Obrázky na stránke
PDF

nibus pensatis, resnltare credatur major honor Dei ex concessione indulgenlise, qnam sine illa posset sperari ex rigorosa peccatorum vindicta.

SECTIO IV.

Utrum necesse sit causani indulgentioe esse
publicam, seu ad commune botium
pertinere.

\. Prima opinio.—In hac quaestione explicandae nobis sunl magisin particulari causae indulgentiarum, et ex earum cognitione clariora fient quae hactenus diximus.Prsecipua vero controversia circa has cauaaa est, an sufliciat privatum coromodum, aut personalis necessitas alicujus fidelis, vel necessarfa sit publica utilitasEcclesia*. Et buc etiam spectat, an hsec utilitas debeat esse spiritualis, vel sufficiat temporalis. Item, an debeat esse extraordinaria ob necessitatem repellendi aliquod malum miminens, vel sufficiat ratio promovendi commune bonum Ecclesise, quae ordinaria causa et frequens esse potest. Est igitur aliquomm opinio , necessariam esse omnino causam publicam, nec sufficere privatam. Quod his fere verbis asseruit Albertus, d. 20, art. 17. Etidem sentitSoto, d. 21, q. 2, art. 2, ubi notat, cum D. Thom. et Doctores dicunt, indulgentias debere concedi in utilitatem Ecclesiae, intelligendum esse, id est, in bonum commune ejus; imo addit, non concedendas esse, nisi ingruente aliqua Ecclesise utilitate. Nam dare (inquit) indulgentias nulla tali imminente causa communi, sed ob causam particularem, nempe intuitu et precibtts cujusdam personw nobilis, tel propter particularem devotionem ad aliquod sacellum, tel ad exaltandam suam auctoritatem, nec res antiqua est, nec sinctritatem causw, quw in concedendis indulgentiis necessaria est, pra se ferre videtur; quare neque solidam habent taloris certitudinem. Fundamentum, quod Solo adducit, solum cst, quia thesaurus Ecclesua bonum commune est; ergo non nisi pro alio bono communi dispensandus est. Et confirmatur, quia hic videtur esse mos antiquus Ecclesise, ut colligere licet ex omnibus illis indulgentiis, quae in decretis, et in Conciliis leguntur.

2. Secunda opinio. Tertia opinio.— Alii vero exislimant, privatam causam sufficere, dummodo pia sit, et indulgentise,quae conceditur, proportionata. Et haec sententia recte

intellecta mihi vera videtur, et communis D. Tbom. et aliorum auctorum, qui ad valorem indulgentiee ex parte causae nihil aliud requirunt. Et qunmvis interdum dicant debere esse in utilitatem Ecclesiae, tamen neque asserunt, hunc. finem debere esse immediatum,nec declarant, hanc utilitatem debere esse publicam, aut in omnibus membris,cum tamen unius merobri coromodum in totius corporis utilitatem redundet, si csetera paria sint, seu aliunde non sequatur majus incommodum. Nonnulli vero antiqui addiderunt. prseter utilitatem, vel necessitatem Ecclesiae, aut loci in cujus gratiam conceduntur indulgentiae, reqniri semper causam ex parte lucrantis, nimirum, quod sit impotens ad satisfaciendum alio modo ; nam id solum quis potest per indulgentias lucrari, quod ipse non potest solvere, ut patet ex Altisiod. et aliis antiquis supra citatis.Sed haec sententia falsa est; nam, licet hsec causa sit optima, quando intercedit, et aliquando possit sufficere, ut dicemus, non tamen est sirapliciter necessaria, ut recte D. Thomas et post illum omnes docuerunt, quia nulla ratione, vel auc toritale ostendi potest illa necessitas, et sine illa potest csse causa sufficiens ad liberaliorem reroissionem faciendam, sicut potest dari caosa sufficiens ad dispensandum votum, etiamsi aliquis non sit impotens ad illum implenduro.

