Obrázky na stránke
PDF
ePub

nibus pensatis, resultare credatur major honor Dei ex concessione indulgentiæ, quam sine illa posset sperari ex rigorosa peccatorum vindicta.

SECTIO IV.

Utrum necesse sit causam indulgentiæ esse publicam, seu ad commune bonum

pertinere.

1. Prima opinio.-In hac quæstione explicandæ nobis sunt magis in particulari causæ indulgentiarum, et ex earum cognitione clariora fient quæ hactenus diximus. Præcipua vero controversia circa has causas est, an sufficiat privatum commodum, aut personalis necessitas alicujus fidelis, vel necessaria sit publica utilitas Ecclesia. Et huc etiam spectat, an hæc utilitas debeat esse spiritualis, vel sufficiat temporalis. Item, an debeat esse extraordinaria ob necessitatem repellendi aliquod malum miminens, vel sufficiat ratio promovendi commune bonum Ecclesiæ, quæ ordinaria causa et frequens esse potest. Est igitur aliquorum opinio, necessariam esse omnino causam publicam, nec sufficere privatam. Quod his fere verbis asseruit Albertus, d. 20, art. 17. Et idem sentit Soto, d. 21, q. 2, art. 2, ubi notat, cum D. Thom. et Doctores dicunt, indulgentias debere concedi in utilitatem Ecclesiæ, intelligendum esse, id est, in bonum commune ejus; imo addit, non concedendas esse, nisi ingruente aliqua Ecclesiæ utilitate. Nam dare (inquit) indulgentias nulla tali imminente causa communi, sed ob causam particularem, nempe intuitu et precibus cujusdam personæ nobilis, vel propter particularem devotionem ad aliquod sacellum, vel ad exaltandam suam auctoritatem, nec res antiqua est, nec sinceritatem causæ, quæ in concedendis indulgentiis necessaria est, præ se ferre videtur; quare neque solidam habent caloris certitudinem. Fundamentum, quod Soto adducit, solum est, quia thesaurus Ecclesiæ bonum commune est; ergo non nisi pro alio bono communi dispensandus est. Et confirmatur, quia hic videtur esse mos antiquus Ecclesiæ, ut colligere licet ex omnibus illis indulgentiis, quæ in decretis, et in Conciliis leguntur.

2. Secunda opinio. -- Tertia opinio.- Alii vero existimant, privatam causam sufficere, dummodo pia sit, et indulgentiæ, quæ conceditur, proportionata. Et hæc sententia recte

intellecta mihi vera videtur, et communis D. Thom. et aliorum auctorum, qui ad valorem indulgentiæ ex parte causæ nihil aliud requirunt. Et quamvis interdum dicant debere esse in utilitatem Ecclesiæ, tamen neque asserunt, hunc finem debere esse immediatum, nec declarant, hanc utilitatem debere esse publicam, aut in omnibus membris,cum tamen unius membri commodum in totius corporis utilitatem redundet, si cætera paria sint, seu aliunde non sequatur majus incommodum. Nonnulli vero antiqui addiderunt, præter utilitatem, vel necessitatem Ecclesiæ, aut loci in cujus gratiam conceduntur indulgentiæ, requiri semper causam ex parte lucrantis, nimirum, quod sit impotens ad satisfaciendum alio modo; nam id solum quis potest per indulgentias lucrari, quod ipse non potest solvere, ut patet ex Altisiod. et aliis antiquis supra citatis. Sed hæc sententia falsa est; nam, licet hæc causa sit optima, quando intercedit, et aliquando possit sufficere, ut dicemus, non tamen est simpliciter necessaria, ut recte D. Thomas et post illum omnes docuerunt, quia nulla ratione, vel auctoritate ostendi potest illa necessitas, et sine illa potest esse causa sufficiens ad liberaliorem remissionem faciendam, sicut potest dari causa sufficiens ad dispensandum votum, etiamsi aliquis non sit impotens ad illum implendum.

