Obrázky na stránke
PDF
ePub

Armatum, cùm jam tolli vexilla juberet.
Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Historia, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est occidere Galbam,
Et curare cutem summi constantia civis,
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî,
Et pressum in faciem digitis extendere panem :

summo Imperatore summum munus.Ille, Otho.

101. Cùm jam tolli vexilla juberet.] Trauslative a castris, ubi in tabernaculo penes erat Imperatorem vexillum (tunica russa, sive velum purpureum), quod, cùm prælium esset committendum, tollebatur. Turneb. Advers. lib. IV, Just. Lips. de Milit. Sub his autem verbis, obscoeni aliquid latere putabat Grangæus.

102. Res memoranda, etc.] Acerbe magis, quàm ironice in Othonem invehitur.

103. Speculum.] Inter sarcinas militum speculum inveniri, satis stolidum inauditumque est, ut singulari historiâ dignum videa

tur.

104. Nimirum.] Hoc eipwvixos et amarè dicitur, ut infra, scilicet.

Occidere Galbam. Senem pedibus manibusque articulari morbo ita distortum, ut, neque calceum perpeti, neque libros evolvere, aut tenere omnino valeret. Suet. vit. Oth. cap. 21.

105. Et curare cutem.] Ut, pinguem et nitidum bene curata cute, ap. Horat. Epist. lib. I. 4, 15. Summi constantia civis. Ironiam producit.

[ocr errors]

105

106. Spolium affectare Palatí.] Contra Vitellianos de imperio decertare velle. Spolium.... Palatí. Astvos de imperio, quod his temporibus vi rapiebatur. — Bebriaci autem campus sic dictus a vico, inter Cremonam Veronamque sito, ubi Otho victus a Vitellianis fuit.

107. Et pressum.... panem.] Scil. lacte asinino madidum. Otho fuisse traditur munditiarum pæne muliebrium, vulso corpore, quin etiam faciem quotidie rasitare, et pane madido linire consuetum ; idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus unquam esset. Suet. in Oth. cap. 12. Cæterum, in Othonem (etsi aliter Henninio et al. Rup. placet), sin injuste omnino; at saltem acriter nimis invehitur Juvenalis. Ille enim princeps summus fuit dux, cujus, ut ait Tacit. lib. I. Hist. non erat mollis, et corpori similis animus; cujusque constantia mortis, anteactæ vitæ turpitudinem emendavit : nam, damnatis civilibus bellis, cùm ei superesset exercitus, ac de victoria sperare posset, elegantissima oratione habita, se interfecit; melius ratus unum mori, quàm tot fidos sibi milites, qui

110

Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles, et fracta voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum, ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam

bus adeo carus erat, ut multi viso ejus cadavere se intereme

rint. A.

108. Semiramis.] De ea Herodot. in Clio, Curt. lib. V, Solin. cap. 60, Strabo, lib. VI, Plut. in Alexand. Justin. lib. I. Equum ab ea adamatum usque ad coitum refert Plin. lib. VIII, cap. 42. - Orbe.... Assyrio. Pro Imperio. Similiter dicitur Orbis Romanus,

109. Masta Cleopatra. ] Ob navalis sui exercitùs ruinam in pugna Actiaca.

110. Reverentia mensæ. } Recte dicit, reverentia : nam apud veteres sacræ erant mensæ. Synes. epist. 57 : τράπεζα μὲν ἱερὸν χρῆμα, δι' ἧς ὁ θέος τιμᾶται φιλιός τε καὶ ξένιος.

111. Hic turpis Cybeles, etc.] Ordo est: Hic, libertas loquendi fracta voce, et libertas Cybeles, id est, quali in Megalesiis, aliisque enthusiasticis Cybeles sacris, utebantur ejus sacerdotes Corybantes, Curetes, Idæi et Galli, hic, inquam, ea libertas turpis et deformis est. Alii rectius, opinor, interpretantur: Hic Cybele est

[merged small][ocr errors]

112. Senex fanaticus.] Inter hos nebulones, qui more sinistro et impio, in orgiis privatis, sacra Bona Dea adeo turpiter deformant, reperiuntur etiam decrepiti, quos usus et experientia sapientes et frugi viros efficere debuerant. Immo, antistes eorum, leur coryphée, est senex, albo crine, un vieux paillard, et fanaticus, juvenes ipsos libidinis æstu superans, et gulosus, atque etiam, ipse gula, magni gutturis exemplum, conducendusque magister, dignus qui tales habeat, et erudiat discipulos, quique ideo, convivii magister vel modimperator, cuμnocíapy, et βασιλεὺς ab iis conducatur. A.

