Obrázky na stránke
PDF
ePub

-

13. Ratio dubii. Primo. Secundo. Tertio. Superest dicendum de tertio puncto, scilicet de sufficientia divisionis. Et ratio duhii est, primo, quia illa detestatio peccati, quæ ex motivo justitiæ, seu ex specifica ratione pœnitentiæ, sub neutro illorum membrorum comprehenditur; et tamen, cum contritio non sit, ut supra dictum est, necesse est ut sit attritio. Secundo, potest esse detestatio peccati ex amore vitæ æternæ, quæ non erit contritio, et tamen sub illis membris non comprehenditur. Tertio, potest esse detestatio ex timore aliarum pœnarum præter gehennæ, quæ etiam videtur esse diversæ rationis a prædictis.

Dubitatio de sufficientia divisionis attritionis. qualitas illa, et injuria, quam constituit peccatum in ordine ad Deum, quædam ejus deformitas est, ob quam peccatum est detestabile, quamvis non sit suprema ratio detestandi illud. Ad secundam Durandus in 4, d. 17, q. 2, dicit illum actum esse contritionem; verius tamen Soto affirmat esse attritionem, quia est ex amore concupiscentiæ; sicut operari bonum intuitu mercedis, etiam vitæ æternæ, ex vi talis objecti non est opus charitatis, sed spei, seu amoris concupiscentiæ. Dico igitur attritionem illam comprehendi sub illa quæ est ex metu gehennæ; nam, ut sæpe dixi, amor et timor, cum proportione sumpti, connexi sunt; et ideo perinde est fugere peccatum ex amore consequendi æternam vitam, et ex timore amittendi illam. Imo vix unquam ille amor generat hanc detestationem, nisi intercedente illo timore; et ideo dixi ad eamdem virtutem pertinere. Ad tertiam Vega, lib. 12 in Tridentinum, cap. 14, concedit detestationem ob melum aliarum pœnarum esse attritionem, et contineri sub primo membro; nam Concilium utrumque conjunxit, scilicet, ex metu gehenne et poenarum. Quæ sententia vera erit, si intelligamus illum timorem non esse mere humanum et naturalem, sed divinum et supernaturalem. Itaque, quamvis pœnæ temporales sint, si tamen considerentur ut inflictæ a Deo, et ut nobis indicant iram ejus, et quodammodo inchoant divinum supplicium nisi emendemur, sub ea ratione possunt movere ad supernaturalem attritionem, quæ optime reducitur ad illam, quæ est ex metu gehennæ; sicut sperare a Deo bona temporalia sub aliqua habitudine ad vitam æternam, seu ad specialem vel supernaturalem Dei providentiam, ad virtutem spei pertinet.

11. Pars affirmativa probatur. - Dicen dum vero breviter est partitionem esse sufficientem. Neque enim Concilium, cum generalem doctrinam tradat, aliam omisisset, si daretur. Et ratio breviter reddi potest, quia peccati detestatio est de illo quatenus malum est, vel mali causa. Hoc posteriori modo detestatur peccatum illa attritio, quæ est ex metu pœnæ, quia detestatur culpam, quatenus est causa pœnæ; omnis vero alia detestatio, quæ est de peccato quatenus in se malum est, et non est propter supremam malitiam, quæ in ipso est, seu propter Deum ipsum secundum se, dicitur esse attritio de peccato propter fœditatem ejus. Vel aliter (et fere in idem redit) duplex tantum est malum, pœnale scilicet vel morale; aut ergo detestatio est propter malum pœnæ, et sic constituit primum genus attritionis; aut est propter malum culpæ, quatenus contraria est ipsi bono divino secundum se, et amori ejus; et hæc transcendit limites attritionis, nam est vera contritio; aut est quælibet alia malitia moralis inventa in peccato, quatenus discordat a regula rationis, et hæc generaliter dicitur esse propter fœditatem peccati, et constituit aliud membrum attritionis, quod gene ricum est, et varias attritiones sub se continet juxta varias difformitates, quæ vel in diversis peccatis, vel in eodem secundum diversas rationes et habitudines inesse possunt.