3. Proponuntur varii modi concedendi indulgentias. Ut ergo veram sententiam, totamque doctrinam declaremus, advertendum est, indulgentiam variis modis et personis concedi posse : primo generaliter toti Ecclesiæ, sive immediate ipsis personis, ut omnibus facientibus hoc vel illud, sive mediante aliquo loco pio, ut omnibus orantibus in tali loco. Secundo conceduntur indulgentiæ pro aliqua communitate particulari, ut pro tali religione, pro tali populo, aut provincia. Tertio concedi possunt alicui personæ tantum pro illa; nihil enim vetat; nam potestas Petri generalissima est, et thesaurus ita potest circa unum dispensari, sicut circa multos, et causa legitima etiam potest facile subesse. Quarto potest indulgentia concedi uni personæ, non pro illa tantum, sed etiam pro aliis, quod potius est illam concedere multis ad petitionem unius. Et juxta hos modos possent alii facile cogitari, sed omnes ad hos reduci possunt servata proportione.

Ad communem indulgentiam, communem etiam causam requiri. Prima conclusio.

4. Primo igitur indulgentia, quæ toti Ecclesiæ conceditur, regulariter requirit causam communem immediate pertinentem ad utilitatem totius Ecclesiæ, vel certe alicujus principalis partis ejus, ut unius regni vel provinciæ. Hoc recte probat usus Ecclesiæ, et decreta superius citata, et ratio, quia causa debet esse effectui proportionata. Dixi autem, Vel alicujus principalis partis ejus, quia sæpe conceditur indulgentia vel Jubilæus toti Ecclesiæ pro defensione vel salute unius provinciæ, ut experientia constat. Et hujusmodi videtur illa indulgentia, quæ pro recuperanda Terra sancta conceditur in Concil. Later., in fine; quæ etiam extenditur ad pugnantes contra hæreticos, ibid., cap. 3, et habetur in cap. Excommunicamus, 1, § Catholici, de Hæret. Et ratio est, quia bonum unius partis principalis est maximum bonum totius corporis: et quia membra debent se juvare, maxime in his rebus, quæ magna ex parte corpus totum attingunt.

5. Si indulgentia sit concessa personis mediante loco, satis est, ut causa locum attingat. -Hic tamen advertere necesse est, quando hæc indulgentia non conceditur immediate personis, sed mediante aliquo loco, tunc satis esse, ut causa indulgentiæ locum illum attingat immediate, aut Sanctum aliquem, qui specialiter in eo loco colitur, etiamsi ex parte personarum indifferenter omnibus concedatur. Id constat ex usu: nam hoc modo conceduntur indulgentiæ visitantibus hanc vel illam Ecclesiam, et celebris indulgentia anni Jubilæi visitantibus Apostolorum limina. Item hoc modo in dedicatione alicujns templi conceditur indulgentia specialis omnibus accedentibus, juxta cap. Quod autem, de Pœnit. et remiss. Et ratio est, quia juxta modum indulgentiæ debet esse modus cause, et utilitas ejus; sic enim servatur proportio. Item, quamvis hujusmodi templum particulare videatur, tamen ejus celebritas et favor redundat in omnium fidelium utilitatem, ut constat de monumentis Apostolorum, et celebrioribus Ecclesiis B. Virginis. Quod si aliqua sunt loca, quæ magis pertinent ad particulares provincias, vel populos, etiam indulgentiæ talibus locis concessæ, specialius redundant in bonum fidelium illius provinciæ, vel populi: et ita semper servatur proportio, præterquam quod honor cujuslibet Sancti, et divinus etiam ho

[blocks in formation]

