Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ne parva Tyrrhenum per aequor

Vela darem. Tua, Caesar, aetas

5 Fruges et agris rettulit uberes Et signa nostro restituit Iovi Derepta Parthorum superbis

Postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem

quae non insolito quidem sed proprio modo aditus sic paratur. „Bella, inquit, et victorias cum canere vellem, prohibitus sum ab Apolline, ne parvo carmine magnas res detererem. Sed est etiam alia ratio tuarum laudum, Caesar; tu enim non bellorum solum gerendorum sed pacis etiam restituendae artifex es, tu huic aetati pacem et eius omnia beneficia reddidisti." Sic prima stropha coniungitur cum reliquis septem, quarum media, quae est totius carminis quinta, generalem sententiam habet de securitate totius imperii imperante Caesare Augusto; quam securitatem quibus artibus paraverit magnus ille vir strophae ostendunt secunda, tertia, quarta. Deinde tribus extremis strophis bene describitur quid Augusti imperium et auctoritas in populos valuerit, primum in hostiles et barbaros, tum in ipsos RoTemporis quo scriptum sit carmen non certa quidem sed multa insunt vestigia. Nam praeter vv. 6. 9. 22. ex quibus potest aliquid effici, versus 21 demonstrat, cum hoc scriberetur, victos iam fuisse Raetos et Vindelicos; unde probabile est, carmen compositum esse vere anni 741, quo tempore Augustus ex Germania et Gallia rediit. Nam quod dicunt, v. 9 annum respici 744, quo Ianum tertium clausum affirmant, id duplici ratione infirmum est; nam primum universe laudatur Augustus, quod sua aetate Ianus clausus sit id quod bis factum erat a. 725 et 729 -, deinde quamquam diserte scriptum est apud veteres, sene Augusto tertium Iani templum clausum esse, incertum tamen est quo id anno factum credamus. Quare in tam dubia re recte iudicatum est, non

manos.

[ocr errors]

debere hoc carmen ab reliquis huius libri sine necessitate nimis removeri.

V. 2. increpuit lyra] pulsata lyra me admonuit, ne relictis levioribus carminibus grandia tentarem, quibus impar esset mea lyra. Apollo enim quasi choragus est, qui cantores ab rectis modis aberrantes graviter tacta lyra interpellat et increpat i. e. corrigit, erroris admonet. Cf. Ovid. A. A. II, 493: „Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo, Movit inauratae pollice fila lyrae." Virg. Bucol. 6, 3: Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem Vellit et admonuit." parva] Non insolita poesis comparatio cum navigatione. Compara haec Propertii III, 9, 3: „Quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? Non sunt apta meae grandia vela rati." Tyrrhenum autem mare non pro quovis mari, sed pro vasto, aperto mari positum est. uberes] cfr. Carm. IV, 5, 18.

[ocr errors]

-

signa] Restituta a Parthis arma a. u. 734, Crasso aliisque olim erepta, inter pacifica Augusti opera commemorari bene poterant, quia non bello coacti sed solo nominis Augusti terrore permoti Parthi sua sponte ea reddiderant. Quam rem Augustus pro magna victoria habuit. Quare Horatius eam cum clauso lano etiam Epist. II, 1, 255 coniungendam putavit. postibus] templorum in quibus suspensa fuerant. Peregrinis igitur diis erepta arma restituit Augustus nostro lovi, i. e. rectis diis; quamquam re vera non Iovi sed Marti Ultori Augustus ea dicavit. Cf. Epist. I, 18, 56.

Ianum Quirini] In hac re summa Augusti cernitur laus. Nam: „lanum Quirinum, inquit Suetonius (Oct. 22), semel atque iterum a con

10 Rectum evaganti frena licentiae
Iniecit emovitque culpas

15

20

Et veteres revocavit artes,

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta maiestas ad ortus

Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
Non ira quae procudit enses

Et miseras inimicat urbes.

Non qui profundum Danubium bibunt
Edicta rumpent Iulia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti;

dita Urbe memoriam ante suam clausum in multo breviore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit." Dicebant quidem Ianum Quirinum, sed omnes codd. praebent Quirini. Reliquit Horatius vulgarem for. mulam, ut fanum a Quirino positum Quiritium esse indicaret. ordinem rectum] Per bella civilia pudor et severitas impudicitiae et luxuriae cesserant; restituit quantum quidem potuit Augustus castos mores legibus a. 736 de pudicitia atque de mari tandis ordinibus perlatis. cf. Carm. IV, 5, 21 sq., quod carmen totum cum hoc apposite comparari potest. artes] Intelliguntur frugalitas, patientia paupertatis, iustitia, continentia animi. emovitque] Legitur etiam in codd. amovitque; illud tamen Horatianum. cf. Sat. II, 3, 28. Epist. II, 2, 46.

