Obrázky na stránke
PDF
ePub

tinentia et tranquillitate; qua efficitur, ut neque inanibus curis aut formidinibus terreamur neque externis bonis iusto maius tribuamus pretium, ad omnes casus aeque parati. Praeclare de hac re disputantem invenies in Epist. 1, 6 48). Cavendum esse docet, ne animus perturbationibus distrahatur; his culpam comitem esse; his abigi otium,,non gemmis neque purpura venale nec auro" 49). Communem esse omni generi humano mortem ; quare insani esse undique corradere et coacervare quae post mortem heredibus saepe ingratis relinquantur 50), sapientis iis sapienter uti quae parata sint. Deorum potentiam esse colendam; a diis omne petendum esse principium, ad eosdem omnem exitum rerum referendum 51). Quare quoties ex periculis ereptus est, id cura et providentia divina factum ostendit; veluti cum in Vulture, monte Apuliae, ludo somnoque oppressus humi cubaret divino auxilio tutus a viperarum et ursorum letifero morsu 52), vel cum in Sabina silva in devias regiones delato ingens lupus innoxius obviam iret 53), vel cum in agro suo Sabino cadente arbore paene opprimeretur 54); atque etiam quod incolumis ex caede Philippensi evasit, quod ex naufragio vitam servavit, grato animo deorum praesenti tutela factum esse profitetur 55). Sed sufficiant haec de pietate Horatii erga deos. De amicitia, quam Maecenati perpetuam servavit, iam dictum est; restat ut de alia animi affectione paucis dicatur, quae haud parvas ei criminationes creavit,

Non semel Horatius Musam suam iocosam appellat et amoribus deditam 56). Sed non defuerunt, qui veros poetae amores intelligendos esse paene ubique negarent neque in multis carminibus ad exemplaria graeca magnam partem expressis quidquam aliud viderent nisi lusus quosdam poeticos ab animo poetae alienissimos. Qui si satis recordarentur, qualis esset lyrica poesis, quamque indignum poeta vere lyrico, alienos sensus imitantem nihil prope ex suo animo aut vita haurire, longe aliter iudicarent. Antiquitas ad nostros mores non est revocanda; in

48) Cf. Epist. I, 11, 22 sqq.

Carm. 11, 3. II, 10.

49) Carm. II, 16, 7.
50) Carm. II, 3, 17. II, 14,21.
51) Carm. I, 34, 1 sqq. I, 35,

1 sqq. III, 6, 5 sqq. III, 4, 65 sqq.
52) Carm. III, 4, 9—20.

8, 7.

53) Carm. I, 22, 9 sqq.

54) Carm. II, 13. III, 4, 27. III,

55) III, 4, 25 sqq.

56) Carm. I, 6, 17. I, 19, 9 sqq. II, 12, 14 sqq. II, 1, 37 sqq. III, 3, 69. Epist. II, 2, 56.

qua honestum fuit, frequenti recordatione et imitatione bonorum scriptorum doctrinae elegantiam scientiaeque amplitudinem prae se ferre. Quamquam igitur negari non potest, Horatio graecos saepe poetas exemplo fuisse, tamen ubi et qua ratione fuerint, quis nunc deperditis illis lyricis ubique dicat? Neque quidquam magis potest esse perversum, quam ubicunque duorum poetarum similes quaedam sententiae reperiantur, ibi alterum praeivisse alterum imitatum esse confestim divinare. Sed cum dubia res sit, cavendum est, ne alia nomina vera habeamus, nisi quae et locorum et temporum et rerum coniuncta necessitate fictionem excludant. Accedit non omnino improbanda coniectura, posse etiam sub diversis nominibus unam personam latere; cum praesertim inveniantur quae a corporis vel animi facultatibus sumpta esse pateat, ut Pyrrha, Glycera, Lalage, Neaera. Virilia nomina in Carminibus, nisi quae virorum sunt gestarum rerum splendore nobilium, non latina esse solent sed graeca. Quod quidem factum putamus, ut graecum carminum genus in hac quoque re suam naturam teneret. Deinde a Romanis iuvenilia nomina, quae pueri ante quam togam virilem sumerent, puellae ante quam nuberent habere solebant, diutius etiam, inter familiares maxime, servata esse probabile est. Ut exempla proponam, Augustus puer Thurinus solebat appellari, neque aliud est nomen imperatoris Caligulae, aut cognomen M' Curii Dentati, qui cum dentibus natus erat. Puellarum iuvenilia nomina saepe sumebantur a colore sive capilli sive oculorum, ut Rufa, Rufilla, Rutila, Caesulla, Ravilla. Eius modi igitur'nomina, cum nescio quid poeticae naturae haberent, in Horatii carmina videntur esse recepta.

Talis igitur poeta fuit, quem Quinctilianus instit. orat. X, 1,96 fere solum ex lyricis latinis dignum habuit qui legeretur, quem sua vaticinatio immortalitatis non fefellit 57); nam inter omnes quotquot in quibuscunque terris fuerunt lyrici nemo fuit qui hune maiore honore et crebriore omnium lectione unquam superaverit. Decessit Horatius C. Marcio Censorino C. Asinio Gallo Coss., anno u. c.746 (aetatis 57) a. d. V. Kal. Decembr., subita vi mortis oppressus „herede Augusto palam nuncupato, cum

57) Carm. II, 20, 17. III, 30, 7.

urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum“ 58). Hic autem eodem anno supremum diem antea obierat, postquam quanti illum habuisset etiam testamento prodidit; in quo ad Augustum haec scripserat: „Horatii Flacci ut mei esto memor." Quos vita coniunxerat, ne mors quidem secernere voluit; hoc ita fore iam dudum poetae animus praesenserat, dixerat, sacramento firmaverat 59). Quali is corpore animique temperamento fuerit, ipse tradit. Fuit enim statura brevis 6o), nigris oculis 61), nigris capillis 62) sed praecanis 63); iuvenili aetate cum bona valetudine usus esse videatur 64), nisi quod interdum fortasse lippis oculis laboraret 65), vir factus multo fuit infirmior 6) et pinguis, ut ventriculo etiam premeretur 67); ceterum adolescens calidus et postea quoque ad irascendum celer, sed ut esset placabilis 68); in corporis cultu paulo negligentior 69).

