Obrázky na stránke
PDF
ePub

70 Quindecim Diana preces virorum
Curet et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Haec Iovem sentire deosque cunctos,
Spem bonam certamque domum reporto,
75 Doctus et Phoebi chorus et Dianae

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SATIRAR UM

LIBER PRIMUS.

Satira I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

De Satirarum origine scriptoribusque brevis expositio.

De origine satirarum praecipuus locus est Livii VII, 2, a quo satiras primo rude aliquod fabularum genus fuisse docemur, quod descripto ad tibicinem cantu congruenti motu perageretur, certo tamen argumento careret. Ex qua rei natura nomen sumptum est, nam: „Satira, inquit Diomedes (p. 483. P.), dicta a satura lance, quae referta variis multisque primitiis in sacro apud priscos diis inferebatur... sive a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum, saturam dicit Varro vocitatum." Inde vides quid sit habendum de prava illa scribendi nominis ratione, qua hoc genus vere Romanum, quasi petitum esset a satyrica Graecorum fabula, satyram appellare solebant. Deinde cum Livius Andronicus fabulas argumento serere primus esset ausus, iuventus autem Romana histrionibus fabularum actu relicto inconditis suis nullaque lege impeditis ludis diu etiam delectaretur, sensim factum est, ut saturae scriberentur non quae agerentur sed quae

legerentur, et eae quidem mixtae et rerum et versuum diversitate neque omnino prosam orationem, ut videtur, spernentes. Patet autem ex ipsa origine qualis saturarum fuerit natura; nam cum de certo argumento non ageretur, ex vita sermones petebantur, castigabantur aequales quorum aut res gestae aut mores non placerent, laudabantur etiam qui laudem viderentur merere. Sed quoniam in vituperationem magis inclinat humanus animus quam in laudem, in vellicandisque hominibus ioco risuique maior campus patebat, saturas plenas fuisse probabile est irrisionis et contumeliosi saepe ludibrii. Ennius quoque Porphyrione teste (ad Horat. Sat. I, 10, 46) quattuor libros satirarum scripsisse fertur, quae si recte iudicamus, fuerunt carmina, et severa et iocosa, diversis versuum generibus composita. Plurimum tamen ad excolendum hoc genus contulit C. Lucilius, eques Romanus, Suessae Auruncae a. u. c. 606 natus, cum, id quod sua maxime aetas ad luxuriam et voluptates iam propensior postulare videbatur, quaecunque in hominum vita

mixta

Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis

aut bona aut mala inter se certant,
in carminibus componeret, describe-
ret, illustraret propositisque malorum
hominum verissimis exemplis reliquos
quid sequi deberent docere studeret.
Is triginta libros satirarum scripsisse
fertur; quamquam alii ipsum duobus
libris edidisse carmina suspicantur,
quos quidem postea grammatici in
minores partes distraxerint, priorem
in XXI minores libros, posteriorem
in IX. Hunc imitatus est et supera.
vit Horatius, quem de Lucilio iudi-
cantem audimus Sat. I, 4. I, 10. II, 1.
Post Horatium nominandi sunt A.
Persius Flaccus et Decimus Iunius
Iuvenalis. Et ille quidem (natus prid.
Non. Dec. anni p Chr. 34. Vola-
terris, mortuus a. d. VIII. Kal. Dec.
a. 62) acerrimo virtutis amore, vi-
tiorum odio incensus, Stoicorum au-
steris doctrinis deditissimus et ma-
gna quadam animi tristitia paene op-
pressus Neronis tempora non magis
tolerare potuit quam Dec. Iunius lu-
venalis Domitiani corruptam aetatem
postea tulit. Verum ut Persii nobili-
tatem animi sex satiris quae ad nos
pervenerunt comprobatam diligimus
et admiramur, ita Iuvenalis sedecim
satirae ingentem animi acerbitatem,
aetatis suae moribus omni vitio con-
taminatis procreatam, Domitiani sae-
vo imperio diu repressam, et quasi
quandam in describendis pingendis-
que cuiusvis generis turpissimis fla-
gitiis delectationem produnt. Iuve-
nalis vita nunc caligine quadam pre-
mitur, sed suspicatus est Heinrichius,
de interpretandis Iuvenalis satiris op-
time meritus, vixisse eum inde ab
a. 42 p. Chr. usque ad a. 122.