V. 15. ad ortus] Multi editores singularem numerum ortum ex codd. praetulerunt, nimirum ne toties sibilet littera s; a qua quam non abstinuerit Horatius ut intelligas, compara hos locos: Carm. I, 2, 1. I, 12, 5. II, 18, 14. III, 7, 8. III, 17, 9. III, 18,3. 4. III, 23, 1. III, 27, 73, alios. Deinde pluralis locum significat quo quotidie iteratur solis ortus. Eo enim consilio poetae pluralem saepe prae

[ocr errors]

tulerunt, ut quae certis temporibus certo ordine redirent ad exemplum naturae verborum vi describerentur. cf. Carm. III, 24, 37. III, 19, 6. Virg. Georg. II, 481. custode rerum] cf. Carm. III, 14, 14. exiget] In codd. legitur etiam eximit, eximet, exuet. Hoc extremum ex errore scribarum ortum est; alterum eximet a recentibus etiam editoribus praelatum de rebus ingratis ac molestis potius dicitur, ut Carm. III, 14, 14. Exigere autem est quasi extra agere, expellere. Cicer. Or. II, 48: „Neque reges ex hac civitate exigi sine nobiJium dissensione potuisse." Plaut. Aul. III, 1,7: „Itaque omnes exegit foras." vis] bellica. inimicat] inimicas inter se reddit. Grave hoc vocabulum Horatius primus ausus esse videtur. bibunt] vide ad Carm. II, 20, 20. Indicantur autem Vindelici et Pannonii. edicta Iulia] leges ab Augusto iis impositas, foedera, pacta. Seres] cf. Carm. I, 12, 56.

[ocr errors]

[ocr errors]

infidive Persae] Sic rectius quam infidique; affertur enim novum Persarum exemplum. Infidi autem dicuntur, quia saepius pactiones cum Romanis initas violarunt. profestis lucibus] cf. Sat. II, 2, 116. iocosi Liberi] cf. Carm. III, 21, 15. apprecati] Praeter h. 1. hoc ver

-

25 Nosque et profestis lucibus et sacris Inter iocosi, munera Liberi

Cum prole matronisque nostris Rite deos prius apprecati Virtute functos more patrum duces 30 Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae Progeniem Veneris canemus.

bum non legitur nisi bis apud Apuleium. more patrum] De his laudibus maiorum in epulis celebratis vide Cic. Tusc. I, 2. IV, 2. duces] quorum grata memoria animi hominum delectantur et superbia quadam implentur. cf. Hom. Il. IX, 189. remixto] Etiam hoc verbum remiscere pro miscere rarissimum; nam praeter duos Horatii locos (vide A. P.151) duo tantum videntur esse loci Senecae, in quibus reperiatur. Lydis tibiis] i. e. tibiis, quibus canitur ad modum Lydium. Ex diversis enim modis musicis (harmoniis) Lydius mollis et hilaris fuit conviviorumque hilaritati aptissimus. Cete

[ocr errors]

rum compara hunc locum Plat. Polit. ΙΙΙ, 10 : »Τίνες οὖν μαλακαί τε καὶ ξυμποτικαὶ τῶν ἁρμονιῶν; ἡ ἰαστί, ή δ' ὅς, καὶ λυδιστί, αἵτινες χαλαραὶ καλοῦνται. Ταύτας οὖν, ὦ φίλε, ἐπὶ πολεμικῶν ἀνδρῶν ἔσθ' ὅ τι χρήσει; Οὐδαμῶς, ἔφη, ἀλλὰ κινδυνεύει σοι ἡ δωριστὶ λείπεσθαι καὶ φρυγιστί.“ progeniem Veneris] totam gentem Iuliam ab Iulo, Aeneae filio, ortam. Sic sensim ascendit oratio ad Augustum, qui ex tota stirpe Iulia summus et optimus a laetis et gratis convivis carminibus celebratur et libationibus colitur. cf. Carm. IV, 5, 31 sq.

Q. HORATII FLACCI

E PO DON

LIBE R.

Carmen I.

Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula

Carmen İ.

Epodorum librum editum videri anno 725 supra iam p. 16 dictum est; falsa enim eorum est opinio quibus Octavianus tam infirmo et pusillo, Horatius tam vili et humili animo fuisse videbatur, ut quae in his inessent liberiora carmina (Epod. 7. 16) neque illum benevole accipere potuisse neque hunc in vulgus edere ausum esse sibi persuaderent et mortuo demum Horatio Epodos a grammatico aliquo collectos esse affirmarent. Nomen autem hoc genus carminum accepit a metro, quo duo simplices versus ita coniunguntur, ut aut longiorem brevior excipiat aut breviorem longior sequatur. Quo metri genere ad exemplum Archilo. chi et aliorum Graecorum Horatius usus est in omnibus his carminibus excepto decimo septimo, quod, siquidem non metri, rei tamen natura reliquis cognatum est; de qua re memorabilis locus est ipsius poetae Epist. I, 19, 23. Monendum tamen est ne quis omnia quae in Epodis legantur nomina propter Archilochi imitationem vera statim habeat; im

mo vero consentaneum est in Epodis quoque fictis interdum nominibus aequales Horatii celari.

Anno u. c. 723 cum bellum in Cleopatram et Antonium pararetur, Maecenas Octavianum in bellum comitandi consilium cepit. Horatius pro necessitudine quae ei erat cum illo viro suum esse hoc carmine professus est, iisdem sese periculis quae amicus obiret obiicere. Etenim tu, inquit, Maecenas, amicum tuum Octavianum comitaturus es in extrema belli pericula, idem ne ego faciam vetas. In qua re qui putas me tibi posse obtemperare? Immo paratus sum omnia tua pericula libenter obire, non lucri et praedae causa sed quia praesens tibi minus timeo quam Romae relictus. " Haec Horatius; Maecenas deinde qui urbanis negotiis praeesset ab Octaviano relictus captum ante consilium non est persecutus.

V. 1. Liburnis] Liburnae vel Liburnicae naves erant parvae et velocissimae a Liburnis, gente Illyrica, nominatae. Plura vide infra in Excursu. si superstite] Alii sit superst., quod facilius quidem minore

10

Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo:

Quid nos, quibus te vita si superstite
Iucunda, si contra gravis?
Utrumne iussi persequemur otium
Non dulce ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi, decet

Qua ferre non molles viros?
Feremus et te vel per Alpium iuga

Inhospitalem et Caucasum,

Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.

15 Roges tuum labore quid iuvem meo
Imbellis ac firmus parum?

20

Comes minore sum futurus in metu,
Qui maior absentes habet;

Ut assidens implumibus pullis avis
Serpentium allapsus timet

Magis relictis, non ut adsit auxili
Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur

Bellum in tuae spem gratiae,
25 Non ut iuvencis illigata pluribus

tamen codicum auctoritate nititur. Vocabula te superstite, quorum alterum in caesura alterum in fine versus collocatum est, locis distracta metro coniunguntur; non aliter v. 17 Vocabula minore metu. Ordo hic est: quibus vita si te superstite (sit), iucunda; si contra, gravis. Similiter esse verbum omissum infra v. 8, ubi ellipsis sic explenda erit: non dulce futurum, ni tecum simul persequemur. Vide ad Carm. I, 20, 3. utrumne] De hoc et similibus vide Zumpt. gr. lat. §. 352. laborem] militiae. Caucasum] cf. Carm. I,

22,

[ocr errors]

6. imbellis] Carm. II, 6, 7. Alterum firmus ad valetudinem pertinet. Comes] Respondent haec ad praecedentem interrogationem. Ut assidens] „Quemadmodum avis implumibus pullis assidens serpentium impetus magis timet cum eos escae

Horatius ed. Dillenburger ed. II.

[blocks in formation]

litabitur bellum] Audacter et nove dictum. Sed compara similia Carm. III, 19, 4. III, 3, 43. Epist. I, 16, 25.

in spem] Particula in exprimitur res, cui efficiendae aliquid est destinatum, ad quam consequendam impellimur ad agendum. Tacit. Agric. 24: partem Britanniae, quae Hiberniam adspicit, copiis instruxit in spem magis quam ob formidinem." Liv. XXI, 43, 7: „in hanc opimam mercedem arma capite." Id. XLIV, 25, 10: „malebat in spem Romanae 17

« PredošláPokračovať »