Obrázky na stránke
PDF
ePub

riori virtute, ut infra dicam. Rursus etiam commissorum est adæquata dispositio; attritio vero quasi partialis est tantum partialis dispositio, quæ ex se et respectu sui objecti est sufficiens ad tollendum obicem illius; tamen si aliunde sit aliud peccatum impediens, indigebit consortio alterius attritionis, qua ille obex etiam tollatur. Et ita intelligendum est illud fundamentum in principio positum.

contritio simpliciter detestatur peccatum supra omne detestabile; attritio vero non semper, vel nunquam perfecte. Quamvis enim Soto, d. 17, quæst. 2, art. 5, polius dicat in hoc convenire attritionem cum contritione, verius tamen est quod dixi, quod etiam ipse sentit, 2 de Nat. et grat., c. 14. Et patet facile ex superius dictis de actu poenitentiæ, nam si attritio est ex timore pœnæ, ex vi illius actus non displicet culpa plusquam pœna; si vero sit ex aliqua malitia morali, licet displiceat plus quam pœna, non tamen plus quam omne malum culpæ sub quacunque ratione superiori consideratum. Semper ergo deficit in hoc attritio a perfectione contritionis.

11. Tertia differentia inter attritionem et contritionem.-Denique hinc oritur alia differentia etiam negativa, quamvis non adæquata: nam contritio semper est universalis, saltem virtualiter ex vi motivi, attritio vero non semper. Potest quidem aliqua attritio hoc habere, ut supra dictum est de illa, quæ est ex metu gehennæ; dixi vero hanc differentiam non esse adæquatam, quia illa attritio, quæ est ex propria malitia conversionis alicujus peccati, non habet hanc universalitatem, quia ex vi motivi non se extendit etiam virtualiter ad alia peccata diversa. Et ideo recte dixerunt Paludan. in 4, d. 14, q. 1, et Alens., 4 p., q. 74, membr. 1, attritionem requirere universalitatem ad esse dispositionis, non vero ad esse attritionis.

12. Objectio. Responsio. Attritio non semper est absoluta dispositio ad gratiam cum sacramento, sed respective. Ex quo statim oritur objectio contra id, quod supposui in principio sectionis, scilicet, attritionem Christianam esse illam, quæ cum sacramento est sufficiens dispositio ad gratiam; hic autem diximus plus requiri, ut disponat, quam ut sit attritio. Et declaratur exemplo; nam si quis commisit perjurium et adulterium, et postea cogitans de solo adulterio illud detestetur propter specificam turpitudinem ejus, habet veram attritionem juxta prædictam differentiam, et tamen non habet sufficientem dispositionem ad gratiam, etiam cum sacramento, quia non habet attritionem omnium peccatorum, nec formalem, nec virtualem; ergo non omnis attritio vera est dispositio. Respondetur argumentum convincere attritionem non semper esse absolutam dispositionem, sed respective, seu quantum est ex parte sua, quia attritio adæquata peccatorum

13. Quarta differentia. Unde ultimo potest etiam assignari differentia inter contritionem et attritionem, quod attritio semper est ex voluntate formali, vel virtuali destruendi culpam commissam, et expellendi illam, quatenus in homine manet. Attritio vero nec semper, neque per se postulat hanc voluntatem, cum possit esse cum culpa, et non semper efficaciter moveat ad exhibendum medium necessarium, ut expellatur culpa; quamvis homo ex gratia, et sua libertate possit cum attritione hanc voluntatem habere. Et hæc sufficiunt ad declarandum discrimen inter hos actus; nam aliæ differentiæ, quæ assignari solent, scilicet, quod contritio est ex amore benevolentia, attritio ex amore concupiscentiæ; vel quod illa ex amore, hæc ex timore; vel quod illa ex intrinseco motivo, hæc ex extrinseco: hæ (inquam) et similes differentiæ, nec formales sunt, neque universales, ut ex sequenti sectione constabit.

SECTIO II.

Quotuplex sit hæc attritio Christiana, et quomodo semper honesta et supernaturalis sit.

