Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

5 Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget: cui Pudor et Iustitiae soror,
Incorrupta Fides nudaque Veritas

Quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit;
10 Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quintilium deos.

Quodsi Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
15 Non vanae redeat sanguis imagini
Quam virga semel horrida

cf.

pudor et finis" et VIII, 64, 15: „Sit
tandem pudor et modus rapinis."
cari capitis] Sic Schillerus noster:
„Er zählt die Häupter seiner Lieben,
Und sieh ihm fehlt kein theures
Haupt"-ergo] Significat haec par-
ticula subitam et vehementem admi-
rationem, ad quam cum loci natura
dolorem addat, efficitur ut necopi-
nati doloris sensus exprimatur.
urget] vide ad Carm. II, 9, 9.
Virg. Aen. X, 745. Pudor] cf.
Carm. Saec. 58. Est autem ea vir-
tus, qua ne quid mali committamus
insito quodam nobis honestatis sensu
prohibemur (Ehrgefühl). Iustitiae
soror] cf. Cic. de offic. II, 7. Iusti-
tia et fides cognatione quadam co-
pulatae sunt, ut altera non possit
esse sine altera. nudaque Veritas]
simplex, aperta, quae neque ullum
verborum ornamentum neque artifi-
cium neque fucum aliumve cultum
desiderat. inveniet] De singulari
numero lege Zumpt. gr. lat. §. 373.
adnot. 1 med. Virgili vide Zumpt.
gr. lat. §. 33. adnot.

V. 11. frustra pius heu] Noli intelligere pietatem in amicum; sed eadem est pietas quam in his invenimus locis: Carm. I, 17, 14. II, 14, 2. IV, 7, 24; quibuscum conferas locum ex simili carmine Ovidii de morte Tibulli poetae, Am. III, 9, 37:

[ocr errors]

Vive pius, moriere pius, cole sacra, colentem

Mors gravis a templis in cava
busta trahet.

Pii autem diis cari sunt et amici;
pios igitur maior spes est moturos
precibus deos; nam (Ovid. Met. VIII,
725): „Cura pii dis sunt et qui co-
luere coluntur." Et tamen quamquam
pius est Virgilius, mortuum amicum
non reducent dii in vitam; est igi-
tur ille frustra pius, id quod magno-
pere est dolendum. Sic intelligitur
heu particula, quam ne cum inse-
quentibus vocabulis coniungas vetat
ipsa versus caesura, - non ita cre-
ditum] Demonstrativum adverbium ita
requirit relativam sententiam ; ut
nunc factum est i. e. ut tam mature
eum tibi eriperent. Quodsi] vide
ad Carm. I, 1, 35. In multis tamen
et antiquis codicibus sic legitur Quid
si et deinde Num vanae cet. Or-
arbori-
pheo] cf. Carm. I, 12, 8.
bus] vide Zumpt. gr. lat. §. 419.
Threïcio] Epod. 13, 3; est graeca
forma onixios. - fidem] Singularis
Θρηΐκιος.
apud poetas pro plurali satis fre-
quens; cf. Carm. I, 17, 18. Epod.
13, 9.

vanae imagini] Animae mortuorum speciem quidem corporum referebant, ut oculis cernerentur; sed tactum effugiebant; inde simulacra sunt et idola, et recte appellantur

Non lenis precibus fata recludere
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum sed levius fit patientia
20 Quidquid corrigere est nefas.

Carmen XXV.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris iuvenes protervi
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Ianua limen

5 Quae prius multum facilis movebat
Cardines. Audis minus et minus iam:
„Me tuo longas pereunte noctes,
„Lydia, dormis ?"

Invicem moechos anus arrogantes
10 Flebis in solo levis angiportu

[ocr errors]

vande. cf. Virg. Aen. VI, 292.
virga] cf. C. I, 10, 18. fata re-
cludere] Fata hominum certa sunt
et immutabilia; inde recludere ver-
bum ab Orci portis facile transfertur
ad ipsa fata quae nulla vi nec ho-
minum nec deorum solvuntur. De in-
fin. vide ad Carm. I, 1, 18. semel]
ein für allemal, de iis rebus quae
fieri non possunt nisi semel; cf. Cic.
Deiot. 3, 9.
Virg. Aen. XI, 418.

durum] Vide quanta insit in hac bre-
vitate vis dicendi; quanto hoc gra
vius quam illud, durum quidem hoc
est, svd cet.