115. Quid tamen exspectant.]Cùm habitu moribusque mulieres et sacerdotes Cybeles imitentur, cur cessant, aut dubitant se horum exemplo castrare, etc.? 4.

More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ dictum feliciter! ingens
Cœna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres ! Censore opus est, an haruspice nobis?

116. More.... Phrygio.] Ut Cybeles sacerdotes, Galli Phrygii dicti, apud quos, neophitus, canentium vocum, tympanorum et tibiarum ad sonum, divino quasi correptus furore, lapideum arripiebat cultrum, et sibimet, coram multitudine, pudenda amputabat.-Supervacuam.... carnem. Genitalia, quibus non opus est iis, pondus inutile pathicis.

117. Quadringenta dedit.] Censui equestri æqualem dotem. Scil. quadringenta millia sestertiûm. 78395 fr. 061-Gracchus, Hic, pro viro nobili et pathico.

118. Cornicini. ] Canenti ære curvo. - Sive hic recto, etc. Tibicini. Ovid. Metam. I, 98:

Non tuba directi, non æris cornua flexi.

119. Signatæ tabulæ.] Nuptiales et dotales.. Dictum feliciter! Si

116

120

gnatis tabulis, acclamabant : Feliciter cedant nuptiæ! vel, Felix hoc sit! Formula gratulationis, et fausti ominis.

120. Cana sedet. ] Cœna pro cœnantibus, ut infra V, v. 82, convivia, pro convivis. - Nova nupta. Gracchus. Mariti. Cornicinis, aut tibicinis.-Jacuit gremio. More nuptiali. Lipsius ad Tac. Ann. XI,

29

[ocr errors]

nos monet, mulieres olim cu bantibus viris sedisse, postea etiam accubuisse, et quidem ita, ut uxores in virorum, amicæ, puerique meritorii in amatorum sinu recubuerint, quod vocaverint, infra aliquem accubare, vel interiorem jacere. Sic et Johannes, discipulus J. Christ. dilectissimus, ἦν ἀνακείμενος ἐν τῷ κόλπῳ τοῦ inacu. Joh. XIII, 23. Al. Rup. 121. Censore opus est?] Qui adeo deploratos mores P. R. corrigat

V. 116. Abrumpere. Ita legitur ap. XLV tum codd. tum edd. prisc. Alii abscindere, vel abscidere. Sed abrumpere aptiùs videri potest, si, ut videtur, lapideis, non ferreis cultris se castraverunt Galli.

V. 118. Cantaverat. Codd. multi cantaverit.

V. 121. Haruspice. Omnes fere codd. et edd. Aruspice. Sed Haruspex in lapidibus passim legitur, dictusque est non ab ara, vero ab haruga sive haruiga, hostia in hara, stabulo includi solita, et inspicienda; si fides habenda Festo et Donato in Terent. Phorm. IV, 4, 28. Al Rup.

Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis !
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? Unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

et emendet. — An haruspice nobis? Qui portenta hæc, et prodigia scelerum, hostiarum extis expiet? 122. Scilicet.] Amarè, ut supra nimiran.

123. Vel si bos.] Id Josephus accidisse refert in ruina Hierosolyma.

124. Segmenta.] A secando, fimbriæ, seu virgæ purpureæ et aureæ solis olim matronis concessæ, et muliebribus tunicis extrema parte assutæ, sed postea virilibus quoque vestimentis adtextæ. Longos habitus. Stolas muliebres et syrmata. — Flamea. Rectius scribitur famea quam flammea:nam, inquit Verrius Flaccus, flameum Rapta amiculum vocabant, non quidem a flamma colore, sed quia faminica (flaminis uxor), cui divortium facere non licebat, eo perpetuo utebatur. Eadem dicit Festus, et addit: Unde, boni ominis causa, nubentes flameo velantur. Item Plin. lib. XXI, cap. 8 : Lutei video, honorem antiquissimum in nuptialibus fameis totum feminis concessum. Unde apparet, flameum, velum novæ nuptæ, non ignei coloris

125

fuisse, sed lutei, d'un jaune clair. A.

