Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.
Prælia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! simplexne furor sestertia centum
Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem
Secreto cœnavit avus? Nunc sportula primo

crumena, quæ veteribus e collo
pendebat, deinde in sinum de-
mittebatur: unde romanis auc-
toribus frequens mentio sinús pro
- Alea. Hâc voce, de-
signatur omnis ludus, qui ex for-
tuna magis, quàm ex arte pendet.

crumena.

89. Loculis.] Capsulis, crumenis, quæ partem aliquantulam fortunæ continent.

90. Ad casum tabulæ.] Fortuitum ludum : nam in hoc lusu, tali, vel tessera in abacum, seu tabulam lusoriam mittebantur. -Positá.... arcá. Thecâ nummariâ, in qua, quidquid pecuniæ numeratæ aliquis habet, reconditur. Ita, luditur cum universa re familiari cujus naufragium faciunt; atque, ut facete inquit Lucian. Saturnal. 4: Oi dè éμñadev yuμvci ἐξενήξαντο, συντριβέντος αὐτοῖς τοῦ σκάφους, περὶ οὕτω μικρῷ ἔρματι τῷ κυβω.

91. Dispensatore. ] Dispensator et curator rei familiaris, οἰκονόμος, qui rationem tenet accepti et expensi.— Armigero. Quia domino ludenti, ut armiger domino pugnanti, ludi arma præbet talos, tesseras, et præsertim pecuniam.

92. Simplexne furor.] Num parva tantum insania est ? Hic simplex opponitur magno. Sestertia cen

90

95

tum. C. H. S. Centum millia sestertiùm, seu sestertiorum: nostræ nuperæ monetæ 19598 fr. 765 34. De sestertiis aliisque Romanorum monetis, vid. quæ notavimus ad sat. IV, v. 29.

93. Tunicam non reddere servo.] Reddere, hic, non significat restituere acceptum vel depositum, sed dare: nam, is reddit qui debet. Porro, herus servo debet cibum et vestitum : reddit igitur cùm dat ei debita.--Horrenti. Frigore algenti.

94. Quis fercula septem.] In atrio, et duobus ferculis epulabantur antiqui. Servius ad Virg. Aen. I, 637. de Caton. Ferculum autem est missus carnium: cœnare igitur, fercula, dicit eo modo, quo Horat. conare patinas.-Secreto. Privatim, solus, nullo conviva adhibito.

95. Sportula.] Nobiles Romani tunc, non, ut olim, clientes suos ad cœnam justam, scil. ad cœnam rectam invitabant; sed, propter quotidiana salutationum officia, sportulam eis dabant, seu sportellam, corbulam quæ cibaria, aut (quando cibi non crant) centum quadrantes, nostræ monetæ circa 2 fr., continebat. — Primo limine. Ante fores ædium, in vestibulo.

Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem prius inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso nomine poscas :
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas (nam vexant limen et ipsi
Nobiscum). Da prætori, da deinde tribuno.
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum:

quo

96. Turbæ.... togatæ.] Eo sensu, dixit Virgil. Aen. I, v. 282 : Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

Nam toga erat habitus communis omnibus civibus romanis. Temporibus tamen Cæsarum, non amplius vulgo divitibus in usu erat, neque fere gestabatur nisi a pauperibus et tenuioribus. Rapienda. Quasi violenter occupanda; ut, apud nos mendici, quorum alter alteri præripit.

