Obrázky na stránke
PDF
ePub

rius Carthagine, ubi die 5 junii proposita lex in Codicis Theod. Appendice notatur: aut certe illud de quo agitur Calamensium facinus nonnisi anno 409 contigisse. Quod postremum nobis videtur minus verisimile, cum animo reputamus Possidium, qui ab Imperatoris comitatu, quem illius negotii causa adierat, non ante mensem aprilem insequentis anni discessit, legationem aliam ad Imperatorem in Carthaginensi concilio an. 410, die 14 junii suscepisse. Quocirca hane Nectarii epistolam, rescriptumque Augustini anno 408 collocare satius duximus. Id vero suum rescriptum mensibus ferme octo ante diem 27 martii anni insequentis a se redditum testatur Augustinus in epistola civ, n. 1, id est sub initium augusti.

--

XCI. Scripta circa an. 408. Epistola nonagesima secunda, qua Augustinus Italicam super obitu mariti consolatur, data est paulo ante xcix Italica eidem inscriptam. In ista enim XCIX, n. 5, parvulos ipsius resalutat, indicatque hoc ipso eam non ita pridem viro suo viduatam.

XCIII. Scripta circ. an. 408.

De collatione Carthaginensi altum ubique silentium in epistola nonagesima tertia ad Vincentium Rogatistam, tametsi adversus Donatistarum schisma ex professo et copiose disseratur. Cumque tam prolixum sermonem de latis in eos legibus instituat ibidem Augustinus, quo earumdem legum severitatem excuset; nulluni tamen verbum facit sive de Honorii rescripto sub finem anni 409 dato, ut eam quam quisque vellet religionem libere profiteretur, sive de iis quæ a Stilichonis nece statim acciderunt circiter exeuntem annum 408, cum Pagani et Donatiste in Africa non modo falsos rumores spargerent, leges videlicet in ipsos nequaquam Honorii voluntate, sed Stilichonis invidia latas fuisse, adeoque nihil jam obtinere roboris; sed etiam in Catholicos graviter insurgerent, nonnullis episcopis necem afferentes. Unde conjectare licet aliquanto ante annum 411, imo ante finem 408 scriptam fuisse hancce epistolam, eo tamen tempore quo Augustinus sedulo agebat ut hæretici legibus parerent. Quod ab ejus moribus alienum reputabat Vincentius Cum optime, inquiebat ille in sua ad Augustinum epistola hic, n. 51, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quiet's et honestatis fuisse cultorem. Tam singularem inter homines honestatem præ se tulit Augustinus, vel ea ætate, quam amaro stilo et gravi adeo luctu persequitur in Confessionum libris.

XCIV, XCV.- Scriptæ an. 408. Mensem diemque data a se epistolæ nonagesima quartæ indicat Paulinus n. 8, his verbis: Pridie Idus maias venit ad nos Quintus diaconus, ut rescripta peteret, et Idibus ante sextam dimitti obtinuit. Annum vero Augustinus ipse in epistola nonagesima quinta, n. 1, rescribens: Proinde ad istam lætitiam, qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis, quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis. Nempe tristis illa causa quæ Possidium in Italiam navigare compulit, non alia est, quam Ecclesix suæ Calamensis calamitas perniciesque a Paganis anno 408, mense junio illata. Cui Possidio proficiscenti dubio procul traditum est istud rescriptum perferendum Paulino, aut certe non multo post ejus profectionem transmissum fuit: quandoquidem tum illud scripsit Augustinus cum Carthagine hiemaret ex epistola cxx1, n. 14, id est hieme ineunte, vel exeunte : am inedia hieme erat apud Hipponem ex epistola xcvii, n. 3. Nisi forte media hiems tempus navigationi jam maxime adversum significat.

Nonnihil negotii nobis hoc loco exhibuit opinio viri cruditi, qui hasce duas epistolas ad annum 399 revocat, putans Publicolæ obitum, de quo veluti adhuc recenti in epistola xciv agitur, non posse in tempus anno 409 proximum remitti. Quoniam, uti argumentatur, scriptor quidem vitæ Melanie junioris narrat eam Piniano junctam fuisse anno ætatis 14; tunc camdem post Publicola patris sui obitum sæculo valedi

xisse anno ætatis 20. Palladius autem ir. Hist. Laus. cap. 118, tradit Melaniam seniorem, cum neplein suam Melaniam nupsisse et velle sæculo renuntiare audisset, Romam ex Palæstina rediisse. Denique Melania senior creditur rediisse cum Ruffino tempore Siricii papæ, Quapropter, uti vir eruditus infert, anno 397 qui postremus Siricio fuit, jam nupserat Melania junior, neque Publicole obitus, qui etatis Melaniæ anno 20 ei a nuptiis ejusdem 6 aut 7 contigit, in annum Christi circiter 409 referri potest. Attamen re mature considerata vise sunt longe certissime rationes illæ, quibus negotii Calamensis tempus supra ad epist. xc investigatur; de quo negotio Augustinum in epistola xcv verbis hic allatis intelligendum esse non dubitat vir eruditus. Id vero nobis apparuit minus exploratum, quod passim dicitur, Melaniam scilicet in Ruffini comitatu fuisse, quando ile Siricio Romano pontifice ad laliam appulit; cum Melania ex Palæstina reditus ante an. 402, nostro quidem calculo, reponi vix possit. Adeoque de harum epistolarum epocha non ex illa opinione constituere visum est, sed e contra.