3. Proponuntur varii modi concedendi indulgentias. — Ut ergo veram sententiam, totamque doctrinam declaremus, advertendum est, indulgentiam variis modis et personis conccdi posse : primo generaliter toli Ecclesise, sive imroediate ipsis personis , ut omnibus facientibus boc vel illud, sive mediante aliquo loco pio, ut omnibus orantibus in taJ/ loco. Secundo conccdunlur indulgentiee pto aliqua communitate particulari, ut pro tali religione, pro tali populo, aut provincia. Tertio concedi possunt alicui personae tantum pro illa; nihil eniin Yetat; uam potestas Petri generalissima est, et thesaurus ita potest circa unum dispensari, sicut circa muitos, et causa legitima etiam potest facile subesse. Quarto potest indulgentia concedi uni persoiiae, non pro illa tautum, sed etiam pro aliis, quod potius est illam coucederc multis ad petitionem unius. Et juxta bos modos possent alii farile cogitari, sed omnes ad hos reduci possunt: vala proportione.

Ad communem indulgenliam, communem ttiam causam reguiri. Prima conclusio.

4. Primo igitur indulgentia, quae toti Ecclesiae conceditur, regulariter requirit causam communem immediate pertinentem ad utilitatcm totius Ecclesiae, vel certe alicujus principalis partis ejus, ut unius regni ve! provinciae. Hoc recte probat usus Ecclesiae, et decreta superius citata, et ratio, quia causa debet esse effcclui proportionata. Dixi autem, Vel alicujus principalis partis ejus, quia saepe conceditur indulgentia vel Jubilaeus toti Ecclesiro pro defensione vel salute unius provinciae, ut experientia constat. Et hujusmodi videtur illa indulgentia, quae pro recuperanda Terra sancla conceditur in Concil. Later., in fincjquae etiam extenditur ad pugnantes contra heereticos, ibid., cap. 3, et liabetur in cap. Excommunicamus, i, § Catholici, de Haeret. Et ratio est, quia bonum unius partis principalis est mnximum bonum totius corporis: et quia membra debent se juvare, raaxime in his rebus, quaj magna ex parte corpus totum attingunt.

5. Si indulgentia sit concessa personis mediante loco, satis esl, ut causa locum attingat. — Hic tamen advertere necesse est, quando haec indulgenlia non conceditur immediate personis, sed mediante aliquo loco, tunc satis esse, ut causa indulgentia; locum illum attingai imniediate, aut Sanctum aliquem, qui specialiter in eo loco colilur, etiamsi ex parle personarum indifferenter omnibus concedatur. Id constat ex usu: nam hoc modo conceduntur indulgentiae visitantibus hanc vel illam Ecclesiam, et celebris indulgentia anni Jubilaei visitantibus Apostolorum limina. Item hoc modo in dedicatione alicujns tcmpli conceditur indulgentia specialis omnibus aciedentibus, juxta cap. Quod autem, de Poenit. ct remiss. Et ratio est, quia juxta rooduin indulgentiee debet esse modus causae, et utilitas ejus; sic enim servatur proportio. Item, quamvis hujusmodi templnm particulare videatur, tamen ejus celebritas et favor redundat in omnium fidelium utilitatem, ut constat de monumentis Apostolorum, et celebrioribus Ecclcsiis B. Yirginis. Quod si aliqua suut loca, qua; magis pertinent ad particulares provincias, vei populos, etiam indulgeutiae talibus locis concessae,specialius redundaut in bonum

nor, qui ex his locis publice et apud multos semper resultat, merito dici potest communis Ecclesiae utilitas.

6. Non oportet utilitatem hanc immediaie esse spiritualem.—Rursus adverto, non oporterc utilitatem hanc immediate esse spirilualem; aliquando enim esse potest teraporalis, qualis est defensio Ecclesiae ab hostibus ejus, aut expulsio famis, aut pestis, a Deo impetranda, ut satis constat ex usu Ecclesice. Et ratio est clara, quia, sicut est hone3tum haec bona a Deo petere, praesertim pro tota communitatc, ita etiam est optimum adjungere favorem indulgentiae, ut hujusmodi oratio devotius et frequentius fiat. Hac enim ratione saepe etiam conceduntur indulgentiae in solemnitate alicujus festi, ut majori devotione celebretur, ut in Cle.nent. unica, de Reliq. et venerat. Sanctorum, de Festo Corporis Christi; etinExtrav. 1 et2, eod. tit.,deFesto Couceptionis. Item est alia ratio, quia saepe licet bonum spirituale ordinare ad temporale, quando totum refertur ad Dei honorem : haec autem bona temporalia Ecclesiae , ejusque pax temporalis, ad spiritualem, et ad Dei bonorem ordinatur. Atque huc spectat causa indulgentiae, quffi proponitur in c. Cum ex eo, de Pcenit. et remiss., nimirum, erigere, aut sustentare hospitale : nam , licet finis proximus hujus operis corporalis esse videatur, tamen et ipsum opus per sc pium cst, et ad augmentum charitatis, et commune bonum ordinatur. Idemque a fortiori dicendum est de instauratione templi, aut aliarum rerum sacrarum. Imo antiquitus vix concedebantur indulgentiffi, nisi proplcr hujusmodi fines, ncque exigehatur aliud opus pium ad consequendam indulgenliam prffiter eleemosynas, qiiae dicebantur manus adjutrices, ex quibus sine dubio quaerebatur illud temporale subsidium, non in eo sistendo, sed in sacro opere, et religioso cultu, ad quem ordinabatur.

