Obrázky na stránke
PDF
ePub

Alterum in lustrum, meliusque semper Proroget aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum

Curet, et votis puerorum amicas

Adplicet aures.

Haec lovem sentire, Deosque cunctos, Spem bonam certamque domum reporto Doctus et Phoebi chorus et Dianae

Dicere laudes.

[ocr errors]

Palatinas arces, innuit templum, Apollini ab Augusto in monte Palatino splendidissime exstructum, vid. Dio LIII. 1. ubi hoc ipsum carmen saeculare decantatum est. Remque Romanam Latiumque, ad illum versum Eunii: Qui rem Romanam Latiumque augescere vultis. prorogare iam est: propagare, proferre, extendere, servare; sic vitam hominibus prorogare dixit Plaut. Pseudol. III. 2. 38. — Quaeque Aventin. cett. et Diana, quae in monte Aventino Algidoque colitur, si propitia est genti Romanae, quindecim virorum preces respiciat cett. Aventin. de Dianae templo in Aventino vid. Donat. Rom. III. 13. Algidumque, in hoc monte enim prope Romam ad viam Appiam versari inprimis solebat Diana, cf. I, 21. 6. unde, sacra ei ibi facta esse, sponte intelligitur. - quindecimvir. prec.

70

75

quindecimviris enim, qui libris Sibyllinis praeerant, singularis sacrorum saecularium demandata fuit cura et administratio.

sen

v. 73 76. Iam chorus, decantato carmine, addit epilogum, et spem bonam cestamque, se non solum ab Apolline et Diana, sed etiam ab love cunctisque diis exauditum esse, cum concione communicat; quod quidem in audientium animis sensus excitare debebat laetissimos. tire, audire, et, utrata esse iubeat, permovere ; spem bon. cert. dom. reporto, chorus doctus dicere cett. chorus, ut saepe apud Tragicos, in singulari loquitur, pro: nos pueri puellaeque, qui carmen in Apollinis et Dianae laudem dicere edocti sumus, nempe a χορού διδασκάλῳ Horatio. Chorus scilicet, qui alternatim antea cecinerat, coniunctim cecinit epilogum.

LIPSIA E

EX OFFICINA B. G. TEV BNERI.

[graphic]

750

2 wl

or

« PredošláPokračovať »