XCVI. Scripta an. 408, circa init. septemb. Audito provectum esse Olympium ad celsiorem diguitatem, Augustinus mox ad ipsum scripsit epistolam nonagesimam sextam, cum utrum vera esset fama quæ in Africam de ipsius provectione pervenerat, nondum fuisset confirmatum, ut ait n. 1. Porro musus magistri officiorum, quod hic notatur, adeptus est Olympus Stilichone anno 408, die 23 augusti interemipto. Quocirca istharc epistola non procul a septembris initio data videtur.

XCVII. Scripta exeunte an. 408.

Altera ad Olympium ordine nonagesima septima missa est post superiorem et media hieme ex n. 3. Hac epistola ipsum admouet de concitatis in Africana Ecclesia perturbationibus, quod exstincto Stilichone pagani et hæretici jactarent, leges contra se præter voluntatem Imperatoris, vel eo nesciente missas fuisse, atque hinc imperitorum animos adversus Eeclesiam vehementer accenderent. Ideo postulat ut quamprimum succurrat, faciatque pro sua auctoritate, quo Ecclesiae inimici leges illas ex lmperatoris voluntate constitutas intelligant. Ob cam causani in Carthaginensi concilio anno 408, die 15 octobris legationem ad Imperatorem susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt, uti legitur in Cod. can. Afr. c. 106. XCVIII. Scripta forte an. 408.

Visum est hunc in loeum referre epistolam nonagesimam octavam ad Bonifacium episcopum, non aute hoc tempus conscriptam; siquidem hic ipse est, qui in superioribus ad Olympium epistolis laudatur, Pauli non ita pridem defuncti successor, et Cataquensis episcopus.

XCIX. Scripta exeun'e an. 408 aut ineunte 409.

Epistola nonagesima nona, ad Italicam data, pertinet ad tempus cladis populo Romano illate prima urbis per Alaricum obsidione, de qua n. 1. Porro hanc primam obsidionem in finem anni 408 referre compellunt verba Zosimi, quæ habes in Not. hujus epist. C. Scripta circ. idem tempus.

In epistola centesima n. 2 agit Augustinus apud Donatum proconsulem, ut cito per ipsius edictum noverint hæretici Donatista, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant. Unde intelligas scribere ipsum sub finem an. 408 mox ut nova contra hereticos rescripta prodierunt: inter quæ exstat lex ad ipsummet Donatum die 24 novembris directa. Porro cum Donato sic pro exordio loquitur, quasi ille proconsulatum Africa recens adierit. Cl. — Scripta circa idem tempus.

-

Epistolæ centesima primæ ad Memorium perlator fuit Possidius episcopus Calamensis, ex n. 1, qui pro pter ecclesiæ suæ causam adversus Paganos, uti jam observavimus, in Italiam navigavit, aut exeunte ar 408 aut potius ineunte 409, tum quia hoc anno die 2. martii Augustinum adbuc latebat utrumnam Possi

dius quidquam in flagitiosos impetrasset ex epist. civ, n. 1, tum quia xcv epistola, quam proficiscente vel recens profecto Possidio ad Paulinum datam diximus, hieme dictata fuit.

CH.Scripta circa idem tempus.

Epistola centesima secunda ad Deogratias, qui liber est inscriptus ab Augustino, Sex quæstiones contra Paganos exposite, nullum ætatis sue characterem præfert. Hunc ei locum assignamus, quoniam inter libros post annum 406 et ante annum 411 editos recensetur in lib. 2 Retract. e. 31.

CIII,CIV.Scriptæ an. 409, sub mens. martium. Nectarii posteriorem epistolam, hic centesimam tertiam, die 27 martii recepit Augustinus, mosque eidem centesimam quartam reddidit, ex n. 4, ubi a Nectario inquirit cur sibi tam sero dat rescripta: quippe qui epistolæ xc nonnisi post menses ferme octo respondeat. Porro suspicari pronum est, Nectariam post Stilichonis necem ideirco rescribendi curam abjecisse, quod Ecclesiam in magnas perturbationes incidisse perspiceret, crederetque leges, quae ejus causa vivo Stilichone datæ fuissent, jamjam, ut rumor ferebat, prorsus abrogatas. Nunc vero ad petendam veniam flagitii civium suorum propterea convertisse animum, quod intellexisset novas pro Ecclesia leges ab Imperatore emanasse, non modo in fine anni 408, sed etiam initio anni 409. Nam exstat lex in haec verba: Ne Donatista... Judæi atque Gentiles... arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi præceptis eorum fideli devotione parendum, etc. Quæ quidem lex in Cod. Theod. lib. 16, tit. 5, 1. 46, recte subnotatur data hoc anno 409, die 15 januarii. At in Sirmundi appendice pag. 45, data 18 Kal. febr. Honorio IX et Theodosio V co-s. id est an. 412. Male prorsus: quandoquidem Theodorum, cui lex præfecto prætorio inscribitur, Cæcilianus excepit, id munus adeptus non procul ab ineunte anno 409.