4. Concil. Trident.- Divisio attritionis.— Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 4, post insinuatam distinctionem contritionis in perfectam, et imperfectam, quam hactenus declaravimus, quia illa contritio imperfecta nihil aliud est quam attritio, postea subjungit divisionem coatritionis imperfectæ, seu attritionis, in eam, quæ est ex metu gehennæ, vel quæ est ob fœditatem peccati. Ex quibus verbis Concilii, quoniam doctrinalia sunt, colligo, divisionem illam non solum congruam esse, sed etiam adæquatam. Ad quod explicandum tria breviter declaranda sunt. Primum, quo modo attritio ex metu gehennæ honesta sit. Secundum, quo modo altera attritio ex fœditate peccati supernaturalis sit. Tertium, quo modo hæc membra sufficienter dividant attritionem. Nam quod ipsa inter se diversa sint, et per sc notum est, ex motivis, quae in ipsis verbis Concilii singulis actibus assignantur; et

ex declaratione eorum, quæ proposita sunt, breviter patet, Isai. 16: A facie tua, Domine, manifestius fiet.

Difficultas, an attritio ex metu gehennæ honesta sit.

2. Ratio dubitandi. — Circa primum ratio dubitandi esse potest, primo, quod timor ille, cum servilis sit, turpis videtur, nam includit virtute hunc affectum : Si peccatis non esset imposita pœna, non illa detestarer; quandoquidem tota ratio detestandi est poena, et cessante causa adæquata cessat effectus. Unde August., de Pœnitent., d. 1, c. Si propterea, inquit: Si propterea non furaris, quia times videri, intus furatus es in corde tuo. Secundo, qui detestatur culpam propter poenam, plus odio habet poenam, quam culpam, quia propter quod unumquodque tale, etc. At hoc inordinatum est. Tertio, licet demus illud motivum non esse malum, tamen etiam non est bonum, sed indifferens, quia fugere pœnam, solum pertinet ad quamdam naturæ commoditatem, quam quærere et malum, et bonum esse potest; unde de se indifferens est. Quarto, licet ille timor bonus esset, tamen ordinare ad illum detestationem seu fugam culpæ, est inordinatum, et consequenter est malum, quia est ordinare majus ad minus bonum. Denique nulla virtus assignari potest, ad quam pertineat illum actum elicere; ergo signum est non esse ex se et intrinsece studiosum actum.

3. Quid circa hoc senserint hæretici.-Quid Catholici.-Circa hanc difficultatem hæretici hujus temporis omnino damnant non solum operationem ex timore pœnæ, sed etiam timorem ipsum tanquam malum, et servilem. Nonnulli vero Catholici, quanquam timorem reprobare non audeant, tamen operari ex timore tanquam ex fine proximo, indicant esse malum, ut Gregor, in 2, d. 26, q. 1, art. 3, ad 1 principale; Almain., tract. 1 Moral., c. 3, dub. ult.; Adrian., Quodlibet. 4, q. 2, sine argumentis. Ex quorum sententia videtur sequi, attritionem, de qua agimus, esse actum moraliter malum. Qui licet non sit tam apertus error, sicut prior, est tamen falsa sententia, hocque tempore omnino improbanda.

4. Timor gehennæ bonus.— Ratione ostenditur.-Ut autem hoc declarem suppono primo timorem Dei, seu pœnæ ut a Deo infligendæ, et præsertim gehennæ esse actum bonum, quod est de fide certum, et definitum in Trident., sess. 6, can. 8. Et probatur 2. 2, q. 19; nunc