7. Non oportere causam oriri ex malo imminenle, sed sufficiens boni augmenlum. — Tandem adverto, non esse necessariam causam, quao ex aliqua peculiari necessitate, aut imminente malo nuscutur, sed 'sufJQcientissimam causam esse Christiani populi reformationem, vel spirituale augmentum ;quae causa nunc maxime est in usu; nam Christianus populus multum movetur ad pietatem et fredulgentias etiam plenissiraas, et per modum Jubilaei, propter hane solam causam, et quidem prudentissime, alque sanctissime, quia caeterae omnes causae ad hanc fere ordinantur, ut fide3, charitas, etreligio augeanturin Christiano populo. Ergo, si hic fructus immediate speratur ex ipsa indulgentia, quia nimirura fideles ob illud spirituale lucrum oblinendum majori cum fervore et diligentia confessiones faciunt , ad Eucharistiam accedunt, etc, sufficiens ratio est ad indulgentios concedendas, quanquam in earum usu et frcquentia moderatio necessaria sit, ne et ipsae vilescant, et cousequenter fructus ille impediatur.

fidelium illius provinciae, vel populi: et ita queutem usum sacrameulorum per hujussemper servalur propoitio, prffiterquam quod modi indulgentias et remissioncs; et idcirco houor cujuslibet Sancti, et divinus etium lio- Summi Pontifices frequenter coucedunt in

Ad particularem indulgentiam, particularem cansam snffictre. Conclusio secunda.

8. Secundo dieendum est, quando indnlgentia est particularis, sufficere parlicularem causam illi proporticnatani. Ratio est, quia sufficientia hujus causae non fundatur in universalitate, sed in honestate et proportione; liocenim probant adducta in seclione pra?cedente, neque aliud colligi potesl ex aliquo principio certo. Explicatur autem amplius hmc veritas descendendo ad particnlaria. Potest igitur esse haec indulgentia particularis respectu totius Ecclesiae, communis vero respectu alicujus provineiae, vel religionis; et tunc manifestum est sufficere causam eodem modo particularem, id est, propriam illius provincise, vel religionis, respectu vero illius communis et universalis; sic enim scrvatur proportio; et ita est usitatum in multis indulgentiis specialiter concessis Religionibus, Confraternitatibus, Populis, aut Provinciis, ut Indis, verbi gratia. Quapropter de hac causa nihil amplius dicendum occurrit, sed applicanda cum proportione sunt dicta in prtvcedenti assertione, quia non semper necesse est, ut causa immedialc pei tineat ad lotam illam communitatem; sufficitenim quod spectet ad aliquam praecipuam partein ejus, et sic de aliis. Aliquando vero fieri potest, ut hecc indulgentia sit particularis, seu omnino pcrsonalis; et lunc sufficit causa cjusdem ordinis, id est eodem modo particularis, seu personalis, quia illa est causa proportionata; sicut indistiibutionematerialis thesauri,quamvis non intercedat communis necessitas, vel causa, si tamen in una persona invenialur, illa sufficict, ut ei saltem subvenintur.