15. Satisfit rationibus dubitandi. -Unde ad primam rationem dubitandi concedimus illam detestationem, per se ac præcise sumptam, esse solum attritionem; id enim recte colligit argumentum ex doctrina superius data. Comprehenditur tamen illa attritio sub illa, quæ est ob fœditatem peccati; nam inæ

SECTIO III.

Utrum attritio possit fieri contritio.

[ocr errors]

1. Attritio non potest fieri contritio. - Non est idem attritum fieri contritum, et attritionem fieri contritionem. Hæc quæstio est celebris apud Scholasticos, et multa circa illam scribunt; nobis autem vix aliud necessarium est, quam ex omnibus dictis conclusionem inferre. Dicendum ergo est, proprie et in rigore loquendo, attritionem non posse fieri contritionem. Ita D. Thom. in 4, d. 17, q. 2, artic. 1, questiunc. 3, et habetur in Additionibus, q. 1, art. 3; Alens., 4 p., quæst. 74, memb. 3 et 4; Richardus, ead. d. 17, art. 1, q. 2; Gabr., d. 16, art. 3, dub. 1; Medina, tract. 1 de Poenit.,

q. 5, et alii communiter. Ut autem hoc probemus, advertendum est, aliud esse attritum fieri contritum, seu ex attrito contritum, aliud vero attritionem fieri contritionem. Nam primum, si in rigore et proprietate sumatur, significat mutationem subjecti transeuntis a forma imperfecta ad perfectam, seu ab uno statu ad alium; non vero significat diversos status seu gradus ejusdem formæ, quod in secunda locutione explicatur, ut etiam ex philosophia constat. Ideo enim recte dicitur ex frigido fieri calidum, non tamen frigus fieri calorem; at vero recte dicimus calorem remissum fieri intensum. Illa ergo prima locutio, in præsenti materia, verissima est et valde usitata, quamvis duplicem possit habere sensum infra explicandum. Alteram locutionem dicimus et impropriam, et in rigore falsam esse. Ratio est, quia attritio el contritio sunt actus essentialiter differentes; ergo unus non potest fieri alius, seu transmutari in alium.

Quatuor modi, quibus intelligi potest attritio

nem fieri contritionem, rejiciuntur.

2. Ut veritas hæc magis patefiat, adverto quatuor modis posse dici attritionem fieri contritionem. Primo, per additionem alicujus perfectionis accidentalis, quæ in codem actu fiat; et hoc modo opinati sunt Scotus, Cajetanus, et alii, qui ad rationem contritionis requirunt peculiarem quamdam perfectionem accidentalem, ut intensionem, vel durationem actus, vel quid simile. Hæ tamen sententiæ satis a nobis improbatæ sunt. Hoc igitur modo non potest attritio fieri contritio, quia nullum est tale accidens, sine quo actus sit attritio, et illo addito jam sit contritio; quod satis probatum est.

3. Secundus modus. Secundus modus esse potest juxta opinionem aliquorum Theologorum, qui putant actus morales etiam interiores voluntatis posse transire ab una specie in aliam, manente eadem substantia, seu entitate actus circa idem materiale objectum, etiamsi proxima motiva illorum actuum diversa sint; ut actum voluntatis elicitum ex virtute misericordiæ, quo aliquis vult dare eleemosynam propter sublevandam miseriam proximi, posse mutari, et fieri actum vanæ gloriæ, si mutetur motivum, et homo velit illum eumdem actum, ut videatur ab hominibus; tunc enim aiunt in voluntate eumdem actum manere entitative, solumque mutari species morales.

4. Fundamentum. Refellitur. Fundamentum hujus doctrina est, quia hæ species morales actuum humanorum supponunt naturalem aliquam et physicam speciem, in qua fundentur, et ideo possunt variari circa eumdem actum retinentem eamdem speciem naturalem. Nec desunt qui hanc doctrinam extendant ad actus intellectus. Aliqui enim dixerunt, eumdem actum, qui prius erat opinionis, adveniente demonstratione fieri actum scientiæ. Verumtamen doctrinam hanc et generatim sumptam, et ad præsentem quæstionem applicatam, falsam esse existimo; quia in actibus interioribus voluntatis, species illa, quæ sumitur ex objecto formali proxime movente, est non tantum moralis, sed etiam physica, naturalis et entitativa ipsius actus; nam hæc duo non repugnant. Idem enim actus interior secundum suam realitatem libere fit, et tendit in tale objectum, et ex libertate denominatur moralis, et ex tendentia ad objectum habet suam realem speciem et naturam. Quod enim Aristoteles dixit, potentiam per actus, et actus per objecta specificari, etiam in his actibus verum habet, cum sit eadem ratio in illis, quæ est in reliquis.