concepimus, etc. Domine, in angustia requisivimus te, ubi LXX: Domine, propter timorem tuum; et Hieronymus ibi, ad rem præsentem optime declarat, dicens: A facie tua, Domine, concepimus; et infra ait, utramque lectionem eodem reverti, scilicet, ut ex timore, et recordatione Domini, sermonem concipiamus Dei, et illuminetur cor nostrum. Unde etiam est illud Psal. 118: Confige timore tuo carnes meas; et illud Psalm. 33: Venile, filii, audite me, timorem Domini docebo vos; et illud: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quod Basilius exponit de timore poenarum, quem vocat frenum animæ, et quasi fundamentum nostræ vitæ instituendæ, juxta illud Prov. 15: Per timorem Domini declinat omnis a malo; et illud Psal. 110: Initium sapientiæ timor Domini. Quae loca cum aliis, quæ ad timorem pœnæ, et ad filialem pertinent, congerit Cyprianus, lib. 3 ad Quirin., cap. 20, vocans timorem, firmamentum fidei, et spei. Et eodem fere modo loquitur Tertullianus, lib. de Cultu femin., c. 2. Et plura videri possunt apud Chrysosiomum, homil. 5 ad Roman.; et August., ser. 48 de Verbis Apostoli, ubi dicit, hunc timorem esse custodiam animæ, non salutem. Et Gregor., 28 Moral., c. 6; Bernard., ser. 37 in Cantic., et ser. 5 in Psal. Qui habitat. Ratio etiam est clara, quia timor alicujus mali sumit rationem suam, consequenterque honestatem, ex bono illo, cui tale malum opponitur; nam, ut sæpe dixi in superioribus, malum ratione boni odio habetur. Unde ex amore, vel desiderio boni oritur odium, vel fuga mali, qualis est timor. At vero bonum illud, cui gehennæ malum opponitur, est per se et honestissime amabile, quia est ipsa vita æterna, et beatitudo ultima, de cujus ratione est, ut sit propter se diligibilis. Unde etiam actus spei bonus est; ergo etiam timor gehennæ. Et confirmatur, quia multa bona per se honeste amantur, quæ pertinent ad integritatem, vel consummatam perfectionem naturæ, ut salus, scientia, et similes; quamvis enim in amore harum rerum possit esse excessus ex defectu operantis, tamen ipsa secundum se sunt recta ratione amabilia, si secundum debitam mensuram, et convenientiam ad rectam rationem amentur; ergo e contrario fugere, vel timere mala opposita, non est per se malum, sed potius honestum, si convenienti modo et ratione fiat; ergo multo magis hoc verum est de timore gehennæ, Denique in illo objecto per se considerato nihil est turpe,

neque etiam requirit aliquam circumstantiam definiret, quod certissimum erat; nam partimalam; cur enim, aut unde illam necessario habet? et alioqui est secundum se consentaneum rationi; ergo actus qui circa tale objectum versatur, per se et natura sua ho

nestus est.

5. Dupliciter potest homo operari ex timore.Secundo, suppono duobus modis posse hominem operari ex timore: uno modo, ut ex quadam occasione excitante hominem ad advertendum quid mali, vel boni sit in operatione; quo modo illud dictum est: Vexatio dat intellectum. Alio modo potest timor concurrere per modum finis; nam qui timet efficaciter, intendit, et procurat vitare illud malum quod timet; et ex hac intentione potest eligere aliquod opus, quod necessarium vel utile existimat ad illud malum vitandum. Ex quibus duobus modis nemo, non solum Catholicus, sed etiam cordatus, dubitare potest, quin prior modus sit honestus, quia ibi timor solum concurrit per modum efficientis moraliter, sicut qui consulit. Si ergo ipse timor bonus est, et ad bonum excitat, in quo potest esse malitia? Et hoc ut minimum definit Trid., sess. 6; imo indicat in c. 6 hunc esse ordinarium modum, quo Deus trahit peccatorem ad pœnitentiam, juxta illud Initium supientiæ timor Domini. Unde etiam est illud Aug., de Cat. rud., c. 3, rarissime accidere, ut aliquis veniat ad fidem nisi prius commotus aliquo timore Dei. Itaque de hoc modo operandi nullum potest esse dubium. Quia ille timor in rigore morali non est circumstantia alterius actus, scilicet, detestationis; sed est quædam occasio, et quasi causa extrinseca ejus; et ideo non potest illi defectum aliquem vel malitiam adjungere; nam ad operandum bonum, etiam ex pravo actu bonum est occasionem sumere, non quod malus actus ea de causa committendus sit, sed quod illu supposito non sit malum, sed bonum, illo uti ut occasione ad bene operandum. Unde illa detestatio peccati ex co capite non solum non est mala, sed etiam neque necessario est imperfecta; potest enim timor illo modo esse occasio perveniendi ad habendam perfectam contritionem; nam hunc etiam progressum animæ in justificatione peccatoris indicat Concil. Trid. supra, et aliqui exponunt Concil. Trid. de pœnitentia hoc modo ex timore concepta. Et fortasse hac ratione, sess. 6, can. 8, ait, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei, de peccatis dolendo, confugimus, bonum esse, et non dicit, propter quem, ut id tantum