CV. Scripta ineunte an. 409.

Sub hoc tempus epistolam centesimam quintam ad Donatistas scriptam intelligimus, tum ex his verbis n. 6: Quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate; quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? que aperte notant rumores dolose ab ipsis post Stilichonis mortem de superiorum legum abrogatione jactatos; tum ex istis que de Cæcil ani causa loquens Augustinus ait n. 8: Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis; quibus innuit super ca re nondum collationem cum Donatistis habitam; imo neque datum adhuc ab Imperatore de habenda collatione rescriptum.

CVI-CVIII. Scriptæ forte an. 409. Epistola centesima sexta scripta est ad Macrobium episcopum, ordinatum nuper, juxta subsequentemejusdem temporis Maximi et Theodori ad Augustinum epistolam. Suffectus erat Macrobius in Proculei ni locum apud Hipponem, uti ex epistola centesima seplima ad Macrobium eundem data intelligitur. Etenim cum magno comitatu in eam urbem ingressus, ex n. 14 ibi deinceps episcopum egit, eidem cum Augustino plebi eisdeinque duas in partes distractis familiis pastorali cura invigilans, ex n. 17 et 20. Estque dubio procul ille ipse qui in Carthaginensi collatione 1, n. 201 nominatur Episcopus Hipponensis. Porro Proculeianus nondum e vivis excesserat exeunte anno 403, quo tempore Augustinus ex decreto synodi Carthaginensis eodem anno die 25 augusti celebratæ, ipsum semel et iterum ad collationem citandum cu-ravit, juxta epistolam LXXXVI, n. 7: quinetiam ibi tum ejus mentionem faciunt Hipponenses clerici jan progrediente 406 anno scripta epistola, de ipsius obitu nullum verbum habent. Quocirca nonnemo forte existimaverit centesimam sextam, duasque proxime subjectas epistolas non ante an. 406 exaratas. Nobis vero id saltem constat, non anteriores esse legibus

anno 405 in Donatistas promulgatis, quæ leges monstrantur in hac cvi epist., n. 14, his verbis: Persecutionem non solum postea vobiscum, id est pesteaquam ad vos rediernnt, sed prius et a vobis pertulerunt Maximianiste. Et apertius n. 18: Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum... improbitates quæramus publices leges, et adversus ip:as leges armentur circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos eas cum furerent excitarunt. Cui tam liquidae auctoritati frustra opponas Prætextatum Assuritanum, quem circiter annum 400 obiisse jam supra ad epistolam LI observavimus, dici hic n. 5, nuper defunctum. Cum ibi longe æquins sit, particulam naper sumere in ampliori significatu, quem scriptores interdum ad quindecim et ad plures annos extendere nemo nescit, id quod inter disputandum tum præsertim faciunt, cum rem ignorari aut dissimulari ab adversario nolunt. Venit etiam illud observandum n. 18: Ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, etc. Quod si forte ad Juliani rescriptum non pertinet, ostendit scriptam epistolam sub finem an. 409 post ipsins Honorii edictum, quo sancivit ut religionem quam quisque optaret, sectari sineretur, de quo vide annotation nem in hunc locum. Cæterum is rerum status, qui in epistola repræsentatur, non patitur illam ultra me dium circiter annum 410 remitti. Unde expungendum censemus id quod legitur n. 19: De isto Marcellino scribens, Ecclesiæ colonum dicis: eum Marcellinus tri bunus, qui hic laudatus videtur, nonnisi execute anno 410 missus fuerit in Africam, collationis Carthaginensis procurandæ cansa; de qua tamen collatione nullus hic sermo est. Deprehenditur facile erratum, non ex MSS. quidem exemplaribus, quæ præter Vaticanum nulla suppetunt, sed ipso ex contextu, in quem librarius incante retulit id quod in margine adnotarat lector imperitus visa epistola cxxxix ad Marcellinum, ubi Augustinus Donatum quemdam diaconum rebaptizaLuni Ecclesiæ colonum fuisse dicit.

CIX, CX. Scriptæ forte versus an. 409.

Duæ subsequuntur non ita determinatæ ætatis epistole, scilicet centesima nona Severi ad Augustinum, et centesima decima Augustini ad eumdem Severum; non abbatem, qui titulus ab Erasmo et Lovaniensibus ipsi tribuebatur, sed episcopum; cum ipse Augustinam, tunc certe episcopum, fratrem, Augustinus vero ipsum consacerdotem appellet. Neque Severus ille, quem secum tam stricte conjunctum profitetur hic Augustinus, alius est a Milevitano antistite, de quo item ipse in epist. LXXXIV ad Novatum, n. 1, scribit: Quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiæ vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhæremus... Qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur. Porro Severus obiit an. 426 ut patet ex epist. CCXII. Videturque prædictam cix epistolam scripsisse perlectis Confessionum libris, aliisque pils Augustini opusculis, in quibus voluptatem fructumque plurimum se capere significat.

