Obrázky na stránke
PDF
ePub

riorem sibi proprium, cliam priori modo, quia licet sit virtus specialis essentialiter, tamen causaliter, ut supra dixi, est quodammodo universalis, et ideo universalem habet materiam, licet sub propria et speciali ratione illam attingat.

Dubium, an actus proprii pœnitentiæ sint honesti?

seu continuationem ejus, quæ esset in retinenda re aliena. Unde hujusmodi actus, qui respiciunt futurum, proprie imperantur ex motivo quasi secundario, quod est satisfacere pro pœna temporali debita ratione talis peccati, ad quem finem potissime ordinantur corporis afflictiones. Aliquando vero possunt imperari hujusmodi actus, etiam ex primario. motivo, nimirum ad impetrandam a Deo veram cordis conversionem, qua deleatur culpa 4. Ex quo facile expeditur ultimus punctus commissa; et hoc modo inter alios dicitur in hujus quæstionis de honestate horum actuum. Scriptura eleemosyna redimere peccatum, Et ratio dubii esse poterat, quia actus maxiquia est aptissimum medium ad impetrandam me proprii hujus virtutis inferunt nocumena Deo veram contritionem. Ad quod etiam tum corpori, et ideo videntur esse et rationi, plurimum juvat oratio, et alii actus pietatis, et naturæ contrarii. Propter quod aliqui hæqui omnes sub hac ratione ad hanc virtutem retici generaliter damnarunt omnes hos actus, pertinent. præsertim jejunia, et alias corporis afflictiones. Alii vero peculiariter reprobant hos Dubium, an pœnitentia habeat proprium actum actus, quatenus fiunt ex pœnitentia, quia

exteriorem.

3. Hinc vero nascitur dubium tactum in secunda parte tituli sectionis, quia hinc sequitur, hanc virtutem nullum habere proprium actum exteriorem, neque immediate ab ipsa sola imperatum; quod videtur inconveniens, cum ipsa sit virtus moralis et specialis, quæ propriam et specialem debet habere materiam. Respondendum autem breviter est, duobus modis posse dici actum exteriorem proprium alicujus virtutis. Primo et actu, et potestate, scilicet, quia ab illa sola, et a nulla alia imperari potest. Et hoc modo concedimus sequelam, nam omnes actus exteriores, qui huic virtuti possunt attribui, possunt etiam ab aliis imperari; imo, regulariter loquendo, immediatius pertinent ad alias virtutes, ut restitutio ad justitiam, eleemosyna ad misericordiam, jejunium ad temperantiam, et sic de aliis. Alio autem modo potest actus exterior dici proprius alicujus virtutis, vel secundum actualem motionem, et imperium, vel secundum aliquam proprietatem, ratione cujus est magis accommodatus illi virtuti, quam aliis. Et hoc modo possunt hi actus exteriores dici proprii pœnitentiæ, vel quia ipsa per se est sufficiens ad imperandos illos sine interventu aliarum specialium virtutum, et quando sic imperat. illi actus erunt proprii ejus, id est, solam illius honestatem actualiter participantes; vel etiam sunt isti actus proprii pœnitentiæ, quatenus dolorem et afflictionem. inferunt, nam hæc proprietas talium actuum est maxime accommodata ad finem pœnitentiæ, qui est satisfacere pro peccato. Neque est necesse, ut hæc virtus habeat actum exte

cum negare non possint esse utiles ad alias virtutes, ut ad castitatem, et similes, negant posse licite exerceri ex fine pœnitentiæ, quoniam venia peccati non ex nostris operibus, sed ex sola Dei misericordia expectanda est. Sed contra primum errorem agendum est in materia de Jejunio, et videri potest Bellar., lib. 2 de Bonis operibus, c. 11, et l. 4 de Pœnit., c. 3. Nobis sufficit testimonium Pauli, 1 ad Corin. 9: Castigo corpus meum, etc. Contra secundum errorem dicendum est infra in materia de Satisfactione. Nunc sufficiunt etiam frequentes exhortationes Scripturæ ad hujusmodi actus, etiam quatenus pœnitentiæ sunt, ut Joel. 2, Job ult., Matth. 11, et alias sæpe. De quo etiam extat definitio Tridentini, sess. 14, can. 13. Sunt ergo hi actus per se honesti.

