Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

eo

Postquam, Lector, Quinti Horatii Flacci Opera cum scholiis Jo. Bond, ann, 1806, in lucem edidi, apud veterum litterarum studiosos laudem aliquantulam judicii et diligentiæ merui. Quodquidem præmium satis amplum mihi fuit incitamento, ut majora aggrederer. Id autem gratum fore duxi, si, post Horatium, excuderentur PERSIUS et Juvenalis, sed denuo recensiti, et commentario illustrati. Nec me deterruit a consilio, quòd doctissimus vir GEORGIUS ALEXANDER RUPERTI, Gymnasii Stadensis Rector, idem opus paulo ante me susceperit, et scientissime perfecerit. Mihi enim consideranti commentarium ejus compertum fuit , scilicet , in persæpe brevitatem, et aliquando perspicuitatem desiderari; formam et usum voluminis parum aptos esse, præsertim nostratibus, quibus semper displicuit moles tanta notarum, et ad satietatem' usque exstructa. Etsi igitur eumdem facundia sua , eruditione, et linguæ Latinæ usu superiorem, ac mihi magistrum candido animo agnoscerem, nihilominus spatium idem decurrere decrevi , ea mente, ut auctores supra memoratos interpretarer, non dico plenius ac copiosius, sed planius atque forsitan civibus meis utilius. Tria proposito meo potissimum faverunt: voluptas primum, quam in Persio et JUVENALE sæpius pervolvendis antea perceperam ; copia deinde codicum manuscriptorum, editionum optimarum, et librorum criticorum omnis generis, quibus abundat Parisiorum urbs inclytissima ; denique, quod

1

est pretii nonnullius, amicorum quorumdam consilia , quibus constanter usus sum. His instructus armis , et opibus adjutus , ad hoc exercitium me accinxi.

Neque tamen ignorabam , jam inde a superiori sæculo, genus istud laboris in Gallia non solum fuisse neglectum, sed etiam a multis, qui ingenii laudem affectabant, despectum et risui sæpe traditum. Ex quo enim LUDOVICI Magni jussu collectio classicorum scriptorum, quæ vocatur ad usum DELPHINI, confecta est, critici quidam editiones pulcherrimas, et notis aliquot illustratas emisere; sed paucissimi in commentarios operam suam contulere : unde factum est, ut priorum criticorum in bibliothecarum pulvere defossæ lucubrationes ab aliis veluti monumentum religiose servarentur, ab aliis misere dilacerarentur, ab iis , certe, præsertim juvenibus, ad quorum usum susceptæ fuerant, vel ignorarentur, vel respuerentur. Quodquidem fastidium , quàm sit injustum, evincunt decimi quinti, et sequentis ævi in ea parte successus. Si enim, apud nos, Cornelius, Molierius , Racinius, Bolæus, Fenelo, Bossuetius , et alii permulti scriptis suis veterum laudem adæquârunt, aliquando etiam vicerunt; id primum debuerunt præslantissimis ingeniis, quæ sibi proposuerant imitanda , deinde eruditissimis eorum interpretibus , quorum observationibus et notis libenter usi sunt. Nemo autem diffitetur sæculum decimum sextum fuisse imprimis doctrina, eruditione, philosophia, et arte grammatices et philologiæ notissimum; quippe quod in tenebras antiquitatis acuti lumen ingenii afferens, quidquid in auctoribus arduum explanavit, quidquid subtile detexuit, quidquid denique pulchrum et memoria dignum ob oculos omnium clarissima in luce posuit; uno verbo, sæculum idem terræ ad illud

tempus ingratæ semina mandavit, quorum fructus recepit posterior ætas. Injusti ergo animi et fatui prorsus ingenii sunt, qui ad veterum intelligentiam sine ulla criticorum ope se accessuros esse credunt, et vanam futilemque scholiastarum scientiam appellant. Illos ad versiones Gallicas tum metricas, tum prosaïcas mitto , quarum nunc nimius est, quàm par fuit unquam, numerus nimiaque fama.

