Obrázky na stránke
PDF
ePub

dimus Archiepiscopum, qui illo superior est, de quo manifestum est posse hoc munus exercere in sua dioecesi, in qua est immediatus, et ordinarius Episcopus. Dubitari tamen potest, an in tota provincia sua idem possit; hoc autem definitum est in c. Nostro, de Poen. et remiss., ubi Honorius III respondet posse. Non constat autem, an hoc potuerint Archiepiscopi jure antiquo, quod Honorius declarat, an vero Honorius de novo conces serit. Quidquid tamen de hoc sit, intelligendum est, Archiepiscopum, non solum quando visitat, sicut de audiendis confessionibus in superioribus diximus, sed semper id posse, quia in illo textu nulla restrictio ponitur, ut ibi Panormitanus notavit. Atque hinc constat idem dicendum esse de Primatibus et Patriarchis, quatenus Archiepiscopi sunt. Nam ob propriam dignitatem Primatus aut Patriarchatus, nihil specialiter possunt ordinario jure, nullibi enim habetur. Unde Primas non potest in toto regno, verbi gratia, indulgentiam concedere, sed tantum in provincia sui Archiepiscopatus, de qua sola loquitur textus in dict. c. Nostro. Contrarium sentit Navarr., d. n. 3, sed nullo jure id probat; nam in jure soli Archiepiscopo pro suo Archiepiscopatu hoc conceditur; Patriarcha autem, et Primas non habent in sua provincia, seu Patriarchatu eamdem jurisdictionem, quam habet Archiepiscopus in provincia sua. Item nec Cardinalis ex vi suæ dignitatis hoc potest, quia nullibi ei conceditur; imo in cap. Accedentibus, de Excessib. Prælat., inter ea, quæ sunt propria Episcopalis dignitatis, ponitur indulgentiarum concessio. Unde, si Cardinalis sit Episcopus, suis ovibus poterit indulgentias concedere, non vero aliis, nisi speciali favore hoc ei concessum sit, et tunc habebit potestatem delegatam, non ordinariam, ut ex declaratione harum jurisdictionum superius data constat.

22. De Legato Pontificis.

-

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Legati hanc habent potestatem ex Papæ concessione. Quid de Summo Pænitentiario. Quid de Concilio provinciali. Et ob eamdem ratiotionem, idem censent multi de Legato Pontificis, intra fines suæ legationis. Nav. autem, d. n. 3, significat eum habere potestatem ordinariam ; nam illum vocat ordinarium judicem in hoc foro, æque ac Episcopum, et cum eadem limitatione. Sed id nullojure probat, cum tamen certum videatur, Legatum Pontificis non comprehendi in citatis juribus nomine Episcopi, vel Archiepiscopi; sunt