[ocr errors]

5. Dupliciter actus exterior potest esse honestus. Quomodo actus exteriores pænitentiæ dicuntur honesti.—Est autem advertendum duobus modis posse intelligi actum exteriorem esse per se honestum. Prim›, quia ita habet intrinsecam honestatem, ut nulla ratione possit male fieri. Et hoc modo nullus est actus exterior proprie dictus, id est, ex iis qui per corpus exercentur, qui hoc modo sit honestus; quia cum non habeat in se honestatem formalem, sed objectivam tantum, potest a voluntate exerceri, non propter honestatem ejus, sed propter alium finem extrinsecum non bonum; et tunc talis actus, prout in re ipsa exercitus, malus est, etiamsi alias ex genere suo bonus videatur. Alio ergo modo potest dici actus exterior per se honestus, quia in se habet sufficienter,

unde honeste appeti et fieri possit, etiam si ab extrinseco fine honestatem non mendicet. Et hoc modo dicuntur actus, ut ad pœnitentiam pertinentes, per se honesti, quia ex se habent proportionem sufficientem cum proprio motivo et objecto pœnitentiæ, quod honestum est. Neque inferunt grave nocumentum, si prudenter fiant, ut fieri debent; neque etiam tenetur homo jure naturæ omnia incommoda corporis vitare; sed honestissime potest illud affligere, et aspere tractare, quantum ad virtutem vel perfectionem ejus oportuerit, de quo videri potest Victor. in relect. de Temperantia. Quomodo autem ex nostris operibus expectare possimus remissionem culpæ, aut pœnæ, tractatur late in materia de Gratia. Primo enim, ac præcipue hoc tribuendum est gratiæ; nostris autem operibus ab illa manantibus in suo genere; remissio enim culpæ solum est ex misericordia Dei respiciente nostrum actum, ut dispositionem; remissio autem pœnæ temporalis, quæ fit homini jam grato, etiam est ex justitia, ut infra latius in materia de Satisfactione.

SECTIO II.

Quotuplex sit hujusmodi actus.

1. Prima divisio actuum pœnitentiæ. Hic explicabo breviter nonnullas divisiones actus pœnitentiæ, omissis his, quas D. Thomas attingit infra, q. 90, quoniam illas in commentariis illins quæstionis explicabo. Et imprimis supponenda est illa partitio, seu numeratio partium pœnitentiæ, quam probavit Tridentinum, sess. 14, c. 3, in contritionem, confessionem et satisfactionem, quæ proprie datur de partibus materialibus sacramenti; et sub ea ratione infra tractanda est. Nunc autem breviter accommodari potest ad ipsam virtutem pœnitentiæ; nam omnia illa membra possunt locum habere, etiam absque sacramento, ut de contritione satis hactenus dictum est. Nec membrum illud ad præsentem disputationem pertinet, quia contritio solum interior actus voluntatis esse potest. At vero confessio et satisfactio, tam in interiori actu quam in exteriori possunt inveniri; datur enim mentalis confessio, quæ soli Deo fit, et proprie est actus intellectus, scilicet recogitatio et recognitio peccatorum, de qua supra de recogitatione agentes, quæ est ad contritionem necessaria. De qua Psal. 31: Dixi: Confitebor adversum me. Satisfactio etiam fieri potest per interiorem actum, non solum quo

XXII.

ad culpam eo imperfecto modo, qui a nobis præstari potest per contritionem, sed etiam quoad pœnam, vel per actus ipsius voluntatis, præsertim per dolorem, vel etiam per actus intellectus, maxime per orationem.

