Obrázky na stránke
PDF
ePub

Suit. Porro hos libros ad annum circiter 397 pertinere communis opinio est. De his satis jam supra diximus ad epist. xxxl.

XXXVIII. Scripta circa medium an. 397. Epistola trigesima octava scripta fuit exacto propemodum mense a morte Megalii Numidiæ primatis, ex n. 2. Megalius porro patio ante obierat, quam concilium Carthagine an. 397, die 28 augusti haberetur. Hoc enim in conc.lio testatur Aurelius litteras a Crescentiano sibi transmissas fuisse, quibus se ipse Crecentianus Numidia primalem esse insinuabat. Quapropter hanc epistolam sub medium annum 397 reponimus; quod ejus tempus ex alio itidem capite facile investigatur. Nam cum ad Profuturum perlata sit epistola per Victorem, qui Constantinam perrecturus, de co præmonuerat Augustinum, ex n. 3 non potest in dubium vocari, quin iste Profuturus ille ipse sit Cirta scu Constantine episcopus, qui in cap. 16, lib. de unico Baptismo cont. Petit. circiter an. 400 edito, ante paucissimos annos defunctus, et Fortunati tunc sedem illam occupan:is prædecessor dicitur. Nempe Profuturns anno 594 aut 395 ordinatus episcopus, non multo post e vita decessit, uti collatis epistolis xxvit, n. 1, el Lxxl, c. 1, n. 2, cum epistola LXXH, c. 1, n. 1, intelligitur. Et sane ipsum Megalio nonnisi perbreve tempus supervixisse oportet quando ipsius successor Fortun tus prius ordinatus fuit, quam Megalii proximus, ut putant, successor Possidius ; quemadmodum ex eo probe colligit Henricus de Noris in lib. 2 hist. Pelag. c. 8, quod in collatione Carthaginensi an. 411, et in epistola Milevitane synodi an. 416 Fortunatus ante Possidium nominetur. Is enim inter Africanos patres ordo religiose servabatur, qui pro suscepto episcopatn cuique competebat. De quo more constanter retinendo actum est in synodo Milevitana an. 402, die 27 augusti celebrata.

XXXX.

[ocr errors]

Scripta forte an. 397. Præsidio in Occidentem naviganti Hieronymus epistolam hic trigesimam nonam commendavit. He secunde sunt ipsius ad Augustinum litteræ. Nam primas, quæ exciderunt, per Asterium diaconum miserat, promptum, ut hic, n. 4, ait, reddens salutationis obsequium: non quidem pro receptis ante ab Augustino Interis, sed, ut ipse Augustinus in subsequente epistola, n. 1, rescribit, pro subscripta salutatione. In bacce epistola, n. 2, Hieronymus salvere jubet Alypium Papam, eodemque titulo donat Augustinum; ex quo intelligimus eam non ante annum 396 scripsisse. cumque Augustino ad episcopatum provecto in ea non gra'uletur, id credimus ab ipso præstitum litteris superiore anno per Asterium directis. Ad have significat Ilieronymus se in monasterio constitutum, nihilominuş variis hinc inde fluctibus quati. Quapropter Epistolam non post annum 397 scriptam ducimus, sed antequam ipse cum Joanne Jerosolymitano rediisset in gratiam cum minime legamus ipsum ab illa reconciliatione usque ad persecutiones in eumdem a Pelagianis concitatas occasionem ita conquerendi habuisse. Si quis porro sentiat hanc epistolam sexagesima ocava posteriorem, et hanc ipsam esse in qua Hieronymus, uti in epistola xxxir, n. 1, legitur, epistolam illam LXVII, per Asterium se misisse recolebat; nemo tamen, speramus, moleste feret nos aliis ex conjecturis hunc ejus constituisse ordinem, ad quem pleraque non male quadrant.

XL. · Scripta circa idem tempus. Sub idem tempus secundas etiam ad Hieronymum litteras, epistolam scilicet quadragesimam ex Africa mittebat Augustinus, significans, c. 5, n. 8, se priores ad eum litteras dedisse, quæ perlate non sunt; atque in exordio gratiam habens quod pro subscripta salutatione, plenam sibi epistolam reddidisset, licet breviorem. Quibus verbis non superiorem epistolam XXXIX notat, sed alteram hactenus desideratam, in qua llieronymus Origenem carpebat; uti videre est hic cap. 6, n. 9, de quo Origene forte Augustinus verbum fecerat, cum

alterius cujusdam litteris subscribens eum officiose salutavit. Ea est, opinamur, epistola, quam per Asterium Hieronymus misit anno forsan 396, ut Augustino salutationis officium redhiberet. Quod autem ad XL, de qua agimus, epistolam attinet, Paulus qui eam perferendam acceperat, navigationis consilium mutavit, ex epist. LXXII, c. 1, n. 1, nec tamen eam ad Augustinum retulit justa epist. Lxxmi, n. 5; unde he litterie prius per Italiam sparsæ sunt, quam ad Hieronymum pervenirent: quod inter utrumque discordiam animo. rum serere poterat, nisi Augustini humilitas et utriusque charitas offensionis semina suffocasset. Jam de altera epistola ante hanc Hieronymo scripta contigerat, ut ejus perlator Profuturus dum sese itineri accingit, continuo episcopus creatus, non trajiceret in Palestinam, ex epist. LXXII, c. 1, n. 1; necnon ex epist. LXXI, c. 1, n. 2, ubi primas istas litteras a se adhuc presbytero præparatas monet Augustinus, ut secunda posterioresque ipso jam episcopo dictatæ intelligantur.