De temporibus quibus Horatii opera edita esse videntur, multae a multis viris doctis institutae sunt quaestiones, et nunc singularem de ea re librum Frankius conscripsit, cui titulus Fasti Horatiani; qui cum omnino accurate et diligenter quaesiverit, inde „conspectum temporum, quibus Horatius opera scripsit et edidit", (p. 80 sq.) transscribam :

1. Sermonum liber I ab anno u. c. 713 usque ad annum 720 compositus (41-34 a. Christ. n.; aetatis ann. 24 −31) prodiit monobiblos a. 719 (35 a. Chr.; aetat. a. 30).

2. Sermonum liber II intra annos u. c. 719 et 724 (35—30 a. Chr.; aetatis ann. 30-35) scriptus publici iuris factus est anno u. c. 724.

3. Epodon liber ab anno u. c. 713 ad annum usque u. c.724 (41-30 a. Chr. n.; aetat. ann. 24-35) confectus editus

[blocks in formation]

est anno u. c. 724 vel 725 (30 vel 29 a. Chr.; aetatis anno 35 vel 36).

4. Carminum libri tres priores intra annos u. c. 724 et 730 (30-24 a. Chr.; aetat. ann. 35-41) exarati fine anni u. c. 730 aut initio proximi coniunctim evulgati sunt 7o). 5. Epistolarum liber I ab anno u. c. 730 usque ad VI. Id. Decembr. anni 734 (24—20 a. Chr.; aetat. ann. 41-45) perfectus exiit ante diem Horatii natalem anni u. c. 734 (20 a. Chr.).

6. Carmen saeculare anno u. c. 737 edolatum emissumque est (ann. 17 a. Chr.; aetat. anno 48).

7. Carminum liber IV intra annos u. c. 737 et 741 (17 a. 13 a. Chr.; aetatis annos 48-52) confectus et

Chr.

anno 741 editus est11).

8. Epistolarum liber II primo iam edito et post carmen saeculare scriptus est, sed incertum quo anno.

9. De artis poeticae aetate nil constat.

70) Non possum praeterire quin Frankium in his assentientem me habere negem. Concedo editos esse libros a. 730 vel 731; sed in iis carmina esse ante annum 724 confecta vehementer aio. Dicendum potius carminum libros tres scriptos intra annos 713 et 730 vel 731, coniunctim editos esse a. 730 vel 731.

71) Idem dicendum quod de tri

bus prioribus libris; in hoc quoque veri simile est in esse carmina dudum confecta et diu in scriniis servata. De Epistolarum 1. 1. monendum est, probabiliorem fortasse aliorum esse sententiam, qua primus epist. liber anno demum 735-vel 736 editus esse dicitur. Cfr. Duentzer Kritik u, Erkl. T. III. p. 68 sq.

[blocks in formation]

709. 20.

710. 21.

711. 22.

Consules.

Quid his annis gestum sit, indicatur.

L. Aurelius Cotta L. Q. Horatius Flaccus nascitur.

Manlius Torquatus.

Cn. Domitius Calvi-
nus M. Valerius Mes-
salla.

Hoc vel superiore anno Horatius Romam venisse videtur.

C. Iulius Caesar IV. Horatius studiorum causa Athenas prodictator.

fiscitur.

C. Iulius Caesar V. Idibus Martiis Caesar interficitur. Bru-
M. Antonius.
tus et Cassius Roma relicta in Grae-
ciam secedunt. Brutus Horatium Athe-
nis in castra deducit.

C. Vibius Pansa A.
Hirtius. C. Iul. Cae-
sar Octavianus Q.
Pedius suffecti.

712. 23. M. Aemilius Lepi

dus II. L. Munatius

Plancus.

[ocr errors]

713. 24. L. Antonius Pietas P. Servilius Vatia Isauricus II.

714. 25.

C. Caesar Octavianus M. Antonius M. Lepidus triumviri reipublicae constituendae in quinque annos instituuntur et provincias inter se distribuunt. Bellum inter hos et Brutum paratur. Horatius in castris Brutianis legioni tribunus militum praeest. Ovidius nascitur ; non multo ante Propertius; Tibullus, ut videtur, iam a. 695.

Apud Philippos bis pugnatur.

Cassius

et Brutus ipsi manum sibi inferunt. Claudius Tiberius Nero nascitur.

Horatius impunitate accepta Romam redit et ab armis discedit. Sunt qui in reditu ad Palinurum promontorium paene oppressum credant; sed nihil certi.

Cn. Domitius Calvi- | Bellum Perusinum. Pax inter Octavianum et Antonium Brundusii restituta.

nus C. Asinius Pol

lio. suffecti L. Cor

nelius Balbus P.

Canidius.

Horatius ed. Dillenburger ed. II.

« PredošláPokračovať »