?. In exterioribus autem actibus (quod proprie ad rem præsentem pertinet) polest inveniri confessio peccati, etiam extra sacramentum ; qualis erat illa, quam Judæi faciebant coram Joanne Baptista, dum confitebantur peccata sua; et in lege veteri, dum offerebantur sacrificia pro peccatis, fiebat sacerdoti aliqualis confessio peccati. Et nunc etiam dicunt Theologi, in articulo necessitatis, quando non est copia sacerdotis, posse peccatorem confiteri laico, non quidem sacramentaliter, sed exercendo quemdam actum virtutis poenitentiæ, qui ordinari potest vel per modum medicinæ ad curanda peccata commissa, et cavenda futura, petendo consilium, vel ad excitandam interiorem confessionem et contritionem. Denique ille actus potest etiam esse satisfactorius, quatenus poenalis est, et aftlictionem, et erubescentiam causat. Et secundum hanc rationem solum distinguitur ab externa satisfactione tanquam particulare quid a communi, scilicet, per designationem cujusdam particularis materiæ, et actus, qui propter peculiarem rationem suam distincte seu expresse numeratur.

Satisfactionis exterioris divisio.

3. Satisfactio autem exterior per varios actus exerceri potest, qui a Theologis ad tria capita revocantur, scilicet, jejunium, eleemosynam et orationem, quibus aliqui addunt restitutionem; sed non est necesse, tum quia, ut jam insinuavi, restitutio, ut sic, non fit ad satisfaciendum pro peccato commisso, sed ad tollendum statum peccati; tum etiam propter rationem, quam statim subjiciam. Illa enim tria membra non sunt ita præcise sumenda, ut per solos illos tres actus in rigore sumptos fiat satisfactio; nam certissimum est aliis etiam fieri; et ideo Concilium Tridentinum, sess. 11, canone 13, numerans illos tres actus, addit: Et per alia pietatis opera. Numerantur ergo, ut per quamdam reductionem omnes alii ad hos revocentur. Sunt enim tria genera bonorum, externorum, corporis et animæ, et per usum omnium possumus Deo satisfaccre. Eleeomosyna ergo comprehendit omnem bonum usum temporalium bonorum, jejunium bonorum corporis, oratio animæ.. 4. Item per omnem virtutem ordinamur,

8

vel ad Deum, vel ad proximum, vel quoad nos ipsos. Per hæc ergo tria possumus Deo satisfacere. Et hæc per illa tria membra significantur; nam per orationem ad Deum ordinamur, unde sub illa comprehenduntur omnes actus religionis, etiam sacrificium; et confessio ipsa, quatenus satisfactoria est, et fit in cultum Dei, sub hoc membro comprehenditur. Item actus devotionis, charitatis, et similes. Per eleemosynam ordinamur ad proximum, et ad illam revocatur omnis honestus actus, qui ad alterum tendit, et, ut pœnalis est, potest esse satisfactorius. Per jejunium bene disponitur homo in se ipso, et sub illo comprehenduntur omnes corporis afflictiones, imo et passiones omnes extrinsecus illatæ, et patienter susceptæ; ac denique omnes actus virtutum, quibus homo suos affectus moderatur. Potest etiam illa trimembris divisio accommodari ad illam trimembrem divisionem peccatorum, quæ est apud Joann., 1 Can., c. 2, scilicet, de concupiscentia carnis, cui opponitur jejunium, et concupiscentia oculorum, cui opponitur eleemosyna, et superbia vitæ, quam frangit oratio. Et hæc de his duabus divisionibus.

Aliæ divisiones actuum pænitentiæ.

5. Tertia divisio exterioris pœnitentiæ esse potest, quod alia requiritur ante baptismum et alia post baptismum. Quarta esse potest, quod post baptismum, alia est mortalium, alia venialium peccatorum. Quas virtutes tradidit Augustinus; et eas exponens D. Thomas infra, q. 90, art. 4, dicit pertinere ad pœnitentiam, ut est virtus; propter quod earum expositio videri posset ad hunc locum pertinere; tamen quia commodius id fiet in commentario illius articuli, usque ad illum locum differenda est. Alia item divisio hic dari posset de pœnitentia exteriori secreta, vel publica; communi, vel solemni. Sed satis constat hæc omnia membra solum accidentaliter differre, quod attinet ad rationem virtutis; solumque posset in illa partitione desiderari, quando expediat hoc vel illo modo externam pœnitentiam agere, vel an possit esse debitum agendi potius pœnitentiam publicam, quam secretam, vel e converso. Sed hæc dicentur commodius infra agendo de præcepto, et de sacramento poenitentiæ. Item tractari hic posset de ritu solemnis pœnitentiæ; sed hic ritus prout pertinere posset ad sacramentalem pœnitentiam, jam non est in usu, et ideo ritus ejus omitti a nobis posset;