CXI.

Scripta exeunte an. 409, forte mense novemb. In annum 409 apprime convenit, quæ in principio epistolæ centesimæ undecimæ ad Victorianum exprimitur, tristissima illa facies universi orbis tantis cladibus afflicti, ut pene pars nulla terrarum esset, ubi non talia, qualia Victorianus scripserat, committerentur atque plangerentur. Addit Augustinus, De Hispanis quoque tot provinciis, quæ his malis diu videbantur intactæ, cœperunt jam talia nuntiari, quod scilicet hoc eodem anno Vandali Hispanias occupassent juxta Cassiodorum et Prosperum in Chron. Imo et Alani et Suevi juxta Chron. Idatii, qui eorum in Hispanias irruptionem ab aliis 28 septembris, ab aliis 13 octobris notari testatur. Quapropter isthæc epistola data fuerit forte mense novembri. Meminit quoque hic Augustinus necis monachis in Ægypti solitudine a barbaris illatæ. De hac eadem Sanctorum nece Cassiani extat Collatio sexta.

CXII.

Scripta exeunte an. 409 aut incunte 410. Epistola centesima duodecima ad Donatum jamı exproconsulem scripta est, ac paulo postquam ille 'curis publicis expeditus fuisset, uti ex n. 1 intelligitur. Quonam autem die vel mense proconsulatum Africae posuerit Donatus, hand a nobis comperiri potuit, nisi quod accidisse ante 25 junii an. 410, ex lege ad Macrobium Africe proconsulem eo die data didicimus. CXIII-CXVI.- Scriptæ circa hoc tempus, sive non ante 409 nec post 423.

Quatuor proxime subsequentes epistolæ, ad Cresconium, ad Florentinum, ad Fortunatum, ad Generosum, super eadem causa, conscript, neque ante annum 409, neque pot 423, collocandæ fuerunt. Quippe in iis Augustinus adducit legem de exhibendis vel transmittendis reis ab Honorio latam die 21 januarii an. 409, quae in cod. Theod. 1. 9, tit. 2, 1. 6, sic habet: Si quos præcepto judicum præmisso inscriptionis vinculo reos factos adminiculum curiæ proprie dirigere jussum fuerit; municipalibus actis interrogentur, an velint juxta præceptum triumphalis patris nostri triginta diebus sibi concessis sub moderata et diligenti custodia propter ordinationem domus propriæ, parandosque sibi sumptus, in civitate residere. Quod si fieri voluerint, hoc genus beneficii cupientibus non negetur. Ipsissima, ut perspi cis, verba in prædictis epistolis relata, ut minime du biun sit quin hanc ipsam legem jam tum vidisset Augustinus. Quippe cum lex super eadem re a Theodosio edita an. 380, verbis constet longe diversis in Cod. Theod. ibid. leg. 2. Innuit etiam Augustinus illius se legem obtendere, qui tunc temporis imperium administrabat, quando eam constanter appellat Imperatoris legem, id est Honorii, qui an. 423, die 15 augusti decessit.

CXVII, CXVIII.-Scriptæ forte an. 410 aut ineunte 411. Epistola centesima decima septima, Dioscori, et centesima decima octava, Augustini ad Dioscorum, quæ canescente jam Augustino scriptæ sunt, uti rescribens de se ipse n. 9, testari videtur, vix reponi possunt citiusanno Christi 410, quo Augustinus annum ætatis 56 agebat. Neque vero serius ineunte 411, quoniam n. 12, ubi Dioscorum de pernoscendis hæreticorum tune temporis Ecclesiæ fidem impugnantium erroribus potius quam de sopitis olim veterum philosophorum dissidiis recoquendis admonet, recensens Donatistas, Maximianenses, Manichæos ex Africa, tum Arianos, Eunomianos, etc., ex Oriente, non facit ullam de Pelagianis mentionem; in quos tamen ante anni 411 finem celebrata fuit synodus apud Carthaginem. Itaque Alypius a Dioscoro senex dicitur ætatis nomine, non primatus; cum hanc dignitatem in Numidia nonnisi sub extremos Augustini annos sit consecutus. CXIX, CXX.

-

Scriptæ forte circa idem tempus.

In villam se receperat Augustinus, cum ipsi data est epistola centesima decima nona, Consentii, ut ibi dicitur n. 1. Huc porro si quis spectare velit quod idem sanctus ad Dioscorum, n. 34, scribit, seipsum post ægritudinem aliquantum ab Hippone removisse, nihil repugnabimus. Id solum observamus epistolam centesimam vigesimam ad Consentium rescriptam fuisse circiter hoc tempus. Quippe Augustinus, uti n. 13 significat, multa jam tum ad quæstionem de Trinitate pertinentia litteris mandaverat : porro opus de Trinitate, quod in Epist. CLXXIV, a sc juvene inchoatum, a sene editum dicit, elaborabat ab anno prope 400, licet non ante annum 416 absolverit.