XLI. Scripta sub initium episcopatus Augustini. Ad annos episcopatus Augustini priores referendam ducimus epistolam quadragesimam primam, conseriptam nomine Alypii et Augustini, qui Aurelio Carthaginensi gratulantur ob hanc præcipue causam, quod presbyteris se præsente verbum Dei apud populum tractare jamjam permittat. Aliud enim ferebat consuctudo per Africanas Ecclesias ubique recepta; in quam offendisse vituperabatur Valerius, qui Augustino presbytero potestatem fecisset prædicandi Evangelii præsente ipso episcopo. Sed observat Possidius, c. 5, cum fama sacrarum concionum, quas ad populum. Hipponensem habebat Augustinus, longe lateque diffunderetur, consultius visum esse episcopis aliis, Valerii exemplum æmulari. Qua in re Aurelium reliquis praeivisse fas est existimare; et vero satis intelligitur ex hac ipsa epistola; quæ proinde in ulteriores annos remittenda non fuit.

XLII. - Scripta exeunte æstate an. 397.

Epistola quadragesima secunda ad Paulinum, ex Phimarconeusi manuscripto nunc primum vulgata, pertinet ad annum 397, scripta videlicet labente secunda. estate a receptis ultimis Paulini litteris anni 395. Confor hanc cpistolam cum epistola xxxl, n. 8. XLIII, XLIV.—Scriptæ circa fin. an. 397 aut init. 598.

Duæ subsequuntur Glorio, Eleusio Felicibusque inscriptæ, epistolæ quas nihil obstat quominus sub unum.” et idem tempus, id est sub annum exeuntem 397, aut incuntem 398 conscriptas arbitremur. Et quidem in XL, quam priorem altera suspicamur, Optali Thamugadensis tyrannidem summa dicendi libertate commemorat Augustinus, c. 8, n. 24; sed iis tamen verbis, quæ illam nondum desiisse innuant. Desiit autem illa tyrannis anno 398, uti ad epistolam Lu, n. 6, in nota observamus. Dicit quoque ibidem quam injuste sacrilegia sua per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari nolint Donatiste. Sed id refertur quam optime ad tempora, ut vocabant, Macariana, de quibus in Tibur-icensi colloquio Fortunius cpiscopus Donatista querelam movit, ex subsequento epistola xLv, c. 2, n. 4.

Equum vero est demonstrare quandonam Augustinus ad istud Fortunii colloquium venerit. Id enim eruditos viros Baronianis annalibus insistentes ad Christi annum 412 referre passim videmus. A quorum opinione revocant nos subjecta rationum moinenta. Cum Tibursico Augustinus Cirtam pergeret, ut fert hæcce epistola XLIV, n. 1, id iter agebat, non quidem, quod Baronio visum est, occasione synodi (quam Lovaniensium editio Cirtensem, priores vero editiones et antiqui MSS. constanter Zertensem nominant, cum in Retract. libro 2, c. 40, tum in epistola CXLI), sed episcopi ordinandi causa eo vocatus, uti disertis verbis ipse testatur Augustinus in hac epistola XLIV, c. 6, n. 45. Porro sufficiendus erat successor, si non ipsi Fortunato, qui anno 416 Cirtensem Ecclesiam adhuc regebat, inter Milevitanæ synodi patres ante Possidium

nominatus, certe Profuturo, qui episcopatum anno 394 aut 395 adeptus, brevi post tempore defunctus est. Atqui huic successit ipse Fortunatus cujus ordinatio ultra initium anni 398 remitti vix possit ex dictis supra ad epistolam xxxvi.

Ast etiam aliunde constat buncce Augustini cum Fortunio congressum contigisse ante annum 411, idque intelligere est vel ex ipso Augustini animo a persequendis hereticis adhuc alieno hic c. 4 et 5. Et prorsus patet Donatistas tunc temporis quietos fuisse, totaque epistola eos plena gaudere libertate notat : quod nunquam accidit ab anno 411. Liquet pari er Augustinum, cum ei Fortunius pseudo-Sardicensis seu Philippopolitani concilii epistolam exhibuit c. 2, n. 6, quid hoc esset tunc ignorasse. At illud in libris contra Cre sconium ante annum 411 scriptis jam notum habet, et ut Arianorum conventum explodit in lib. 3, c. 34. Est etiam perspicuum ex Augustini verbis, c. 1, n. 1, hunc Fortunium fuisse antiquiorem ipso episcopum, qui tamen episcopus non erat anno 411, cum Januarius Tibursicensis in Numidia episcopus ex parte Donatistarum interfuerit collationi Carthaginensi; adeoque Fortunius post annum 411 in vivis esse non potuit: quem idcirco facilius crediderimus esse illum ipsum, qui decimus numeratur inter trecentos et decem episcopos concilii Bagaiensis a Donatistis anno 394 celebrati. İtaque ex his rationum momentis conficimus colloquium istud ante annos circiter 15 quam retulit Baronius, constituendum esse.

