Ecclesiam retineret, et non sub Ecclesia vera nomine impudenter aliquid possideret. CAPUT IV. — 12. Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum jussa, contra schismaticos aut hæreticos vel impetranda vel exserenda, illi quidem à quibus vos separastis acerrimi fuerunt, et contra vos, quantum audire potuimus; et contra Maximianistas, quod Gestorum ctiam certis documentis probamus: sed tamen nondum ab eis separati eratis (a), quando Juliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola justitia locum haberet ; quem certe apostatam noverant, et idololatriis deditum sic videbant, ut aut justitiam esse idololatriam faterentur, aut se seelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere justitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam. Sed fuerit error in verbo, de facto ipso quid dicis ? Si nihil justum ab imperatore petendum est, cur a Juliano petitum est quod justum putatum est1?

13. An hoc petendum est, ui sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coerceatur, accuset? Interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo invenitur illorum. Sed tamen cum majores vestri ipsum Cæcilianum tunc Ecclesia Carthaginensis episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusaverunt; non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse judiciorum exitus docuit, calumniose appetiverunt : quo quid sceleratius ab cis fieri potuit? Si autem, sicut falso arbitramini, vere eriminosum judicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis objicitis quod vestrorum præsumptio primitus fecit? quod eos non argueremus quia fecerunt, si non animo invido et noxio, sed emendandi et corrigendi voluntate fecissent. Vos autem indubitanter arguimus, quibus erimen videtur de inimicis communionis nostræ christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a majoribus vestris Anulino proconsuli datus, et Constantino imperatori mittendus, ita suprascriptus sit: Libellus Ecclesiæ catholicæ, criminum Cæciliani, traditus a parte Majorini (b). Illos autem magis hinc arguiinus, quia cum apud Imperatorem ultro Cæcilianum accusassent 2, quem primo utique 1 Lov.: Si nihil injustum ab Imperatore, etc., moxque, quod injustum putalum est. Sed melius Mss. et antiquiores Edd. utroque loco, justum.

Lov. Quia apud Imperatorem ultro cæcilianum accusaverunt. Et mox ipso autem imperatore, etc. At particula autem abest a Mss. qui cun Am. Bad. et Er. sic habent: Quia cum... accusassent.

(a) Hinc porro intelligitur Rogatistarum schisma non exortum fuisse ante annum 361, sub cujus anni finem demortuo Constantio Julianus rerum potitus est. De illa autem Donatistarum adulatoria petitione, qua supplicarunt sibi restitui basilicas jussu Constantini ipsis ablatas, legendus Augustinus in lib. 2 cont. litt. Petiliani, c. 92, n. 203; c. 97, n. 224, et in epist. 105, n. 9; itemque optatus in lib. 2. (b) Libellus de quo in e¡ ist. 88, n. 2.

apud collegas trausmarinos convincere debuerunt, ipso Imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam, ad episcopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rursus ad eumdem imperatorem venerunt; rursus non Cæcilianum tantum, verum etiam datos sibi episcopos judices, apud terrenum regem accusaverunt; rursus ab alio episcopali judicio ad eumdem imperatorem appellaverunt. Nec eo ipso inter partes eognoscente atque judicante, vel veritati vel paei cedendum esse duxerunt.

14. Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Cæcilianum et socios ejus, si essent vestris majoribus accusantibus victi, quam quod statuit in cos ipsos, qui cum ultro accusassent, nec ea quæ intendebant probare potuissent, noluerunt veritati consentire, nec victi? Ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, et unitati pervicaciter resistentium, fisco vindicarentur. Sed videlicet si vestris majoribus accusantibus atque superantibus, contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decrevisset, provisores Ecclesiæ, defensores pacis et unitatis nominari velletis. Cum vero in cos qui ultro accusantes nihil probare potuerunt, nec oblato sibi greniio pacis quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur; neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur. Quid est aliud quam id quod de vobis quidam scripsit : Quod volumus sanctum est (a). Et nunc non erat magnum neque difficile con iderare atque cogitare Constantini judicium atque sententiam contra vos vigere, quæ vestris majoribus Cæcilianum apud Imperatorem toties accusantibus, et non convincentibus, adversus vos promulgata est; camque necessario sequi cæteros impcratores, maxime catholicos christianos, quoties de vobis aliquid agere vestræ obstinationis necessitas cogit.

15. Facile erat ista cogitare, ut vobis ipsis aliquando, diceretis Si Cæcilianus vel innocens fuit, vel nocens convinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas christiana peccavit? cur orbi christiano non licuit ignorare quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstrare? cur illi quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo, seminavit, et inter zizania crescere usque ad messem præcepit (Matth. xu, 24-50.); cur tot millia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis cœli et arena maris Dominus comparavit, quos in semine Abraliæ benedicendos promisit (Gen. xxII, 17, 18) et reddidit, propterea negantur esse christiani, quia in hae causa in qua discutienda non interfuerunt, judicibus potius suo periculo judicantibus, quam victis litigatoribus credere maluerunt? Certe nullius crimen maculat nescientem. Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accu

Edd.: Noluerunt enim veritati consentire. Abest enim a MSS., et abesse debet.

(a) Hemistichium Tychonii.

« PredošláPokračovať »