enim jurisdictiones et munera valde diversa; et ideo ex vi juris communis non videtur Legatus habere hanc potestatem, quia neque in toto tit. de Offic. Legati, neque in alio textu, communis hæc potestas eis conceditur. Semper tamen habent illam ex commissione Pontificis; non constat autem mihi, an juxta ritum, vel consuetudinem Romanæ Curiæ intelligatur concessa, eo ipso quod aliquis in Legatum destinatur, quamvis nihil aliud exprimatur, vel semper fiat specialis concessio Et simili modo incertum est, an eadem quantitas eis definita sit, quæ Episcopis et Archiepiscopis, vel major concedatur, aut ex vi muneris, aut arbitrio Pontificis ; ac denique, an hæc potestas ita eis concedatur, ut possint eam aliis delegare, vel tantum per se exerce re; et ex horum resolutione pendet, an hæc potestas in eis sit ut ordinaria, vel tantum ut delegata. Idemque de Summo Pœnitentiario dicendum est, si facultatem aliquam habet concedendi indulgentias. Unde Palud., d. 20, q. 4, art. 2, conel. 3, refert se audivisse Summum Pœnitentiarum dicentem: Auctoritate nostra ordinaria, damus vobis centum dies isdulgentia. Quod si hoc verum est, constat potestatem Poenitentiarii non esse ita limitatam, sicut est Episcopi. Sed, cum hæc non sint jure communi definita, consulendæ sunt speciales ordinationes, vel consuetudines ex voluntate Pontificum introductæ ; loquendo autem secundum jus commune, ut nos loquimur, soli Episcopi et Archiepiscopi sub statuta regula comprehenduntur. Dubitari vero potest, an comprehendatur etiam Concilium provinciale, in quo plures Episcopi cum Archiepiscopo congregantur; et ideo videtur in toto Concilio esse potestas, quæ est in singulis. Dico tamen non comprehendi, quia nullibi hoc declaratum est, neque de hoc extat jus divinum, aut humanum; nihil ergo in hoc genere potest Concilium ut Concilium, sed omnes, qui in eo sunt, possunt sna potestate uti, non per modum unius corporis, sed per modum plurium personarum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nariam, etiam jure humano, ad concedendam aliquam indulgentiam. Hæc est sententia communis Theologorum et Juristarum, quos citavimus. Sumiturque ex c. Accedentibus, de Excessib. Prælat., ubi reprehenduntur quidam Abbates, qui hoc munus usurpant, inter alia, quæ ad Episcopalem dignitatem specialiter pertinent. Ratio autem generalis est, quia divino, vel humano jure aliis non est concessum. Prior pars de divino jure difficile probari potest ab his, qui putant hoc competere Episcopis ex jure divino; unde enim possunt probare non esse idem de aliis sacerdotibus? Respondere possunt, Episcopalem dignitatem specialiter esse a Christo institutam, et eis maxime dictum esse: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus, etc. Sed objici etiam poterit, omnibus sacerdotibus dictum esse : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, quæ verba multi ad indulgentias extendunt. Item verba illa, Quæcunque solveritis, non solum ad Episcopos, sed etiam ad inferiores Prælatos pertinere, eo ipso quod Ecclesiæ pastores in foro exteriori constituuntur. Facilius ergo nos probamus, inferiores non habere hanc potesta tem divino jure, cum neque Episcopi illam habeant, sed solus Papa. Quod vero nec humano jure habeant, probamus, quia nullum de hoc jus ostendi potest; nam omnia superius citata de Episcopis loquuntur, et illis solis hoc jus ordinarium tribuunt.

2. Sufficialne inferioribus Prælatis præscripta consuetudo ad hanc potestatem ut ordinariam habendam. - Prima opinio. -Se cunda opinio. Hic vero statim occurrit dubitandum, an sufficiat consuetudo ubi præscripta fuerit, ut aliquis inferior Prælatus censeatur hanc jurisdictionem ordinariam habere. Sunt enim variæ sententiæ. Prior aflirmat, quam tenet Gloss., in d. cap. Accedentibus, colligitque ex illo textu, quatenus dicit Prælatos inferiores Episcopis non posse indulgentias concedere, nisi, vel speciali concessione, vel alia legitima causa. Ex quibus exceptionibus prior manifesta est, ubi de tali concessione constiterit, quæ a Summo Pontifice manare debet; nam ab eo manat hæc jurisdictio, ut sæpe dictum est. Et licet Episcopi interdum illam delegare valeant, non tamen ut ordinariam alicui concedere, quia hoc ad supremam potestatem spectat. Posterior autem non potest esse nisi præscripta consuetudo; quæ enim alia causa legitima excogitari potest? hæc autem videtur esse

XXII.

sufficiens, quia præscripta consuetudo jurisdictionem confert, juxta cap. Cum contingat, cum aliis, de Foro compet. Atque hanc Glossæ opinionem sequuntur ibi Panormit., Hostiens. et alii. Contrarium nihilominus tenet Turrecrem., in § Item in Leritico, de Poenit., d. 1, n. 43; et sequitur Navar., diet. not. 31, n. 7; Soto, d. 22, q. 1, art. 4; et Cordub., q. 12. Fundamentum est, quia consuetudo non potest dare jurisdictionem, quæ debet ab ipso Christo, vel immediate, vel per suum Vicarium provenire, quia consuetudo non efficit, ut Christus, aut Papa hoc velint, cum tamen sine illorum voluntate id fieri non possit: hujusmodi autem est præsens jurisdictio; nam, cum sit ad tollendas pœnas in foro Dei debitas, non nisi ab ipso Deo manare potest. Quo argumento supra etiam probabamus jurisdictionem in foro pœnitentiæ non posse consuetudine acquiri; et in eodem principio fundatur, ut nemo possit consuetudine acquirere privilegium eligendi confessorem, ut dicitur in cap. 2 de Poenitent. et remiss., in 6.