6. Non oportet utilitatem hanc immediate esse spiritualem.-Rursus adverto, non oportere utilitatem hanc immediate esse spiritualem; aliquando enim esse potest temporalis, qualis est defensio Ecclesiæ ab hostibus ejus, aut expulsio famis, aut pestis, a Deo impetranda, ut satis constat ex usu Ecclesiæ. Et ratio est clara, quia, sicut est honestum hæc bona a Deo petere, præsertim pro tota communitate, ita etiam est optimum adjungere favorem indulgentiæ, ut hujusmodi oratio devotius et frequentius fiat. Hac enim ratione sæpe etiam conceduntur indulgentiæ in solemnitate alicujus festi, ut majori devotione celebretur, ut in Clement. unica, de Reliq. et venerat. Sanctorum, de Festo Corporis Christi; et in Extrav. 1 et 2, eod. tit., de Festo Conceptionis. Item est alia ratio, quia sæpe licet bonum spirituale ordinare ad temporale, quando totum refertur ad Dei honorem : hæc autem bona temporalia Ecclesiæ, ejusque pax temporalis, ad spiritualem, et ad Dei honorem ordinatur. Atque huc spectat causa indulgentiæ, quæ proponitur in c. Cum ex eo, de Poenit. et remiss., nimirum, erigere, aut sustentare hospitale : nam, licet finis proximus hujus operis corporalis esse videatur, tamen et ipsum opus per se pium cst, et ad augmentum charitatis, et commune bonum ordinatur. Idemque a fortiori dicendum est de instauratione templi, aut aliarum rerum sacrarum. Imo antiquitus vix concedebantur indulgentia, nisi propter hujusmodi fines, neque exigebatur aliud opus pium ad consequendam indulgentiam præter eleemosynas, quæ dicebantur manus adjutrices, ex qui bus sine dubio quærebatur illud temporale subsidium, non in eo sistendo, sed in sacro opere, et religioso cultu, ad quem ordinabatur.

[blocks in formation]

dulgentias etiam plenissimas, et per modum Jubilæi, propter hanc solam causam, et qui dem prudentissime, atque sanctissime, quia cæteræ omnes causæ ad hanc fere ordinantur, ut fides, charitas, et religio augeantur in Christiano populo. Ergo, si hic fructus immediate speratur ex ipsa indulgentia, quia nimirum fideles ob illud spirituale lucrum oblinendum majori cum fervore et diligentia confessiones faciunt, ad Eucharistiam accedunt, etc., sufficiens ratio est ad indulgentias concedendas, quanquam in earum usu et frequentia moderatio necessaria sit, ne et ipsæ vilescant, et consequenter fructus ille impediatur.

Ad particularem indulgentiam, particularem causam sufficere. Conclusio secunda.

8. Secundo dicendum est, quando indul. gentia est particularis, sufficere particularem causam illi proportionatam. Ratio est, quia sufficientia hujus causæ non fundatur in universalitate, sed in honestate et proportione; hoc enim probant adducta in sectione præcedente, neque aliud colligi potest ex aliquo principio certo. Explicatur autem amplius hæc veritas descendendo ad particularia. Potest igitur esse hæc indulgentia particularis respectu totius Ecclesiæ, communis vero respectu alicujus provinciæ, vel religionis; et tunc manifestum est sufficere causam eodem modo particularem, id est, propriam illius provinciæ, vel religionis, respectu vero illius communis et universalis; sic enim servatur proportio; et ita est usitatum in multis indulgentiis specialiter concessis Religionibus, Confraternitatibus, Populis, aut Provinciis, ut Indis, verbi gratia. Quapropter de hac causa nihil amplius dicendum occurrit, sed applicanda cum proportione sunt dicta in præcedenti assertione, quia non semper necesse est, ut causa immediate pertineat ad totam illam communitatem; sufficit enim quod spectet ad aliquam præcipuam partem ejus, et sic de aliis. Aliquando vero fieri potest, ut hæc indulgentia sit particularis, seu omnino per sonalis; et tunc sufficit causa ejusdem ordinis, id est eodem modo particularis, seu personalis, quia illa est causa proportionata; sicut in distributione materialis thesauri,quamvis non intercedat communis necessitas, vel causa, si tamen in una persona inveniatur, illa sufficiet, ut ei saltem subveniatur.

