Obrázky na stránke
PDF
ePub

Horatius Flaccus, Quintus
Q. HORATII FLACCI,

QUÆ SUPERSUNT,

RECENSUIT

ET

N O T U LIS

INSTRUXIT

GILBERTUS WAKEFIELD, A, B.

COLL. JES. CANT. NUPER SOCIUS.

VOLUMEN POSTERIUS,

SATIRAS ET EPISTOLAS COMPLECTENS.

LONDINI:

I MPENSIS KE ARSLEY.

M.DCC.XCIV.

872 H5 WIS

v.2

John S. Lawrence Estate

gt 5-7-1926

Q. HORATII FLACCI

5- 24 - 2MRS

S E R M O N U M.

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam fibi fortem
Seu Ratio dederit, feu Fors objecerit, illâ
Contentus vivat; laudet diversa sequentes?
O! fortunati mercatores, gravis armis
Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navim jactantibus austris,
Militia est potior: quid enim? concurritur: horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem eft,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cætera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Dalassare valent Fabium. Ne te morer, audi,
Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat,

[blocks in formation]

Jam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis difcedite partibus. Eia,
Quid statis? Nolint: atqui licet effe beatis.
Quid caufæ eft, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet; neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem?
Præterea, ne fic, ut qui jocularia, ridens
Percurram; (quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima:
Sed tamen amoto quæramus seria ludo)
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hâc mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum fibi fint congesta cibaria: sic ut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque poteft, atque addit acervo,
Quem ftruit; haud ignara ac non incauta futuri:
Quæ, fimul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis, sapiens; cum te neque fervidus æftus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum;
Nil obstet tibi, dum ne fit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defoffà timidum deponere terrâ ?
Quod, fi comminuas, vilem redigatur ad affem.

« PredošláPokračovať »