-

3. Dubii resolutio. Sed hæc controversia eodem modo definienda est, quo in dicto loco similem definivimus. Probat enim efficaciter ratio facta, consuetudinem ipsam non posse esse propriam ac per se originem talis jurisdictionis. Nihilominus tamen præscripta consuetudo est indicium jurisdictionis aliquando concessa a Summo Pontifice, quia non est verisimile in re tam gravi propria auctoritate fuisse usupatam, et tanto tempore tacentibus et consentientibus Prælatis continuatam. Atque in hoc sensu intellecta prior opinio vera est, quam hoc sensu etiam sequitur Cordub., et juxta illam possunt intelligi illa ultima verba cap. Accedentibus, si ad concessionem indulgentiarum referantur; nam possunt etiam facile ad illos actus referri, de quibus in textu mentio facta fuerat.

-

4. An Prælati seculares exempti, sub Episcopis comprehendantur. — Resolutio. Superest vero aliud dubium de Prælatis, minoribus Episcopis quoad dignitatem, habentibus tamen jurisdictionem Episcopalem in suis locis, seu quasi diœcesibus, ut sunt aliqui Abbates vel Prælati sæculares exempti, et immediate subjecti Summo Pontifici; videntur enim hi posse concedere indulgentias; nam possunt alios actus jurisdictionis Episcopalis exercere, et quoad illos comprehendi solent Episcoporum nomine, ut in superioribus tactum est; cur ergo in præsenti non comprehendentur? Et confirmatur, quia

73

alias horum subditi erunt delerioris conditionis; non enim poterunt a suo immediato Prælato aliquas indulgentias obtinere. Nihilominus communis sententia est, nullum Prælatum hujusmodi habere hanc jurisdictionem jure ordinario, nisi vel consuetudine, vel alia sufficienti ratione constet alicui esse speciali ter concessam a Summo Pontifice. Ratio propria est supra tacta, quia hi Prælati non ha bent hanc potestatem jure divino, quod fatentur etiam illi, qui de Episcopis hoc aflirmant, quia licet hi Prælati suo modo sint perfecti pastores, et sponsi suarum Ecclesiarum, et ideo videantur, juxta illam sententiam, habere debere hanc potestatem, tamen dignitas ista est de jure humano, et non ita perfecta sicut Episcopalis, et ideo non est de illa eadem ratio. In nostra vero sententia efficacius ostenditur, quia potestas concedendi indulgentias, non est per se conjuncta ex vi juris divini aut naturalis cum tali prælatione, ut a fortiori patet ex his, quæ de Episcopis diximus. Rursus nec jure humano conceditur, tum quia nullum invenitur tale jus, nam jura sæpe citata de Pœnit. et remiss., solum loquuntur de Episcopis et Archiepiscopis; tum etiam, quia in dicto c. Accedentibus, hæc potestas censetur propria dignitatis Episcopalis. Quanquam ergo hi Prælati inferiores interdum eximantur a jurisdictione Episcoporum, et perfectam quodammodo jurisdictionem sub Pontifice accipiant, voluerunt tamen Pontifices aliqua reservare Episcopis propter majorem eorum dignitatem, ex quibus unum est concedere indulgentias communi et ordinario jure. Idque merito: nam remittere reis pœnas lege debitas, ad Principes tantum pertinere solet; et ideo sicut Christus per seipsum, et suo divino jure id tantum concessit Vicario suo, tanquam supremo Principi Ecclesiæ, ita Pontifices suo jure ordinario solis Episcopis, tanquam propriis et ordinariis Ecclesiæ Principibus eamdem potestatem communicare voluerunt. Neque in hoc fit aliqua injuria, vel incommodum subditis horum Prælatorum, quia quoad fructum indulgentiarum semper subjicientur Episcopis, cum etiam religiosi exempti, quoad has gratias et favores, uti possint hac jurisdictione voluntaria Episcoporum.

