Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praefatio editionis II.

Cum abhinc quattuor annis Horatium scholarum in usum edere auderem, non licuit sperare, tam brevi tempore interposito fore ut novae editionis parandae munus mihi imponeretur. Nunc quod ita factum est, duabus maxime de causis gratissimum mihi est; primum enim ita intellexi, meam in interpretando hoc amabili poeta positam curam nec prorsus inanem fuisse nec elegantium iudicum cautorumque magistrorum approbatione carere; tum occasionem nactus sum perquam opportunam mutandi et corrigendi, ubicunque in interpretandis singulis carminibus locisve vel ipse meliora videbar reperisse vel aliorum argumentis cedere eram coactus. Universam libri naturam rationemque interpretandi non habui cur mutarem, nec saepe factum est, ut in versibus Horatii ipsis lectio in prima editione recepta nunc videretur posthabenda alteri. Quaecunque interea scripta sunt de Horatio, ea, siquidem ad manus meas oculosque perlata sunt, legi in meumque usum convertere studui; in eaque re multum me debere profiteor Webero, Obbario *),

*) Publice iudicium tulerunt de meo libro Weberus in ephemeridibus Halensibus a. 1844. Nov. No. 285 sqq., Obbarius in Iahni Ann. 1845. 7.

*

Orellio, Duentzero, aliis. Kirchneri autem Novas Quaestiones Horatianas et Steineri Crucenacensis Commentationum Horatianarum specimen secundum quod non ita mature accepi, ut possem iis uti, magnopere doleo. Ne tamen meus liber doctissimorum virorum iudicio et copia omnino careat, unum saltem locum nunc inde expromere iuvat. Ac primum dicendum est etiam Kirchnerum ad eos accedere criticos, qui Horatii carmina iam ante scholiastarum aetatem passim interpolata esse censuerunt; in iisque locis numerat (p. 63) locos dudum a criticis damnatos: Carm. III, 4, 69-72; III, 11, 17—20; III, 17, 2—5; IV, 4, 18

-22; IV, 8, 17; Epist. I, 1, 56; et addit ad hos locos Epod. 9,35. 36, quos versus cum Peerlkampio pluribus de rationibus Horatianos non esse putat, Sat. II, 7, 63 65, quos versus cur pro spuriis et suppositiciis habeat, suo se loco probaturum pollicetur. Deinde addit: ,,alios locos certe antiquissimos, qui in libris Mstis nonnullis etiam vetustioribus leguntur, scholiastae ignorant, ut paucissimis fortasse exemplis, quae ipsi non viderunt, propagatos. In his numeramus octo versus illos decimae satirae praepositos: Lucili, quam sis mendosus ut redeam illuc, quos in Mss. haud paucis non tamen, fateor, vetustissimis, reperimus: et locum I. Sat. 6, 126 fugio campum lusumque trigonem *). De versu autem et difficillimo et vexatissimo,

XLIV. 3. p. 259 sqq., Rauchensteinius in Mageri libro, qui inscribitur Revue 1846. Ianuar. Februar.; quibus doctissimis viris et quod benevole de meo labore iudicarunt et quod non pauca indicarunt quae sequi deberem, maximas nunc ago gratias.

*) Hanc lectionem, olim a Cruquio e cod. Bland. 1, omnium antiquissimo vulgatam, post huius interitum pro deperdita habitam, a nonnullis tamen viris doctis cupide arreptam nunc se in Cod. Goth. 2, a reperisse ait Kirchnerus p. 23. Veram tamen lectionem rabiosi tempora signi tue

Carm. IV, 8, 17, inter alia haec scripsit: ,,Sed propter impeditiorem in Hermanniana *) versuum transpositione verborum constructionem et lacunam, quae sic oritur, haud facile supplendam, convenit sub finem anni 1844 per litteras datas inter me summumque hunc criticum de faciliore hac transpositione: „gaudes carminibus: carmina possumus | Donare et pretium dicere muneris (sic Acr. Porph. muneri codd. nostri omnes) | Per quae spiritus et vita redit bonis | Post mortem ducibus. Non celeres fugae | Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, Non incisa notis marmora publicis | Eius, qui domita nomen ab Africa cett."" Sic omnia bene se habent: ,,carmina possumus donare, per quae spiritus et vita redit post mortem bonis ducibus i. e. per quae immortales fiunt. Sic pretium carminibus statim statuitur, et grata anaphora servatur: Non celeres fugae non marmora etec. Levius quod existit hyperbaton constructionis, sententia interposita et pretium dicere muneris, facile defenditur similibus locis: I. Od. 1,3-7. II. Sat. 2, 27-29. Aliam huius totius loci ex coniectura restitutionem idem vir excell. nobiscum per litteras subtilis doctrinae plenas communicavit, quam si per eum licuerit, data occasione vulgabimus." Haec ille; ego vero, si licet contra tanta nomina meam interponere sententiam, ut nullam omnino apud Horatium interpolationem praeter octo illos versus decimae satirae praepositos agnosco, sie ne huic quidem subtilissimae