1). Objectio.— Solutio.Exemplis demonstratur, in particularibus personis posse esst

sufficientem causam indulgentve. Idem exemplo voti snadetur. — Dices : ergo ad concedendam indulgentiam alicui personae sufficiet personalis necessitas evadendi pcenas purgatorii; ut, verbi gratia, poterit Pontifex cuilibet homini morienti indulgentiam plenariani concedere, solum propter hanc causam personalem^ quod est in morali periculo eundi ad piirgatorium; hoc autem repugnat snperius dictis. Respondetur, negando consequenliam; jam enim supposuimns necessariam esse causam extrinsecam praeterfinem iutrinsecum indulgentioa, ad quem spectat illa necessitas cvadendi poenas purgatorii; praeter hanc ergo causam necessaria est in eadem persona aliqua alia honesta, et gravis, qua; in hoc proportionata sit quantitati indulgentiae, et hanc diciiuus sufficere particularem, et personalnm. Polest autem esse mulliplex. Aliquando enim talis causa sumilur ex pietate, vel officiis exhibitis Ecclesiee a tali persona; et hoc raodo solet Pontifex Romse concedere indulgentiam plcnariam jamjam morienti, sine nova causa, solum, quia ant in honestate vilae, aut in servitiis Ecclesiae eiiubitis excellit. Estque haec causa honestissima, tum in prasmium virtutis, vel quandam gwtitudinem, tum in exemplum aliorum, ut ea spe ad similia opera exciteutur. Et hnic similis videtur illa indulgentia qnam concessit Maitin.V,infineConc. Constantiens.,omnibu=, qui in Concilio adfuerant. Alia vero eausa esse potest utilitas vel necessitas spiritualis lalis personae, ut, verbi gratia, si aliquis peculiaris fructus spiritualis in ea speretur ratione indulgenlia?, ut quod majori diligentia et fervore exomologesim faciat spe indulgentia;, etc. Nam si hujusmodi fructus respeclu tolius communitatisest sufficiens.uttoti communitati similis indulgentia concedatur, cur non siifficiet respectu unius personae cum proportione? Simile est, si quispiam, morti jam vicinus, nimium esset dejectus animo, et pene dilfidens de salute sua, et per coneessioncm indnlgentiae crederetur erigendus i*i spcm, etc, illa profecto esset sufficiens causa concedcndi indulgentiara, quia etiam illa est causa extrinseca, et valde pia, et proportionala. Habemusque exemplum in Paulo, qui 2 ad Cor. 2, peccatori veniam concessit, ut non circumveniretur a Satana, aut nimia tristitia nbsorberetur. Propter has ergo, rt similes causasparticulares merito concedi possunt indulgentiffi personnles. Quod recte declaratur exemplo voti, quod, quia personale

est, recte dispensatur propter specialem causam vel necessitatera talis persona?; nec tamen satis erit sola necessitas liberandi homiueni ab illo dcbito et onere, quo gravatur, nisi alia extrinsecus accedat, quaj valde diflicilera, airt incommodam reddat voti observantiam; cum eadem autem proportione similis necessitas sufficil ad indulgentiam personalem, ut declaravimus. At vero si esset votum communitatis, causa dispensandi debcret ad totam coramunitatem pertinere, si cum communitate dispensandum csset; servatur ergo proportio.

10 Particularem causam interdum su/ficere ad universalem indulgentiam. Objectio.Solutio. Addo vero ulterius,particularem, seu personalem causaminlerduin suilicere,ut universalis indulgentia concedatur. Probatur ex eodem principio, quia interdum talis polest esse persona, ut, ejus necessitas vel utilitas repuletur gravissima, et talis, utmerito possitper tale mediura procurari, ut, verbi gratia, si pro impetranda salule regis, aut Prselati, vel alicujns viri utilissimi reipublicae, indulgentia concedatur. Dices, tunc bonum illius personae esse commune bonum, et ideo, licet materialiter, seu subjeclive, ut sic dicam, causa videatur privata, tamen virtute et aestimatione morali esse publicam. Respondeo imprimis concedendo totum; nihilominus tamen verum est, bonum illud, quod proxime intenditur, uuius esse personae, quamvis mediate redundet iu bonum communitatis. Quod quidem de bono cujuscunque personse dici potest, quia bonum pnrtis per se redundat in bonum lotius, quamvis una pars possit esse utilior corpori quam alia, quod etiam considerandum est ad proportionem hujus causce. Hinc vero ulterius dicetur , fieri posse, ut licet persona non sit utilis reipublicse ex peculiari munere publieo, quod in illa exercct, sed solum sit insignis, vel sanctitate, vel litteris, vel etiam nobilitate, merito lieri posse, ut in illius favorem, et propter ejus bonum favor aliquis communitati concedatur, nam ex circumstantia personae talis causa gravis est, semperque redundat saltem mediate in Ecclesiaj commodum. Maxime vero boc expedire potest, quando talis indulgentia concessa in favorem bujusmodi personae, aut habet rationera praemii virtutis, aut rationem gralitudinis,' ut si talis persona publicum habet testimonium honestro et saneta; vitae, autspecialia beneficia iu Ucclesiam contulit; nam est maguum Eeclesi« bonum, ut alii intelligaut Ec