Neque id silentio transeundum, ubi in eodem colloquio de Ambrosio sermo incidit, in hac epistola, c. 4, n. 7, Augustini verba movere posse, ut sanctus ille antistes in vivis adhuc egisse credatur: atque ubi actum est de persecutione Donatistarum in Maximianistas, nihil omnino dictum reperiri de Prætextato et Feliciano, quos illi tamen receperant sub initium anni 397. Ex quibus forte nonnemo reputaverit haud serins incunte prædicto anno 397, habitum fuisse illud Tibursicense colloquium. Verum, ut id constet, statuere oportet in primis obiisse Megalium medio circiter anno 395, quandoquidem Profuturus Megalio superstes fuit, atque Augustino ad ordinandum Profuturi successorem proficiscente habitum est cum Fortunio colloquium. Itaque inter Megalium et Crescentianum primas aliquis erit inserendus, aut certe dicendum erit annum prius effluxisse, quam is renuntiaretur, qui Megalio in officio primatus jure antiquitatis succederet. Nam Crescentianus primatum non adiit ante annum 397, paulo ante concilium Carthaginense die 28 augusti celebratum, in quo Aurelius testatur se litteras non ita pridem accepisse a Crescentiano, primæ sedis Numidiarum, ut ipse insinuat, inquit; qua ex clausula patet nesciisse tunc Aurelium, eum esse primatem; quod tamen in primis scire debuerat. Licet autem Megalium inter et Crescentianum primatem interseri nihil vetet; ut tamen id ita contigisse arbitremur, non exigunt superius allate rationes. Quocirca maluimus istud colloquium reponere in fine anni 597, sive potius in principio anni 398, quo tempore Gildonis tyranni occasus persecutionis metum Donatistis, propter Optatum suum Gildonis satellitem, injicere poterat. Eo enim spectare videntur, quæ dicta narrantur in hac epistola, c. 5, n. 11.

XLV. Scripta an. 398. Epistola quadragesima quinta ad Paulinum, quæ huic editioni ex Phimarconensi manuscripto accedit, scripta est biennio toto, postquam Romanus et Agilis ad Paulinum rediissent, elapso. Hos porro a se dimisit Augustinus circiter ineuntem annum 596, sicque isthæc epistola est ineuntis anni 398.

XLVI, XLVII. Scriptæ circa hoc tempus. Quadragesima sexta Publicola est S. Augustinum consulentis, ut episcopum jam auctoritate pollentem, et iis quibus vir ille tenerioris conscientia permovebatur, serupulis removendis idoneum. Porro haec et sequens epistola Augustini ad Publicolam, ad hanc ætatem referuntur; quia scriptæ videntur vigente adhuc

idolorum cultu, qui anno 399 prohibitus fuit.

XLVII. Scripta forte un. 398.

Epistola quadragesima octava ad Eudoxium instile Caprariæ, ut antiqui codices præferunt, Abbatem, credjur scripta sub annum 398, quoniam in ea, 11. 4, laudat Augustinus duos probata vitæ monachos, qui inde in Africam trajecerant, Eustasium et Andream, quorum Eustasius jam ibi defunctus erat. Nempe putant esse illos ipsos qui Mascezil Romani exercitus ducem comitabantur. Hic enim sub anni hujus initium navigans in Africam adversus Gildonem tyrannum, Caprariam insulam adiit, ut scribit Orosius in lib. 7, c. 36, unde secum sanctos servos Dei aliquot permotos precibus suis-sumpsit : cumque his in orationibus, jejuniis, psalmis, dies et noctes continuans, sine bello victoriam meruit, ac sine cade vindictam.

XLIX. Scripta circa an. 398.

De tempore epistole quadragesimæ nonæ ad Honoratum, id solum statui potest, admodum verisimile esse his prioribus annis episcopatus Augustini quibus nondum Donatista tam infenso animo veritati adversabantur. Honoratum illorum partis ep'scopum et Hipponi vicinum, significasse Augustino per Erotem, se libenter cum eo per litteras de schismate collaturum, ut de re tanti momenti, ea qua par erat lenitate et animi tranquillitate agerent. Cui Augustinus qui jampridem illius colloquium expetebat, ejus sibi consilium multum placere hac Epistola rescripsit, el causam pro suis partibus aggressus, ipsum ad respondendum invitavit.

L.Scripta forte an. 399.

Ad rescripta Imperatoris Honorii, data anno 399, adversus idola, refert Baronius id de quo Augustinus in epistola quinquagesima expostulat apud seniores Suffectang coloniæ, qua in colonia cum Herculis simulacrum deturbatum fuisset et comminutum, Gentiles armis Christianos aggressi, ex eis trucidarunt sexaginta, qui in Martyrologio Romano SS. Martyrum numero adscripti sunt ad diem 30 augusti.