[ocr errors]

cula propter, in rigore dicit causam finalem; particula autem per, comprehendit etiam occasionem ; et ideo c. 12 expresse loquitur de timore, quo utiliter concutiuntur peccatores, et inde ad considerandum eriguntur. Atque de eodem modo operandi ex timore possunt facile exponi Patres superius citati; August., et refertur in c. Sicut seta, de Pœnit., dist. 2, comparat hunc timorem ad setam sutoris, quæ filum introducit, dum ipsa expellitur, sic exponens verba illa 4 Joann. 4: Perfecta charitas foras mittit timorem, scilicet gehennæ, ut imperfectum, non ut malum; sicut exposuit etiam Cassianus, Collat. 11, c. 13; quanquam Tertullianus in Scorpiac., c. 12, n. 91 et 98, de timore mundano locum illum exponat. Et utraque expositio sustineri potest. Justinus vero, q. 98 ad Orthod., priori favet expositioni; nam per charitatem perfectam intelligere videtur charitatem patriæ, quæ timorem gehennæ excludit, nam in via et in agone semper est necessarius.

6. Addo vero ulterius, hoc non satis esse ad salvanda omnia, quæ Trident. docet; quia Concil. approbat attritionem, quæ ex gehennæ melu concipitur. At vero respectu talis actus non potest timor concurrere solum per modum excitationis extrinseca. Primo quia hoc commune est etiam contritioni, ut sumitur ex eodem Concilio, sess. 6, c. 6, imo ex tota Scriptura; nam communis modus quo Deus excitat peccatores ad pœnitentiam, est per afflictiones, vel comminationes pœnarum, et non excitat solum ad attritionem, sed etiam ad contritionem, et perfectam conversionem, ut patet in Ninivitis, David, et aliis, et ex illis verbis Christi Luc. 13 : Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis; quæ etiam de contritione pro suo loco et tempore dicta fuere. Et ratio est clara, quia hæc excitatio non specificat actum, cum sit extrinseca; unde excitare potest ad actum perfectum. Ex quo sumitur alia ratio, quod metus hoc modo nullum determinatum actum pœnitentiæ constituit, nam ad quemlibet excitare potest, etiam ad alia genera attritionum. At vero Concilium ponit hanc attritionem ut propriam et peculiarem; ergo loquitur de illa, in qua malum ipsum, quod timetur ut evitandum, habet rationem finis, et sub ea proxime movet ad detestandum peccatum, quatenus confert ad illud malum pœnæ vitandum.

Attritionem ex metu gehennæ tanquam ex fine bonam, etiamsi minor sit; quia id per se satest illud velle propter rationem extrinsecam

proximo esse honestam.

7. Quapropter concludendum est hanc attritionem proficisci ex timore gehennæ tanquam ex proximo fine, non tamen excludere debitum finem ultimum; nec, per se loquendo, includere aliquam circumstantiam malam, ideoque esse actum per se bonum et honestum. Ita D. Thom., hac quæst. 85, a. 5, ad 1; Altisiod., lib. 3 Summ., tract. 11, c. 2, q. 1; Alex. Alens., 3 p., q. 74, memb. 2 et 3; Dionys. Carth., in 3, d. 34, q. 3; Soto, in d. 14, q. 2, art. 5; Ledes., 1, p. 4, q. 26, art. 5, et alii moderni. Et hæc sententia satis, ut opinor, probata est testimonio Trident. In quo eliam ponderanda ca particula, propter gehennæ metum; nam in rigore significat proprium motivum et finalem causam. Item in alio membro, propter fœditatem peccati, sine dubio significat motivum proximum; ergo et in altero. Ratio vero cst, quia in illo modo operandi intentio finis bona est ex objecte suo, ut probavimus, quia est voluntas fugiendi pœnam ex se odio dignam; et medium, nimirum fugere et detestari peccatum, etiam est ex objecto bonum, ut per se constat. Rursus ordinare tale medium ad illum finem non est intrinsece malum, nam revera illud medium est proportionatum; sicut enim pœna non debetur nisi propter culpam, ita nullum medium est aptius ad vitandam pœnam, quam vitare culpam; ergo ex hac parte est proportio. E converso autem, quamvis culpa sit malum altioris rationis, quam pœna, non propterea inordinatum est, aut pravum, ordinare detestationem peccati ad fugam pœnæ, quia ille est finis proximus, et non excludit finem ultimum, qui est Deus, ad cujus gloriam totum hoc referibile est; et quandiu non excluditur, ex se in illum tendit; sic enim etiam Deus ipse interdum ordinat bonum excellentioris ordinis ad bonum inferioris, quando utrumque in gloriam suam cedit, ut ordinavit incarnationem et passionem Christi ad gloriam nostram. Sic ergo in illo actu nulla est intrinseca inordinatio, quamvis sit minor perfectio, seu imperfectio negativa, non proprie privativa, quia non caret aliqua circumstantia sibi debita secundum rectam rationem. Quia non tenetur homo semper intendere quod est optimum, nec ordinare unum bonum ad aliud melius, vel æquale, neque velle quodlibet opus propter intrinsecam rationem boni, quæ in ipso est, sed po