Et multum abest, ut versiones veterum scriptorum in recentiores linguas commentariorum vicem impleant. Præter interpretationes falsas, dubias aut contortas, quæ vel in optimis passim reperiuntur, multa sunt præclare, eleganter et salse dicta , quæ sæpe interpretem, et sæpius lectorem fugiunt. His adde antiquitatis sanæ oblivium in iis qui istius modi operibus delectantur, contemptum hujus et fastidium, quibus persæpe imbuuntur illi, qui linguarum veterum expertes notitiam earum in versionibus quærunt; desidiam et sui negligentiam, quas juvenibus suggerunt, et alia mala multa ; atque inde colliges, quantum studiis et litteris offecerit imprudens ista quælibet vertendi cupiditas , quâ nunc omnes, apud nos, immo, professores quidam, cæteroquin docti et sapientes, flagrant (a). Veteres in ipsorum lingua legamus : in iis

(a) Neque tamen diffiteor historicorum ac philosophorum versiones utilitatem aliquantulam præ se ferre : quidquid enim ad sapientiæ civilis notitiam, et ad vitæ privatæ pormam attinet utile est, quocumque de fonte surgat , quibusquelibet verbis edatur. Nonnullæ quoque versiones metricæ excipiendæ videntur, tum propter majestatem carminis, tum propter elegantiam nostris linguis propriam ; at illæ perpaucæ sunt, neque argumenti vim elevant, neque impediunt quin versiones prosa oratione confictæ sint rejiciendæ , præsertim oratorum et poëtarum , quorum præcipua laus in rhythmo , ordine , figuris, verborum delectu , et eloeutionis floribus sita est ? In iis videas, argumentum simples, dis

quæramus quidquid elatum, jucundum, memorabile sit et utile ad mores et animum informandos aut emendandos ; et, si quando abstrusiores, aut acutiores illi nobis videantur, inter criticos eligamus, qui in eadem lingua , sed stylo simpliciori, nobis exponant fideliter quidquid intelligentiæ nostræ mensuram supergreditur. Id est autem commentariorum scriptoris officium , ut omnia, modo parcius, modo copiosius, cùm res requirit, explicet; nihil memoria dignum prætereat; loca facilia leviter indicet, ardua et aspera paraphrasi et verborum circuitu , aliquando sapientibus discursibus ita explanet, ut lector ipse quid lateat eruere possit, et sensum sin omnino certum, at saltem admittat probabiliorem; flores

positionem sapientissimam , descriptiones ornatas , melodiam dulcisonam, atque lepores a recentioribus linguis aut prorsus alienos, aut saltem omnino discrepantes. Quid igitur in nostra præsertim , ne alias commemorem, paulo rudiori , parum flexibili , parum. que capora, etsi vim habeat majestatemque in maximis operibus , simplicitatem in mediis, et festivitatem in minimis, quid superest de tot, tam præclaris , tamque luculentis versibus in Homero et Virgilio sparsis naturam ipsam pingentibus ? Tunc omnes cadunt a crinibus eorum hydri: neque jam Cyclopas video , neque equos faciesve Deorun. Homerus tædiosam ephemeridem mihi offert , cui certe prætulero Dictys Cretensis Historiam ; Virgilius heroa pium , sed lacrymabundum et insulsum, quem longe prætergrediuntur Ariosti, Torquatique Tassi heroes : et Merlini spelunca, et Melusinæ sagæ artes multo magis me delectant, quàm Achillis puerilis furor, Didonisque ridiculus amor. Horatius demum mihi in versionibus blatero videtur, Ovidius nugator, Lucanus buccinator, Persius ænigmatum confictor, Seneca declamator, etc. Desinant ergo ipsi magistri nostri veteres , quibus omnia debent, deformare, traducere; ne artis suæ eversores jure vocentur. Præterquam quod enim genus istud laboris vanum parumque mansurum ingenii ariditatem arguit, antiquitatis præterea studiosis, ut jam dixi, nocet, imperitis minime prodest; istis nempe recentiorum optima scripta se offerunt , quibus animum suum oblectare et exercere queant. Hæc satis sint: cætera litleratorum hominum meditationibus permitto.

« PredošláPokračovať »