Obrázky na stránke
PDF
ePub

solent. Deinde vero dicemus de aliis qui participant hanc potestatem, et de gradu et modo quo illam accipiunt.

SECTIO I.

auctoritatem, doctrina, prudentia et sanctitate valde illustres extiterunt. Ut omittam, omnia, quæ diximus, suppositis fidei principiis, ita esse rationi consentanea, ut aliam confirmationem non requirant. Hic vero statim sese offerebat questio, an de facto An solus Summus Pontifex habeat divino jure posemper sentiendum sit indulgentiam habere causam legitimam, ut tantum operetur, quantum conceditur, seu quantum sonat. Hæc vero proprie locum habebit post disputationem sequentem.

DISPUTATIO LV.

DE CAUSA EFFICIENTE INDULGENTIARUM.

Hæc est altera causa extrinseca indulgentiarum, de qua nonnulla certa sumi possunt ex prima disputatione hujus materiæ. Primum est, causam principalem indulgentiæ esse Christum Dominum, in quo est et potestas excellentiæ remittendi peccata, et dominium thesauri, per cujus applicationem fit remissio. De ipso vero thesauro, quem multi collocant inter causas efficientes indulgentiæ, quia continet organum seu pretium, virtute cujus fit talis remissio, in secunda disputatione diximus, quia necessarium fuit ad explicandam essentiam indulgentiæ, et quia est veluti materia circa quam versatur, applicando et dispensando illum, et quia satisfactio applicata, est veluti forma expellens reatum temporalis pœnæ. Rursus ostendimus, Christum Dominum dedisse Ecclesiæ suæ potestatem concedendi indulgentias, quia licet ipse sit principalis auctor hujus beneficii, noluit tamen immediate per seipsum hoc munus exercere juxta ordinariam legem, sed per homines, quibus potestatem ligandi et solvendi contulit. Unde concluditur, proximam causam efficientem indulgentiæ esse aliquem hominem, illum scilicet, in quo est talis potestas a Christo commissa. De qua potestate conclusimus, per se ac formaliter pertinere ad potestatem jurisdictionis. Ex quo rursus manifestum esse diximus hanc potestatem principaliter residere in Summo Pontifice, qui in terris est veluti fons totius Ecclesiasticæ jurisdictionis. Unde etiam constat, post Christum, Pontificem esse præcipuam causam efficientem indulgentiarum. In hac ergo disputatione pauca prius de ipso Pontifice Summo nobis dicenda sunt, non tam propter indulgentias, quam propter alias remissiones, quæ cum indulgentia, vel ad modum indulgentiæ concedi

XXII.

testatem concedendi indulgentias.

1. Conclusio affirmans de Pontifice.-Certum imprimis est, Summum Pontificem habere potestatem concedendi indulgentias in universa Ecclesia, totam enim habet sibi suhjectam. Certum item est habere hanc potestatem a divino jure, seu a Christo Domino, qui Petro oves suas commisit; neque enim aliunde habere potest, cum non habeat in terra superiorem. Denique in hoc eadem est ratio de hac potestate, et de universa Pontificis jurisdictione; de qua in proprio loco ex professo dicendum est. Atque in his conveniunt Theologi omnes. Et confirmari possunt ex his quæ in prima disputatione diximus. Dubitatur tamen, an hoc sit proprium Summi Pontificis, et quomodo.