Iam ut ad Horatium revertar, fuerunt qui ipsum poetam quattuor libros satirarum et epistolarum uno nomine sermonum comprehendisse (Epist. I, 4, 1. II, 2, 60) affirmarent; quibus cavendum est ne quis obtemperet. Manifestum est enim, eo ipso nomine (sermonum) Horatium et satiras et epistolas ut sermoni i. e. prosae orationi propiores (Sat. I, 4, 42) contra altius genus lyricorum carminum collocavisse, nunquam ut proprio quodam titulo inscripsisse.

Satira I.

Horatium, qui iam puer contemplandis variis hominum studiis assuetus erat, haudquaquam fugere potuit communis omnium hominum omniumque aetatum de suae sortis iniquitate querela. Hanc igitur poeta risu et castigatione abundantem partim iocosa partim severa ratione reprehendit eiusque originem quaerendam esse docet in invidia, qua cum singulis quibusque hominibus certum quendam locum certumque officium natura et condicione attributa in iisque recte et fideliter explendis summam laudem unamque felicitatem cernendam esse nesciamus, nostra soleamus contemnere, aliena ut praestantiora laudare. Iam cum satiricum genus dramaticum esset, factum est ut Horatius et adversarium aliquem saepe statueret et vigore suae orationis ex vita sumptas tabulas legentium oculis proponeret. Cuius quidem rei egregium exemplum initium statim praebet huius satirae, quo loco bis composita habes vota veteris militis et mercatoris, iuris consulti urbanis negotiis occupati et agricolae urbanam vitam suae praeferentis. lam cum quaeritur, unde fiat ut tam multi homines sua sorte non sint contenti, respondendum erit nimias esse hominum cupiditates, quibus plura etiam expetantur quam quibus ad bene vivendum opus, sit; neque minui eas mutata sorte ac rerum statu; cupiditatibus autem curas nasci, curis desiderium alienae sortis. At habent etiam homines quo suas curas cupiditatesque excusatas atque probatas velint. Scilicet a) alii id tantum se curare aiunt ut senectutem sibi securam et placidam parent (v. 31); imitari se formicae exemplum quae aestate colligat quibus hieme vitam sustentet. Nae isti in colligendis quidem opibus formicae similes sunt, in fruendis dissimillimi, cum nunquam congestis fruantur, aurum autem ipsum sine sapiente usu nullius sit pretii. cf. Carm. II, 2. (v. 50). Iam sunt b) alii, quibus suave videtur de magno sumere posse acervo.

5 Miles ait multo iam fractus membra labore.
Contra mercator navem iactantibus Austris :
Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.
Agricolam laudat iuris legumque peritus,
10 Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi

Qui quidem non minus stulti sunt (v. 60). Tum sunt c) qui suam agendi rationem excusaturi nihil satis esse affirment, quoniam cum rebus etiam dignitas et auctoritas crescat. Quibus ita persuasum est, i miseri sunt neque possunt sanari. Hi comparandi sunt cum Tantalo suavissimas fruges semper contemplanti sed perpetua fame vexato. Opes iis non commoda parant sed metum ac sollicitudinem. Nemo est qui tales homines amet, ne cognati quidem; nam ne ipsi quidem quemquam amant. Quo fit, ut in ipsa hominum societate ab omnibus destituantur, deserantur. v. 92. Quid igitur d) inde docemur? Desistendum aliquando a colligendis divitiis, fruendum tandem esse ne mala vita malum habeat exitum (v. 100). Neque propterea in contrarium vitium delabamur oportet, nam „est modus in rebus" v. 106. Versu 117 respondetur ad primi versus interrogationem. Satira quando scripta sit ignoramus; probabile tamen est ex ultimis eam esse huius libri, et scriptam a. 719, non ita multo postquam primus liber Georg. Virgilii editus est; versus enim 114 sqq. apertam habent imitationem Virgil. Georg. 1, 512 sqq. Is autem liber Virgilii a. 719 editus est.

