Word for word from Horace, the odes literally versified by W.T. Thornton

Predný obal

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Obsah

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 233 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Strana 111 - Sperat infestis, metuit secundis Alteram sortem bene praeparatum Pectus. Informes hiemes reducit Juppiter, idem Summovet. Non, si male nunc, et olim Sic erit. Quondam cithara tacentem Suscitat Musam, neque semper arcum Tendit Apollo.
Strana 93 - Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni. Quo pinus ingens albaque populus Umbram hospitalem consociare amant...
Strana 123 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
Strana 5 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui ; mox reficit rates quassas, indocilis pauperiem pâti. Est qui nec veteris pocula Massici nec partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Strana 155 - Phoebi. Auditis, an me ludit amabilis Insania ? Audire et videor pios Errare per lucos amoenae Quos et aquae subeunt et aurae.
Strana 17 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Strana 251 - Daedalea nititur pennis vitreo daturus nomina ponto. monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet immensusque ruit profundo Pindarus ore...
Strana 111 - ... saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes.
Strana 273 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.

Bibliografické informácie