2. Dubium de Concilio generali. - Et imprimis interrogari potest, an alius præter Pontificem habeat hanc potestatem circa universam Ecclesiam, præsertim ex divino jure. Quod quidem ad summum potest de Concilio generali dubitari, quia præter illud, nulla congregatio hominum habet jurisdictionein in universam Ecclesiam, sicut nulla singularis persona eam habet præter Summum Pontificem. De Concilio ergo generali videtur, quod habeat hanc potestatem concedendi indulgentias pro tota Ecclesia, quia habet potestatem ferendi leges, et excommunicandi ; ergo etiam habebit potestatem absolvendi per indulgentias. Secundo, quia dispensatio thesauri alicujus communicatis ad totam communitatem pertinet, ut patet in omni republica; ergo similiter potestas dispensandi Ecclesiasticum thesaurum pertinet ad Ecclesiam universalem; sed Concilium generale repræsentat universalem Ecclesiam, ut docuit Martinus V in Concilio Constant., in fine; ergo. Tertio, quia in Concilio generali sunt omnes pastores et spirituales judices Ecclesiæ; ergo ad illos pertinet universalis dispensatio, vel remissio per indulgentias.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Clement. 2 de Pœnit. et remiss., et in tractatu super Concilium Basiliens., et sequitur Felin., tract. de Indulgent., n. 44. Idem significat Soto, d. 21, q. 1, art. 4, concl. 1, ubi Pontifici conjungit Concilium ac Prælatos; infra vero id explicat de Concilio generali, quod dicit jure divino habere plenam jurisdictionem, si legitime congregatum sit. Idem tenet Cordub., q. 12 de Indulg., qui specialiter id asserit de Concilio generali, Sede vacante. Confirmatque ex Concil. Basiliens., de quo infra dicemus. Hæc opinio non placet, et fundamentum ejus suspectum est; existimo enim, Concilium generale non habere per sc et immediate jurisdictionem aliquam a Christo. Et ideo verius existimo non habere ex jure divino talem potestatem concedendi indulgentias vi sua, seu quatenus a capite condistinguitur. Quod imprimis insinuarunt D. Thom., in 4, d. 20, q. 1, art. 4, et alii Theologi ibidem, dicentes solum Pontificem posse indulgentias universales concedere ratione curiæ universalis, ut ait Durand., q. 5; et et Paludan., q. 4, art. 3; et Richard., art. 5, q. 3; et Bonav., 2 q., art. 3, ex Alens., 4 part., q. 23, alias 83, memb. 3, qui omnes nulla facta mentione Concilii generalis, soii Pontifici hoc tribuunt, et multi eorum notam exclusivam expresse addunt; Gerson vero, lib. de Potestate Ecclesiæ, considerat. 11, quæstionem in terminis attingens, lectori considerandam relinquit.

4. Concilium cui præest Papa potest indulgentias concedere. Concilium ubi Legati Papæ adsunt, ratione illorum. - Ut autem hanc sententiam probemus, advertendum est, Concilium generale considerari posse aut cum Summo Pontifice personaliter præsidente, aut sine illo. Priori modo, clarum est posse concedere indulgentias, saltem ratione Summi Pontificis, quem includit; de hoc vero non disputamus, quia illud non habet ratione sui, nec quatenus corpus quoddam est, sed quatenus caput habet, et virtute illius. Unde certum est, quidquid in hoc genere potest totum hoc Concilium simul cum capite, posse solum caput, etiam renuente toto corpore, quia habet supremam jurisdictionem independentem a corpore. E contrario vero si caput renuat, et nolit indulgentias concedere, Concilium totum non posset illas valide tribuere, quia vel jurisdictionem non habet, vel habet illam dependentem a capite. Sumendum ergo est Concilium sine præsentia capitis. Quod duobus modis potest contingere.

Prior est, quando adsunt Legati nomine Pontificis; alter est, quando nullo modo adest Pontifex, nec per se, nec per alium, quod solum potest contingere vacante Sede Apostolica, si Concilium futurum est legitimum; nam vivente Pontifice, nullum verum Concilium generale potest sine ejus Legatis congregari, sed erit schismaticum conciliabulum, ut suppono ex propria materia; et ideo de illo nulla est disputatio, quia certum est nullam habere potestatem. Si ergo Concilium sit unitum capiti per Legatos, habere quidem poterit facultatem concedendi indulgentias ex concessione ejus; tamen hac seclusa, ex se et divino jure illam non habet, quia nullibi concessa est, ut statim ostendam, et quia non est necessaria, cum perseveret potestas in capite, et hæc sufficiat ad providendum in genere universo corpori. Neque expediat esse ad eumdem actum duas potestates universales, quia vel essent sine ulla subordinatione inter se, et hoc esset inordinatum et monstrosum; vel una est dependens ab altera, et tunc ea, quæ dependet, dimanabit ab alia, et non erit immediate a Christo, quia non est, cur magis pendeat in conservatione vel usu, quam in emanatione. Denique Papa sine dubio potest prohibere universali Concilio, rite, et cum suis Legatis congregato, ne indulgentias concedat sine suo consensu et confirmatione, et tunc indulgentia aliter data esset prorsus invalida; ergo signum est illud Concilium ex se non habere talem potestatem, alioqui non pesset homo illam auferre, quia esset immediate a Christo data.