clesiam specialem gratiam et favorem spiritualem conferre hujnsmodi hominibus, utad eorum imitationem alii animentur. Atque ita nunquam excludimus utilitatem Ecclesiae, quae ex singulorum etiara comraodis redundat; sed solum dicimus necessarium non esse ut causa proxime intenta ad communitatem formaliter pertineat.

11. Intercessiotiem alicvjus pertona posse conferre ad causam indulgentice honestandam. —- Sola tamen intercessio non est causa sufficiens. — Atque hinc ulterius sequitur, intercessionem seu petitionem alicujus personae posse aliquando multum conferre ad honestandam seu complendam causam indulgenliae; sicut in superioribus dicebamus usitatum fuisse in principio Ecclesiae ad petitionem Martyrum seu Confessorum dare veniam lapsis, ad imitationem Pauli, 2 ad Cor. 2, dicentis: Nam et ego guod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Ue quo videri possunt, 35, q. 9, c. Veniam, ex Innoc, I, ep. 23 ad Episcop. Macedoniaj, c. ult., etCypr., ep. 13 ex seqq.; idem ostenditur exemplo Dei, qui unius precibus alteri ignoscit; inde enim servata proportione iiitelligimus esse opus virtutis aliorum precibus moveri ad remittendum aliis, et consequenter motivum hoc, si debitis circumstantiis vestiatur, posse ad honestandam causam indulgentiae juvare. Dico autem juvare, quia vel nunquam, vel raro accidit, ut sola intercessio alicujus sit totacausa et sutQeiens ad honestatem et valorem indulgentiaa; quia quod Pontifcx id faciat, ut suam voluntatem vel desiderium expleat, non satis est; cur ergo sufficiet, ut id faciat solum ad explendam voluntatem alterius rogantis, si nulla alia causa honesta et sufliciens subsit? Itaque regulariter necesse est, ut ille, qui intercedit pro indulgentia obtinenda, praeter voluntatem suam, justam causam afferat, propter quam indnlgentia concedi valeat.

12. Saepe enim contingit, ut existat causa sufficiens, et nihilominus Papa nolit indulgentiam concedere, vel non integram, vel non ita frequenter, sed raro; nam ha;c omnia arbilraria sunt, et causa, licet sufficiat, non imponit obligationem. Quoad haec ergo omnia, multum valere potest interccssio ad movendam voluntatem Pontificis. Alque itafnte tur Clemens VI, in extrav. Unigenitus, de Pcenit. et remiss., se precibus et supplicationibus Romani populi inductum fuisse, ut centenarium Jubiloei anuum ad quinquagenarium revocaret, suppositis autem aliis honestissirais motivis, qua? ibi proponit. Sixtus vero IV, in extrav. Quorumdam, sub eodem titulo, fatetur, et se et Paulum preedecessorem suum, multorum principum et aliorum Cliristi fidelium, ac aliarum devotarum personnrura pulsatos precibus, diversas indulgentias, et peccalorum remissiones plenarias nonnullis Ecclesiis, monasteriis et piis locis concessisse. Interponit autem liaec verba , animarum saluti fidelium intenti, per quae significal semper observasse justam rationem ad tales indulgentias concedendas. Nec tamen solum potest valere haec intercessio ad inclinandam voluntatem Pontificis ad exercitium actus, ut sic dicara, sed etiam aliquando juvat adcomplendam causam, quse indulgenliam justilicat. Priino quidem, quia ipsamet intercessio est pia aclio et qussdam fidei professio, et specialis devotio ad Apostolicam sedem, ejusque claves, et ad salutem animarum, quae omnia sunt nliqua rerauneratione dignn. Deinde, si persona, quae intercedit, sit de Ecclesia beue merita, propter obsequia in eam collata, etiam accedit ad causam justam, ut talis gratia illi concedalur per modum gratitudinis, ut ex dictis satis constat.