125. Arcano qui, etc.] Gracchus nobilissimus, et sacerdos Salius, nunc sponsæ habitum induit, ac nubit. Sacra. Scuta.- Nutantia. Huc, illuc vergentia, motu saltantium.-Loro.... arcano. Occulto, quòd interius essent adnexa.

126. Sudavit clypeis ancilibus.] Ancile adjectiv. est, ita dictum, quòd πeptpépetav sinuosam, passim incurvatam, et in apices excurrentem formam haberet, teste Plut. in Numa, p. 69. — Sudavit. Ferendo et saltando, nam, Salii pxпσivúπoxopoũvтaι diaπopevóμevoi τὴν πόλιν· κινοῦνται δὲ ἐπιτερπῶς, ελιγμούς τίνας καὶ μεταβολὰς ἐν ῥυθμῷ τάχος ἔχοντι καὶ πυκνότητα μετὰ ῥώμης καὶ κουφότητος ἀποδιdovres. loc. cit... O pater Urbis! Ad Martem vivida apostrophe.

127. Latiis pastoribus.] Romanis e priscis illis pastoribus oriundis, qui olim fuere homines rudes, et omnium voluptatum expertes.

128. Gradive.] Nomen Martis, a gradiendo ultro citroque in bellum.-Urtica. Proprie herba vivax et mordax; hîc pruritus libidinis.

V. 124. Flamea, Revocavi ex XXXIII codd. et edd. prisc. At vid. sup. comm.

Traditur ecce viro clarus genere, atque opibus vir!
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo, et cede severi
Jugeribus campi quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ causa officii? Quid quæris? nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam; cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos.

129. Traditur.] Inter obscoena
legi tradere, minime dubium est.
Horat. lib. II, sat. 2, v. 76:
Penelopen facilis potiori trade. . .
Et Mart. lib. XI, epig. 69.
130. Nec galeam quassas?] Hæc
Atv dicta, pro, nec irasceris ?
nec ardes? Galeam quassas. Ut
Hom. Odys. ε, 285. Évociɣ0wv xı-
νήσας κάρη.

--

131. Nec quereris patri?] Apud patrem Jovem. Quidam, et præsertim Latini, Martem sine patre volunt: at, Hesiod. Theog. eum Junonis et Jovis filium faciunt.

[ocr errors]

Vade ergo etc. Hæc omnia summam indignationem spirant. 132. Jugeribus campi.] Exquisite Campum Martium posuit, pro Urbe ipsa, ejusque imperio. Severi. Quia in eo comitia habebantur, et judicia extra ordinem exercenda, et exercitia militaria.

Officium cras. Διαλογικῶς hæc. Inducit personas colloquentes de marium nuptiis celebrandis.

130

135

noris vel studii, patronis, amicis et cognatis præstabatur.

133. In valle Quirini.] In porticu, vel templo Romuli, quò conveniebant homines componendorum negotiorum causa, atque ubi sponsalia etiam aliquando peragebantur.

134. Quæ causa officii?] Interrogatio poëtæ ad amicum.-Quid quæris? nubit, etc. Respondet ami

cus.

Nubere, proprie feminarum, ut ducere virorum.

135. Nec multos adhibet.] Supple, testes.-Liceat modo vivere. Inter

ruptum sermonem repetit poëta.

136. Et in acta referri.] In lires memorabiles ac legitimæ, jubros publicos, ubi referuntur dicia publica, supplicia, nativitates, mortes, matrimonia, etc.

Liberi enim sunt pignora et vin138. Et partu retinere maritos. ] cula conjugii. Claudian. in Eutrop. I, 72:

Femina cùm senuit, retinet connubia partu,

Officium, inquit amicus.-Officium Uxorisque decus matris reverentia

Romanis dicebatur quidquid ho

pensat.

« PredošláPokračovať »