5. Præterea tales actus secundum entitates suas essentialiter sunt actus; ergo etiam essentiales species, et reales, seu physicas habent ex objectis; sed non habent illas ex objectis materialibus tantum, tum quia hoc commune est omnibus habitibus et actibus, tum etiam quia materiale objectum indifferens est, ut circa illud versetur actus, verbi gratia, justitiæ, aut liberalitatis, vel etiam actus naturalis, aut supernaturalis; ergo per se non sufficit, ut det actui ultimam speciem, nisi addatur objectum formale seu motivum. Imo si res attente consideretur, nullus actus voluntatis versari potest circa tale objectum materiale præcise sumptum, quia, ut sic, neque ut bonum, neque ut malum consideratur. Unde etiam intellectus circa tale objectum materiale versari potest; ergo necesse est ut sub aliqua ratione boni tale objectum suma. tur, ut possit dare speciem actui voluntatis ; ergo illa species, quæ sumitur ex proxima ratione boni moventis voluntatem, est essentialis tali actui, et entitati ejus. Quocirca in præsenti materia actus charitatis essentialiter in entitate sua talis est, et similiter actus spei. Unde, sicut in naturalibus non potest una qualitas mutare suam speciem essentialem, et transire in aliam, cadem numero ma

neus; est enim aperta repugnantia, cum, ablata essentia, omnino destruatur res, neque enim hæc a parte rei distinguuntur; ita ficri non potest, ut proprius actus spei transcat in charitatis speciem, vel e converso. Eodem autem modo comparantur attritio et contritio; nam sunt actus pertinentes ad virtutes specie et essentia diversas; contritio enim est actus elicitus a charitate, ut supra explicavi; attritio vero, aut est a virtute spei, vel ab aliqua virtute morali; ergo fieri non potest ut illo modo transeat ab una specie in aliam.

6. Et confirmari potest in ipsis habitibus, qui etiam sunt morales, et simul habent suas species reales ita distinctas, ut non possit idem habitus ab una in aliam transmutari; ergo idem est de actibus; sunt enim proportionati habitus. Et ita responsum est ad fundamentum alterius opinionis. Nam esse morale et naturale in eodem actu non repugnant, et consequenter nec species moralis et naturalis; imo intelligi non potest in interiori actu voluntatis, quænam species illa sit, quæ naturalis vocatur, et non moralis; nam sccundum illam etiam actus est liber, et tendit in objectum per rationem propositum; hoc autem addit illa denominatio, qua actus voluntatis vocatur moralis.

7. Tertius modus. Tertius modus, quo attritio potest fieri contritio, est per additionem alicujus actus exterioris, sine quo non censetur homo facere quantuin potest et tenetur, ut se ad gratiam disponat. Quem dicendi modum invenio apud Victoriam, in relect. 1 de Potest. Eccles., q. 2, n. 9, quem sequitur Ledesm., 2, p. 4, q. 20, art. 1. Ubi ait fieri posse, ut aliquis habeat dolorem de omnibus peccatis suis, quatenus sunt contra Deum, et quod non habeat contritionem, solum quia non tollit aliquam occasionem proximam peccandi, vel quia non restituit quod debet; et tamen si hoc postea exequatur, quamvis dolor ejus non crescat, neque mutetur, jam sit vera contritio ; quam sententiam nulla ratione confirmat. Videtur autem fundamentum esse, quia nemo potest disponi ad gratiam, nisi prius impleat quod implere tenetur; qui autem hoc facit, et alioqui dolet, jam sufficienter disponitur.