CXXI. — Scripta circa an. 410.

Paulini epistolam hic ordine centesimam vigesimam primam, esse apparet et aliquanto posteriorem xcv sub finem anni 408 scripta; cum istius sibi jam date aliud exemplum hic n. 14 sibi transmitti petat; et aliquanto priorem CXLIX scripta circiter aunum 414, cum hanc inter et illam, aliquot ultro citroque Epistolæ, atque in iis Augustini responsio ad quæstiones hic a Paulino propositas, emauaverint, quæ tamen omnes interciderunt. Confer epistolam cxLix, n. 1.

CXXII

Scripta circa idem tempus. Epistola centesima vigesima scenuda, qua suos Hipponenscs ob ingruentium malorum metum in cleemosynarum erogatione refrigescentes inflammat Augustinus, refertur a Baronio ad finem anti 409, co quod tempori huic quo interitus Romani timebatur imperii, valde congruat. Verum non minus quadrat in finem anni 410, quo Alaricus capta Roma et direpta Italia transire in Siciliam moliebatur juxta Orosium in lib. 7, c. 43, inde ad subigendam Africam navigaturus juxta Jornandem in lib. de Geticis rebus. CXXIII. Scripta forte sub finem an. 410.

Centesima vigesima tertia Hieronymi tota est anigmatica, qua in explicanda cum in diversa ferantur auctores, non facile dixeris quinam ejus mentem consequantur, an qui prima verba de condemnatis in Palæstina Pelagianis intelligunt, an potius qui totam epistolam sive de capta Urbe, sive de Origenistis interpretantur. Vide Not. in eamd. epistolam et quod observamus infra ad epist. cxcv.

EPISTOLÆ TERTIÆ CLASSIS,

Quas Augustinus a tempore collationis habitæ cum Donatistis Carthagine, et Pelagianæ hæreseos in Africam invectæ, ad obitum usque suum scripsit, id esi ab anno Christi 411 ad 430. CXXIV-CXXVI.

Scriptæ circa ineuntem_an. $11. Centesima vigesima quarta ad Albinam, Pinianum, ct Melaniam, hieme scripta est, haud multo post eorum adventum in Africam, quo nonnisi sub finem anni 410 trajecerunt, scilicet ex Sicilia, ut refert scriptor vitae Melania junioris. In ista enim insula moratos illos fuisse isto eodem anno, prodit Ruffinus in epistola ad Ursacium. Vide Not. in hanc CXXIV epistolam. Paucis quoque apud Thagastem transactis diebus, ut credere pronum est, cum Ilipponem visendi Augustini causa sese contulissent Pinianus et Melania, contigit ea res, de qua in duabus proxime sequentibus epistolis tractatur: quas idcirco ad initium anni 411 revo

camus.

CXXVII.

Scripta forte an. 411.

Circiter annum 411 prodiit Epistola centesima vigesima septima ad Armentarium et Paulinam, uti probe ex illis infertur verbis n. 1: Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiseri!; et istis n. 4, Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu. CXXVIII. - Scripta an. 411 paulo ante 1 diem junii. Edicto Marcellini secundo, quo ille proposuit jam præsentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, inquit Augustinus in Brevic. collat. die 1, c. 3, qui locus et qui modus collationis futurus esset; admonens ut ei pars utraque rescriberet utrum placerent quee Edicto comprehendit, responsum est a Catholicis epistola hic centesima vigesima octava. Quod rescriptum a duobus tantummodo primatibus nomine cæterorum episcoporum subsignatum reperitur, ab Aurelio videlicet Carthaginensi et a Silvano jam Numidiæ primate : attamen in frequentissimo conventu episcoporum pene trecentorum confectum fuisse, prodit Augustinus in lib. de Gestis cum Emerito. Unde colligitur pertinere ad dies elapsos proxime ante Carthaginensem collationem, haberi cœptam 1 die Junii aň. 411.

CXXIX. Scripta paulo post superiorem. Ejusdem temporis est epistola centesima vigesima nona, qua nimirum episcopi Catholici occurrendam putarunt rescripto, seu Notoriæ, ut vocant, Donati: tarum, qui pro suis partibus Marcellino respondebant, non sibi placere quod in Edicto suo proposuerat, ut ad collationis locum hi soli ex episcopis convenirent, quos ad ipsam causam peragendam cæteri delegissent; petentes ut omnes potius qui Carthaginem venerant, adesse permitteret, ex Brevic. collat. die 1, c. 4.

CXXX. Scripta versus an. 412. Epistola centesima trigesima ad Probam data est aliquanto tempore post ipsius in Africam adventum, et habito jam aliquoties ab ipsa colloquio cum Augustino, ut ex n. 1 perspicitur. Porro Proba cum filia Juliana et Demetriade nepte se recepit in Africam mox ut barbarorum nanus, in quas capta Urbe inciderat, effugere licuit de quo legenda est llieronymi epist. vin ad Demetriadem. Quocirca potest Augustini prior ad ipsam epistola collocari anno 411, aut anno 412, certe non multo serius, tum quia n. 30, ubi ipsius nurus Julianæ viduæ meminit, viduas virginesque sub cura Proba constitutas ad studium orationis exhortans, nullum verbum habet de Demetriade, quam procul dubio laudasset hoc loco, si illa jam virginitatem professa fuisset; quod ipsa anno 413 præstitit: tum etiam quia hanc epistolam commemorat in fine libri de Bono Viduitatis, quem Demetriade virginitatis institutum recens amplexa conscripsit, juxta illud ibidem c. 19, quæ modo cœpit.