tis est ut operatio sit bona. Neque in hoc fit injuria ipsi majori bono dum ordinatur ad minus, quia non propterea privatur sua honestate, et quia utrumque tandem tendit in finem ultimum; et quia sæpe inferiora a superioribus conveniente ratione juvantur.

Solvuntur rationes dubitandi.

8. Atque hinc facile solvuntur rationes dubitandi in contrarium propositæ. Ad primamn enim negamus in hujusmodi actu contineri illam voluntatem conditionalem : Si peccato non esset pæna imposita, non vitarem illud; quia hæc voluntas nec explicite habetur, nec implicite aut virtute, quia illud motivum, ut dixi, non sumitur ut finis ultimus, in quo affectus sistit super omne amabile, quod in illa conditionali significatur; sed est tantum finis proximus, qui pro nunc vere et omnino avertit voluntatem ab interno affectu peccati, et secundum præsentem affectum judicandum est de hac voluntate. Imo esset repugnantia, quod voluntas, ex hoc motivo efficaciter detestans culpam, haberet illam voluntatem conditionatam, quia, per illammet, culpam committeret, et efficeretur pœnæ rea. Unde ageret contra intentionem, quam habet, vitandi pœnam. In quo est magnum discrimen inter hoc motivum, et motivum infamiæ humanæ, de quo loquitur Augustinus in loco in argumento citato; nam intentio vitandi infamiam coram hominibus, per se solum continet hominem ab exteriori actu, quia per hunc infamia contrahitur, et illo ablato vitatur, etiamsi in interiori affectu perseveretur. At vero motivum vitandi poenam apud Deum, corrigit etiam interiorem affectum; nam hunc etiam Deus corripit et punit.

-

9. Solvitur secunda ratio dubitandi. Ad secundam respondetur, per illum actum actualiter magis detestari hominem illam pœnam, quam culpam, saltem quatenus pœna est ratio detestandi culpam; nihilominus tamen illum actum non impedire, neque excludere, quin homo, simpliciter loquendo, et propter alias rationes detestetur magis culpam quam pœnam; et ideo actus ille ex hoc capite malus non est, quia non tenetur homo semper, et per omnem actum illam comparationem facere, et magis culpam quam pœnam detestari; quod etiam in superioribus adnotavi. Ad tertiam vero et quartam jam explicatum est, quo modo illa intentio ex objecto