LI. Scripta an. 399 aut 400.

Prodiit epistola quinquagesima prima ad Crispinum post mortem Optati Thamugadensis, cujus memoriam facete laudat Augustinus, n. 3, his verbis, Etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria prædicatur ante obitum vero Prætextati Assuritaui, de quo non aliter atque de Feliciano Mustitano adhuc vivente passim hic loquitur; quodque ad rem propius facit de ambobus dicit n. 4, Quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent. Porro exstinctus est Optatus paulo post Gildonis tyranni necem anno 398. Prætextatus vero jam obierat, cum Augustinus libro 3 contra Parmenianum circiter annum 400, apices ultimos apponebat, ut patet ex ejusdem libri postremo capite. Unde hanc Epistolam anno 399 aut 400 scriptum esse annotamus. Quod itaque scribit Augustinus, p. 3, Donatistas Catholicis objectare solitos esse, quod ipsos per potestates terrenas persequerentur, non ad edicta auni 405, sed ad superiora referri oportet, quæ nonnulla anno 377, et deinceps contra ipsos emana

runt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIV, LV. - Scriptæ circa an. 400. Epistolæ quinquagesima quarta et quinquagesima quinta, qui sunt libri duo ad inquisitiones Januarii, locum in Retractationibus medium tenent inter opuscula circiter annum 400 elaborata; recensenturque aliquanto ante libros contra litteras Petiliqni non serius anno 402 scriptos: quandoquidem Anastasius, qui hoc ipso anno decessit, in Romana cathedra sedebat eo die quo scribebatur, cap. 51, lib. 2, contra prædictas litteras Petiliani, uti testatur illic Augustinus.

LVI, LVII.

[ocr errors]

Scriptæ circa an. 400. Epistolas quinquagesimam sextam et quinquagesimam septimam ad Celerem dedit procul dubio ante collationem Carthaginensem, de cujus actis nihil dicit: sed post editos a se libros aliquot adversus Donatistas, quos ipsi legendos exhibet. Quocirca videtur comnode reponi sub hoc idem tempus.

LVIII. — Scripta versus exeuntem an. 401. Quinquagesima octava ad Panımachium scripta est fortassis versus finem anni 404, et commendatà legatis qui Carthaginensis concilii, Idibus septembris habiti nomine preces Imperatoribus detulerunt. Nam ut in hujusce concilii exordio notantur Donatistarum insidia et improbitates, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter yexabant; ita in istius epistolæ fine de hæreticorum insidiis loquens Augustinus, Audies tamen hæc, ait, a fratribus meis, quos pluri mum commendo eximietati tuæ.

LIX. Scripta circa exeuntem an. 401.

Tractoria quinto Idus novembris a Victorino accepta, qua is concilium ut Numidia Primas convocabat, rescripsit illi Augustinus epistolam quinquagesimam nonam, significans Xantippum Tagosensem dicere, quod eum Primatus ipse contingat. Porro Xantippus primatum adeptus erat quam tardissime anno 402, ut liquet ex epistola LXV, ipsi Seni, id est primati ante Paschale festum hoc anno data; maximeque ex Synodo Milevitana eodetu anno celebrata 27 augusti, in qua idem episcopus primæ sedis Numidia appellatur. Igitur si causam suam collegis probavit Victorinus, pertinet forte epistola LIX ad superiorem aliquem annum a 397, quo primas renuntiatus fuit Crescentianus, elapsum. Sin autem ille, quod verisimilius est, a causa cecidit, non immerito collocatur exeunte anno 401.

LX.

Scripta circiter finem un. 401.

In epistola sexagesima ad Aurelium agitur de duobus fratribus qui de monasterio non obtenta licentia recedentes, ad eumden Aurelium transierant; a quo tales instituti sui desertores cooptari in clerum non probat Augustinus. Et alterum quidem Donatum nomine, qui ordinatus fuerat ante constitutionem ca de re factam a Carthaginensi concilio die 13 septembris anno 401 habito, prudentiae illius arbitrioque permittit. De altero autem, et maxime quia ejus causa Donatus de monasterio abscesserat, aliud videri sibi significat. Unde colligimus hanc epistolam non multo post idem concilium scriptam fuisse.

LXI. Scripta exeunte an. 401 aut paulo post. Sub idem tempus data videtur epistola sexagesimą prima ad Theodorum, qua interposito juramento pollicetur Augustinus se clericis Donatistis ad Ecclesiam redeuntibus honorem sui ipsorum ordinis servaturum. Nam prædicti concilii decreto id relictum erat voluntati arbitrioque episcopi cujusque Catholici, ut si ipsi expedire videretur, eosdem deinceps cum suis honoribus et ordit ibus reciperet.

LXII, LXIII. Scriptæ circa idem tempus. Epistola sexagesima secunda et sexagesima tertia ad Severum scripta fuerunt in Timothei causa, cujus occasione opinamur conditum fuisse illum canonem a Milevitana synodo 27 septembris anno 402. Ut quicum que in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non tener.tur. Certe in epistola xm, n. 4, ubi Severum rogat Augustinus ut apud se iose consulto Deo erpendat utrum Timotheus, qui Lectoris

officio non semel, neque in uno loco dicesis Hipponensis functus fuisset, judicari possit aut debeat non Lector fuisse: haudquaquam mentionem facit de isto Milevitani concilii canone quo res tamen liquido expli cata fuit. Quapropter has epistolas ultra tempus istud remittere non licet.

[ocr errors]

LXIV. Scripta paulo post Natal. Christi an. 401. In epistola sexagesima quarta ad Quintiumum paulo post Christi Natalem, sicuti ex n. 2 habetur Conscripta significat Augustinus n. 3, statutum esse recenti concilio, ut de aliquo monasterio qui recesse-, rint vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici, aut præpositi monasteriorum, quod non aliud procul dubio est nisi Carthaginensis concilii 15 septemb, an 401 decretum istud: Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum, etc. In Cod. cau. Afric. e. 80. LXV. Scripta incuute an. 402.

