Obrázky na stránke
PDF
ePub

(Isai. LI, 7), celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quærentibus, et idco jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quærit quæ sua sunt (1 Cor. xi, 5). Ideo animositas hæreticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem : sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit (Il Tim. 11, 8). Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19). Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscæ illæ brevissimæ significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic.

1

2

30. Exodum lege, et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex. Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicat inter cætera : Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo (ld. xix, 10, 11): tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39.) Unde prophetia illa cantata est : Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ ( Psal. CXXXI, 8). Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius vitæ, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

-

CAP. XVII. 31. Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos jam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans, a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt (Joan. xx1, 6, 11), quia tunc hæ reticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Edd., gravissimæ. Sed verius Mss., brevissimæ, ut liquet ex lib. 3 de Trinit., c. 7.

Lov., die tertio mensis tertii. Castigavimus ad Mss. duos Vaticanos et Sorbonicum unum, die primo.

Domini casta, argentum igne examinatuni terræ, purgatum septuplum (Psal. x1, 7), accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur (II Reg. xxu, 2-51); quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Quis enitr figuratur in David, nisi ille qui venit secundum car nem ex semine David? (Rom. 1, 3.) Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, sonuit de cœlo: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. 1x, 4.). Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita cæteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta

tria.

[ocr errors]

32. Ilæc de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a cæteris, id est, ut octavus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum.

CAP. XVIII.—33. De lavandis vero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhæreret. Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento. distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent clegerunt.

34. Miror sane quid ita volucris, ut de iis quæ varie

Am. Bad. Er. et Mss. tres: Ecclesiæ consensio roboravu.

cit.

per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, vel bonam vitam non' approbat, nec tacet, nec facum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quæ non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris, ubicumque institui videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut majora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et præcepta 1. De hac re tam utili ad movendum pie animum, et accendendum divinæ dilectionis affectum, varia consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiæ membra pigriora sunt: ita ut Donatistæ nos reprel:endant, quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur?

CAPUT XIX.-35. Aliis vero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non video. Quod autem instituitur præter consuetudinem, ut quasi observatio sacramenti sit, approbare non possum, etiamsi multa hujusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod mulla quæ in divinis libris saluberrime præcepta sunt, minus curantur; et tam multis presumptionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quæ neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universe Ecclesiac roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causæ, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judæorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis præsumptionibus subjiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quæ sunt contra fidem Mss. lures, habeamus exemplum et præcepta de hac re, etc.

Hue revocavimus ex Ms. 1articulam ad, quæ in Edd. desideratur.

CAPUT XX.-36. Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscáre hinc Apostolum præcepisse ; qui etiam inter multa quæ de hac re dixit, sic detestatus est hæreticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (1 Tim. iv, 15). Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundunt; sed polluta sunt corum et mens et conscientia (Tit. 1, 15). Tu ipse, lege cxtera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo jam nolint refrenandæ carnis concupiscentiæ causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter fa

cere.

37. Hi vero qui de paginis evangelicis sortes legunt (a), etsi optandum est ut hoc potius faciant, quam ad dæmonia consulenda concurrant; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia sæcularia, et ad vitæ hujus vanitatem, propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere.

CAPUT XXI. - 38. Ilæc tibi si satis esse ad ea quæ requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas. Tantum enim absum ab co quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus præceptis totam Legein Prophetasque pendere (Matth. xxu, 40), sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem præcepta reperiam : Finis enim præcepti est charitas de corde puro, et con

1 sic in prius excusis. At in Mss. plerisque habetur, quæ sunt contrà fidem nec bonus approbat, nec tacet, elc.

(a) Inter Capitularia Regum Francorum, in tertio Capitulari anni 789 exstat capitulum 4: « Ut nullus in Psalterio, « vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortire præsumat, nec « divinationes aliquas observare: » id quod ante vetuerant concilia Agathensé anni 506, can. 42; Aurelian. an 511, c. 50; Autissiodorense, an. 578, c. 4. Quonam autem modo fieret istud sortilegii genus per Libros divinos, addisces ex V. C. Stephani Baluzii n tis in idem capitulum.

scientia bona et fide non ficta {| Tim. 1, 5); et plenitudo legis charitas (Rom. xш, 10).

39. Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum : Scientia inflat, charitas ædificat (I Cor. vi, 1). Charitas autem non æmulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quædam, per quam structura charitatis assurgat quæ maneat in æternum, etiam eum scientia destruetur (Id. xш, 4, 8); quæ ad finem charitatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo hæc, etsi breviter, monui, ,quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quæ non æmulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.

EPISTOLA LVI* (a).