nec mala, nec indifferens sit, sed bona; et quo modo, licet minus perfecta sit, non sit malum ad eam ordinare aliquid perfectius. 10. Solvitur quinta ratio dubitandi.-Ad quam virtutem pertineat detestatio peccati propter gehennam. - Denique circa quintam rationem laborant aliqui in explicando a qua virtute procedat hic actus. Et aliqui censent non esse necessarium ut ab aliqua virtute procedat, quia est (inquiunt) imperfectus talis actus; virtutes autem sunt propter actus perfectos. Sed hoc non recte dicitur, tum quia ille actus, ut dixi, non est imperfectus privative, sed negative tantum, id est, non tam perfectus sicut contritio; virtutes autem etiam sunt ad hujusmodi actus imperfectos; alioqui una sola charitas esset nobis infundenda; tum etiam quia ille actus supernaturalis est, cum sit sufficiens dispositio ad gratiam cum sacramento, ut sensit Concilium Tridentinum; quod propterea dixit talem actum esse ex motione Spiritus Sancti; actus autem supernaturalis, ut debito modo fiat, requirit habitum, et consequenter virtutem a qua eliciatur. Alii ergo tribuunt illum actum dono timoris. Sed non recte, tum quia dona, ut distinguuntur a virtutibus, non sunt ad ordinarium modum operandi, sed extraordinarium ex singulari motione Spiritus Sancti; hic autem actus pertinet ad communem modum operandi virtutem humano modo; tum etiam quia donum timoris, juxta rectam ejus interpretationem, respondet virtuti temperantiæ, et solum in ea materia operatur; hic autem actus universalior est. Dicendum ergo est, juxta principia a nobis supra posita, hunc actum pertinere ad virtutem spei; nam ejusdem principii est amare aliquod bonum, et odio habere contrarium malum; cum ergo hic actus fundetur potissime in timore gehennæ, quæ directe opponitur vitæ æternæ, quam spes intendit, fit, ut hujusmodi actus ad eamdem virtutem pertineat, et eamdem supernaturalitatem habeat. Et ita etiam obiter intelligitur, quomodo in peccatoribus maneat sufficiens principium hujus actus; quia cum fide spes etiam in illis permanet. An attritio ob fœditatem peccati supernatura

lis sit.

11. Ratio dubitandi. Quorumdam responsio. -- Reprobatur. - Circa secundum punctum, de attritione ob fœditatem peccati, quo modo supernaturalis sit, ratio dubitandi esse potest, quia quælibet virtus acquisita potest

detestari peccatum sibi contrarium, quatenus tale est; hoc autem est detestari illud propter intrinsecam et specificam turpitudinem ; in hoc ergo nihil est supernaturale. Aliqui solum respondent, actus morales, etiam naturales, posse interdum fieri ex peculiari auxilio gratiæ, et tunc habere supernaturalitatem solum in ordine ad auxilium, eam vero sufficere ut talis actus sit dispositio ad gratiam. Hæc tamen responsio nobis probari non potest; nam si considerentur quæ dixi de actu pœnitentiæ in communi, ea locum habent etiam in hoc actu; quia si non sit supernaturalis in suo esse, non erit auxilium gratiæ simpliciter necessarium ad illum, licet dari possit. Item, quia quamvis esse possit ex gratia excitante, non vero proprie ex conconcursu supernaturali; dispositio autem ad gratiam ex necessitate postulat utrumque auxilium; imo et esse supernaturale, ut sit ejusdem ordinis. Item fieri posset, ut actus ex se æque perfectus in uno esset dispositio, et non in alio, solum propter habitudinem ad extrinsecum auxilium, quod ibi inconveniens reputavimus; et ita possunt accommodari alia argumenta ibi facta. Quapropter supponenda est doctrina D. Thomæ de virtutibus moralibus per se infusis, quæ secundum substantiam suam et speciem distinguuntur a virtutibus acquisitis; quibus necesse est assignare aliquod motivum supernaturale, in quo proxime fundentur; quia species virtutis sumitur ex motivo, et ideo esse debet proportionatum.

12. De qua attritione ex fœditate peccati loquatur Concilium.-Ex illo ergo motivo, quod in unaquaque virtute morali per se infusa reperitur, procedit hæc attritio. Hujusmodi autem motivum in unaquaque virtute sumendum est per conformitatem ad regulam et rationem supernaturalem in propria materia; nam in universum ratio virtutis moralis consistit in hoc, ut in materia morali operetur secundum conformitatem ad rectam rationem. Unde, quando illa conformitas sumitur per comparationem ad meram rationem naturalem, virtus est acquisita, cujus actus tam in prosccutione boni honesti in tali materia, quam in detestatione mali oppositi, naturalis est. Quando vero illa conformitas sumitur per comparationem ad revelatam regulam, et ad rectam rationem ut elevatam ad supernaturalem ordinem, tunc virtus est infusa, et actus ejus, tam in prosecutione boni quam in fuga mali, supernaturalis est. Et hæc est attritio, quam secundo loco posuit Tridentinum.

« PredošláPokračovať »