infra tamen suo loco illum attingemus, et videri potest Bellarmin., lib. 1 de Pœnitent., cap. 21 et 22; ut vero est in usu, non spectat ad pœnitentiam voluntariam, de qua agimus, sed ad pœnam et vindictam, quam per publicam Ecclesiæ potestatem nonnulli peccatores interdum agere, vel potius sustinere coguntur.

ARTICULUS II.

Utrum pœnitentia sit specialis virtus1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pœnitentia non sit specialis virtus. Ejusdem enim rationis videtur esse gaudere de bonis prius actis, et dolere de malis perpetratis. Sed gaudium de bono prius facto non est specialis virtus, sed est quidam affectus laudabilis ex charitate proveniens, ut patet per August., 14 de Civit. Dei 2; unde et Apostolus, primæ ad Corinth. 13, dicit, quod charitas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Ergo pari ratione nec pœnitentia, quæ est dolor de peccatis præteritis, est specialis virtus, sed est quidam affectus ex charitate proveniens.

2. Præterea, quælibet virtus specialis habet materiam specialem; quia habitus distinguuntur per actus, et actus per objecta. Sed pœnitentia non habet materiam specialem; sunt enim ejus materia peccata præterita circa quamcunque materiam. Ergo pænitentia non est specialis virtus.

3. Præterea, nihil expellitur nisi a suo contrario. Sed pænitentia expellit omnia peccata. Ergo contrariatur omnibus peccatis. Non ergo est specialis virtus.

Sed contra est quod de ca datur speciale legis præceptum, ut supra habitum est 3.

Respondeo dicendum, quod (sicut in secunda parte habitum est ) species habituum distinguuntur secundum species actuum. Et ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum virtutis. Manifestum est autem, quod in pœnitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet, operari ad destructionem peccati præteriti, in quantum est Dei offensa; quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesse est ponere quod pænitentia est specialis virtus.

14, d. 14, q. 1, a. 1, q. 2, 3 et 4. 2 C. 7, a medio, tom. 5. 3 Q. præced., art. 5 et 7. 41. 2, q. 54, art. 1, ad 1, et art. 2.

Ad primum ergo dicendum, quod a charitate derivatur aliquis actus dupliciter. Uno modo, sicut ab ea elicitus. Et talis actus virtuosus non requirit aliam virtutem, præter charitatem, sicut diligere bonum, gaudere de co et tristari de opposito. Alio modo, aliquis actus a charitate procedit, quasi a charitate imperatus. Et sic, quia ipsa imperat omnibus virtutibus (utpote ordinans eas ad finem suum), actus a charitate procedens potest etiam ad aliam specialem virtutem pertinere. Si ergo in actu penitentis consideretur sola displicentia peccati præteriti, hoc immediate ad charitatem pertinet, sicut et gaudere de bonis præteritis. Sed intentio operandi deletionem peccati præteriti requirit specialem virtutem sub charitate.

Ad secundum dicendum, quod pœnitentia habet quidem realiter generalem materiam, in quantum respicit omnia peccata; sed tamen sub ratione speciali, in quantum scilicet sunt emendabilia per actum hominis cooperantis Deo ad suam justificationem.

Ad tertium dicendum, quod quælibet virtus specialis formaliter expellit habitum vitii oppositi, sicut albedo expellit nigredinem ab eodem subjecto. Sed pænitentia expellit omne peccatum effective, in quantum operatur ad destructionem peccati, prout est remissibile ex dicina gratia, homine cooperante. Unde non sequitur quod sit virtus generalis.

COMMENTARIUS.

Primus.