[blocks in formation]

sufficientem causam indulgentie. Idem exemplo voti suadetur. Dices: ergo ad concedendam indulgentiam alicui personæ sufficiet personalis necessitas evadendi pœnas purgatorii; ut, verbi gratia, poterit Pontifex cuilibet homini morienti indulgentiam plenariam concedere, solum propter hanc causam personalem, quod est in morali periculo eundi ad purgatorium; hoc autem repugnat superius dictis. Respondetur, negando consequentiam; jam enim supposuimus necessariam esse causam extrinsecam præter finem intrinsecum indulgentiæ, ad quem spectat illa necessitas evadendi poenas purgatorii; præter hanc ergo causam necessaria est in eadem persona aliqua alia honesta, et gravis, quæ in hoc proportionata sit quantitati indulgentiæ, et hanc dicimus sufficere particularem, et personalem. Potest autem esse multiplex. Aliquando enim talis causa sumitur ex pietate, vel officiis exhibitis Ecclesiæ a tali persona; et hoc modo solet Pontifex Romæ concedere indulgentiam plenariam jamjam morienti, sine nova causa, solum, quia ant in honestate vitæ, aut in servitiis Ecclesiæ exhibitis excellit. Estque hæc causa honestissima, tum in præmium virtutis, vel quandam gratitudinem, tum in exemplum aliorum, ut ea spe ad similia opera excitentur. Et huic similis videtur illa indulgentia quam concessit Martin. V,in fine Conc. Constantiens.,omnibus, qui in Concilio adfuerant. Alia vero causa esse potest utilitas vel necessitas spiritualis talis personæ, ut, verbi gratia, si aliquis peculiaris fructus spiritualis in ea speretur ratione indulgentiæ, ut quod majori diligentia et fervore exomologesim faciat spe indulgentiæ, etc. Nam si hujusmodi fructus respectu totius communitatis est sufficiens, ut toti communitati similis indulgentia concedatur, cur non sufficiet respectu unius personæ cum proportione? Simile est, si quispiam, morti jam vicinus, nimium esset dejectus animo, et pene diffidens de salute sua, et per conces sionem indulgentiæ crederetur erigendus in spem, etc., illa profecto esset sufficiens causa concedendi indulgentiam, quia etiam illa est causa extrinseca, et valde pia, et proportionata. Habemusque exemplum in Paulo, qui 2 ad Cor. 2, peccatori veniam concessit, ut non circumveniretur a Satana, aut nimia tristitia absorberetur. Propter has ergo, et similes causas particulares merito concedi possunt indulgentiæ personales. Quod recte declaratur exemplo voti, quod, quia personale

2

est, recte dispensatur propter specialem causam vel necessitatem talis persona; nec tamen satis erit sola necessitas liberandi hominem ab illo debito et onere, quo gravatur, nisi alia extrinsecus accedat, quæ valde difficilem, aut incommodam reddat voti observantiam; cum eadem autem proportione similis necessitas sufficit ad indulgentiam personalem, ut declaravimus. At vero si esset votum communitatis, causa dispensandi deberet ad totam communitatem pertinere, si cum communitate dispensandum esset; servatur ergo proportio.

clesiam specialem gratiam et favorem spiritualem conferre hujusmodi hominibus, ut ad eorum imitationem alii animentur. Atque ita nunquam excludimus utilitatem Ecclesiæ, quæ ex singulorum etiam commodis redundat; sed solum dicimus necessarium non esse ut causa proxime intenta ad communitatem formaliter pertineat.

11. Intercessionem alicujus persona posse conferre ad causam indulgentiæ honestandam. Sola tamen intercessio non est causa sufficiens. Atque hinc ulterius sequitur, intercessionem seu petitionem alicujus persona posse aliquando multum conferre ad honestandam seu complendam causam indulgentiæ; sicut in superioribus dicebamus usitatum fuisse in principio Ecclesiæ ad petitionem Martyrum seu Confessorum dare veniam lapsis, ad imitationem Pauli, 2 ad Cor. 2, dicentis: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. De quo videri possunt, 35, q. 9, c. Veniam, ex Innoc., 1, ep. 23 ad Episcop. Macedoniæ, c. ult., et Cypr., ep. 15 ex seqq.; idem ostenditur exemplo Dei, qui unius precibus alteri ignoscit; inde enim servata proportione intelligimus esse opus virtutis aliorum precibus moveri ad remittendum aliis, et consequenter motivum hoc, si debitis circumstantiis vestiatur, posse ad honestandam causam indulgentia juvare. Dico autem juvare, quia vel nunquam, vel raro accidit, ut sola intercessio alicujus sit tota causa et sufficiens ad honestatem et valorem indulgentiæ; quia quod Pontifex id faciat, ut suam voluntatem vel desiderium expleat, non satis est; cur ergo sufficiet, ut id faciat solum ad explendam voluntatem alterius rogantis, si nulla alia causa honesta et sufficiens subsit? Itaque regulariter necesse est, ut ille, qui intercedit pro indulgentia obtinenda, præter voluntatem suam, justam causam afferat, propter quam indulgentia concedi valeat.

