Obrázky na stránke
PDF
ePub

scripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere (1) ( idem scilicet, id quod omnes (2) tum erant, suorum carminum actor), dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, (3) venia petita puerum ad canendum ante tibicinem quum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. (4) Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta, (5) Postquam lege hac fabularum ab risu

(1) L. aut M. Livius Andronicus, Graecus, M. Livii Salinatoris libertus, a. V. c. DXIV. C. Claudio Appii Claudii Caeci filio et M. Tuditano Coss. anno ante natum Ennium et post confectum bellum Punicum I. ( v. Cic. Brut. 18. et Tusc. Q. I, 1. Gell. XVII, 24. et ad hh. 11. Intpp.) ab Saturis, post Saturas, quae diu in scenis viguerant, ausus est primus fabulas (ex Gracco in latinum sermonem versas) serere, construere, argumento, h. e. scribere, docere et agere fabulas unius eiusdemque argumenti, quae partibus inter se connexis et aptis constarent, non, ut Saturae, confunderent et miscerent res plane diversas ac varias. Distinctius haec expressit Valer. Max. II, 4, 4. ubi Livium exscripsit: A Saturis primus omnium poëta Livius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulit.

(2) omnes scil. fabularum auctores, vel poëtae dramatici. Ellipsis dura est, et verba quoque, parenthesi inclusa, videntur loco suo mota esse, atque post voc. revocatus vel obtudisset ponenda.

(3) vocem obtudisset, saepius cantando vocem fecisset infirmiorem et

raucam.

(4) Livius Andronicus, quum raucus esset factus, puerum accivit, qui ad modos tibiae caneret s. declama

ret, ipse vero canticum egit mòtu scil. manuum et totius corporis, h. e. soliloquium, quod a puero canebatur, histrionum more expressit gesticulatione (quo sensu etiam canticum agere dixit Suet. Galb. 13. ubi v. Ernesti), et quidem multo acriori ac vehemen. tiori, quum non simul canere vocemque intendere opus esset. Ita quoque Valer. Max. II, 4, 4. haec verba interpretatus est: Adhibito pueri et tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. Canticum Romani vocabant povoλoyiz vel soliloquium, quod scil. ad modos tibiae canitur aut recitatur; diverbia autem dialogum s. colloquia duorum pluriumve actorum. Diomedes III. p. 488. collect. Putsch. Membra, inquit, comoediarum tria sunt, diverbium, canticum, chorus. Diverbia sunt eae comoediarum partes, in quibus diversorum personae versantur. In canticis autem una tantum debet esse persona; aut, si duae fuerint, ita debent esse, ut ex occulto una audiat, nec colloquatur, sed secum, si opus fuerit, verba faciat. In choris vero numerus personarum definitus non

est.

[ocr errors]

(5) Interpretes tantum non omnes iunxisse verba ad manum histrionibus, eaque pro ad manum ¡istrionum posita accepisse videntur. Gronovius et Rambach. ad Casaub. p. 133 exponunt: tacitae histrionis gesticulationi,

ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: (1) quac inde exodia postea appellata (2) consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. In his fabulis, ab Atella, Oscorum in Campania oppido, sic dictis (unde actores earum Osce etiam loquebantur), sermo quidem rudis erat et impolitus, sed facetus potius et ridiculus, quam obscoenus et lascivus, argumentum quoque castum et sententiae

quae saltando fiebat et loquaci manu, cantando respondere et pronunciare modulate, quae histrio agat. Turnebus in Animadv. III, 23 et Ferrarius. histriones coeperunt ad manum, in promtu, in praesentia (zur Seite), habere, qui cantaret, et quo pronunciante ipsi saltarent. Koenig: Histriones dicebantur, qui saltabant et gesticulabantur, quorum voci etiam diverbia ( dialogus, das, was gesprochen wurde) relicta erant, cantica autem (soliloquia) relata ad tragoedos, qui ad histrionum gestus accommodate canebant. Ernesti: Cantare ad manum dicitur de histrionibus, quum recitantes s. cantantes illud ipsum exprimunt, quod ab saltatoribus gesticulando significatur. Salmasius ad Vopisc. Carin. 19. emendabat ad manum saltari, xeɩpovoμsiv. - Equidem verba ad manum cantare eodem sensu capio, quo Livius modo dixerat canticum agere motu, ut sententia h. 1. sit: Inde ab histrionibus cantica gesticulatione, sola vero diverbia voce s. canendo exprimi coepta.

