Werke

Predný obal
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 180 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 80 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret.
Strana 183 - Laudavere sales : nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae 275 Dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Strana 179 - Troianum orditur ab ovo ; semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit et, quae desperat tractata nitescere posse, relinquit, 150 .atque ita mentitur^ sic veris falsa remiscet, .primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strana 169 - cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error.
Strana 38 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Strana 156 - Quum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Strana 34 - OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum, » Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
Strana 178 - ... descriptas servare vices operumque colores cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor? cur nescire pudens prave quam discere malo?
Strana 184 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes...

Bibliografické informácie