1. Multiplex sensus questionis. -Titulum hujus articuli diligenter exponere oportet, quoniam multiplicem potest habere sensum. Et ex perceptione veri sensus pendet intelligentia mentis D. Thomæ. Primus ergo sensus esse potest, an pœnitentia sit virtus specialis, id est, an sit aliqua peculiaris virtus ad hoc solum munus destinata, ut operetur ad destructionem peccati commissi, quatenus est Dei offensa. Et hoc sensu putant aliqui D. Thomam movisse quæstionem, et in eodem respondere poenitentiam esse specialem virtutem, quia medium, quo id probat, non est aliud, nisi quia sic operari ad destructionem peccati præteriti, habet specialem rationem actus laudabilis, qui ad alias virtutes non spectat. Sed hic sensus nec elici potest ex D. Thoma, neque in illo responsio ejus vera esset. Primum patet, quia D. Thomas solum dicit, operari illo modo requirere virtutem distinctam a reliquis; non tamen

dicit requirere virtutem, quæ nullum alium modum operandi habeat; neque unum sequitur ex alio; neque affirmando unum censetur negare aliud; quia non oportuit omnia munera illius virtutis explicari, sed illud quod ad illam spectat, quatenus subest voci et conceptui pœnitentiæ. Secundum conveniunt satis rationes, quas hic Cajetanus affert, ut probet nullam esse posse virtutem, quæ secundum adæquatam rationem, et officium suum necessario prærequirat peccatum commissum. Nos etiam supra probavimus nullam esse virtutem, cujus non solum adæquatum, verum nec primarium munus sit fugere malum, operarive ad destructionem ejus, ubi etiam ostendimus plures esse actus ejus virtutis, quæ peccatum præteritum detestatur, aut destruit, qui non necessario supponunt in operante peccatum commissum.

2. Secundus sensus. Secundus sensus esse potest, an poenitentia ita sit specialis virtus, ut una sola et singularis virtus sufficiat ad detestanda omnia peccata, etiamsi distinctis virtutibus videantur contraria, an vero nulla virtus per se possit adæquate hoc munus obire, sed quasi per partes ad omnes virtutes pertineat, singulis detestantibus peccata sibi repugnantia. Et hic sensus est ex parte verus, sed non adæquatus. Hoc posterius patet, quia licet pœnitentia in eo sensu sit una, et specialis virtus, non sequitur ex necessitate ex vi illius sensus quod sit distincta a reliquis. D. Thomas autem concludit, pœnitentiam ita esse specialem virtutem, ut sit distincta a reliquis. Nam, licet hoc expresse non ponat in conclusione, tamen in ratione satis id significat, dum ait propriam rationem operandi hujus virtutis non pertinere ad rationem alterius virtutis. Et ideo in solutione ad primum declarat, quomodo pœnitentia sit virtus a charitate distincta. Assumptum patet, quia charitas una virtus singularis est, et tamen illa potest versari circa omnia peccata, fugiendo vel detestando illa; et idem est de virtute spei; sed detestatio ex timore gehennæ ad illam pertinet, ut supra. diximus. Primum autem ex hoc facile patet: nam si pœnitentia ita est una specialis virtus, ut sit distincta a reliquis, talis etiam erit, ut una sufficiat ad omnia peccata detestanda. Alias non erit pœnitentia simpliciter, sed tantum secundum quid, seu ex parte. Et ideo D. Thomas hic in solutione ad secundum recte concludit, quod si pœnitentia est una virtus. specialis distincta a reliquis ob specialem ra

tionem tendendi adversus peccatum, esse debet generalis quoad materiam; quia potest versari circa omnia peccata. Unde si aliqua est virtus, quæ detestari potest unum peccatum, et non aliud, ut est, verbi gratia, castitas, quæ detestatur luxuriam, et non furtum, illa non erit ita specialis, ut sit distincta ab aliis virtutibus, quæ præter pœnitentiam constituuntur.