--

Et

97. Ille.] Servus œconomus, sportulæ distribuendæ præpositus. Nam, sportula non indistincte dabatur; sed tantum clientibus, et regum asseclis. trepidat ne. Nam, a domino, si quis error esset, argueretur, et damnum ferret.Quidam interpp. hæc, ille tamen prius inspicit, et trepidat, etc. et infra, jubet, volunt ad dominum referri; sed, vix credendum est, eum ipsum qui, ut secreto conaret, suâ mensâ clientibus suis interdixerat, tempus consumpsisse voluptatibus consecratum, in sportula foris distribuenda : unde non male conjiciunt alji, etsi illud satis compertum ex Juvenale non est, unum e servis huic officio fuisse

100

præpositum. Præterea, si dominum intelligi voluisset poëta, non ille, sed ipse dixisset, ut sup. v. 62. Ipse, autòç (Nero, Imp. ) lacernatæ, etc. Ita quoque Calderin. ex vett. gloss. « Ille, custos bal« neorum : nam ab eo erogabatur

[ocr errors]

sportula, hoc est, centum qua

<drantes. Martial. Quos balneator dividebat elixus. » A.

99. Agnitus.] Agnosci dicitur qui jam visus est; et cognosci, qui tunc primum videtur.

100. Ipsos Trojugenas.] Patricios etiam majorum gentium : nam, patricii, ut discernerentura novis hominibus quos Jul. Cæsar in senatum introduxerat, trojanam originem affectabant; unde Trojugenæ dicebantur.—Nam, vexant limen et ipsi. Nam, ipsi patricii ad paupertatem redacti nobiscum mendicatum eunt.

101. Da prætori. ] Verba nobilium manus porrigentium. Prætor clamat, Da prætori. Tribunus, Da tribuno. Prætor, inquit Varro, dictus, quod exercitui præerat, est et magistratus juridicundo præpositus. Cic. de legibus II: Tribunus aut plebis, aut militum fuit.

102. Sed libertinus prior est.]Verba dispensatoris.—Prior, inquit, etc.

2.

Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphratem, molles quòd in aure fenestræ
Arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernæ 105
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro

Contentio ridicula inter nobiles
istos mendicantes et libertinos,
de loco et de primatu. Prior, in-
quit libertinus, huc accessi; er-
go, etc. Libertinus, non, ut qui-
dam putant, filius liberti, sed
libertus ipse, qui tunc liberti
nomen sumit, adjecto patroni no-
mine: sic, libertus Augusti, etc.
Vid. Ernest. ad Suet. Claud. 21.

104. Natus ad Euphratem.] In Oriente, Armenia, Mesopotamia, ex quibus regionibus multi servi Romam ducebantur : scil. quamvis olim servus fuerim. Molles quòd in aure fenestræ. Fissuræ, vel foramina in lobis. Aurium autem perforatio servitutis signum fuit apud Orientis populos, qui pueris etiam deorum cultui et ministerio, ut tanquam illorum mancipia essent, consecrandis, aures perforabant.

105. Sed quinque tabernæ.] Quas in foro habeo, quæque a me locantur, mihi quotannis parant, reddunt, fenerant, etc. Aliter Dusaulx, Pars una fori, inquit,

argentariis et feneratoribus reservata erat, ad quam convenirent de negotiis agendis. Quiquidem locus ad hunc respondet, quem recentiores vocant la bourse; et sæpius nomen mutavit : nam, sic Tit. Liv. lib. XXVI, cap. 27. Septem tabernæ, quæ postea quinque et argentariæ, quæ nunc novæ appellantur, arsére. Sic igitur : Quinque tabernæ quadringenta pa- . rant. Non quòd reipsa quinque tabernas haberet; sed, quòd ex fenore, et negotiis in quinque tabernis (à la bourse) inter argentarios peragendis, sibi IV.C.H.S. reditum pararet annuum. A.

106. Quadringenta. ] Subaudi sestertia, vel quadringenta millia sestertiûm, 78395 fr. 061 Purpura major. Quid confert purpura major, id est, consulatus?Optandum, quare tantopere exoptetur; si, Corvinus e nobilissima Valeriorum gente ortus, eo devenit inopiæ, ut conductas, alienas oves custodiat in agro Laurenti? 107. Laurenti.] Laurentum op

V. 106. Quadringenta. Quidam codd. habent quadraginta; malè. Nam censum equestrem innuit hoc loco poëta, qui erat CCCC.H.S. non XL. vid. sat. II, v. 117.-Purpura major. Varietas multa hîc, etiam in optimis codd. nam ap. XXVII legitur, Purpura majus. In aliis vero purpura major; rectius, ut nobis visum : incertum est enim, an majus pro magis dici possit: præterea, cum nostra lectione, nihilominus recte fluit oratio, et sensus percipitur.