Epistola sexagesima quinta ad Xantippum senom scripta est aliquanto ante Dominicum Pasche, qui futurus erat octavo Idus aprilis, ex n. 2. Atqui Xantippo Sene, seu, quod co titulo significari videtur, primatum gerente, Pascha in diem 6 aprilis non incidit, nisi anno 402, uti optime observant_Perronius in lib. adversus responsionem Regis Britanniarum C. 48, et Norisius in lib. 2 Hist. Pelag. e. 8.

LXVI.

Scripta circa idem tempus.

Non serius hoc tempore commissum est a Crispino Calamensi facinus illud, de quo in epistola sexagesima sexta apud eumdem Crispinum expostulat Augustinus. Quippe in lib. 2 contra Litt. Petiliani, cap. 85, quem scribebat anno 402, testatur hoc nuper contigisse, idque se adhuc lugere dicit. Quia tamen vocis nuper significatus ad plures interdum annos porrigitur ; posset istud Crispini factum ad aliquem e superioribus annis referri: sed cum nobis incompertum sit quo anno contigerit, visum est hanc epistolam hoc loco reponere.

non

LXVH, LXVIII. Scriptæ circa an. 402. Sexagesima septima ad Hieronymum el sexagesima octava Hieronymi ad Augustinum, scripte sunt post Pauliniani regressum ex Occidente in Palæstinam : quandoquidem Augustinus ipsum salutat, vicissimque ab ipso per Hieronymum salutatur. Porro missus Paulinianus a fratre suo Hieronymo in Occidentem an. 398, ut suum commune patrimonium divenderet, de quo Hieronymus in 26 epist. ad Paminachium, rediit Bethlehem nisi sub finem an. 401. Præterea llieronymus Augustino nunc transmittit Apologiam suam adversus Ruffinum seu primam, seu secundam, cujus verba quedam profert Augustinus in epistola CLXVI, c. 5, p. 15. Certe jam ad Hieronymum maledicta sua miserat Ruffinus, uti dicitur in hac epistola LXVII, n. 3, quod quidem fecit ille post Apologiain priorem, sicque occasionem posteriori præbuit, ut ex eadem posteriore Apologia patet, quæ Apologia pertinet ad an. 402. Perlatore Hieronymus utitur Asterio per quem ante sex annos misit primas litteras supra in epistola xxxix memoratas, quas cum nonnisi săluțationis obsequium appellet, ab hoc de quo agimus rescripto diversas esse vel inde conjectare licet. Denique hic n. 1, annotandum venit exempla litterarum Augustini per Sysine nium diaconum allata esse Hieronymo sub id tempus, quo Paula ægrotabat. Ex quo intelligas diacon huncce non eumdem esse cum Sysinnio, qui an. 406, id est biennio post Paul obitum navigavit Jerosolymam; aut si idem ipse est, eum secundo illuc traje cisse, contra quam existimavit Baronius. Scripta exeunte an. 402. Epistola sexagesima nona ad Castorium conferenda est cum synodo Milevitana die 27 augusti an. 402 celebrata. Is enim Maximianus quem hic laudant Alypius et Augustinus, quod episcopale onus pacifica permotus pietate deposuerit, cuique in Vaginensis Ecclesie administratione fratrem ipsius Castorium succedere cupiunt, ille ipse est, eruditorum quorundam judicio, Maximianus Bagaiensis, qui episcopali sede ce dere permittitur illius synodi decreto, in God. can. Afr

LXIX.

[ocr errors]

c. 88. Sic Rivius, sic ante illum sensit Baronius ad an. 402. Ubi tamen admonet, se aliquando putas e Maximianum episcopum illum Bagaiensem, qui scilicet a Donatistis cæsus et de turri præcipitatus fuisse narratur ab Augustino in epist. CLXXXV, n. 26, el LXXXVIII, n. 7, et in libro 3 contra Cresconium, c. 43, eumdem esse cum isto, de quo in Milevitana synodo actum est; sed jam videri sibi esse ab co diversum, atque in illius synodi Actis legendum esse Maximianum Vagiensem non Bagaiensem. Qua de re forte alius occurret dicendi locus.

LXX. Scripta forte circa hoc tempus.

Post annum 400 scriptam credimus epistolam scptuagesimam ad Naucellionem sive mortuo jam prætextato. Non enim venit in mentem alia ratio cur nunc de illo sileat Augustinus, solumque commemoret Felicianum, nisi quia hic solus superstes erat. Nam cum una fuisset amborum causa, una in ambos dieta sententia, eædem etiam postea adversus ambos, ut e suis pellerentur ecclesiis, intentata lites; atque eadem occasione, compellente nimirum Optato Gildoniano, iisdemque demum conditionibus facta amborum reconciliatio; producebantur antehac simul ab Augustino, ubicumque S. Doctor argumentum istud contra Donatistas retorquebat, ostendens frustra a schismaticis objici in Catholicos, quæ ipsi in Maximianistarum causa, et præsertim erga Prætextatum et Felicianum perpetrassent.