3. Tertius sensus.-Et ex his etiam facile excluditur tertius sensus, qui excogitari potest, scilicet, an pœnitentia ita sit virtus specialis, ut ad illam solam spectet tendere adversus omne peccatum, intendendo destructionem ejus, ut hoc munus nulla alia virtus exercere possit, aut intendere sub aliqua ratione. Refellitur (inquam) hic sensus, quia nec D. Thomas expressit, aut indicavit illam exclusivam, nec in eo sensu ejus responsio affirmativa vera esset; quia sine dubio charitas, vel spes sub propriis rationibus possunt intendere destructionem cujuscunque peccati, quatenus eis contrarium est. Denique, ut aliqua virtus simpliciter specialis dicatur, constat non esse necessarium illum modum exclusionis, quia plures virtutes speciales inter se distinctæ possunt circa eamdem materiam sub diversis rationibus versari.

4. Quartus ac verus articuli sensus.-Verus ergo quæstionis sensus erit, an poenitentia sub aliqua propria et speciali ratione, quæ ad alias virtutes vel Theologales, vel morales communiter a Philosophis numeratas, non pertineat, peccatum detestetur ac destruat; ideoque et in se una ac specialis sit, et ab omnibus aliis distincta, et nihilominus omnia peccata aliis omnibus contraria sub sua propria ratione destruere intendat. Et hoc sensu affirmat D. Thomas pœnitentiam esse virtutem specialem; quia in suo actu et objecto respicit specialem honestatem, quae est offensam Dei, quatenus talis est, destruere. Quod intelligendum est de offensa, quatenus injustitiæ inæqualitatem continet; et de illius destructione per reductionem ad æqualitatem, quatenus homini cum divina gratia possibilis est. Et sic explicata ratio est facilis ex dictis supra de objecto et actibus pœnitentiæ, et optime infert conclusionem, quam in sequente disputatione amplius declarabimus et confirmabimus.

5. Ex his etiam facilis est solutio ad primum, in qua D. Thomas ait displicentiam peccati esse actum elicitum a charitate, intentionem vero operandi deletionem peccati

esse actum elicitum ab speciali virtute pœni tentiæ. Nam hoc secundum verum est de intentione operandi per modum justitiæ, seu recompensationis, quam vocavimus reductionem inæqualitatis, quam facit injustitia, ad aliquem modum æqualitatis. Illud autem primum est verum de illa displicentia, per quam fit hæc recompensatio, eo modo quo ab homine fieri potest. Cum hoc tamen stat, ut sub propriis rationibus possit et poenitentia elicere displicentiam peccati, et charitas inten tionem, seu voluntatem destruendi illud, ut in superioribus visum est.

6. In solutione ad tertium (nam solutio ad secundum satis jam explicata est) ait D. Thomas poenitentiam effective expellere omne peccatum, quamlibet autem virtutem specialem formaliter expellere habitum vitii oppositi. In quibus verbis considerari imprimis potest, diversimode, et quasi æquivoce sumi ritium et peccatum; nam cum pœnitentia dicitur effective excludere peccatum, sermo est quoad maculam, et culpam, et etiam reatum pœna; et ideo subdit D. Thomas: Prout peccatum est remissibile per gratiam Dei, hɔmine cooperante. At vero quando virtus specialis dicitur formaliter expellere vitium oppositum, sermo est de vitio pro habitu vitioso; nam illo verbo expresse utitur D. Thomas; et proportionaliter debet intelligi de habitu virtutis; nam actus virtutis non formaliter, sed effective expellunt habitum vitii contrarii, licet actus formaliter expellant ; quo modo necesse est etiam pœnitentiam cxpellere formaliter habitum vitii oppositi. Deinde propositio ipsa, quod pœnitentia expellit effective peccatum, difficilis est, et controversiam habet, quam infra tractando de effectibus pœnitentiæ examinabimus. Nunc breviter planus sensus esse videtur, pœnitentiam dici effective expellere peccatum, quia per se intendit destructionem ejus, et ita movet hominem, ut operetur quod ex parte sua necessarium est, ut peccatum per gratiam expellatur, seu remittatur; hunc enim sensum habent illa D. Thomæ verba : In quantum operatur ad destructionem peccati, prout est remissibile per gratiam Dei homine cooperante.

« PredošláPokračovať »