5. Concilium acephalum non habet potestatem concedendi indulgentias. Locus Matth. 18 objicitur. Solvitur.-Atque hinc a fortiori colligitur, idem dicendum esse de Concilio generali acephalo, quanquam in eo videretur esse major necessitas, quia tunc Ecclesia caret capite, quod posset tales indulgentias concedere. Tamen hoc ipsum probat tale Concilium non habere hanc potestatem, quia caret capite, per cujus influxum illam posset recipere; nam si Concilium legitimum, vivente Pontifice, illam non habet immediate a Christo, cur illam habebit Concilium congregatum mortuo Papa? Sola enim necessitas non est sufficiens ratio, tum quia hic actus non est ex necessariis ad regimen Ecclesiæ, præsertim pro brevi tempore, quo durare solet in Ecclesia carentia capitis; et licet contingeret esse diuturnum, illud esset valde accidentarium et rarum, quod non cadit sub

moralem considerationem, præsertim in re, quæ solum est supererogationis, et ad melius esse, ut est indulgentia. Tum etiam quia sola necessitas non dat potestatem nisi ostendatur ab eo concessa, qui est principalis dominus; hic autem ostendi non potest, quia Christus nunquam dedit hanc potestatem Ecclesiæ, sed Petro, cui dixit: Tibi dabo claves regni cœlorum, Matth. 16, et Pasce oves meas, Joan. 21. Dices, etiam de Ecclesia dictum esse, Matth. 18: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; et statim subjungitur eadem promissio: Quecunque ligaveritis, etc. Respondetur cum Chrysostomo ibi, nomine Ecclesiæ intelligi pastores Ecclesiæ; neque enim verbum quod præcedit, Dic Ecclesiæ, referri potest ad totam plebem, quia nec moraliter fieri potest, neque expedit, ut peccata correctione digna toti Ecclesiæ denuncientur; dicuntur ergo Ecclesiæ denunciari, quando denunciantur pastori; quando ergo dicitur: Si Ecclesiam non audierit, eodem modo intelligitur de Ecclesia per pastorem suum loquente. Quod autem ibi promissa dicitur potestas jurisdictionis, non obstat; nam propria promissio singulariter facta est Petro, et illi etiam fuit specialiter a Christo data, et per eum communicatur aliis, alque ita impletur, quod de aliis pastoribus Ecclesiæ generaliter dictum erat.

6. Unde confirmatur assertio, quia Christus Dominus nullum aliud genus jurisdictionis immediate contulit Ecclesiæ, quatenus quoddam corpus mysticum est; ergo neque etiam illi contulit hanc jurisdictionem necessariam ad indulgentias concedendas; ergo non est, unde Concilium illud acephalum eam habeat. Antecedens certum est ex testimoniis Evangelii citatis, et ex traditione perpetua Ecclesiæ, cujus regimen semper fuit monarchicum et pendens ab uno capite, idque non ex hominum institutione, quæ mutari potest, sed Christi, quæ immutabilis est. Prima vero cousequentia patet, vel a paritate rationis, vel a fortiori, quia alii actus jurisdictionis esse poterant magis necessarii Ecclesiæ ad suam gubernationem. Secunda vero consequentia probatur, quia vel Concilium illud haberet talem potestatem ab Ecclesia; et hoc non, quia ipsa Ecclesia illam non habet; non enim potest illam ex se habere, nisi Christus eam donet, cum supernaturalis sit; nullibi autem Christus illam ei donavit, ut ostendimus. Vel haberet illam a Christo, eo quod tale Concilium repræsentat

universalem Ecclesiam; et hoc etiam dici non. potest, quia, si Christus ipsi Ecclesiæ noluit. talem potestatem conferre, multo minus eam conferet alteri, solum quia repræsentat Ecclesiam ; vel e converso, si huic contulisset, multo magis illi, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis; unde, quibus modis probatur non dedisse Ecclesiæ, probatur non dare huic Concilio, quia nulla extat de hac re promissio, nullumve testimonium unde colligi possit.