13. Non est necesse ut a recipiente indulgentiam aliquod opus exigatur. — Ultimo ex dictis infero, ad bonestam causam indulgenliai non semper necessarium esse, ut a recipienle aliquid exigatur, quod ad illnm causam suo raodo concurrat, quamvisSoto et nonnulli alii simpliciter ita loquantur. Probatur, quia non semper necessarium est opus ex parte lucrantis indulgentiam; sed illud subsidium aliquo actu, vel opere conferendum cst; ergo nequeillud exigere est semper necessarium, quamvis si exigatur, sit necessarium illud linplere. Unde multo minus necessarium erit postulare semper manna adjutrices. Quando enim causa indulgehtise talis est, ut nccessario requirat eleemosynas, ut executioni mandari possit, tunc quidem neccsse est illud onusimponere; tamen quia illa causn non est semper necessaria, ut satis ex dictis constat, ideo neque hoc subsidium necessariuiu semper est; frequenter autem poslulatur, quia est opus valde gratum Deo et proximis ulile, etad rediraenda peccata proportionatum. lit ad eumdem modum rnliocinnndum est de aliis operibus misericordiee, pocnitentiee, aut religionis, et de subsidio orationum, qure inlerdum publica3,interdum privatae exiguntur, et possenl ctiam pure mentales postulari, et

sufficere, propter easdem causas. Denique tot bona merita possunt in aliquo supponi, aut talis potest esse modus indulgentiae, ut necessarium non sit novum concursnm ex parte recipientium postulari, ut rationibus et exemplis supra demonstratum est. Unde non cst, quod Soto obmurmuret, et mordeat Praelatos Ecclesiae, quod ad exaltandam suam anctoritalem indulgentias interdum concederc videantur, quia si non tam personam suam respiciant, quam dignitatem, non est ambitiosa, sed religiosa intentio,potestqne esse valde ntilis Ecclesiae, ut fideles mnjorem reverentiam erga suos Praelatos concipiant; qnare si cum debila moderatione id fiat, non erit indulgentiu invalida, eliamsi absque alio pio opere, sola benedictione aut verbo concedatur. Quod vero subjuugit idem Soto, de Pra>lato concedente indulgenliam, propler suam particularem affectionem ad aliquod sacellum, vel altare, multo minus habet (eliam in specie) quod reprehcndi raerito possit. Illa enim particularis affectio non excludit rationabiles causas, ob quas similes iudulgentise piis locis concedi solent; sed determinal voltinfafem ad hunc locum potius quamad alium; in hoc autem, per se loquendo, nulla est inordinalio, neque effectus ille per se malus esl, sed potius ex vi objecti est religiosus.

14. Fundamento Soti satisfit.Confirmatio ejusdem dihvtur.—Nec fundamentum Soti alicujus est momenti contra nostram sententiam. Nara, licet thesaurus sit communis, tameu dispensatio ejus fit per applicationem ad particulares personas, vel plures, vel unara; causa autem non debet esse aequalis ipsi thesauro secundum se, sed applicationi ejus. Neque vero thesaurus ille ita communis e>t, ut sitsub dominio communitatis; non est enim nisi sub dominio Dei vei Christi, qui dispensationem ejus Vicario suo commisit, quam voluit fieri in commune bonum fidelium ; et lta quoad usum vel utilitatem dicitur tliesaurus ille communis. Ex illo tamen providendum est, non tantum universne communitati ut sic, sed eliam singulis personis ejus, prout ratio vel discretio postulaverit. Et ideo non semper requiritur communiscausa, sed juxtamoduui dispensationis. Ad confirmationem autemrespondetur imprimis, omnia, qua? diximus, satis esse a nobis confirmata decretis et testimouiis, quai ostenduntantiquum usura. Deinde, etiamsi usus uon esset anliquus, sufficeret uobis auctoritas eoruin Poutificum qui nostra aetate tloruerunt; nam proster Pontitkiam

« PredošláPokračovať »