Carmen XXV.

Acerbum hoc est carmen et contumeliosum in Lydiam, olim formo sam et duram, tunc senescentem ét paene desertam; plenum est expro brationis et maledictionis. Medius ver sus (10) huius quoque carminis caput et fastigium habet.

V. 1. parcius] rarius. iunctas fenestras] valvas fenestrarum occlu sas; quae quales fuerint discas ex his verbis Beckeri Gall. T. I. p. 100:

„Die Fenster mögen in alter Zeit
unverschlossene Oeffnungen gewesen
sein, die höchstens durch Läden ge-
schlossen wurden. In späterer Zeit
bediente man sich besonders des la-
pis specularis (Frauenglas, Marien-
glas), der häufig erwähnt wird. Selbst
Säulengänge verschloss man durch
dergleichen Fenster. Die Frage, ob
die Alten sich auch des Fenstergla-
ses bedient haben, ist früher gewöhn-
lich verneinend beantwortet worden.
In neuerer Zeit ist man indessen
darüber nicht in Zweifel und mehr
als alle Belege aus späten Schrift-
stellern beweisen die in Pompeji ge-
fundenen Glasscheiben und selbst Fen-
ster." multum facilis] facillima;
de quo usú voc. multum cf. Carm.
III,27,47. Epod. 15, 11. 17, 20. Sat.
1, 3, 57. II, 3, 147. Epist. I, 3, 15.
Sic ianua vel porta etiam difficilis
appellatur alias, ut Ovid. Am. 1, 6, 2:
Difficilem moto cardine pande fo-

res "

Me tuo cet.] Versus 7 et 8 ex carmine sunt παρακλαυσιθύρῳ, quale est Carm. III, 10. longas noctes] Epist. I, 1, 20. invicem] vicissim. Epod. 15, 24; eadem propë

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

iecur] vide ad Carm. I, 13, 4. ulcerosum] cf. Epist. I, 18, 72. Verum ut cum ulcere coniuncta est foeditas ac taedium, sic ulcerosum iecur non cupiditatem solum, quae est in vulnerare, vulneratus, significat, sed foedam ac nimiam cupiditatem. hedera virente] hellgrüner Epheu. pull. myrt.] dunkelgrüne Myrte, graulichgrüne Myrte (Göthe). cf. Carm. 1,21,7. Deinde in comparatione alterum membrum mutatum est; nam cum simpliciter dicendum esset quam aridis frondibus, ad augendum ludi brium hanc partem nova instruxit sententia. cf. C. IV, 13,9. De Hebro vide Carm. III, 25, 10. Epist. I,3, 3.

Carmen XXVI.

"Musis, inquit, amicus et ab omnibus quibus nunc homines tenentur curis unice liber nihil moror ea quae aliena et remota sunt; quare praestat te laudare, dulcis amice, tibique Musarum ope coronam nectere novo que carminum genere té celebrare." Est breve quidem, sed amabile carmen, quo etiam L. Aelius Lamia, qui tristiore ac severiore fuisse videtur ingenio (cf. III, 17), ad hilariorem vitae usum tecte evocatur. Tempus, quo scriptum sit, ex v. 5 intelligitur. Ñam cum Phraates, rex Parthorum, patrem ipsum Orodem et omnes fratres interfecisset (a. u. 718), ex familia Arsacidarum adversarius exstitit Teridates. Hic tamen victus aufugit ad Octavianum, qui tum (a. u. 724) mortuo Antonio in Syria erat. Etiam Phraatės legatos misit. Octavianus Teridati ut in Syria maneret permisit. Interea Phraates a populo pellitur, Teridates revocatur. Phraates Scytharum ope reducitur, Teridates confugit ad Augustum, quem in Hispania invenit (a. u. 729). Recto

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum

autem viris doctis visum est h. c. ad
a. 725 referendum esse cum praeser-
tim simillima sententia sit in Virgilii
Georgicis (II, 496) a. u. 724 editis.