LXXI. Scripta circa an. 403.

Hieronymi litteras per Asterium cum Apologia in Ruffinum allatas nondum receperat Augustinus, cum septuagesimam primam epistolam Cypriano diacono. ad Hieronymum perferendam dedit. Quippe de illius cun Ruffino discordia nullum verbum facit; aperitque etiam hic libere quid de illius in libris Veteris Testamenti ex Hebræo vertendis labore sentiat: haudquaquam id facturus, non sedato inprimis Hieronymi animo, si eum prioribus epistolis suis commotum offensumque fuisse intellexisset. Mittebat simul tres alias epistolas antehac scriptas, ex cap. 1, n. 2, quarum unam, scilicet xxvi, non fuisse perlatam sciebat: de alteris vero duabus nempe XL et LXVII, incertus erat. LXXII. Scripta an. 403 aut 404. Subsequens epistola a Ilieronymo sub hoc tempus dictata intelligitur ex cap. 2, n. 4, ubi nonnulla de verbo repetit ex epistola LXVII, superiore anno sibi directa. Et partim quidem isti LXVII respondet; partim etiam alteri, quæ minime reperitur, in qua nimirum Augustinus significabat epistolam quamdam, cui responsum flagitabat, a se primum Profuturo traditam, secundo missam fuisse per quemdam alium, atque hunc maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Istud tamen rescriptum suum Hicronymus non misit ante Cypriani reditum, qui simul et illius perlator fuit, juxta epist. LXXXII, c. 4, n. 30, et alterius, scilicet epistolæ Lxxv scripte exeunte anno 404, vel serius paulo. Denique observandum quod Hieronymus c. 1, n. 1, dicit, epistolam Augustini, puta XL, de qua hic expostulat, in insula Adriæ ante hoc ferme quinquennium repertam fuisse a Sysinnio. LXXIII. Scripta circa an. 404.

Hoc interim tempore, id est post Cypriani profectionein in Palæstinam, cum Augustinus reddita sibi per Asterium epistola LXVII, sentiret Ilieronymum nonnibil offensum suis litteris, quas per Italiam sparsas fuisse, nec tamen ad ipsum cui scripte erant, perlatas querebatur; non distulit quin continuo epistolam septuagesimam tertiam rescriberet; ubi dum ejus querelis facere satis studet, testatur se Apologiani adversus Ruffinum accepisse, aitque se illius inter cos enatæ dissensionis exemplo territum, cum quædam ad se in Hieronymi epistola legeret ipsius indignationis indicia. Itaque pertinet hacce epistola ad an. circ. 404, quo jam annum ætatis quinquagesimum attigerat Augustinus, qui se senem esse profitetur cap. 2, n. 5, Dequaquam ibi senis nomine, uti interdum solet, notans ætatem ultimam, quæ ab anno 61 inchoatur.

[blocks in formation]

LXXIV. Scripta cum superiore.

Epistola septuagesima quarta ad Præsidium data est occasione superioris epistolæ, quam per eum Hieronymo mitti, imo etiam Hieronymum per ejus litteras sibi placari postulat Angustinus. Porro Præsidius, qui hic consacerdos, id est episcopus appellatur, videtur omnino is esse quem Hieronymus ex Palæstina trajicientem commendabat Augustino per epistolam xxxix, anno forte 397 scriptam, diaconum eum vocans, et significans sibi esse germanissimum.

LXXV.. Scripta circa finem an. 404.

Cypriano in Africam revertenti duas ad Augustinum epistolas, LXXII et LXXV, dedit Hieronymus, juxta epist. LXXXII, c. 5, n. 36. In hac septuagesima quinta respondet tribus ex allatis sibi per Cyprianum epistolis, scilicet XXVIII, XL, et LXXi; nihil vero de LXXII dicit, quam haud dubie nondum receperat. Scribebat ergo versus finem an. 404. Certe non citius, quandoquidem jam exauctoratus erat Joannes Chrysostomus, uti non obscure significat hic cap. 3, n. 6.

LXXVI. Scripta ineunte an. 404 aut circiter. Cum ex decreto generalis totius Africa concilii, quod anno 403, die 25 augusti celebratum est, facta fuisset Donatistarum episcopis, per quemque catholicum episcopum in sua diœcesi, citatio publicorum Actorum forma, ut ad pacificam collationem venire non cunctarentur, responderunt illi verbis dolo, maledictione, amaritudine plenis, ex lib. 3 contra Cresc. c. 45. Ipse etiam Proculeianus apud lipponem ab Augustino interpellatus, primo quidem respondit suæ partis episcopos concilium habituros et illic deliberaturos quod responsum redderent. Tum denuo pulsatus, collationem aperte recusavit ex epist. LXXXVIII, n. 7. Quapropter ipsos eorum Laicos epistola septuagesima sexta ad Donatistas inscripta interpellandos censuit Augustinus. Vel vobis Laicis, inquit, n. 4, ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt, etc. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves consilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant. Itaque scripta est epistola sub initium anni 404. In ea Feliciani mentio fit, non Prætextati, quod uti supra observavimus, jam Pretextatus obiisset.

LXXVII, LXXVIII. Scriptæ forte un. 404,
circ. 26 junii.