10 Particularem causam interdum sufficere ad universalem indulgentiam.—Objectio.-Solutio. Addo vero ulterius, particularem, seu personalem causam interdum sufficere, ut universalis indulgentia concedatur. Probatur ex eodem principio, quia interdum talis potest esse persona, ut ejus necessitas vel utilitas reputetur gravissima, et talis, ut merito possit per tale medium procurari, ut, verbi gratia, si pro impetranda salute regis, aut Prælati, vel alicujus viri util issimi reipublicæ, indulgentia concedatur. Dices, tunc bonum illius persona esse commune bonum, et ideo, licet materialiter, seu subjective, ut sic dicam, causa videatur privata, tamen virtute et æstimatione morali esse publicam. Respondeo imprimis concedendo totum; nihilominus tamen verum est, bonum illud, quod proxime intenditur, unius esse personæ, quamvis mediate redundet in bonum communitatis. Quod quidem de bono cujuscunque personæ dici potest, quia bonum partis per se redundat in bonum totius, quamvis una pars possit esse utilior corpori quam alia, quod etiam considerandum est ad proportionem hujus cause. Hinc vero ulterius dicetur, fieri posse, ut licet persona non sit utilis reipublicæ ex peculiari munere publico, quod in illa exercet, sed solum sit insignis, vel sanctitate, vel litteris, vel etiam nobilitate, merito fieri posse, ut in illius favorem, et propter ejus bonum favor aliquis communitati concedatur, nam ex circumstantia persona talis causa gravis est, semperque redundat saltem mediate in Ecclesiæ commodum. Maxime vero hoc expedire potest, quando talis indulgentia concessa in favorem hujusmodi personæ, aut habet rationem præmii virtutis, aut rationem gratitudinis, ut si talis persona publicum habet testimonium honestæ et sanctæ vitæ, aut specialia beneficia in Ecclesiam contulit ; nam est maguum Ecclesiæ bonum, ut alii intelligant. Ec

12. Sæpe enim contingit, ut existat causa sufficiens, et nihilominus Papa nolit indulgentiam concedere, vel non integram, vel non ita frequenter, sed raro; nam hæc omnia arbitraria sunt, et causa, licet sufficiat, non imponit obligationem. Quoad hæc ergo omnia, multum valere potest intercessio ad movendam voluntatem Pontificis. Atque ita fate tur Clemens VI, in extrav. Unigenitus, de Poenit. et remiss., se precibus et supplicationibus Romani populi inductum fuisse, ut centenarium Jubilæi annum ad quinquage

narium revocaret, suppositis autem aliis honestissimis motivis, quæ ibi proponit. Sixtus vero IV, in extrav. Quorumdam, sub eodem titulo, fatetur, et se et Paulum prædecessorem suum, multorum principum et aliorum Christi fidelium, ac aliarum devotarum personarum pulsatos precibus, diversas indulgentias, et peccatorum remissiones plenarias nonnullis Ecclesiis, monasteriis et piis locis concessisse. Interponit autem hæc verba, animarum saluti fidelium intenti, per quæ significat semper observasse justam rationem ad tales indulgentias concedendas. Nec tamen solum potest valere hæc intercessio ad inclinandam voluntatem Pontificis ad exercitium actus, ut sic dicam, sed etiam aliquando juvat ad complendam causam, quæ indulgentiam justificat. Primo quidem, quia ipsamet intercessio est pia actio et quædam fidei professio, et specialis devotio ad Apostolicam sedem, ejusque claves, et ad salutem animarum, quæ omnia sunt aliqua remuneratione digna. Deinde, si persona, quæ intercedit, sit de Ecclesia bene merita, propter obsequia in eam collata, etiam accedit ad causam justam, ut talis gratia illi concedatur per modum gratitudinis, ut ex dictis satis constat.