8. Improbatur. Hanc vero sententiam falsam esse opinor, et vix posse intelligi. Interrogo enim, an ille homo, qui dolere dicitur propter Deum de omnibus peccatis suis, teneatur restituere, vel occasionem tollere in

po

illo momento, et pro illo eodem instanti, in quo dolet; vel non ita urgeatur tali præcepto, sed possit postea illud implere. Si hoc posterius dicatur, nihil obstabit contritioni, etiamsi præceptum statim pro eodem instanti executioni non mandel; quia illud non est peccatum, cum obligatio præcepti non ita urgeat, et alioqui ad contritionem habendam sufficiat propositum implendi præceptum pro co tempore, pro quo obligaverit; si ergo ille dolor habet omnia requisita ad contritionem præter illam exteriorem executionem talis præcepti, revera est contritio, et sufficiens dispositio ad gratiam. Neque oberit, quod talis homo stea non restituat, vel occasionem tollat, nam præsens contritio non pendet ex futuro contingente, sed ex præsente proposito; quod si postea homo mutetur, vel non exequatur, peccabit denuo, et amittet gratiam per priorem contritionem comparatam. Si vero dicatur obligationem implendi tale præceptum urgere pro eodem instanti, pro quo homo dolet, impossibile est, ut ille dolor sit de omnibus peccatis, et quod postea sit contritio, nisi in se ipso mutetur et crescat. Probatur, quia ille homo actualiter peccat pro illo instanti, quia non facit quod pro tunc tenetur; quomodo ergo potest habere in eodem instanti actualem et efficacem dolorem de omnibus peccatis?

9. Erasio. Responsio. Dici potest illum teneri ad id faciendum statim, non tamen advertere pro tunc ad hujusmodi obligationem, et ideo posse habere verum dolorem, qui ob illum defectum non attingat perfectionem contritionis. Sed contra hanc responsionem proportionale militat argumentum ; quia vel illa inadvertentia est mere naturalis, et inculpabilis, et sic præsens obligatio nihil obstabit, quominus absque illius executione possit haberi vera contritio, quia illa inadvertentia omnino excusat. Unde ita se habet ille homo, ac si pro tunc non teneretur; et sufficict illi propositum servandi omnia mandata, cum primum humano modo occurrerint, id est, cum morali advertentia. Si vero illa inconsideratio fuit culpabilis, et ex negligentia gravi, fieri non potest, ut cum illa simul existat ellicax dolor de omnibus peccatis, quia offensa Dei sunt: tum quia actualiter homo tum peccat, et de illo non dolet; tum etiam quia, cum talis dolor formaliter vel virtute includat absolutum propositum non peccandi, ficri non potest, ut cum illo actu simul existat gravis negligentia rei necessa

riæ ad salutem, et ad vitandam gravem Dei et de hac, quæ propriissima est, locuti sumus offensam pro codem instanti.

10. Objectiuncula solvitur. - Quapropter fieri non potest, ut per solam actionem exteriorem idem dolor internus, qui antea non erat contritio, incipiat esse contritio; sed vel ille dolor, qui antea jam erat contritio, incipit exterius operari, quod prius forte debuerat, sed homo non adverterat; vel dolor, qui prius fuerat imperfectus et inefficax, postea perficitur, et substantialiter mutatur. Quod optime confirmatur, quia dispositio ad gratiam non consistit in exteriori actu, sed in interiori; ergo fieri non potest, ut per solam additionem exterioris actus consummetur talis dispositio. Dices, exteriorem actum non addi sine aliquo interiori, scilicet voluntate illum efficiendi. Sed contra, quia hinc concludimus ipsum actum interiorem debere mutari, aut non esse necessariam illam voluntatem ad veram contritionem, quia sufficiet propositum sic operandi, cum primum occurrerit illa obligatio cum sufficienti advertentia ad illam.

Quartus modus.