tur etiam antiquissimus codex Barcellonensis, nuper ab Hauthalio diligenter descriptus (Ueber die älteste spanische Handschrift des Horaz und des Akron. Bonn. Habicht. 1847.), et Cod. Bruxell. X. saec., quem vidit Schneidewinus, cf. Philolog. Tom. I. fasc. 1. p. 168.

*) Hermann. Epitom. doctr, metr. §. 578. ed. II.

transpositioni faveo cum iisque potius facio, qui, si quid non bene scriptum apud Horatium reperitur, culpam non grammaticis, non scribis, non ineptis miserisque monachis iniungunt, sed aut ipsi poetae quem interdum etiam dormitasse cur non credamus ? - aut nostrae parum rectae intelligentiae vel diverso de talibus rebus iudicio. Idem iudicare etiam Steinerum video p. 5 sq. 11. 12 sq.; quamquam quae idem vir doctissimus de explicando illo carmine magis artificiose quam veri similiter statuit, meam quidem approbationem non habent. Sic enim scripsit p. 9: :„sentiarum nexus ostendit, verbis illis celeres fugae etc. non fugam ipsam sed fugam marmore expressam declarari. Itaque illa aetate Scipionis maioris monumentum Romae fuisse statuo, in quo cives et ipsum spectabant ducem egregium marmore effictum (v. 14) et res illius praeclaras sive marmore sive aereis columnis (cf. Lamprid. Alex. Sever. c. 28) repraesentatas : celeres Poenorum ex Italia fugas Hannibalisque nequidquam minitabundi atque Scipionis ultoris in Africam traiectionem (v. 16): incendia castrorum Hasdrubalis et Syphacis (Liv. 30, 5. 6. Flor. 2, 6), incendia navium Carthaginiensium (Liv. 30, 43), Scipionem domita apud Zamam Africa in Italiam redeuntem. Tali vero honore quis dignior Scipione? quem Ennius sic effatur:,,Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur ?" Horatii igitur aequales qui illa castrorum naviumque incendia marmore expressa vidissent, profecto cum hos versus legebant non poterant, ut nonnulli interpretes nostri, de incensa a Scipione minore Carthagine cogitare." Quae interpretatio, artificiose ut dixi excogitata, ideo non poterit probari, quod nec statuae nec

columnarum in ipso carmine ulla reperitur, ne minima quidem, significatio; immo totus locus de marmoribus et titulis primo ita est generalis, ut de omnibus magnis viris non possit non intelligi, deinde suo more poeta ad generalem sententiam illustrandam sensim ad exemplum delabitur; nec, puto, ipsi Romani statuam, quae Romae fuit *), hoc carmine descriptam et comparatam reperissent. Itaque ad eiusmodi fictionem non prius licebit confugere, quam quae in eo carmine insunt difficultates non poterunt superari ratione alia ac magis probabili.

Legi Meineccianae, qua carmina omnia, et quae monostropha et quae distropha ante habebantur, in strophas quaternorum versuum dividere iubemur, ne nunc quidem obsecutus sum. De qua lege quid sentirem, in Horatianorum particula altera, a. 1845 conscripta, p. 15 professus sum. Nunc video, ne Steinerum quidem ei legi favere; nec aliter Gerberus 1. 1. p. 10 sq. Kirchneri alia ratio est; is enim, cum antea, uti fatetur p. 64, hac potissimum dubitatione deterreretur, quaenam interna huius odarum in carmina tetrastropha divisionis quasi lex esse posset, cum externa certe norma non firmiter constituta appareret, iam causam sibi ac legem reperisse visus est. Statuit enim, Horatium omnia sua carmina lyrica eo consilio composuisse eamque formam metricam iis induisse, ut ad

*) Vide Liv. XXXVIII, 56: „alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum. Utrobique monumenta ostenduntur et statuae: nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi; et Romae extra portam Capenam in SciPionum monumento tres statuae sunt, quarum duae Publii et Lucii Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Quinti Ennii,“ Ceterum de hoc carmine disputarunt etiam Gerberus in scriptione scholastica, Sondershusae 1842, Lachmannus in Schneidewini philologo, Tom. I, fasc. 1. p. 164 sqq., contra hunc acutissime F. Ritterus, Bonnensis, ibid. fasc. 3. p. 581 sqq.

et

« PredošláPokračovať »