7. Rationes dubitandi diluuntur. · Secunda solvitur. - Tertia enodatur. Atque ita facile respondetur ad rationes in contrarium. Ad primam negamus, Concilium (per se loquendo) habere potestatem ferendi leges, etc., nisi per Pontificem, vel cum Pontifice. Unde, quando Concilium, vivente Pontifice, legitime. congregatum est, per ipsum habet hanc potestatem, vel expresse vel tacite concessam; nam sine illius consensu nihil efficere potest, quod firmum sit, et efficax ad obligandum. Quando vero contingit Concilium congregari eo tempore, quo Ecclesia caret Pontifice, tunc quidem habet eam potestatem, quæ præcise necessaria est ad regimen Ecclesiæ pro eo tempore, donec electio Pontificis fiat; quæ jurisdictio ex divino jure illi convenit, non quidem per specialem concessionem, sed veluti ex natura rei, et per necessariam consecutionem, supposito tali statu Ecclesiæ, quia in omni republica necessarium est, ut deficiente capite, et urgente necessitate, per primarios principes, vel eorum congregationem gubernelur. Ad hoc autem regimen non est necessaria potestas hæc concedendi indulgentias, et ideo etiam hoc modo non invenitur in tali Concilio; neque habemus probabile fundamentum ad id asserendum. Ad secundam respondetur potius probare oppositum, si recte consideretur. Est enim differentia inter Ecclesiæ thesaurum et materialem thesaurum alicujus civitatis vel reipublicæ, quod hic est sub dominio totius communitatis, et quamvis potestas dispensandi illum sit apud principem, vel regem, tamen in illum translata est ab ipsa communitate, sicut et temporalis potestas regia, ideoque deficiente omnino legitimo rege, potestas communicandi talem thesaurum ad communitatem devolveretur. At vero Ecclesiæ thesaurus est sub dominio Christi, non Ecclesiæ, ideoque potestas dispensandi illum in eo invenitur, cui Christus illam communicavit ; hic autem fuit Vicarius ejus, non totum Ecclesiæ corpus, ut

ostensum est; ideoque etiam deficiente ad tempus Christi Vicario, non devolvitur talis potestas ad Ecclesiam, quia neque ex natura rei consequitur, neque speciali concessione ei data est; manet ergo veluti suspensa, seu in solo Christo, donec Vicarius ejus eligatur. Parumque refert quod Concilium tunc congregatum repræsentet universalem Ecclesiam, quia repræsentat illam sine capite, et consequenter sine tali potestate. Ad tertium argumentum conceditur illatio, si in tali Concilio adsit Pontifex; si autem absit, negatur consequentia, quia deest supremus Pastor, apud quem solum est universalis potestas ex divino jure.

8. Nullo ordinario jure humano Concilium generale habet potestatem concedendi indulgentias. Ex quibus ulterius infero, etiam de facto et ex ordinario jure humano, non inveniri potestatem hanc in aliquo Concilio generali. Probatur, quia tale jus nullo decreto constat, nec traditione; ergo nullo fundamento affirmare id possumus. Præsertim quia ad eos fines ad quos solent Concilia congregari, non est ita necessarium, ut affirmare possimus, vel ex natura rei consequi, vel jure divino eis deberi. Accedit, quod neque ex usu colligi potest hæc potestas; rarissime enim inveniuntur indulgentiæ a Conciliis generalibus concessæ. Et licet aliquando factum sit, ut in Concil. Basiliens., sess. 24, tamen illud fieri potuit ex generali commissione Summi Pontificis, cujus Legati ibi aderant, et sub illius obedientia tunc Concilium illud procedebat. Postea vero, sess. ult., idem Concilium etiam indulgentias concessit; verumtamen et in schisma jam inciderat, et putabat se habere alium Pontificem a se electum, et Concilio præsidentem; et præterea in eo errore versabatur, quod putabat Concilium esse supra Papam. Denique Nicolaus V, qui postea propter unionem et pacem acta quædam (ad jurisdictionem externam, non ad doctrinam pertinentia) ab illo Concilio rata esse voluit, indulgentias etiam confirmavit, quod sine auctoritate Pontificis non potuissent esse valida. Denique, quoties Concilium congregatur vivente Pontifice, ab illo potest habere potestatem concedendi indulgentias, quantum expediens fuerit, et ideo necessarium non est, ut ordinario jure illam habeat. Concilium autem generale Sede vacante rarissime celebratur, semelque tantum legimus id factum in Concilio Constantiensi, quod tempore schis matis coactum est, in quo nullus erat certus