11. Quartus et ultimus modus hujus mutationis esse potest per additionem alicujus actus interioris; ut, verbi gratia, si homo prius habeat dolorem de peccatis ex mera virtute pœnitentiæ absque ullo actu elicito charitatis, ille erit tantum attritio, ut supra dictum est; si vero ultra hunc actum addat alium amoris Dei super omnia, in quem referat illum eumdem dolorem, ille incipiet esse contritio, quia jam est dolor de peccato propter Deum summe dilectum; ergo hoc modo potest attritio fieri contritio. In quo (ut tollatur quæstio de nomine) certum est illum hominem manere sufficienter dispositum ad gratiam, ut argumentum probat; quod ita verum esse censeo, ut illi homini non maneat obligatio habendi, vel procurandi postea perfectiorem dolorem. Quod fortasse non ita esset, si ille dolor fuisset tantum ob metum gehennæ, vel ob inferiorem aliam rationem; ille enim excedit in hoc, quod est verus actus justitiæ, et pœnitentiæ virtutis, et detestatio injuriæ divinæ, quatenus talis est. Et ideo ex parte doloris sufficit, si adsit etiam amor sufficiens.

12. Contritio duplex. Hoc autem in re posito, quæstio videtur de nomine, an illa dicenda sit vera contritio, necne. Possumus autem distinguere duplicem contritionem, unam propriam, quæ est per simplicem actum doloris in se virtute includentis amorem;

hactenus, et nulla attritio potest in talem contritionem mutari, et de hac procedunt rationes superius factæ. Alio tamen modo latiori potest vocari contritio, quæ composita est ex pluribus actibus, dolore, scilicet, et amore; et in hac significatione potest illa vocari contritio. Si quis tamen advertat, quod etiam supra Medina insinuavit, etiam in hoc sensu attritio non fit contritio, sed ex priore attritione cum sequente amore coalescit quidam contritionis modus. Nam prior dolor nunquam est ipse contritio, sed aggregatum illud seu compositum ex dolore et amore appellatur talis contritio. Quod patet, quia non alia ratione sic vocatur, nisi quia est formalis dispositio sufficiens ad gratiam et remissionem peccati; sed prior actus nunquam fit sufficiens dispositio, sed ex illo cum amore consurgit; ergo non prior actus solus, sed dispositio ex utroque constans dicetur contritio.

13. Medina dictum. Addit vero Medina supra ex Alensi, licet attritio non possit fieri contritio, posse tamen extrinsece participare honestatem contritionis per relationem extrinsecam, seu imperium; quod etiam dici posset de contritione respectu attritionis. Quod declaratur breviter ex principiis 1. 2, quia actus unius virtutis potest imperare actum alterius, vel referre in objectum suum tanquam in finem illi extrinsecum, a quo habeat speciem accidentalem, quomodo eleemosyna, verbi gratia, potest imperari a pœnitentia, etc.; sic ergo esse potest in proposito; est enim eadem ratio. Et exemplis facile patet; potest enim quis, ex intentione satisfaciendi Deo pro culpa commissa, imperare sibi detestationem vel dolorem propter pœnas inferni; aut ex odio offensæ divinæ, ut sic, imperare sibi detestationem seu odium ipsius malitiæ peccati propter turpitudinem ejus; et e contrario ex intentione fugiendi poenas inferni potest sibi imperare veram contritionem tanquam medium ad finem necessarium. An vero hujusmodi accidentalis specificatio sit aliquis modus intrinsecus actui imperato per additionem alicujus realitatis quasi partialis, an vero sit denominatio extrinseca ab actu imperante, sicut est respectu actus exterioris, disputatur in prima secundæ ; utrumque enim est probabile.

[blocks in formation]

pertinere ad modum loquendi; simpliciter tamen negatur, tum quia attritio et contritio significant proprie actus elicitos per modum intentionis, seu voluntatis absolutæ, quæ ex proximo objecto suo speciem sortitur; sicut actus temperantiæ, quamvis imperari possit a charitate, non dicitur simpliciter fieri actus charitatis, sed, cum addito, actus imperatus a charitate; sic in proposito solum dici poterit attritio, verbi gratia, imperari a contritione. Tum etiam quia quamvis idem actus, qui est attritio, intelligatur accidentaliter participare honestatem contritionis, ita ut ex illa cum aliquo addito fiat contritio, in quo sensu proprie versatur hæc quæstio, et affirmatur ab auctoribus citatis, attritionem posse fieri contritionem; quod nos negamus eodem sensa; sed tota ratio attritionis supponitur, seu substernitur quasi materiale subjectum, et illi intelligitur addi accidentaliter honestas contritionis secundum quamdam participatio

nem.