CXXXI.Scripta circa idem tempus.

Centesima trigesima prima ad eamdem Probam scripla remitti non potest in longum tempus. Jam tum enim, sive anno 413, grandæva erat Proba et ad seneclam provecta, ut patet ex lib. de Bono Viduitatis, cap. 19 et 25.

CXXXII

Scripta circa ineuntem an. 412. Centesima trigesima secunda ad Volusianum nonnullo tempore prior est, epistolis cxxxv et cxxXVI, quæ sub ineuntem annum 412 conscriptæ fuerunt. CXXXIII. Scripta circa idem tempus. Cum Donatistas post Collationem Carthaginensem contumaces plecti vellet Honorius Imperator, sanci vissetque in eos legem die 30 januarii an. 412, quæ exstat in codice Theod. lib. 17, tit. 5, 1. 52, tum vero illi insurgere vehementius in Catholicos, et ferocius s.evire cœperunt. Audito autem eorum quosdam judicibus exhibitos, simulque de homicidio in Restitutum presbyterum patrato, deque Innocentii, alterius catholici presbyteri cæde, de oculo ipsius effosso digitoque præciso fuisse convictos, scripsit Augustinus epistolam centesimam trigesimam tertiam ad Marcellinum Tribunum, enixe rogans ne iis mortis pœna infligeretur. Quapropter visum est istam epistolam paulo post initium anni 412 collocare.

CXXXIV.

[ocr errors]

Scripta cum superiore.

Eodem tempore atquc super eadem re data est contesima trigesima quarta ad Apringium judicem, qui Marcellini frater fuit, ex n. 2, et tum proconsulatum gessit ex superiore epistola n. 3. CXXXV-CXXXVIII.

Scriptæ sub initium an. 412. Quatuor subsequentes epistolæ, scilicet centesima trigesima quinta Volusiani, centesima trigesima sexta Marcellini ad Augustinum, centesima trigesima septima Augustini ad Volusianum, et centesima trigesima octava ad Marcellinum, haud multo tempore præcesserunt epistolam cxxxix, in qua, n. 3, istas duas a se recens datas Augustinus memorat.

CXXXIX. Scripta an. 412.

Epistola centesima trigesima nona ad Marcellinum paulo posterior est epistolis cxxx et cxxxiv, de quibus Augustinus hic n. 2: Si Proconsul, inquit, vel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi, et forte ille persistit velle gladio vindicare, quanquam sit Christianus, et quantum advertere potuimus, non sit ad hæc cruciamenta proclivis; tamen si necesse fuerit, etiam Gestis jubete allegari Epistolus meus, quas de hac re singulas vobis millendas putavi.

CXL. Scripta post superiorem. Etatem centesim quadragesimæ epistole ad Honoratum, qui liber est de Gratia novi Testamenti inscriptus, habemus cum ex lib. 2 R tract. c. 36, ubi Augustinus fidem facit quæstiones illas, quibus enoandis incumbit in hacce epistola, ad se eo tempore quo contra Donalistas vehementer exercebatur, et conira Pelagianos exerceri jam cœperat, missus fuisse; tum etiam ex superiore epistola CXXXIX, in qua S. Doctor,

CXLI.

CXLII.

n. 3 dicit: Nunc in manibus hebeo librum ad Honoratum nostrum de quæstionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras intimavit: cui non continuo respondere vides quam minime oporteat. Scripta 14 junii an. 412. Epistola centesima quadragesima prima Concilii Zertensis ad Donatistas, diem et Consulem adscriptum habet. Scripta circa idem tempus. Proxime adjungi curavimus epistolam Saturnino et Eufrati aliisque clericis ex Donatistarum schismate ad Ecclesiam conversis inscriptam : quoniam n. 3 quædam de convictis in Carthaginensi collatione Donatistarum episcopis dicuntur sub iisdem verbis, quæ in epistola CXLI, n. 4 et 6, legere est. Praeterea circiter finem admonet Augustinus orandum pro illis, qui adhuc schismati inhærent, quo in eis sanetur carnalis animi infirmitas ex diuturna consuetudine contracta: unde intelligas ipsum aliquanto post collationem Carthaginensem scribere.

CXLIII. Scripta circa finem an. 412.

Prodiit epistola centesima quadragesima tertia ad Marcellinum circiter finem anni 412, quod probe colligitur ex n. 12, ubi quidpiam de virginitate S. Mariæ Deiparæ a se in epistola cxxxvII scriptum, neutiquam propterea quod res mira et singularis sit, fide indi gnum esse observat Augustinus. Adde quod hic n. 1 respondet Marcellini litteris acceptis per Bonifacium episcopum, qui Bonifacius apud Marcellinum egit eo tempore, quo data fuit epistola cxxxix, ut ibi n. 2 indicatur postque inde revertens prædictas litteras secum attulisse creditur.