et indubitatus Papa, et ideo nullum etiam ordinarium jus pro tali Concilio in materia indulgentiarum statutum est; neque in Constantiensi Synodo aliquas indulgentias legimus fuisse concessas, quanquam alias declaraverit habere se potestatem immediate a Christo Domino, quod quam certum sit, vel quomodo sit intelligendum, alio loco trac tandum est latius. Nunc solum dicimus non esse extendendum ad potestatem concedendi indulgentias, propter superius dicta, quod nullibi legimus Christum hanc potestatem dedisse, neque ex traditione habetur, aut certa aliqua ratione colligi potest.

SECTIO II.

Utrum inferiores sacerdotes, vel saltem Episcopi habeant jure divino potestatem concedendi indulgentias aliquibus personis, vel locis.

1. Prima opinio. Rejicitur. In superiori sectione dictum est de potestate universali circa totam Ecclesiam ; nunc dicendum est de potestate quasi partiali circa determinata loca, vel personas. Et prius quidem dicemus, stando in solo jure divino, postea in humano. Potestque imprimis referri opinio quorumdam, qui dixerunt, sacerdotes omnes jure divino habere potestatem concedendi indulgentiam eliam plenariam, quanquam nunc non possint, quia Papa sibi reservavit. Ita tenuit Marsil., in 4, q. 12, art. 2, part. 2 illius, concl. 2, in fin.; et Guillelm. de Rubion., in 4, d. 19, q. 4, et alii quos infra referam. Est tamen improbabilis sententia, quia vel non distinguit potestatem ordinis a potestate concedendi indulgentias, vel non distinguit jurisdictionem in foro sacramentali, et in foro indulgentiarum. Denique cum sacerdotes nunquam in Ecclesia tali potestate usi sint, et frustra illis data fuisset jure divino, et gratis id asseritur, ut clarius ex sequentibus constabit.

2. Secunda opinio. - Omissis ergo inferioribus sacerdotibus, de Episcopis fuit secunda opinio dicens, unumquemque Episcopum jure divino habere potestatem ad concedendas indulgentias in sua diœcesi, seu suis subditis. Ita tenent Soto et Cordub. sup.; et Petr. Soto, lect. 3 de Indulgentiis; et Medin., lib. de Indulgent., disp. 5 et 6, præsertim c. 27 et 30; et Navar., in Comment. de Indulgent., notab. 31, qui tamen non explicat hoc esse jus divinum, sed esse jus ordinarium ; unde eodem modo loquitur de Legato Pontificis, de quo nemo dicet habere hanc potestatem jure di

vino. Et eodem modo loquuntur Paludanus et alii, qui solent pro hac sententia citari. Fundamentum est, quia generaliter putant jurisdictionem Episcoporum datam esse jure divino, et unumquemque ex vi juris divini posse in suo Episcopatu quidquid Papa potest in universa Ecclesia, nisi impediatur. Alia autem congruentiæ afferuntur parvi momenti, nimirum, Episcopatum esse ex divino jure, et ex eodem esse perfectam prælationem, quamvis non supremam, ideoque ex eodem jure pertinere ad Episcopum omnes actus hujus dignitatis, ex quibus unus est indulgentiarum concessio. Item, quia unusquisque Episcopus est sponsus Ecclesiæ suæ; sponsus autem, ex vi sui status et muneris habet potestatem disponendi bona sponsæ suæ; ergo et unusquisque Episcopus bona suæ Ecclesiæ.