(4) Bene haec παραφράζει Casaubonus p. 482: Fabularum compositione inventa, refrixit initio Satira;

et

verum hoc tantisper, dum mos obtinuit, ut ipsi poëtae suas in scena fabulas agerent: ubi vero agendi partes ad histriones sunt translatae, retulit in scenam ipsa iuventus Romana risus iocosque priorum Satirarum; non quidem, ut fabulas excluderent, sed ut fabulis ipsis, praesertim autem Atellanis, adiungerentur sive insererentur. "

(2) Satyrae quum fabulis adiungerentur, Exodia (Intermezzi, Nachspiele) dici coepere. Cf. Iuven. III, 175. VI, 71. Suet. Tiber. 45. et Domit. 10. Casaub. p. 184 seq. " Vt Satyricae,inquit, tragicis dramatis adiectae sunt a Graecis ad temperandam tragoediae moestitiam; sic Satiras sive Exodia, simillimam ob causam post tragoedias produci solita, memoriae quidam prodiderunt. Scholiastes Iuvenal. III, 175. Exodiarius apud veteres in fine ludorum intrabat, quod ridiculus foret, ut, quidquid lacrymarum atque tristitiae coegissent ex tragicis affectibus, huius spectaculi risus detergeret. Exodium ita dictum, vel quia singulorum diverbiorum fini subiiciebatur, vel quia extremae fabulae semel. Sic inter chorica mele Graecorum dramatum,

purae atque honestae: unde Valer. Max. II, 4, 4. dicit, hoc genus delectationis Italica severitate (1) temperatum ideoque vacuum nota fuisse. Videntur illae prorsus fere congruisse fabulis Graecorum comico-satyricis, tum in argumenti delectu et tractatione, in petulantia, dicacitate et audacia dictionis, in actorum et saltationis indole et in ipsa actione, tum in eo, quod seorsum, nec adiunctae tragoediis, exhiberentur. (v. Eichstaedt de dram. Graec. com. sat. p. 53. 64. 65. 75 seq. et 84. ubi etiam de noto Diomedis loco lib. III. p. 487. ed. Putsch. ita disputat:

Diomedes Atellanae Romanae a Graecorum Satyris distantiam sic aperuit, utriusque ut Satyrices, a Graecis tractatae, speciem et formam quodam modo indicasse videatur. Latina, inquit, Atellana a Graeca Satyrica differt: quod in Satyrica fere Satyrorum personae inducuntur, aut si quae sunt ridiculae, similes Satyris, Autolycus, Busiris; in Atellana Oscae personae, ut Maccus. Quo in loco duo se nobis offerunt digna observatu, alterum, quod Satyrorum inductio ab Atellanis plane aliena iudicatur, alterum, quod eadem Graecorum satyricis fabulis non sine exceptione quadam tribuitur. At vero si fabulas unice respiciamus, a tragicis poëtis profectas, ignoraverunt sane hanc exceptionem Graeci. Diomedem itaque arbitror fabulas comicosatyricas simul mente descriptioneque comprehendisse et, sicuti tragicis Satyros, ita his Autolycum et Busirin adscripsisse.») Conf. tamen extrema huius Comment. verba.

Praeter illa, quae breviter memoravi, carmina Romanorum maledica, etiam iambica ab iis Graecorum exemplo et imitatione scripta, sed sero demum, etsi iam a Catullo, Bibaculo et aliis ante Horatium, qui tamen illorum nomina gloriamque obscuravit, et hinc gloriatur in Epist. I, 19, 23-34. Parios ego primus Iambos Ostendi Latio (in Epodis et Odis quibusdam contumeliosis), numeros animosque sequutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben cet. Conf. Horat. Od. III, 30, 13. 14. Propert. III, 1, 3, 4. et ad hh. 11. Intpp. Quintilianus (Inst. Or X, 1. § 96.) Iambus, inquit, non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; a quibusdam interpositus: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio: "amquam illi (Catullo) epodos intervenire (h. e. ex interpretatione Gesneri, ¿dos,

quod ab introeuntibus in scenam cantabatur, eisódiov dicebant; quod ab exeuntibus, ἐξόδιον. »

(1) Ilac Italica severitate designari Satiram, Atellanis coniunctam, non persuasit nobis Casaub. p. 184.

versiculos breviores longioribus, dimetros trimetris, accinentes quasi s. succinentes, i. e. subiunctos, ut in XI prioribus Horatii Epodis) non reperiatur.