CXLIV. Scripta circa hoc tempus.

Centesimam quadragesimam quartam ad Cirtenses a Donatistarum factione ad catholicam unitatem conversos datam circiter idem tempus arbitramur : tum quia vi veritatis evicta dicitur eorum contumacia, qua eidem veritati manifestissimæ et quodammodo publicæ, id est re jam ante per Carthaginensem collationem ad liquidum perducta, resistebant: tum quia hic sedulo monet S. Doctor, ut suam illi conversionem divino operi tribuant, non humano: quasi adversus alium detectum nuper in Africa Pelagianum errorem communiri eosdem oporteat. Confer hujusce epistole initium cum fine epistolæ CXLI.

CXLV. Scripta circa an. 412 aut 413.

--

In epistola centesima quadragesima quinta ad Anastasium commonstrat Augustinus haudquaquam per legem, sed per gratiam, neque omnino servili timore, sed tantummodo libera charitate impleri justitiam : idque argumenti tractare se dicit n. 8, propter quosdam qui nimium arrogant humanæ voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere: ubi parcit adhuc hæreticorum istorum nomini, quos nonnisi post compertam eorum pertinaciam exagitare decreverat. Est igitur collocanda epistola circiter annum 413.

CXLVI. ·Scripta circa an. 413. Ad eumdem annum 413 revocatur epistola centesima quadragesima sexta, quam Pelagio scripsit Augustinus, cum jam hæresim illius non quidem ex scriptis a Pelagio editis, sed sparso rumore ac sermone intellexisset, uti testatur in lib. de Gestis Pelagii, c. 26. Jam enim audieram, inquit, contra gratiam, qua justificamur, quando hinc aliqua commemoratio fierl, aperta eum contentione conari. CXLVII, CXLVII. · Scriptæ videntur an. 413. Librum de videndo Deo ad Paulinam, et Commonitorium ad Fortunatianum Siccensem super eodem argumento conscriptum, quæ hic sunt epistoke centesima quadragesima septima et centesima quadragesima octava, recenset Augustinus in Retractationibus proximo loco post eos libros, quos anno 412 aut 413 elaboravit. Enimvero Fortunatianus qui S ccensem ecclesiam anuo 411 ex Carthaginensi collatione regebat, habuit Urbanum successorem circiter annum 413, quandoquidem hic ipse Episcopus Romam iter susce

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Scripta sub an. 414.

Vix ante annum 414 collocari possit epistola centesima quadragesima nona ad Paulinum tum quia hanc inter et cxx1 epistolam anno 410 rescriptam a Paulino, cujus questionibus iterato solutionem adhibet Augustinus, missæ sunt ultro citroque epistolæ aliqnot quæ exciderunt ex n. 2, tum etiam quia hic n. 32 fit mentio Urbani Siccensis episcopi, qui si ideur est ac Urbanus presbyter in epistola CXLII, n. 1, commembratus, nondumi épiscopalem dignitatem anno 412 in finem inclinante consecutus fuerat. Vix etiam possit serius reponi. Quippe Peregrinus diaconis, qui Urbano ad sarcinam episcopatus subemidam pergente cum eo simul profectus fuerat, nondum remeaveral Hipponem, cum hancce epistolam dictaret Augustinus, ati in fine testatur.

CL. Scripta circa exeuntem an. 413. Centesima quinquagesima ad Probam et Julianum scripta est occasione consecrationis filie carum Demetriadis, quæ audita Augustini exhortatione ad mundi contemptum incensa fuerat, et virginem professa. Tametsi vero Demetrias jám tum audivisset ipsum Carthagine, cum eo collationis cum Donatistis habende causa se contulit Augustinus, non videtur tainen velum suscepisse ante annum 413. Quippe cum Hieronymus epistolam vin ád Demetriadem super eadem Consecratione (quam quidem ubique velocissime fama celeberrima prædicavit, ut hic Augustinus n. 1 đicit ) nonnisi hoc ammo, aut, quod longe verisimilius est, insequente scripserit. Quo fit ut hancce Augnstini epistolam ad finém anni 413 ant ad subsequentis exordium pertinere judicemus.

[ocr errors]

CLI. Scripta exeunte an. 413, aut ineunte 414. De S. Marcellini ede sermonem in epistola cóntesima quinquagesima prima ad Cæcilianum haberi ostenditur in notis ad eamdem epistolám: undé facile intelligas datam fuisse circiter exeuntem annum 413.

CLIÍ-CLV. Scriptæ circa an. 414.

Quatuor subsequéntium epistolarum tempus háð rátione constituimus. Macedontus in centesimia quinquagesima secunda, n. 5, dicit se nondum recepisse que ipsi Augustinus de suis scriptis promiserat, rogatque at ea demum transmittat. Tum in epistolar centesima quinquagesima quarta Augustino remmtiat se réceptos ab ipso libros perlegisse. Hos autem fibros nemo qui Augustini rescriptum, id est epistolam hic centesimam quinquagesimam quintam n. 2 inspexerit, nen intelliget esse illos ipsos tres priores operis de Civitate Dei, qui anno 413 prodierunt, et quibus quartum et quintum librum addidit Augustinus an. 415 juxta epistolam CLXIX, n. 1.

