Obrázky na stránke
PDF
ePub

propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa finem Epistolæ ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. xv, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos : quod et supra dixerat, Illorum delicto salus Gentibus.

21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilechi propter patres, addidit, Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum prædestinatorum. De quibus alio loco dicit, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt1. Multi enim sunt vocati, pauci vero elecli (Matth. xxn, 14) : qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio præscientia falli non potest. Hos præscivit et prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, illos et vocavit. Hæc vocatio est secundum propositum; hæc est sine pœnitentia. Quos autem vocavit, illos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. v, 28-31)?

22. Non sunt in ista vocatione, qui in fide quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. iv, 41), si ad illam prædestinationem et vocationem, que secundum propositum et sine pœnitentia est, pertinerent. At ne quisquam præsumptor ita de occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret : quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa ætate christianæ gratiæ Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam æternam regnumque cœlorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatæ fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam prædestinationem, et secundum propositum ac sine pœnitentia vocationem? Cur autem ad cam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. ix, 14). Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive iniqui tate sive temeritate facicntis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanla sapientia Dei sæculorum.

23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos seducat vɔlens in humilitate (Coloss. 11, 18), et cetera quæ sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intelligo. Atque utinam præsens de me ista quæsiisses in co

Excusi post vocati sunt, addunt sancti; quæ vox abest ab omnibus Mss. et a græco textu Apostoli.

quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quædam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur. Quod enim seriplum est, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne allaminaveritis; tanquam præceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus cos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne guslaveritis, nc attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. 1, 15), et omnis creatura Dei bona sit (1 Tim. iv, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat.

24. Totam crgo ipsius sententie circumstantiam videamus ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris ‚rerum, dulci nomine scientiæ, et averti a luce veritatis quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiæ vel scientiæ curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, ubi crant umbræ futurorum removendæ, quoniam lamen carum jam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodicea fuerant, et quicumque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientia absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone : quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiæ et scientiæ, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem.

25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestræ in Christo. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superædificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiæ et scientiæ, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad hæc idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid cis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Idco corporaliter dixit,

quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbræ nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, prædicantes illam quam vocant theologiam per elementa hujus mundi. Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset, Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. vIII, 25). Omnia enim per ipsum facta sunt, et sinc ipso factum est nihil (Id. 1, 3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

26. Hinc jam ne umbris Judaismi seducantur, ad, jungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione not i manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baplismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi cos ostendit, ut ista contemnant, cohærentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohæreant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et præputio carnis vestræ; præputium vocavit quod significatur præputio, hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis ; quia reos Lex faciebat, quæ subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et dæmoniacas exemplavit (a); id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quæ illi eis dominabantur.

27. Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberabit vos (ld. vi, 32), id est, liberos faciet. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum; quod est umbra futurorum : hoc propter Judaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestræ libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si hæc observare negligitis. Corpus ergo Christi, nemo (a) Edeigmatisen.

vos convincat volens in humilitate cordis. lloc si per verbum græcum diceretur, etiam in latina consuctudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et cætera hujusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod pienius dicitur thelon humilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. lloc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quæ grace Opexsia dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus præpositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur.

28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, que non vidit inculcans (a): vel, sicut quidam codices habent, quæ vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit, quæ non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Aut certe, quæ vidit inculcans id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quæ non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suæ. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suæ, ubi thelohumilem supra dixerat : fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis?

29. His dictis inserit verba corum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult enim cos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quæ sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia hæc, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinctur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum præcepta et doctrinas hominum. Hoc planum est; sed quod sequitur inultum requiris: Quæ sunt quidem rationem habentia sapientiæ in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Cur, inquis, hæc dicit rationem habere sapientiæ, quæ ita reprehendit?