13. Non est necesse ut a recipiente indulgentiam aliquod opus exigatur.- Ultimo ex dictis infero, ad honestam causam indulgentiæ non semper necessarium esse, ut a recipiente aliquid exigatur, quod ad illam causam suo modo concurrat, quamvis Soto et nonnulli alii simpliciter ita loquantur. Probatur, quia non semper necessarium est opus ex parte lucrantis indulgentiam; sed illud subsidium aliquo actu, vel opere conferendum cst; ergo neque illud exigere est semper necessarium, quamvis si exigatur, sit necessarium illud implere. Unde multo minus necessarium erit postulare semper manus adjutrices. Quando enim causa indulgentiæ talis est, ut necessario requirat eleemosynas, ut executioni mandari possit, tunc quidem necesse est illud onus imponere; tamen quia illa causa non est semper necessaria, ut satis ex dictis constat, ideo neque hoc subsidium necessarium semper est; frequenter autem postulatur, quia est opus valde gratum Deo et proximis utile, et ad redimenda peccata proportionatum. Et ad eumdem modum ratiocinandum est de aliis operibus misericordiæ, pœnitentiæ, aut religionis, et de subsidio orationum, quæ interdum publicæ, interdum privatæ exiguntur, et possent etiam pure mentales postulari, et

sufficere, propter easdem causas. Denique tot bona merita possunt in aliquo supponi, aut talis potest esse modus indulgentiæ, ut necessarium non sit novum concursum ex parte recipientium postulari, ut rationibus et exemplis supra demonstratum est. Unde non est, quod Soto obmurmuret, et mordeat Prælatos Ecclesiæ, quod ad exaltandam suam auctoritatem indulgentias interdum concedere videantur, quia si non tam personam suam respiciant, quam dignitatem, non est ambitiosa, sed religiosa intentio, potestque esse valde utilis Ecclesiæ, ut fideles majorem reverentiam erga suos Prælatos concipiant ; quare si cum debita moderatione id fiat, non erit indulgentia invalida, etiamsi absque alio pio opere, sola benedictione aut verbo concedatur. Quod vero subjungit idem Soto, de Prælato concedente indulgentiam, propter suam particularem affectionem ad aliquod sacellum, vel altare, multo minus habet (etiam in specie) quod reprehendi merito possit. Illa enim particularis affectio non excludit rationabiles causas, ob quas similes indulgentiæ piis locis concedi solent; sed determinat voluntatem ad hunc locum potius quam ad alium; in hoc autem, per se loquendo, nulla est inordinatio, neque effectus ille per se malus est, sed potius ex vi objecti est religiosus.

14. Fundamento Soti satisfit.- Confirmatio ejusdem diluitur.—Nec fundamentum Soti alicujus est momenti contra nostram sententiam. Nam, licet thesaurus sit communis, tamen dispensatio ejus fit per applicationem ad particulares personas, vel plures, vel unam; causa autem non debet esse æqualis ipsi thesauro secundum se, sed applicationi ejus. Neque vero thesaurus ille ita communis est, ut sit sub dominio communitatis; non est enim nisi sub dominio Dei vel Christi, qui dispensationem ejus Vicario suo commisit, quam voluit fieri in commune bonum fidelium ; et ita quoad usum vel utilitatem dicitur thesaurus ille communis. Ex illo tamen providendum est, non tantum universæ communitati ut sic, sed etiam singulis personis ejus, prout ratio vel discretio postulaverit. Et ideo non semper requiritur communis causa, sed juxta modum dispensationis. Ad confirmationem autem respondetur imprimis, omnia, quæ diximus, satis esse a nobis confirmata decretis et testimoniis, quæ ostendunt antiquum usum. Deinde, etiamsi usus non esset antiquus, sufficeret nobis auctoritas eorum Pontificum qui nostra ætate floruerunt; nam præter Pontificiam

« PredošláPokračovať »