Obrázky na stránke
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Utrum virtus pœnitentiæ sit species justitiæ. 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tirtus pænitentiæ non sit species justitiæ. Justitia enim non est virtus Theologica, sed moralis, ut in 2 parte paiet 2. Pœnitentia autem videtur esse virtus Theologica, quia habet Deum pro objecto; satisfacit enim Deo, cui etiam reconciliat peccatorem. Ergo videtur quod pænitentia non sit species justitiæ.

2. Præterea, justitia, cum sit virtus moralis, consistit in medio. Sed pænitentia non consistit in medio, sed in quodam excessu, secundum illud Hierem. 6: Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Ergo pœnitentia non est species justitiæ.

3. Præterea, duæ sunt species justitiæ (ut dicitur 5 Ethic.3), scilicet distributiva et commutatita. Sed sub neutra videtur pænitentia contineri; ergo videtur quod pœnitentia non sit species justitiæ.

4. Præterea, super illud Luc. 6: Beati qui nunc fletis, dicit Gloss.: Ecce prudentia, qua ostenditur, quam hæc terrena sint misera, et quam beala cœlestia. Sed flere est actus pœnitentiæ. Ergo pœnitentia magis est species prudentiæ, quam justitiæ.

Sed contra est quod Augustinus dicit in lib. de Pænitentia: Pænitentia est quædam dolentis vindicta, semper puniens in se, quod dolet commisisse. Sed vindictam facere pertinet ad justitiam; unde Tullius in sua Rhetor. 5 poait vindicativam unam speciem justitiæ. Ergo videtur quod poenitentia sit species justitiæ.

Respondeo dicendum, quod (sicut supra dictum est) pænitentia non habet quod sit virtus specialis ex hoc solo, quod dolet de malo perpetrato (ad hoc enim sufficeret charitas), sed ex eo quod pœnitens dolet de peccato commisso, in quantum est offensa Dei, cum emendationis proposito. Emendatio autem offense contra aliquem commissæ, non fit per solam cessationem offense, sed exigitur ulterius quædam re

'Infra art. 6, corp.; et 4, d. 14, q. 1, a. 1, q. 4, ad 4, et q. 5 per tot., et d. 15, q. 1, a. 1, q. 3, ad 4.

21. 2, q. 62, art. 2 et 3.

3 C. 4, tom. 5.

In lib. de Vera et falsa pœnit., cap. 8,

a medio, tom. 4.

5 Lib. 2 de Inventione, fol. 4 ante finem, art. præced.

compensatio, quæ habet locum in offensis in alterum commissis, sicut et retributio; nisi quod recompensatio est ex parte ejus qui offendit (utpote cum satisfactione), retributio autem est ex parte ejus in quem est offensa commissa. Utrumque autem ad materiam justitiæ pertinet, quia utrumque est commutatio quædam. Unde manifestum est quod pænitentia, secundum quod est virtus, est pars justitiæ. Sciendum tamen est quod, secundum Philosophum in 5 Ethic. ', dupliciter dicitur justum, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter quidem justum est inter æquales, eo quod justitia est æqualitas quædam. Quod ipse vocat justum politicum vel civile, eo quod omnes cives æquales sunt, quantum ad hoc, quod immediate sunt sub principe, sicut liberi existentes. Justum autem secundum quid dicitur, quod est inter illos quorum unus est sub potestate alterius, sicut sertus sub domino, filius sub patre, uxor sub viro. Et talem justum consideratur in pœnitentia. Unde pœnitens recurrit ad Deum cum emendationis proposito, sicut servus ad dominum, secundum illud Psal. 122: Sicut oculi servorum in manibus dominorum eorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Et sicut filius ad patrem, secundum illud Luc. 15: Pater, peccati in cœlum, et coram te. Et sicut uxor ad virum, secundum illud Hier. 3: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus.

Ad primum ergo dicendum, quod (sicut in 5 Ethic. 2 dicitur) justitia est virtus ad alterum; ille autem ad quem est justitia non dicetur esse materia justitiæ, sed magis res que distribuuntur vel commutantur. Unde et materia pœnitentiæ non est Deus, sed actus humani, quibus Deus offenditur vel placatur; sed Deus se habet, sicut ille ad quem est justitia. Ex quo patet quod justitia non est virtus Theologica, quia non habet Deum pro objecto vel materia.