30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, sæpe sapientiam positam etiam in sedibus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mun

(b) Emba euôn.

dúm enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 17), nihil aliud me intellexisse noveris, quam tu. Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. xxiv, 30, 31), Sacramentum esse quod ' nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.

di. Nec moveat quod hic non addidit, Mundi. Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (1 Cor. 1, 20)? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens hujus mundi: et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiæ. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratio quædam sapientiæ reddi videatur. Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientia? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiæ, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi hujus, et principatus ac potestates. In observatione et humilitate cordis : id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum corpori : dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis : non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.

CAPUT III.-31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit ', a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quæri solet utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie ( Marc. vi, 12), utique in ipso corpore cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus ejus splendidissimus sicut sol (Matth. xvii, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat júvenis in quo natus est : et tamen si quis eum repente juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis ætas?

32. Quod autem Mariæ dixit, Noli me tangere, non1 sic juxta omnes editos. In B., surrexil,

M.

33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea, in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter cætera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes ( Id. 11, 35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiæ Judæorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu. Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum ( Psal. LVIII, 8). Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagillæ, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animum ejus, donec veniret verbum ejus; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod prædixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanæ sapientiæ tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est quod prædixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit : Eloquium Domini ignivit eum (Psal. civ, 18, 19).

34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim interrogando disputas, et quæris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostræ causa Deus esse voluit, multa inveniantur sententiæ, cum aliud alii videtur, quæ tamen omnes sanæ fidei doctrinæque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori. Filium autem nostrum Paulinum, in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiæ Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti, ipsi marinæ tranquillitati minime credens, et qui cjus rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas potest, et omnia ejus ossa dicant : Domine, quis similis tibi ( Psal. xxXIV, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano,

1 Bad. Am. et Er., quo nos, quibus suffragantur Mss. qua tuer Vatic. et e nostris totidem. 2 Mss. aliquot, recognosco.

quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua præsentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu. EPISTOLA CL* (a).

Augustinus Proba et Julianæ nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quæ virginitatis velum acceperat ; agens gratius pro munusculo misso. Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et præstantissimis filiabus PROBE et JULIANE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Implestis gaudio cor nostrum, tanto jucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius. Vestræ namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima prædicat, velocissimum volatum ejus fideliore atque certiore litterarum nuntio prævenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognito tam excellenti bono, quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno præconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus? nam volumina temporum, si magnum atque præclarum est nominis dignitate signare; quanto est majus atque præclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium præcipuam in cœlis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, el in carne jam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Hæc est uberior fecundiorque felicitas, non ventre gravescere, sed mente grandescere; non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed cœlum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimæ filiæ, perfruamini in illa quod defuit vobis; perseveret usque in finem, adhærens conjugio quod non habet finem. Imitentur eam multæ famulæ dominam, ignobiles nobilem, fragiliter excelsæ excelsius humilem; virgines qua sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? hoc autem si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera Altissimi, dominæ honore dignissimæ et præstantissimæ filiæ. Pignora Sanctitatis vestræ, præcipue ipsam sanctitate præcipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. Velationis apophoretum 1 (b) gratissime accepimus.

[ocr errors]

Mss. plerique, apopheretum.

1

Contulimus banc cum a. bg. bl ba e cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. duobus t. quatuor v. et cum am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 179: quæ autem 150 erat, nunc 242. Scripta b finem an. 413, aut init. 414.

(b) Hoc nomine significatur solemne aliquod munus. « In magnis votis, ait Ambrosius Comment. in Ephes. 3, maxi«ma dantur apophoreta. Turnebus sic dicta putat nu

EPISTOLA CLI * (a).

Cæciliano significal sui erga illum animi studium, veteremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impia crudelisque perfidiæ a viro præpotenti (Marino comite) perpetrata in cæde duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus præditus, et omnium christianarum virtutum splendore ornatissimus.

Domino merito illustri, et debito a me honore dignissimo filio CECILIANO, AUGUSTINUS, in Domino saJutem.

1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam qua mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo me non præbuisse, quam gaudco te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod memoriæ fuerim, honori mihi est, non moerori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot el tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiæ tuæ, qua excellentiam vincis.