CLVI, CLVI. - Scriptæ an. 414.

Epistolas centesimam quinquagesimam sextam Hilarii Syracusani, et centesimam quinquagesimam septimam Augustini ad eumdem Hilarium scriptas anno 444 colliges ex nola nostra in epist. 157. Saltem haudquaquam putabis Baronio ad annum 411 cas revocanti assentiendum: quando Augustinus hic n. 22 multa jam de quæstionibus contra Pelagianos ab Hilario propositis, testatur se dixisse in aliis suis opusculis et ecclesiasticis sermonibus.

CLVIII-CLXIV. Scriptæ sub an. 414. Quod ad Evodi litteras Augustinique ad ipsum rescripta attinet, ea præpostere admodum fuerunt in hactenus editis ordinata. Constat enim centesitnam quinquagesimam octavám Evodii, quæ olim ordine CCLVIII fuit, occasionem dedisse centesima quinquagesima nouæ, quæ fuit c ád Evodium; tum hane scriptam fuisse pauco tempore ante centesimam sexagesimani secundam, qua Augustinus Evodianis centesime sexagesime et centesima sexagesima primæ respondens n. 3, testatur se nuperrime epistolam illam CLIX rescripsisse. Mox vero subsecuta est epistola centesima sexagesima tertia ab Evedio ante scri

pta quam cxu recepisset. Quippe superiorum epistokarum suarum quaestiones iterato proponit Evodius adjungens alias duas. Unde Augustinus his duabus discussis in epistola centesima sexagésima quarta, n. 22, monet se ad questiones illas antehac missas, excepta que de Dei visione per corpus proponebatur, responsum dedisse. Jam vero cum in epistolis CLXI et CLXII quæstio versetur de sententia quadam epistolae cxxxvir, ad Volusianum an. 412 scripte, conficitur has omnes epistolas, de quibus dicimus, prodiisse sub hoc tempus; videnturque dictatæ paulo ante CLXIX ad eumdem Evodium, que est exeuntis anni 415.

CLXV.

Scripta non multo post an. 410.

Centesima sexagesima quinta Hieronymi est, ad Marcellinum Tribunnin in Africa agentem transmissa, ex h. 1. Egit vero Marcellinus in ca regione très circiter annos a 410 al 413, quo amo mense septembri hæreticorum dolis occisus in Martyrum numerum migravit. Vide Not. in hanc epist.

CLXVI.

Scripta an. 415 verno tempore. Centesima sexagesima sexta ad Hieronymunt occasione Orosii presbyteri în Palæstinam anno 415, sub vernum tempus navigantis dictata est ex n. 2. CLXVH. Scripta simul cum superiore. Alteram quoque hic centesimam sexagesimam septima simul ipsi perferendam accepit Orosins. Éodem enim tempore cum superiore scriptanr faisse indicat non modo Augustinus hacce epistola CLXVII, n. 1, et GLXIX, cap. 4, n. 15, et lib. 2 Retract. c. 45, sed etiam Hieronymus rescriptó suo, quæ est epistola hie CLXX, n. 1.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CLXX, CLXXI. Scriptæ forte an. 415. Centesima septuagesima ad Maximum et centesima septuagesima prima ad Peregrinum eodem tempore datæ fuerunt; non ante annum 415 : siquidem Feregrinus episcopus, quo tam familiariter utuntur hic Augustinus et Alypius, videtur fuisse idem cum io Peregrino, qui diaconatus munere fungebatur adhuc anno 412, ex epistola cxxxix, et CXLIX, imo post anrum 413, ex epistola CXLIX, n. 34.

CLXXII.

Scripta ineunte an. 416. Hieronymi epistola hic centesima septuagesima secunda reddita putator Augustino per Oosium redeuntem ex Palæstina in Africam ammo 416, sub vernum tempus.

CLXXII. - Scripta circa hoc tempus. Centesima septuagesima tertia ad Donatum presbyterum aliquanto tempore posterior est Carthaginensi collatione, de cujus Actis ibi sermonem habet Augustinus n. 7; posterior etiam legibus ab Honorio postmodum datis in Donatistas; haudquaquam enim Donatus ille per vim comprehensus ad Ecclesiam sic adduceretur, quomodo hie n. ↑ refertur, si legum imperialium auctoritas non intercessisset. Quo autem anno id contigerit, an statim post leges audita Marcellini cæde rescriptas in schismaticos, an posteaquam Dulcitius Tribunus legum imperialium exsecutor in Africam venit, incertum est.

CLXXIV. Scripta circa hoc tempus. Centesima septuagesima quarta ad Aurelium non citius anno 416 reponi potest, cum in libro 13 de Trinitate, quod opus numeris omnibus suis absolutum hic Aurelo transmittitur, mentio fiat libri 12 de Civitate Dei, qui non ante annum 416 perfectus fuit.

« PredošláPokračovať »