[blocks in formation]

plius est) Capitulum Sede vacante posse jure erdinario concedere indulgentias, quia nullo jure hoc eis conceditur. Nec refert, quod Capitulum succedat Episcopo in jurisdictione Episcopali, quia nunquam succedit in dignitate, et jura volunt potestatem hanc esse conjunctam, et quasi reservatam dignitati Episcopali, Atque ita docuit Calderinus, in cap. Nostro, de Pœnit. et remiss., quem Navar., Cordub. et alii sequuntur. Nec reputatur inconveniens, quod diœcesis, dum Episcopatus vacat, privetur hoc beneficio, tum quia tempus illud, per se loquendo, breve est, et in co frui possunt fideles indulgentiis concessis, vel a Papa, vel ab Archiepiscopo, vel a præcedentibus Episcopis, quorum indulgentiæ durant; tum etiam quia hæc carentia non est rei necessaria, sed supererogationis, potestque sufficienter jurisdictio Episcopalis a Capitulo administrari sine hac potestate.

6. Secundo sequitur a fortiori ex dictis, nullum parochum, aut sacerdotem, habentem etiam plenam jurisdictionem in foro sacramentali, posse jure ordinario indulgentias concedere. Ita docent iidem auctores: sequiturque evidenter ex eisdem principiis, et decretis, quæ repetere necesse non est. Propter quod supra etiam diximus verba illa Joann. 20 Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, nullo modo comprehendere potestatem hanc concedendi indulgentias, tum quia in eis tantum est sermo de remissione peccatorum per sacramentum; tum etiam quia per illa verba datur potestas ordinis in corpus Christi mysticum, non vero propria jurisdictionis potestas. Unde illi solum potuerunt circa hanc veritatem errare, qui existimarunt indulgentiarum absolutiones esse actum characteris sacerdotalis: hi enim consequenter dicere possent, eo ipso quod huic potestati sacerdotali applicatur materia, subjiciendo illi fideles, seu poenitentes, posse sacerdotem, talem potestatem habentem, exercere circa illam hunc actum absolvendi per indulgentias. Atque hoc modo videntur dixisse quidam Canonistæ, quemlibet sacerdotem proprium quocunque modo, id est, qui possit absolvere a peccatis in foro pœnitentiæ, posse etiam concedere indulgentias. Ita tenuerunt quædam Glossa, et Innocentius, Archidiaconus, Cardinalis, et l'anormitanus, sicut eos refert et sequitur Angelus in Summa, verb. Indulgentia, n. 5, et Summa Rosella, ibidem, qui tamen limitant hanc sententiam,

ut intelligatur indulgentia concessa in foro pœnitentiæ, non extra, ut hoc modo respondeant ad jura supra citata.

Gloss. in c. Mensuram, de Pœn., d. 1; et Panorm., in c. Sicut dignum, de Homicidio, n. 2. Putant enim illi auctores posse confessorem ita arbiirari de poenitentia imponenda, ut licet minorem imponat, quam reatus pœnitentis mercatur, nihilominus ex virtute clavium totum remittat, quam ipsi dispensationem vocant; quæ si vera est, longe diversa est ab indulgentia, de qua modo agimus. Quid vero de illa sentiendum sit, diximus supra agentes de satisfactione.

SECTIO V.

concedendas.