2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et præcipuis meritis venerandi papæ Innocentii, quam per tuam Præstantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus. obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumcrem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi alicujus gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio; quæ solet nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quædam, etiam importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci: nam amnicum meum commendavi benignitati tua; a quo etiam sua rescripta jam sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago.

[blocks in formation]

5. Si quid autem de te mali existimarem, præsertim in ea causa (a) quam etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem. Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem habere præsentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses. Nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse præsentiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer. Quam tamen corum corporalem salutem satis parietes ecclesiæ muniebant. Ego autem duris coarctabar angustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tantæ rectoris Ecclesiæ, ad cujus pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se præbere humilem, quo ceteris parceretur. Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi. '

4. Ilec esset et nunc silentii mei causa apud te, quæ fuit tunc discessionis meæ, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur injurias. Credunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et qux nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto tibi familiarius inhærebat, quanto ad cum crebrius ventitabas, quanto sæpius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego

(a) Loquitur de causa Marcellini, qui, uti Hieronymus versus finem lib. 3 adversus Pelagianos scribit, « sub invidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis innocens cæsus est: sive quem, teste Orosio in lib. 7, c. 42, « Marinus « comes apud Carthaginem (incertum est zelo stimulatus << an auro corruptus) occidit: impellentibus procul dubio Donatistis, quorum odium incurrerat integerrimus judex sententia adversus ipsos dicta in Carthaginensi collatione; quam sententiam videlicet dum Imperatorum decreto roborandam curat, mortem ipsius moliuntur hæretici hacce oblata occasione. Heraclianus Africæ comes deficiens ab Honorio, navigavit in Italiam cum ingenti classe, anno Christi 413: qui ad Urbem deposito exercitu contendens, Marini comitis occursu ad Utriculum superatus fugam arripuit, rediitque Carthaginem; ubi captus demum, et capite punitus fuit. Tum vero perduellionis socios in Africa persequente Marino, comprehenditur Marcellinus una cum suo fratre, et securi percutitur, falso insimulatus Heracliano favisse, uti satis intelligitur ex Hieronymo supra laudato, nec non ex istis Augustini verbis hic, n. 4 : « Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tan« quam invidioso et credibili crimine, sine jubentis discri« mine quilibet de medio tolleretur. » Cæterum Mariaus continuo revocatus ex Africa, munere omni exutus fuit, et vitam privatam inglorie agere jussus est, ex Orosio. ConIra vero lex ab Honorio data est die 30 aug. an. 414, præcipiens ut quæ & Notione et sollicitudine Marcellini spectabilis memoriæ viri contra Donatistas gesta sunt, erpe« tuam habeant firmitatem : » in lib. 16 Cod. Theed., tit. S de læreticis, leg. 55.

«

credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, el auditu atque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantæ latebræ sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentar se debere, quod cauti sint. Causæ stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente præceperat, gravissimam te passum fuisse injuriam noveramus. Frater quoque ejus, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duritér quasi proferens tibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito jussi sunt detineri. Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur. Famam confirmabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. Calumniæ facilitas radiabat. Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet de medio tolleretur.

5. Nos interea, quoniam rumor crat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro cis illic ageretur, nullum causæ illorum excitaretur examen. Postremo, pridie quam ferirentur, venit ad nos Præstantia tua; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare 1, atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis corum consilio, nemo dubitaret quid post hæc omnia sequeretur. Quæ cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita jurasti te ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem.

6. Unde testor Dilectioni tux, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum judicem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans et quæ nobis pridie dixeras, et qui esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana solemnitas («), existimavi quod

1 Lov., Loqueremur, non te nonorari poliusquam gravari. (a) S. Marcellini cædes ad diem 6 aprilis refertur in Martyrologiis quam tamen hoc ex loco liquet factam meuse septembri, uno aut altero die ante s. Cyprian solemnitatem, « Et sano illius obitum, ait Henricus de Noris in Hist. Pelag lib. 1. c. 5, minime contigisse die 6 aprilis, inde

« PredošláPokračovať »