[ocr errors]

V. 2. protervis ventis] quoniam omnia sibi obstantia_quasi proterunt et ludibrio habent. Epod. 16, 22. mare Creticum] ideo potissimum nominatur, quia maris medii ab Italia remotissima prope pars est. portare] vide ad Carm. I, 1, 8. rex]

Scytharum, Dacorum, Sarmatarum, à quorum excursionibus et latrociniis fines Romani imperii non erant tuti. cf. III, 8, 17. Alii quis pro quibus dictum volunt et significari putant Teridatem; non bene, ut nunc video. – Pimplea] IIíμnhɛia est mons Thraciae cum fonte Musis sacro. A quo nomine latinum fit adiectivum Pimpleius; quapropter nihil videtur esse quod cogat reiecta omnium codicum auctoritate graecam praeferre formam Pimplei.prosunt] Sic plurimi codices, pauci possunt. Utrumque bene dicitur; sed praevalet codicum auctori

[blocks in formation]

ut Epist. II, 1, 49. „Versus parum concinne compositus (hunc Lesbio sacrare plectro) cui nullum alium similem reperias. Cultis Horatii auribus in quarta huius versiculi syllaba desinens vocabulum non satis faciebat nisi id monosyllabum esset. Vocabulum longius praeter hunc Lesbio inveni semel II, 3, 27.« Lachmann. apud Frank. p. 239.

Carmen XXVII.

Ut nono carmine huius libri sic hoc quasi in medium convivium ab Horatio et amicis celebratum ducimur. Ibi fervidiore Falerno calidi facti sodales a iurgiis ad certamina prorumpunt; surgit Horatius, qui vehementiore vino abstinuerat (vide v. 9), revocatque sodales ad ordinem et amicitiam. Pugnare in conviviis et pocula in arma convertere barbarorum et ferorum hominum (v. 2.5), non Romanorum et cultorum esse dicit, tum inde a tertia stropha, postquam duabus superioribus aures et animos omnium in se suaque verba convertit, quo facilius convivae irae obliviscantur, subito aliam rem obiicit rixae plane contrariam eamque ita instituit, ut per risum et iocum pace

Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

5 Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat; impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.

Vultis severi me quoque sumere
10 Partem Falerni? Dicat Opuntiae
Frater Megillae, quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam
Mercede. Quae te cunque domat Venus,
15 Non erubescendis adurit

20

Ignibus ingenuoque semper

Amore peccas: quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. Ah miser,
Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma!

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?

reconciliata ad hilaritatem omnes le-
niter cogat. Tempus nequit definiri;
sed videtur eiusdem aetatis esse, cu-
ius est C. I, 16.

V. 3. verecundumque Bacchum] cf. Carm. I, 18, 7. Epod. 11, 13. Hoc magis decet poetam, quam quod scribere voluit Cuninghamius verecundique. prohibete] Vide Zumpt. gr. lat. §. 469. immane quantum] Aliquanto fortius hoc dictum est quam quod frequentius est mirum quantum; Liv. II, 1, 11; utrumque ita ponitur ut nescio an, alia, quae per parenthesim illata adverbii vice funguncubito presso] impresso pulvillis substratis cubito sinistro. cf. Sat. II, 4, 39. - severi Falerni] Haec facile ut coniungantur, efficitur pari quem utrumque vocabulum habet versus loco. Severum Falernum idem est quod Sat. II, 4, 24 forte appellaVultis] Interrogando nihil efficitur aliud nisi vivida quaedam pro

tur.

tur.

"

[ocr errors]

[ocr errors]

-

tasis. Zumpt. gr. lat. §. 780. — Opun-
tiae frater Megillae] unus
e convi-
vis, cuius nomini haec blanda et ho-
norifica pulchrae sororis commemo-
ratio substituitur. beatus vulnere]
Egregium oxymori exemplum; nam
Venus dulcem curis miscet amari-
tiem" (Catull. 68, 18).
sagitta] cf.
Carm. II, 8, 15. quae te cunque]
vide ad Carm. I, 6, 3.
ah miser]
Audito tandem puellae nomine iocose
exclamat, non esse mirandum, quod
nomen illud pronuntiare cunctatus sit.
Huc referendum est imperfectum la-
borabas. Sunt tamen qui cum Bentleio
scribere malint laboras in. Alii im-
perfectum praetulerunt, sed interpre-
tati sunt: laborabas et ego nescie-
bam. Charybdi] Virg. Aen. III,
420. Thessalis venenis] qaquá-
xos, quibus Thessalia abundabat,
unde Thessali noti venefici et magi.
Epod. 5,45. — Chimaera] Quam pro-
pter avaritiam cum Charybdi com-

« PredošláPokračovať »