15. Multis modis homo fit ex attrito contritus. Atque ex his tandem intelligitur, variis modis dici hominem proprie ex attrito fieri contritum. Primo propriissime, quia mutat dolorem ex imperfecto in perfectum. Secundo minus proprie, quia dolori imperfecto addit amorem. Tertio latissime, quia sine mutatione actus illi infunditur gratia et charitas, ut in sacramentis fit; tunc enim solum dicitur homo fieri ex attrito contritus, quasi æquivalenter, seu quoad ultimum effectum contritionis, qui est gratia et remissio peccati.

DISPUTATIO VI.

DE ACTU EXTERIORI PŒNITENTIÆ.

Quoniam materia proxima virtutum moralium sunt aliqui humani actus, ideo semper præter actus, quos immediate cum voluntate eliciunt, qui proprie dicuntur interiores respectu illarum, habent alios actus, quos imperant, seu ad quos eliciendos alias potentias seu virtutes movent, qui dicuntur exteriores respectu earundem. Et ideo, cum hactenus explicuerimus interiores actus pœnitentiæ, qui ab ea proprie eliciuntur, superest ut de exterioribus dicamus, quæ res brevior est, et facilior; tamen propter materiæ complementum, non potuit omnino prætermitti. Dicam ergo breviter qualis, et quotuplex hic actus sit.

SECTIO I.

Utrum virtus pœnitentiæ habeat aliquem actum exteriorem sibi proprium, et per se honestum.

1. Qui dicantur late actus exteriores panitentiæ. - Actus exterior virtutis quadam generali ratione dici potest omnis ille, qui non est elicitus a tali virtute, sed tantum imperatus. Talis enim actus aliquo modo est extra talem virtutem quoad propriam et per se efficientiam ejus. Et hoc sensu habet virtus pœnitentiæ actus exteriores, non solum in aliis potentiis, sed etiam in ipsa voluntate. Quod explicatur in propria et specifica virtute poenitentiæ, et inde potest facile ad quamlibet applicari. Juxta illum ergo loquendi modum, actus ipse charitatis, quatenus a virtute pœnitentiæ imperari potest, et in suum affectum ordinari, est illi exterior; et multo magis actus intellectus interioris confessionis, seu recognitionis peccatorum; et actus etiam partis sensitivæ, sive sit directe imperatus, sive volitus ad satisfaciendum, sive sit concomitanter, sive consequenter excitatus propter naturalem sympathiam potentiarum ejusdem animæ corpori conjunctæ. Hæc vero tam generalis usurpatio actus exterioris non est adeo usitata, præsertim quoad illos actus, qui in ipsa voluntate manent; alii enim facilius illam denominationem recipiunt.

2. Qui sunt actus exteriores pœnitentiæ proprii. - Propriissimo vero, et usitato modo actus exteriores vocantur, qui per exteriores facultates corporis exercentur. Et hoc etiam modo constat hanc virtutem habere exteriores actus; quia etiam hic actus externus potest esse accommodatus ad proprium munus, et officium pœnitentiæ; unde potest imperari a voluntate ex motivo ejus, atque adeo mediante ipsa virtute. Hac igitur ratione pertinebit ad illam, ut actus externus ejus. Solum est circa hoc advertentum duplex esse munus hujus virtutis. Primum est expellere, et omnino expiare peccatum commissum; secundum est, cavere futurum. Et ad utrumque potest uti externis actibus; nam respectu futurorum pertinet ad hanc virtutem tollere omnes peccatorum occasiones, præsertim proximas et morales. Item moderari affectus, quantum possunt ad peccatum inducere. Huc etiam spectat restitutio, quam Theologi tribuunt pœnitentiæ, saltem imperanti, et proprie non spectat ad satisfactionem commissi peccati, sed ad ablutionem ipsius peccati,

« PredošláPokračovať »