Subsequuntur super Bonifacii et Spei causa epistolæ duæ, quas vivente adhuc Proculciano Hipponensium Donatistarum episcopo, necnon aliquanto temporis spatio post editum a Carthaginensi concilio anno 401, dic 13 septembris de Donatistis clericis recipiendis decretum conscriptas fuisse intelligimus, ex ea quæ est LXXVII, n. 8. Nam illic duorum diaconorum, qui ex Donati parte ad catholicam Ecclesiam accesserant, commemoratur lapsus, simulque catholicorum quorumdam animus inani veluti gloria agitatus, quoniam ob illorum lapsum disciplinæ Proculeiani insultaverant, castigatur. Forsitan pertinent ad tempus synodi habitæ Carthagine anno 404, die 26 junii, quo tempore cum sancto episcopo non liceret statim reverti Hipponem, ut obortum in ecclesia sua scandalum de medio tolleret, id per litteras agendum pro virili curavit. Porro in ea epistola, quam Clero et senioritus plebique Hipponensi inscripsit, concessit demum n. 4, ut Bonifacii presbyteri nomen non recitaretur in di ptychis. Unde liquet hanc datam fuisse paulo post alteram ad Felicem et Hilarinum, quibus n. 2 scribit Augustinus, se non audere Dei prævenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine. Erant ambo illi, non episcopi (quam ipsis dignitatem, nescimus qua auctoritate, tribuerunt Erasmus et Lovanienses), sed in Catholicis Hipponensibus primarii quidam viri: quod ipsa epistola satis loquitur. Nec temere credideris hune Hilarinum esse eumdem ac illum quem Aurelic in fine epistole XLI Augustinus commendat, Fratren

-

Hilarinum Hipponensem Archiatrum et Principalem.
LXXIX. Scripta forte an. 404.
Epistola septuagesima nona data est ad quemdam
Manichæum presbyterum, quem suspicamur non alium
esse a Felice illo, qui ab Augustino publica disputa-
tione convictus fuit anno 404, mense decembri, ex
Actis cum Felice tom. 6; sicque sentit Bernardus Vin-
dingus, eo quod istius presbyteri precessor dicatur
Fortunatus: hunc ipsum enim Felicis fuisse præcesso
rem videtur innucre Augustinus in lib. 1 Retract. c. 8.
LXXX. Scripta an. 405, circa mens. martium.
Octogesima ad Paulinum n. 1 se ipsa prodit scri-
ptam sub illud tempus, cum proxime futurus spera-
batur reditus episcoporum Theasii et Evodii: qui vi-
delicet a Carthaginensi concilio superioris anni ad
Honorium missi, legibus contra Donatistas die 12 fe-
bruarii ab Imperatore promulgatis, reditum in Africam
haud dubie maturarunt.

-

LXXXI. Scripta forte an. 40%.

-

Epistolam octogesimam primam Hieronymus per
Firmum transmisit, excusans quod ab Augustino provo
catus compulsusque ad respondendum, id demum fece-
rit vel invitus, scilicet epistola LXXV, quæ idcirco pauco
tempore istam LXXXI præcessisse videtur. Suspicatur
quoque Augustinus in subsequente cpist. cap. 1, n. 1,
Hieronymo, priusquam hanc LXXXI ad ipsum dictaret,
redditam fuisse epistolam suam LXXIII. Itaque ista
LXXXI non temere ad annum circiter 405 revocatur.

LXXXII.- Scripta sub idem tempus.

Lecta superiore epistola mox octogesimam secun-
dam ad Hieronymum rescripsit Augustinus, qua tum
isti postremæ per Firmum allate, tum aliis duabus
quas Cyprianus retulerat, scilicet LXXI, et LXXv_res-
pondet.

LXXXIII. — Scripta circa an. 405.

Quo tempore discutiendum venerit id negotii, de
quo in epistola octogesima tertia ad Alypium tracta-
tur, non aliter innotescit, nisi quod n. 4 scribit Augu-
stinus, rem se cum Samsucio episcopo contulisse.
Porro Samsucius sub exordium episcopatus Aug. jam
erat episcopus fide et auctoritate præclarus, uti intel-
ligitur ex ep. xxxi. At ab an. 407, nihil de eo dein
ceps reperitur. Conjectura favet quod hic Thiavenses
dicuntur nunc catholicæ paci accessisse; forte propter
leges an. 405, in Donatistas.

-

LXXXIV. Scripta circ. hoc tempus, seu ante an. 411.
Epistola octogesima quarta ad Novatum aliquanto
ante collationem Carthaginensem scripta est, cum du-
bium non sit Novatum, qui collationi interfuit Sitifen-
sis episcopus, de restituendo sibi fratre suo Lucillo
diacono (quae res huic Epistolæ causam dedit) egisse
apud Augustinum statim atque episcopale onus in se
suscepit. Et sane ipse Augustinus hoc rescripto suo
innuit, non ita pridem illum adeptum esse cam digni-
tatem: quippe qui aliquos Ecclesix ministros nondum
per se instituisset.