Ad secundum dicendum, quod medium justitiæ est æqualitas, quæ constituitur inter illos, inter quos est justitia, ut dicitur in 5 Ethic. 3. In quibusdam autem non potest perfecta æqualitas constitui propter alterius excellentiam, sicut inter patrem et filium, inter Deum et hominem, ut Philosophus dicit in 8 Ethic. .

1 C. 6, tom. 5.

2 C. 1, non longe a fine, tom. 5.

3 C. 1 et 2, tom. 5.

4 C. ult., tom. 5.

Unde in talibus ille, qui est deficiens, debet facere quicquid potest. Nec tamen hoc erit sufficiens simpliciter, sed solum secundum acceptationem superioris. Et hoc significatur per excessum, qui attribuitur pœnitentiæ.

Ad tertium dicendum quod, sicut est commutatio quædam in beneficiis (cum scilicet, aliquis pro beneficio recepto gratiam rependit), ita etiam est commutatio in offensis, cum aliquis pro offensa in alterum commissa, vel invitus punitur, quod pertinet ad vindicativam justitiam; vel voluntarie recompensat emendam, quod pertinet ad pœnitentiam, quæ respicit personam peccatoris, sicut justitia vindicativa personam judicis; unde manifestum est quod utraque sub justitia commutativa continetur.

Ad quartum dicendum, quod pœnitentia, licet sit directe species justitiæ, comprehendit tamen quodammodo ea quæ pertinent ad omnes virtutes. In quantum enim est justitia quædam hominis ad Deum, oportet quod participet ea quæ sunt virtutum Theologicarum, quæ habent Deum pro objecto. Unde pænitentia est cum fide passionis Christi, per quam justificamur a peccatis; et cum spe veniæ, et cum odio vitiorum, quod pertinet ad charitatem. In quantum vero est virtus moralis, participat aliquid prudentiæ, quæ est directiva omnium moralium virtutum. Sed ex ipsa ratione justitiæ non solum habet id, quod justitiæ est, sed etiam ea quæ sunt temperantiæ et fortitudinis, in quantum, scilicet, ea quæ delectationem causant, ad temperantiam pertinent, vel terrorem incutiunt, quem fortitudo moderatur, in communionem justitiæ veniunt. Et secundum hoc ad justitiam pertinet et abstinere a delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam; et sustinere dura, quod pertinet ad fortitudinem.

COMMENTARIUS.

1. Respondet D. Thomas pœnitentiam esse quamdam justitiam hominis ad Deum, quæ non est justitia simpliciter, sed secundum quid. Hujus assertionis priorem partem optime colligit ex principio posito in articulo præcedenti, quod ad pœnitentiam spectat dolere de peccato, ut offensa Dei est, cum animo recompensandi injuriam in Deum commissam; quæ est materia justitiæ. Circa quam rationem solum occurrit advertendum, confirmare hoc loco D. Thomam expositionem datam in articulo præcedente circa specialem rationem, sub qua pœnitentia versatur circa

peccatum ut offensa Dei est, et intendit destructionem ejus, scilicet, quatenus per modum recompensationis fieri potest.

2. Ex hac etiam parte hujus articuli colligi potest, juxta mentem D. Thomæ, pœnitentiam non solum intendere destructionem peccati, sed etiam dolere de illo, in quantum offensa Dei est emendabilis per recompensationem; et ideo ait, dolere de malo perpetrato, commune esse charitati cum pœnitentia; esse tamen proprium pœnitentiæ sub illa speciali ratione. Deinde in hac eadem parte oportet advertere D. Thomam non expresse declarare ad quam justitiam pœnitentia pertineat, an, scilicet, ad commutativam, distributivam aut vindicativam; insinuare tamen esse quam dam commutativam justitiam, dum ait hanc recompensationem esse commutationem quamdam, et in solutione ad 3 id clarins exponit. Et Cajetanus id bene declarat, et defendit contra Scotum, distinguens in pœnitentia actum primarium, qui consistit in recompensatione culpæ; et secundarium, qui spectat ad satisfactionem pro pœna. Indicat vero Cajetanus hunc posteriorem actum pertinere ad distinctam virtutem a pœnitentia, nempe ad quamdam justitiam vindicativam, quæ etiam est quædam species commutativa: Nam vindicativa justitia (inquit) continetur sub commutativa tanquam species sub genere. Quod vero illi actus pertineant ad distinctas virtutes, ex eo declarat, quod in priori actu pœnitcns tantum se habet ut reus et debitor, solvens, prout potest; in posteriori autem actu se gerit ut minister judicis, puniens seipsum ut reum. Verumtamen, ut supra dixi, non oportet multiplicare virtutes; nam cum hæc vindicta in satisfactionem pœnæ sit voluntaria, et amicabilis, tota refertur ad pleniorem recompensationem et destructionem culpæ ; et quod in hoc actu se gerat pœnitens aliquo modo ut minister Dei, non refert, quia potest esse minister voluntarie se puniens ex virtute pœnitentiæ. Adde, fortasse etiam inter homines, justitiam vindicativam, prout servat æqualitatem commutativæ, non esse distinctam a communi virtute justitiæ commutativæ, licet fortasse addere possit imperium justitiæ legalis, de quo alias.