7. Rejicitur. Glossæ et Doctores præcedentis sententiæ exponuntur. — Hæc vero sententia intellecta de propria indulgentia, de qua Angelus aperte loquitur, est omnino improbabilis. Et imprimis supponit falsum fundamentum, scilicet, quod indulgentia sit actus manans a potestate ordinis. Deinde male infert; nam, licet id concederemus, nihilominus absolutio sacramentalis, et absolutio indulgentiæ essent actus diversi, et requirentes diversas jurisdictiones, quarum una est Quid possint Prælati religionum circa indulgentias separabilis ab alia. Nunc enim potest Papa concedere alicui simplici sacerdoti potestatem dandi aliquas indulgentias, et non approbare, neque exponere illum ad confessiones audiendas: ergo et e converso, licet parochis, et aliis confessoribus subjiciatur plebs quoad sacramentale judicium, non sequitur subdi quoad indulgentiæ forum. Tertio errant valde distinguentes de indulgentiis in foro sacramentali, vel extra. Nam, si loquantur formaliter de indulgentia, quæ per ipsum sacramentale judicium, ejusque absolutionem datur, est implicatio in verbis; nam de ratione indulgentiæ est, ut sit remissio pœnæ extra sacramentum, id est, non per sacramentum, ut supra probatum est. Si vero loquantur tantum concomitanter, sine fundamento loquuntur. Tum quia illa concomitantia est impertinens, et accidentaria; et ideo qui potest concedere indulgentiam simul cum sacramento, potest etiam concedere sine illo, sicut supra argumentabamur; tum etiam quia ostendere debent, ubi sit hæc potestas, vel jurisdictio concessa confessoribus; non enim conceditur ex vi muneris confessoris, ut sic, cum indulgentia nullo modo spectet ad sacramentum confessionis, sed omnino per accidens cum illo conjungatur; nullo autem alio jure divino vel humano potest ostendi concessa. Neque fuisset expediens, quia nimium enervaretur rigor Ecclesiasticæ disciplinæ quoad sacramentales pœnitentias. Neque est verisimile Ecclesiam limitasse potestatem Episcoporum, et non potius fuisse limitaturam hanc potestatem confessorum, si eam illos habere exis. timaret. Nec Glossæ illæ, quæ in contrarium citantur, nec Doctores Canonistæ, qui illas sequuntur, de propria indulgentia loquuntur, sed de illa remissione pœnæ, quæ a confessore fit per impositionem pœnitentiæ sacramentalis, gravioris, aut levioris, ut patet ex

1. Prælati religionum non possunt jure ordinario indulgentias concedere. Corol. 3.Medina sentent. — Rejicitur.—Ex dictis in præcedenti sectione plane inferri videtur, Prælatos religionum, sive locales, sive provinciales, sive generales, jure ordinario seu ex vi sui muneris nullam habere potestatem ad concedendas indulgentias. Nihilominus in hoc singularem habuit opinionem Medin., in dict. lib., cap. 29, dicens, hos Prælatos jure divino habere potestatem concedendi indulgentias, qui profecto, cum id de Episcopis asseruerit, non omnino extra consequentiam loquitur, maxime de Generalibus, et Provincialibus, quoniam hi videntur habere plenam jurisdictionem Episcopalem in suos subditos, et respectu illorum sunt principales pastores et Prælati sub Pontifice. Non audet tamen hic auctor dicere, hos Prælatos de facto habere hanc potestatem; putat enim ita esse a Christo datam, ut possit per Ecclesiam auferri, aut impediri, et de facto sublatam esse propter tuendam Episcoporum dignitatem, juxta dictum c. Accedentibus. Sed profecto mirum est, quod hi Prælati de jure divino talen potestatem habeant, et tamen quod de facto in Ecclesia nunquam illam habuerint, nec modo habeant, neque, ut creditur, habituri sint. Nam, si ita semper futurum erat expediens, immerito sane Christus talem potestatem contulisset; si vero expediebat de facto illos talem potestatem habere, immerito Pontifices cos illa privarunt, imo et invalide, cum non possint, saltem sine sufficiente causa, immutare ea quæ sunt divini juris. Omitto cætera. quæ contra hanc concessionem juris divini extra Summum Pontificem generatim dixi, ex quibus a fortiori concluditur non habere locum illam concessionem in his Prælatis. Qued

vero nec jure humano facta sit, probant jura sæpius citata. Atque ita in illatione facta omnes Doctores conveniunt, tam in jure divino, quam in humano stando.

2. Suffragium duplex. Occurrit tamen bic specialis difficultas circa hos Prælatos; nam habent potestatem concedendi aliquibus remissionem pœnarum, applicando eis bona merita, et satisfactiones suarum congregationum, et efficiendo illos participes earum, eos ad quamdam specialem unionem cum suis religionibus admittendo, ut constat ex usu Ecclesiæ; hoc autem est quoddam indulgentiæ genus; ergo. De hac difficultate multa dicuntur a Theologis, quæ brevissime attigit Soto in hac materia, et latius Corduba, q. 42, sed revera spectant potius ad suffragia. Et ideo breviter dicendum est, quidquid in hoc genere Prælati religiosorum aut possint, aut faciant, solum esse suffragiorum oblationes, seu donationes, non vero esse indulgentiarum concessiones, et ideo nihil obstare assertioni propositæ. Nam quod hæc duo diversa sint, manifestum est; nam, quælibet privata persona potest offerre suffragium pro alio ex suis operibus; indulgentiam autem concedere non potest, etiam per modum suffragii, ut ex supra dictis constat, et ex communi sensu Ecclesiæ; alias posset unusquisque sua auctoritate indulgentiam aliquam pro defunctis concedere, quod absurdum et erroneum est.