V. 1. sortem] vitae genus. illa] In codicibus legitur etiam ulla, quod ferri nequit propter relativum quam, quo demonstrativum requiritur. laudet] Ex negante vocabulo nemo affirmans quisque per zeugma intelligendum est. gravis annis] Sic codices, quorum auctoritas non debuit

cedere coniecturae Bouherii armis; quamquam anni non magis militiae sunt quam vitae. Significatur enim miles, qui multa stipendia meruit neque tamen tantum sibi paravit, ut

senex in otia tuta" recedere posset. v. 31. cf. Virg. Aen. IX, 246. II, 435. Liv. X, 34, 12. Etiam particula iam Bouherii coniecturae repugnat.

--

[ocr errors]

Austris] Carm. III, 27, 21. IV, 14, 21. quid enim] Sat. II, 3, 132. Apud Ciceronem semper sequitur altera interrogatio. cita] Alii aut cita; sed cf. 72 et 101. cf. Liv. XXI, 43: „hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis." iuris peritus] Non est patronus causae vel orator, sed vir iuris scientia insignis qui vel in foro ambulans vel domi in atrio sedens de iure responsa dat. Epist. II, 1, 104. Cic. Mur. c. 9. vadibus] Vades apud praetorem spondebant reum in iudicium sisti; quod ni fieret fore ut ipsi litis aestimationem sufferrent. Cic. de off. III, 10, 45. Proprie autem cum vades in re capitali essent, non in re civili, ii videntur recte h. 1. intellexisse, qui rusticum vadimonio facto in urbem tractum existimant. Auson. Idyll. 12: „Quis subit in poenam capitali iudicio? vas. Quid, si lis fuerit nummaria? quis dabitur? praes." clamat] fortiter contendit. Sat. II, 3, 130. Ep. II, 1, 80. Fabium] Idem Sat. 1,2, 134. Stoicus aretalogus, quem equitem Romanum Narbonensem fuisse et aliquot libros ad Stoicam philosophiam pertinentes scripsisse Porphyrio scholiasta tradidit. valent] vide

15 Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat,
Iam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!

Quid statis? - nolint. Atqui licet esse beatis.
20 Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet neque se fore posthac

Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ?
Praeterea, ne sic, ut qui iocularia, ridens

Percurram,

[ocr errors]
[ocr errors]

quamquam ridentem dicere verum 25 Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima; Sed tamen amoto quaeramus seria ludo. Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 30 Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria; sicut Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo 35 Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

[ocr errors]

--

ad Carm. I, 34, 12. eia] est impatientis et adhortantis. Sat. II, 6, 23. Nolint] Est apodosis. cf. Sat. II, 7, 24. In codd. est etiam nolunt et nolent. beatis] Zumpt. gr. §. 601. praeterea] Tota sententia avazolovía est; abrupta per parenthesin oratio continuatur quidem particula sed, alia tamen ratione. Similis locus Cicer. Tusc. II, 1,3. iocularia] sc. percurrit. olim] vide ad Carm. II, 10, 17. percurram] Virg. Aen. VI, 627. H. 1. cum obiecto careat idem est quod pergere usque ad finem. perfidus hic caupo] Cum eosdem qui supra inducti sunt hic quoque nominandos putarent non pauci interpretes neque novum hunc cauponem, genus illud Romae frequentissimum, inferri tolerarent, in alia omnia discesserunt. Sed acriter tenenda illa est plurimorum et optimorum codicum lectio; Fea e codd. Horatius ed. Dillenburger ed. II.

rccepit Perfidus hic campo miles ;
eum secutus est Iahnus; coniectu-
ras enumerare longum est. Nominan-
tur homines qui lucrum sequuntur;
quid inter hos iuris consultus? Ne
rusticus quidem idem est qui v. 11
producebatur. Pronomina ille, hic
exempla proponunt ex vita petita sa-
tisque frequentia. nautae] mer-
catores. Carm. II, 13, 14. Epod. 17,
20. hac mente] eo consilio cf.
Sat. II, 2, 90.
senes] Senec. de
brev. v. 4: „audies plerosque dicen-
tes: a quinquagesimo in otium rece-
dam, sexagesimus annus ab officio
me dimittet." exemplo est] cuius
illi exemplo utuntur. Virg. Georg. I,
186. magni laboris] vide ad Carm.
I, 36, 13.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 36. Quae] At ea. Aquarius] Sol transit in Aquarium XVII. Kal. Februar." Porphyrio. Annus antiquis est circulus quem sol in coelo

20

« PredošláPokračovať »