Ad Satiram Romanorum δραματικὴν et διαλογικήν, quae antiquissima fuit et tum ante Livii Andronici tempora, tum Exodiorum nomine post illa diu viguit (v. pag. xxvii, not. 3) accessit deinde Satira διδακτική et διηγηματική, et quidem duplicis generis, Enniana et Luciliana; nam Varroniana, de qua infra disputandi locus erit, commode ad priorem referri potest. Q. Ennius, poëta celeberrimus, Graecis literis iam aliquantum imbutus et Scipioni Africano maiori familiarissimus, qui natus est Rudiis, opp. Calabriae prope Tarentum sinumque Tarentinum, (1) et vixit ab a. V. c. DXV ad DLXXXV, non modo carminis Romanorum heroici poëtarumque epicorum parens fuit, sed etiam Horat. Sat. I, 10, 66. rudis (h. e. novi et adhuc impoliti) et Graecis intacti carminis (Satirae didacticae) auctor dicitur. (2) Quot Satiras scripserit, non constat : liber IV a Porphyrione, et VI a Donato ad Terent. Phorm. II, 2, 25. laudatur (nisi librariorum incuria numeri sunt confusi); et singuli libri singulas comprehendisse videntur Satiras, unde illi plerumque, non hae memorantur. Earum non nisi perpaucae inveniuntur reliquiae, quas e Gell. II, 29. XVIII, 2. Servio ad Virg. Aen. XII, 121. Nonio (in vocc. obstringillare, politiones et criminal) aliisque Grammaticis collegere Columna, Merula, Hesselius et Casaub. de Sat. Rom. p. 193. 194. ubi nota exhibet duo maiora fragmenta, sed fontem, unde hausta sint, non indicat. Alterum astrologos somniorumque interpretes notat, et Iuvenalis forte menti in Sat. VI, 511-591. obversabatur: alterum venustam libidinosae mulieris descriptionem continet. Illud legitur ap. Cic. Div. I, 58. et ibi Ennio certe tribuitur: utrumque vero e Satiris potius, quam fabulis huius poëtae depromtum esse crediderim. Ceterum de indole Satirarum Ennii ab antiquis scriptoribus haud scio an quidquam memoriae proditum sit, nisi quod Quintilianus Inst. Or. IX, 2, 36. tradit, Mortem ac Vitam contendentes ab eo inductas esse, et aliis laudatur Asotus

(1) Inde Rudius homo dicitur Cic. Arch. 10. Rudinus Cic. Or. III, 42 extr. et Auson. Idyll. XII, 47. Tarentinus Hieron. Chron. Euseb. Olymp.

135.

(2) Casaubonus p. 197. ingeniose suspicatur legendum esse: Quam Rudius, Graecis intacti carminis au

ctor.

s. Sotadicus, titulus Satirae Ennianae, in qua luxuriosi vel dissoluti hominis imaginem adumbrasse videtur. Ex his tamen indiciis et ex ipsis fragmentis huius poëtae probabili iudicio colligitur, Satiras eius fuisse varios carminum lusus, magna et metri et argumenti diversitate conspicuos et non plane quidem respuentes dialogi formam, sed animandis tantum orationis coloribus adhibentes, neque comicum derisum, sed risum potius satiricum sectantes in rebus, e vita communi petitis et ad utilitatem communem moresque hominum spectantibus.

Ab hac Satira Enniana differebat Luciliana, cuius auctor C. Lucilius, Eques Romanus magnusque Pompeii Magni avunculus, qui a patria, Suessa Aurunca, opp. Campaniae, luven. I, 20. magnus Auruncae alumnus dicitur, vixit ab a. V. c. DCVI ad DCLI et Satirarum libros XXX (vel totidem forsan Satiras) scripsit, quarum fragmenta tantum, sed non pauca, supersunt. (1) Is enim primum heroico plerumque metro usus est, et raro tantum iambico vel trochaico. Deinde tum facetior et urbanior, tum limatior fuit, quam Ennius et poëtarum seniorum turba. (2) Denique Satira eius ab Enniana discrepat et in materia et in forma, sive in argumento et in ratione consilioque, quod in eo tractando sequutus est: non enim saepe, ut Ennius, sed

(1) Collecta sunt ea primum a Ste. phanis, deinde a Fr. Dousa Lugd. Bat. 1597. 4. quam editionem recudendam curarunt Vulpius Patavii 1739. Maittarius in Corp. Lat. Poët., Havercamp. ad calcem Censorini Lugd. Bat. 1743. 8. et editores Bipont. Iuven. et Persii.

(2) v. Horat. Sat. I, 4, 7. 8 et 10; 64 seq. Cicer. Or. I, 16. II, 6. et ad Div. IX, 15. ubi antiqua eius et vernacula festivitas laudatur, quae videtur praecipua fuisse causa, quare Lucilius eiusque Satira Romanis tam diu in deliciis fuerit. Nam idem Ioratius II. 1. Sat. I, 4. 8 seq. et 10, 4-30. 46-71. contendit, eum fuisse durum componere versus ferre recte scribendi laborem

[ocr errors]

pigrum

eum

[blocks in formation]

fato delatus in aevum, et qui non magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis miscuit. Hoc iudicium improbat Quintilianus Inst. Or. X, 1, 93. Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut cum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui ( Sat. I, 4, 14.) » Lucilium fluere lutulentum et, esse aliquid, quod tollere possis," putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius et ad notandos hominum mores praecipuus. Enimvero Horatius easdem ei laudes tribuit, et quae vituperat, recte vituperasse videtur, immo excusare, partem vitiorum tempori imputans.

« PredošláPokračovať »