3. Quomodo pœnitentia dicatur justitia secundum quid. -Alteram conclusionis partem solum probat D. Thomas ex ca conditione justitiæ, quæ est esse ad alterum; nam in hac deficit pœnitentia a ratione justitiæ simpliciter, quia est hominis ad Deum; inter quos,

licet sit personalis distinctio, est tamen quædam conjunctio major et eminentior, quam sit in hominibus inter servum et dominum, filium et patrem, uxorem et maritum; quate nus homo totus est sub dominio Dei, et quidquid habet, magis est Dei quam ipsius hominis. Ex qua conjunctione nascitur, ut pœnitentia deficiat ab exacta ratione justitiæ, et ideo dicitur esse justitia secundum quid. Ex quo intelligi potest illam particulam, secundum quid, non minuere in pœnitentia rationem virtutis simpliciter, imo nec perfectionem et excellentiam ejus supra justitiam humanam, quæ dicitur esse justitia simpliciter; nam sine dubio est perfectior virtus, ut ex objecto et fine ejus facile constat ; neque etiam minuere in illa omnem conditionem justitiæ, nam illa, quæ est respicere in sua materia rationem debiti rigorosi, sine dubio est exacta in hac justitia, et major quam in humana justitia; nam injuria quæ fit Deo, major est. Minuit ergo illam conditionem ad alterum, quæ ad perfectam et rigorosam justitiam necessaria esse dicitur. De qua conditione, aliisque, quæ ad justitiam inter hominem et Deum pertinere possunt, dixi latius in primo tome, disp. 4.

4. An vero hæc virtus pœnitentiæ deficiat a ratione justitiæ, etiam in reddendo æquale, D. Thomas hic non declarat in corpore articuli; attingit vero illud Cajetanus disputans cum Durando et Scoto. Et in summa dicit, in primario actu deficere pœnitentiam ab hac perfectione justitiæ; in secundario vero actu, qui est satisfacere pro pœna, posse æqualitatem servare. Quam resolutionem eatenus veram esse censeo, quatenus verum est hominem posse satisfacere de condigno pro pœna, non vero pro culpa; quod in prædicto loco D. Thomæ tactum est, et ex discursu hujus materiæ constabit. D. Thomas autem hic in solutione ad 2 absolute dicit pœnitentiam deficere a perfectione justitiæ in facienda æqualitate. Et declarat virtute hoc contineri in priori ratione; nam propter excellentiam personæ, ad quam hæc virtus ordinatur, non potest eadem virtus æquale illi reddere, et ideo non potest reddere æquale nisi secunduin acceptationem superioris. Et hæc sufficiunt etiam pro solutionibus argumentorum. Nam quod in primo D. Thomas attingit, quo modo Deus pertineat ad materiam pœnitentiæ, supra, disp. 2, tractatum est, et sequenti etiam attingetur. In solutione vero ad 3 tractat quo modo poenitentia et aliquid habeat

justitiæ vindicativæ, et nihilominus sub commutativa contineatur; quod jam declaratum. est. Denique in solutione ad 4 docet quo modo pœnitentia connexionem quamdam habeat cum aliis virtutibus.

ARTICULUS IV.

Utrum voluntas sit proprie subjectum pœnitentice 1

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod subjectum pœnitentiæ non sit proprie voluntas; poenitentia enim est tristitia species. Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo pœnitentia est in concupiscibili.

2. Præterea, pænitentia est vindicta quædam, sicut Augustinus dicit in lib. de Pœnitentia 2. Sed vindicta videtur ad irascibilem pertinere, quia ira est appetitus vindicta. Ergo videtur quod pœnitentia sit in irascibili.

3. Præterea, præteritum est proprium objectum memoriæ, secundum Philosophum in lib. de Memoria. Sed pænitentia est de præterito, ut dictum est. Ergo pænitentia est in memoria sicut in subjecto.