3. Vera sententia. - Nihilominus probabilius censeo, solum Summum Pontificem habere immediate a Christo Domino potestatem concedendi indulgentias, tam in universa Ecclesia, quam in qualibet parte ejus, imo et singulis personis ejus'. Hanc sententiam tenet aperte Richard., d. 20, art. 5, q. 3; et Augustin. de Ancona, lib. de Potestate Eccles., q. 29, art. 5; Dur., d. 20, q. 1, ad 2; et revera D. Thom. ibi idem sentit; et Palud., dict. q. 4, art. 2, licet videatur ambigue loqui, tamen si attente legatur in fine 3 conclus., num. 42, ejusdem est opinionis. Quam insinuare videtur Clemens VI in Extrav. Unigenitus, de Pœnit. et remiss., dum ait Christum reliquisse Ecclesiæ suæ thesaurum suo rum meritorum, quem per B. Petrum cœli clavigerum, ejusque successores, suos in terris Vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationalibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione pænæ temporalis pro peccatis debite, tam generaliler quam specialiter. Ubi licet non ponat expresse exclusivam, scilicet, per solum Petrum, tamen sine dubio in eo sensu loquitur, tum quia completam tradit doctrinam, tum quia omnem dispensationem thesauri, tam generalem quam specialem, dicit esse commissam Petro. Quod testimonium optime confirmat omnia, quæ in proximo puncto diximus; illud autem fundatum est in verbis Christi sæpe citatis: Tibi dabo claves, et, quodcunque solveris, et, Pasce oves meas. Præterea in superioribus ostendimus, jurisdictionem

Episcoporum, etiam in foro sacramentali, non esse immediate a jure divino, sed medio Pontifice; ergo a fortiori idem dicendum est de jurisdictione ad indulgentias concedendas; ergo ex vi juris divini tota hæc jurisdictio soli Petro et successoribus ejus collata est. Patet hæc ultima consequentia, quia, si aliquibus esset collata ultra Petrum, maxime Episcopis. Prima vero probatur, non solum ex similitudine rationis, sed etiam a fortiori, quia jurisdictio in foro sacramentali est magis necessaria, magisque intrinseca muneri pastorali, quam potestas concedendi indulgentias. Item, quia absolutio sacramentalis intrinsece, ac per se pendet ex charactere ordinis, quem propterea aliqui putant includere potestatem jurisdictionis, ac proinde dicunt non solum Episcopos, sed etiam sacerdotes omnes habere talem jurisdictionem ex divino jure, licet habere subditos, in quos exerceatur, sit de jure humano. At vero absolutio indulgentiarum non est actus characteris ordinis, aut consecrationis Episcopalis, ut supra ostensum est; ergo omnino pendet ex jurisdictione, quæ per hominem confertur; nam per hunc, unus recipit potestatem in alium, et alius alteri subjicitur in ordine ad hunc indulgentiarum actum, quod totum est a jure humano.

4. A posteriori probatur assertio. - Præterea sicut jurisdictio Episcoporum in foro pœnitentiæ limitatur, vel augetur ad beneplacitum Pontificis, ita etiam facultas concedendi indulgentias; hoc autem est signum jurisdictionis manantis ab homine, et non a Christo immediate. Et sane in præsenti est signum fere evidentissimum; nam, si Episcopi haberent hanc potestatem jure divino, ergo, seclusa limitatione seu prohibitione Summi Pontificis, possent plenarias indulgentias concedere, et in quacunque quantitate, et tam pro vivis quam pro defunctis, quia jus divinum nihil limitat, et ideo vel totum concedit, vel nihil; si autem Episcopi, ex vi juris divini tam amplam haberent potestatem, profecto non possent Pontifices tam limitatam illis eam permittere, ut solum quadraginta dies indulgentiæ, et rarissime annum unum solis viventibus concedere valeant, ut sequenti sectione videbimus; potestas enim a Christo data, vel non potest ab homine auferri, etiam ex parte, vel certe non in majori parte, sine gravissima causa satisque certa et universali, quæ in præsenti non potest facile ostendi,

1 Vide Supplem. Gab., d. 45, q. 3, art. 2, cum tamen maxima pars hujus potestatis concl. 6 et 8.

ablata sit Episcopis, quod non ita est in ca

« PredošláPokračovať »