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas esti funesta Pecunia templo

110

115

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus, Quæque salutato crepitat Concordia nido.

pidum in antiquo Latio, ubi magni campi et pascua.

109. Pallante et Licinis. ] Pallas, Claudii Imp. libertus satis ex historia notus. Licinis. In gente Licinia ditissimæ erant familiæ; imprimis, Licinii Calvi, Stolones pater et filius, et Crassi cognomine divites satis noti. Sed hic potius intelligendus est Licinus Augusti libertus prædives, quoniam libertinus loquitur, et cum Pallante, alio libertino, conjungit.

eum

110. Sacro.... honori.] Tribuno, magistratui sacro-sancto.

III. Pedibus qui venerat albis.] Servus venum expositus, Consueverant autem pedes servorum venalium trans mare advectorum creta vel gypso notari: signato sigillo domini, si privati essent; reipublicæ, si publica mancipia.

113. Etsi funesta pecunia. ] Etsi templa et aræ nondum erecta

sunt pecuniæ exitiosæ ; ea tamen pro Dea colitur, ut Pax,Fides, etc.

115. Ut colitur Pax, etc. ] Paci templum exstruxerat Vespasianus Foro proximum; Fidei Numa ad portam Capenam; Honori M. Marcellus; Victoriæ Arcades in palatio; et Concordiæ olim Camillus et postea Tiberius Imp. in quo senatus haberi aliquando solitus erat.

:

[merged small][ocr errors]

V. 109. Licinis. Ita apud omnes, paucis exceptis, qui ferunt Liciniis.

V. 116. Concordia. Omnibus fere. Quidam tamen, sed paucissimi, et tres codd. vetustiss. Jac. Susii, Ciconia. « At illa lectio, inquit Alex. « Ruperti, glossam redolet; præterea, ei metrum adversatur »

Sed cùm summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat; Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est, Et panis, fumusque domi? Densissima centum Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.

[ocr errors]

mu

ut Politian. Miscell. cap. 67. cui
adstipulantur Constant. Landus,
in explicat. numism. roman. p. 6 66
et seqq. Scalig. Poët. III, 100.
Plathnerus, etc. moti auctoritate
nummi Faustinæ Augustæ, in quo
cornix cum hac inscript. CON-
CORDIA, cornicem volunt Con-
cordiæ fuisse symbolum, eamque
avem pictam in fronte ejus tem-
pli. At, illud ultimum etiamsi satis
probaretur; idem tamen
tato solum nomine avis, sensus
permaneret. Flavius, in conjecta-
neis, cap. 53, intelligebat ædem
Concordiæ, in qua senatus ali-
quando habitus sit, et quo cum
strepitu confluxerint patres. Quæ
explicatio sincera satis atque sim-
plex videtur. Aliter, nec inepte,
codex chartaceus in-4° ( n°8294)
bibliothecæ imperialis parisiens.
XVII sæc. cui titulus, Vocabu-
larium ad Juvenalem: « Nidus, pro-

[ocr errors][ocr errors]

prie nid; metaphorice, pro « parva urbe, une bicoque; pro parvis etiam ædibus sumitur, « aut sacris aut privatis. Ibi satirice, , pro parvo item et neglecto templo, nempe Dex Concordiæ, quæ crepitat, cùm Romani, « raro tamen magis quàm antea, « immorarissime, salutatum eunt

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

130

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

122. Prægnans.] Gravida.

« PredošláPokračovať »