Augustinus ad Celerem, jubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione æternæ esse jumum ; et Donatistarum secta se abdicet. Domino eximio meritoque honorabili et dilectissimo filio CELERI, Augustinus '.

1. Promissi mei et tuæ voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: me tibi tamen diutius debere nolui, quod posset et me habente redhiberi. Proinde charissimo filio presbytero Optato delegavi, ut eis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quæ pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit, hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo qued optime intelligas.

2. Charitatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus jam ita constitutæ personæ tuæ congruis, tales te provectus habiturum, ut hujus fumi vel vaporis temporalis, quae vita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium evitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes. Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quæ in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitæ æternæ quæ nobis per Christum atque in Christo promittitur, nou vitam sed mortem ésse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inconcussis

1 In Vaticanis Mss. additur, in Domino salutem. Celer porro cui hæc Epistola scribitur, proconsulatum Africæ gessit an. 429, uti ex datis ad ipsum legibus intelligitur.

Reperta in Mss. tantum Corbeiensi et duobus Vaticanis, præter edit. Lov.

(a) Alias 237: que autem 56 erat, nunc 118, Scripta forte circa an, 400.

enim documentorum firmamentis error ille convincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audieriut, pervidere. Sed ad sectandam insolitam rectitudinem, usitate et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, majoru m virium est. Et nequaquam desperandum adjuvan te atque exhortante ipso Domino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo. Incolu mem te Domini Dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili. EPISTOLA LVII * (a).

Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse : cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit.

Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio Celeri, Augustinus, in Domino salutem.

1

1. Nullam fuisse justam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo qued magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiæ tuæ codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Cæcilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem si rei hujus cognoscendæ studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte adbuc movet, quantum Deus douat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni. Ilipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui. novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit ; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed

3

1 In editione Lov. deest, tuus. At habent Mss. Vaticani et Gallicani.

Unus e Vatic. Mss., regionis Hipponensis

3 Lov. omittit Carum, quod nomen ex Mss. restituimus, Recensita ad cb. vc. duos v. et ad Lov.

(a) Alias 210: quæ autem 57 erat, nunc 187. Scripta Aliquante post superiorem.

veram et rectam ; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi : proinde sicut illa laudanda, sie ista est emendanda. Presbyter quem misi, reliqua tuæ prudentiæ planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

EPISTOLA LVIII * (a).

Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam. Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visceribus dilectissimo filio PAMMACHIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris ejus honorandum, et plane notissinum dilectissimumque fecerunt. Neque enim si quotidie faciera tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus charitate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veriLate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in ejus membris in æternum tecum deputarentur, cujus præcepto tibi temporaliter serviunt.

2. In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Jesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterera qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. Sed quæso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas sæculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiæ meæ de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque fla. grantes in sacrificio laudis ejus, quo inspirante hoc

[merged small][ocr errors][merged small]

voluisti, et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono cjus. (II Cor. IX, 15.)

3. O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctæ Ecclesiæ filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo lætamur! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesix, decipiendis insidiabuntur infirmis. Tu vero jam fecisti, unde inimici Ecclesiæ liberatis confundantur infirmis. Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano jure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. Insidias autem quas ipsi hæretici distorto corde moliuntur, quoniam risi cos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui. Andies tamen hæc a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuæ, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsulta!, aspernere etiam superflua metuentes.

EPISTOLA LIX * (a).

Augustinus Victorino concilium convocanti, excusatoria, quare ad concilium non venturus sit : rogans ut prius cum Xantippo super jure primatus et concilii convocandi placide componat.

Domino beatissimo et venerabili patri et consacerdoti VICTORINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Tractoria ad me quinto idus novembris venit, jam finito die, et me valde indispositum invenit, uk occurrere omnino non possem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive juste motus sim, tuxe Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eade:n tractoria etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens, multum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quæ res et aliis injuriosa est satis, et mihi invidiosa. Præterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis 3, dicit quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epistolas. Qui etiam error si facile inter vestram Sanclitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen

1 Lov., quoniam ipsi eas arbitrantur valere, etc. Prætulimus hic lectionem Bad. Am. Er. et Mss. undecim.

2 Unus e Vaticanis Mss. constanter habet: Tractatoria. 3 Apud Lov., Xantippus Thagastensis. Sed aliter legi oportet eruditorum judicio: quippe quo tempore scribebat Augustinus, hoc ipso Alypius Thagastensem Numidiæ sedem occupabat. Porro hujus epistolæ exemplaria Mss. vix duo venerunt in manus nostras; unum ex iis, Victorinum, præfert, Sanctippum Tagonensem; alterum Corbeiense perantiquum et optimæ notæ, Sanctippum Tagosensem. Ex duobus autem Vaticanis quæ olim Clementis VIII jussu ad castiga* Emendata subsidio cb. vc. duorum v. et Lov. (a) ali s 217: quæ autem 59 erat, nunc 149. Scripta circa excuntem an. 401.

in tractoria quam misit Venerabilitas tua, nomen ejus prætermitti. Quod si in mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla ibi ejus admemoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primitus ageretur?