LXXXV. Scripta cir. an. 405.

Octogesima quinta epistola, qua Augustinus Paulum
episcopum ab arrepto sancto proposito quam longis-
sime discedentem objurgat, haud collocari posset mul-
to ante hoc tempus, quandoquidem is in Christo per
Evangelium ab Augustino genitus, subindeque bene
meritus de Ecclesia, multos ad cam jam collegisse di-
citur. Neque porro scrius reponenda videtur, quando
Bonifacius in demortui Pauli locum, juxta epistolam
Xcvi, n. 2, suffectus jam erat anno 408, Cataquensis
episcopus appellatus in epistola xcvi, n. 3. Eumdem
enim in illa epistola xcvi, quem hic in epistola octoge-
ɛima quinta Paulum notari non dubitaut Verlinus, Vin-
dingus, Holstenius, claretque collatis invicem epistolis.
LXXXVI. Scripta forte an. 405.
Quod a Cæciliano petitur in epistola octogesima sexta,
ut qui per alias Africæ terras unitati catholicæ mirabili
efficacia consuluisset, jam tandem Hipponensi regioni
et vicinis partibus præsidiali edicto subveniret, id pla-
ne argumento est scriptam non fuisse epistolam, nisi
post emissas ineunte anno 405 leges ab Honorio con-

tra Donatistas. Cum vero Cecilianus hic iden baud
dubie sit qui anno 409 pr.vfectus Prætorio fuit, ne-
que verisimile videatur virum ca dignitate functum in
præsidiali apud Africam administratione pos'ea me-
ruisse, idcirco hanece epistolam ad annum circiter
405 pertinere conjectamus.

--

LXXXVII. Scripta forte an. 405, certe ante an. 411.
De tempore epistole octogesimæ septime ad Eme-
ritum, duo certa sunt: primum nondum Emerituin
viderat Augustinus, neque omnino virum nisi fama no-
verat, ex num. 1, 4 ct 10, adeoque nondum habita
ferat Carthaginensis collatio, qua nimirum in colla -
tione Emeritus, unus eorum septem quos Donatiste
pro suæ causæ defensione delegerant, in eadem cau-a
maxime laboravit, inquit Argustinus in lib. 2 Retract.
c. 51. Deinde quod non minus liquidum est, jam flono-
rius tulerat leges anni 405 paulo severiores quam impe-
trare voluissent legati synodi Carthaginensis anni 404.
Nempe cum legati Romam venerunt, uti in subsequenti
epistola, n. 7 narratur, jam cicatrices episcopi catho-
lici Bagaitani horrenda ac recentis-ima Imperatorem
commoverant, nt ieges tales mitterentur, quales et
missæ sunt. Hoc ipsum est quod Emerito significat
August. hic n. 8.

LXXXVIII — Scripta post initium an. 406.
Hipponensium Clericorum epistola octogesima octa-
va ad Januarium ( primæ sedis partis Donati, ut nostri
MSS. ferunt) missa est aliquanto tempore ante initam
cmm Donatistis collationem, quam illi se vehementer
expetere multis contestantur. Quod autem n. 10 his
verbis obtendunt: Vestri enim collega qui navigave-
rant, apud præfectos dixerunt se audiri venisse: cum
citra omnem dubitationem ad gesta illa pertineat, que
producta leguntur in Carthaginensi collatione 3, n. 124,
in judicio habita præfecturæ, ubi se pars adversa, il
est schismaticorum, audiri tantopere flagitavit: quæve
in eadem collatione n. 141, notantur confecta Ravenna
sub die tertia Kalendas februarias, Domino nostro Ar-
cadio perpetuo Augusto et Probo quartum consule, id
est anno Christi 406, id profecto demonstrat scriptam
Epistolam post hujusce anni exordium.

LXXXIX.-Scripta circa idem tempus.

Octogesima noua ad Festum data est post prædictas
Honorii leges, uti intelligitur ex n. 2, 6 et 7; sed ante
Carthaginensem collationem: quippe cujus nullam
prorsus mentionem Augustinus facit, quamvis Eccle-
siæ causam adversus Donatis!as ibi fuse persequatur.
XC, XCI. Scriptæ an. 408, post ▲ diem junii.
Duarum proxime sequentium ætatem repetere opor-
tet illis ex verbis Augustini ad Nectarium rescribentis
n. 8: Contra recentissimas leges Kalendis juniis festo
Paganorum sacrilega solemnitas agitata est: quæ qui-
dem verba Baronius et nonnulli eruditi ad leges anno
399 contra Paganos ab Honorio latas referunt. Sed ea
spectare non dubitamus legem Curtio datam 17 Kalend.
decembris in Cod. Theod. lib. 16, tit. 10, leg. 19, sive
datam 8 Kalend. decemb. Romæ, et propositam Cartha-
gine Nonis juniis, Basso et Philippo Coss. ex Append.
Cod. Theod. pag. 35. Enimvero ipsissima sunt hujusce
legis verba, quæ huc transferenda curavit Augusti.
nus, conquerens solemnitatem contra leges agitatam
fuisse. Præterquam quod legibus anno 399 promu!-
gatis sacrificia idolis fieri prohibentur, non solemnia
festa celebrari. Imo eodem isto anno 13 Kalend. se
ptemb. legem tulit Honorius in hæc verba : Ut profa ·
nos ritus jam salubri lege submovimus: ita festos con-
ventus civium, el communem omnium lætitiam non pati
mur submoveri. Ad hæc epistolæ hic ordine XCIV et xcv,
quarum alteram mense maio, alteram sub finem eju3-
dem anui, quo illud a Calamensibus flagitium admis-
sum est, prodiisse nullus dubitaverit, non possunt
anno 399 collocari. Neque enim Melania senior versata
est in Africa anno 398: cum tamen ex epistola XCIV,
n. 2 certo colligatur illam ab Augustino visam fuisse
proxime ante tempus negotii Calamensis.

Jamvero observare convenit, illius ad Curtium legis
promulgationem factam fuisse prius in Numidia, posta

« PredošláPokračovať »