Summa theologica, Zväzok 8

Predný obal
L. Vivès, 1860
 

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 164 - RESPONDEO DICENDUM quod in matrimonio est contractus quidam quo unus alteri obligatur ad debitum carnale solvendum. Unde, sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare vel facere, ita non est conveniens matrimonio contractus si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit. Et hoc impedimentum vocatur impotentia coeundi, nomine generali.
Strana 718 - Et ascenderunt, inquit, supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem, et descendit ignis de caelo a Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum.
Strana 469 - Nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quae pro Christi nomine pertulerunt, et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis sed dignitas erit, et quaedam quamvis in corpore non corporis sed virtutis pulchritudo fulgebit.
Strana 434 - ... etiam post corpus retinet, et in participationem illius esse corpus per resurrectionem adducitur ; cum non sit aliud esse corporis et aliud animae in homine, alias esset conjunctio animae et corporis accidentalis. Et...
Strana 722 - Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tarnen quasi per ignem.
Strana 84 - Consensus autem est causa matrimonii, ut dictum est [q. 45, a. 1]. Et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium. Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum intellectus. Deficiente autem primo, necesse est defectum contingere in secundo. Et ideo, quando error cognitionem impedit, sequitur etiam in ipso consensu defectus. Et per consequens in matrimonio. Et sic error de iure naturali habet quod evacuet matrimonium.
Strana 306 - Particularia enim sunt quae differunt numero et conveniunt in una specie. Sed omne quod recipitur in aliquo est in eo per modum recipientis. Ergo species rerum in intellectu meo et tuo reciperentur individualiter, quod est contra rationem intellectus, qui est cognoscitivus universalium. 4. Praeterea, intellectum est in intellectu intelligente. Si ergo intellectus meus est alius ab intellectu tuo, oportet quod aliud sit intellectum a me, et aliud...
Strana 332 - Sirailiter etiam mortui in memoriis hominum viventium vivunt, et ideo intentio viventium ad eos dirigi potest, et sic suffragia vivorum mortuis dupliciter prosunt, sicut et vivis, et propter charitatis unionem, et propter intentionem in eos directam : non...
Strana 352 - ... talis indulgentia non solum vivo, sed etiam mortuo proderit. Non enim est aliqua ratio, qua Ecclesia transferre possit communia merita, quibus indulgentiae innituntur, in vivos, et non in mortuos.
Strana 317 - ... hujus vitae. Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto ejus absentia est molestior, et quia affectus quo desideratur summum bonum post hanc vitam , in animabus sanctis est intensissimus , quia non retardatur affectus mole corporis , et etiam quia terminus fruendi summo bono jam advenisset nisi aliquid impediret : ideo de retardatione maxime dolent. Similiter etiam cum dolor non sit laesio , sed...

Bibliografické informácie