2. His de causis etiam venire dubitarem, ne forte falsa esset tractoria, qua tanta perversitas appareret ; quanquam et angustia temporis et ali graves necessitates me multipliciter impedirent. Unde peto Beatitudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare digneris, ut inter tuam Sanctimoniam et senem Xantippum concorditer constet, quis vestrum debeat convocare concilium aut certe, quod salubrius arbitror, sine cujusquam præjudicio ambo convocate collegas nostros, eos maxime qui vobis episcopatus ætate vicini sunt, qui facile quis vestrum verum dicat agnoscant, ut inter vos paucos 1 eadem præ cæteris quæstio dirimatur, et errore sublato minores a cæteris convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam prioribus credere, et nunc ignorant cui vestrum polissimum credant. Hanc epistolam signatam misi annulo qui exprimit faciem hominis attendentis in latus.

1

EPISTOLA LX * (a).

Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se renitente recessisse de monasterio : porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur. Domiro beatissimo et debita observantia venerabili, sinceriterque charissimo fratri et consacerdoti papæ AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Litteras nullas tuæ Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuæ de Donato et fratre cjus, et quid responderem diu fluctuavi. Sed tamen etiam atquc etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nibil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid

tiorem edendam hanc epistolam inspecta fuerunt, unum cum Corbeiensi consentit. Imo R. P. M. Henricus de Noris Augustinianus, Th. Prof. in Hist. Pelag. lib. 2, c. 8, testatur legi Xantippum Tagosensem in tribus Vatic. Cdd. quorum ex fide corrigendas esse editiones monet. «Nec mirum, inquit, Tagosam urbem in geographicis tabulis non reperiri. Nam Africani primates, ut ait Gregorius, lib. 1, epist. 72, ad Gennadiun, passim per villas, non in civitatibus primariis residebant; et tempore collationis Carthaginensis erant in universa Africa episcopi 567, cum tamen tot « oppida nec ftolemæi nec Ortelii tabulæ exprimant. » In Notitia episco; atuum Africæ, inter Numidas est Timotheus Tagurensis: occurrunt et duo Tagorenses episcopi in Carthag. cllatione 1. An forte nomen, commutatis, ut sæpe fit, litteris, aliter et aliter scriptum sedem non aliam et aliam designat?

1 Ms. cb., ut inter vos paucos qui nos in hac re quantum loquamini eadem præ, etc.

Hanc recensuimus ad bl. cb. ff. gg. r. sb. duos t. ducs v. et ad Am. Bad. Er. Lov

(a) Alias 76: quæ autem 60 erat, nunc 86. Scripta forte circa idem tem¡ us.

:

melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima injuria, si deseriores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur dicentes, Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigámus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personæ regularis integritas.

2. Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. Et de Donato quidem, quia jam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio (a) statueremus, ordinaretur, si forte a superbiæ perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. De fratre vero ejus, cujus vel maxime causa de monasterio etiam ip e Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiæ, honori, charitatique tuæ non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesix salubre perspexeris.

[blocks in formation]

1. Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus clericos ex parte Donati, si volucrint esse catholici, placuit mihi illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel hæretici facti sunt, quia Ecclesiæ catholicæ unitatem et veritatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in co quod in hominibus Baptismum Christi non agno

Sic in Mss. At apud Lov. habetur tantum, Dilectissimo fratri Theodoro Augustinus: prætereaque Theodorus in præfixo illic argumento dicitur episcopus; quæ dignitas unde ipsi asseratur ignoramus: certe non ex fratris appellatione, quam Augustinus supra in epist. 55 Generoso viro laico defert; imo hæreticis interdum et paganis, ut videre est in epistt. 90 et 232. Denique hunc, of inamur, Theodorum cum Maximo designat Augustinus in epist. 85, hisce verbis: Charissini filii mei konorabiles viri; quibus nempe scripserat epist. 84.

Castigavimus hanc ad cb. r. sb. duos v. et Lov. (a) Concil. Garthag. die 13 septemb. an. 401.

(b) Alias 225: que autem 61 erat, nunc 204. Scri, ta exeunte an. 401 aut paulo post.

« PredošláPokračovať »