[ocr errors]

3. Quilibet potest satisfacere pro peccatis etiam alienis jam commissis. Non autem pro committendis satisfactiones applicare. Ut autem propria differentia a priori intelligatur, advertendum est, inter suffragia quædam esse, quæ per modum impetrationis, aut meriti de congruo offeruntur, alia vero per modum satisfactionis aut solutionis. In prioribus manifesta est differentia ab indulgentiis; nam per illa ut sic non fit compensatio pro reatu pœnæ temporalis, et ideo ex vi illorum tantum non fit immediata remissio talis pœnæ (ut est probabile), vel saltem nou fit ex justitia, neque est infallibilis, quod tamen fit per indulgentiam. Posteriora suffragia habent in hoc majorem convenientiam cum indulgentia; nam per ea fit solutio et compensatio ad æqualitatem, ideoque et immediate et infallibiliter, et ex justitia obtinent remissionem proportionatæ pœnæ. In hoc ergo conveniunt cum indulgentiis. Ut autem differentia declaretur, considerandum ulterius est, aliud esse satisfacere pro peccatis jam commissis, aliud vero esse satisfactiones jam factas, et quæ tunc non ha

buerunt effectum, applicare ad remittenda peccata postea commissa. Illud prius est secundum ordinariam legem, et juxta proprium debitum, quod ex peccato resultat; et ideo a qualibet privata persona fieri potest propria auctoritate, vel pro seipsa, et tunc retinet proprium nomen satisfactionis, vel pro alio vivente, aut defuncto, propter unionem charitatis, et vocatur suffragium satisfactorium. Secundum autem est exorbitans ab ordinaria lege, et debito peccatorum, includitque dispensationem quamdam in divino jure, ut supra declaratum est; et ideo nulla humana potestas ad hoc erat per se sufficiens, sed necessaria fuit potestas a Christo concessa Vicario suo immediate, et per illum aliis.

4. Et hinc etiam est, ut nullus homo purus quantumvis justus, et superabundantes operans satisfactiones, possit thesaurum privatum ex eis congregare, quia esset prorsus inutilis, cum non possit ab eo auctoritate sua dispensari, aut applicari. Potest enim unusquisque, quando satisfactorium opus facit, satisfactionem illam, cui voluerit, applicare; tamen si applicatio neque in ipso, neque in alio habuit effectum, postea non potest amplius satisfactionem illam applicare, alioqui etiam pro peccatis commissis id facere posset, vel etiam posset efficere ut applicatio, quæ fortasse propter obicem alterius effectum nou habuit, recedente fictione illum habere incipiat; utrumque autem est ultra hominis facultatem absque speciali Christi concessione. Et simili ratione necessarium est, eum, qui satisfactorium opus facit, tunc satisfactionem suam, sibi aut alteri, intentione formali, vel virtuali, applicare; quod si id non faciat, postea id non erit in ejus voluntate, aut potestate, alioqui posset illud applicare, vel pro peccatis postea commissis, vel pro hominibus; qui tunc erant in peccato, postea vero justificati sunt. Quia igitur hoc non est in potestate privatæ personæ, ideo nec thesaurum privatum thesaurizare potest, quem possit ipse postea dispensare. Eo vel maxime, quod opus factum sine intentione formali, vel virtuali satisfaciendi pro aliquo, vel aliquibus, vel aliqua communitate in particulari, profecto dici non potest proprie et in rigore satisfactorium, quia, cum satisfactio sit opus justitiæ, necesse est ut voluntarie et in particulari fiat ad solvendum debitum, quia justitia, præsertim satisfactoria apud Deum, debet esse voluntaria, et exerceri in particulari, quia morales actiones circa particulares sunt. Ne

« PredošláPokračovať »