4. Præterea, nihil agit ubi non est. Sed pænitentia excludit peccatum ab omnibus viribus animæ. Ergo pœnitentia est in qualibet vi animæ, et non in voluntate tantum.

Sed contra, pœnitentia est sacrificium quoddam secundum illud Psalm. 50: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed offerre sacrificium est actus voluntatis, secundum illud Psalm. 53: Voluntarie sacrificabo tibi. Ergo pænitentia est in voluntate.

Respondeo dicendum quod de pœnitentia dupliciter loqui possumus Uno modo, secundum quod est passio quædam; et sic, cum sit species tristitiæ, est in concupiscibili sicut in subjecto. Alio modo, secundum quod est virtus; et sic, sicut dictum est 3, est species justitiæ. Justitia autem (ut in secunda parte habitum est) habet pro subjecto appetitum rationis, qui est voluntas. Unde manifestum est quod pœnitentia, secundum quod est virtus, est in voluntate sicut in subjecto, et proprius ejus actus est propositum emendandi Deo illud quod contra eum commissum est.

14, d. 16, q. 4, a. 3, q. 3, per tot., et q. 4, corp.

2 In lib. de Vera et falsa poenit., c. 8, a medio, tom. 4.

3 Art. præced. 41. 2, q. 56. a. 6.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de pænitentia secundum quod est pas

sio.

Ad secundum dicendum, quod vindictam appetere ex passione de alio, pertinet ad irascibilem. Sed appetere, vel facere vindictam ex ratione de se, vel de alio, pertinet ad voluntatem.

Ad tertium dicendum, quod memoria est vis apprehensiva præteriti. Pænitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad appetitivam, quæ præsupponit actum apprehensiva. Unde pœnitentia non est in memoria, sed præsupponit eam.

Ad quartum dicendum, quod voluntas (sicut in prima parte habitum est') movet omnes alias potentias animæ. Et ideo non est inconveniens, si pænitentia in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis animæ operetur.

Hic articulus non indiget commentario; nam ex præcedente manifeste sequitur propriam virtutem pœnitentiæ esse in voluntate, ut D. Thomas respondet. Solum posset quæri, an in appetitu sensitivo respondeat illi aliquis habitus, facilitans illum ad cooperandum huic justitiæ ad Deum in satisfactione exhibenda. Sed hæc quæstio generalis est, de his præcipue virtutibus quæ sunt ad alterum, et in scquente disputatione nonnihil in particulari attingemus.

ARTICULUS V.

Utrum principium pœnitentiæ sit ex timore 2.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod principium pœnitentiæ non sit ex timore. PaPœnitentia enim incipit in displicentia peccatorum. Sed hoc pertinet ad charitatem, ut supra dictum est. Ergo pænitentia magis oritur ex amore, quam ex timore.

2. Præterea, ad pœnitentiam homines provocantur per expectationem regni cœlestis, secundum illud Matth. 3 et 4: Pænitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum. Sed regnum cælorum est objectum spei. Ergo pænitentia magis procedit cx spe, quam ex timore.

3. Præterea, timor est quidam actus inte

1 Q. 82, a. 4.

rior hominis. Pænitentia autem non videtur in nobis esse ex opere hominis, sed ex opere Dei, secundum illud Hier.31: Postquam convertisti me, egi pænitentiam. Ergo pænitentia non procedit ex timore.

Sed contra est quod Isai. 26 dicitur: Sicut que concepit, cum appropinquaverit ad partum,dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus, scilicet, per pœnitentiam. Et postea subditur secundum aliam litteram: A timore tuo, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis, id est, pœnitentiæ salutaris, ut per præmissa patet. Ergo pœn:tentia procedit ex timore..

Respondeo dicendum quod de pænitentia loqui possumus dupliciter. Uno modo quantum ad habitum; et sic immediate a Deo infunditur sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositive cooperantibus per aliquos actus. Alio modo possumus loqui de pænitentia quantum ad actus, quibus Deo operanti in pœnitentia cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio convertentis cor, secundum illud Threnor., cap. ult.: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Secundus actus est motus fidei. Tertius est motus timoris servilis, quo quis timore suppliciorum a peccatis retrahitur. Quartus actus est motus spei, quo quis, sub spe veniæ consequendæ, assumit propositum emendandi. Quintus actus est motus charitatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum, et non jam propter supplicia. Sertus actus est motus timoris filialis, quo propter reverentiam Dei aliquis emendam Deo voluntarius offert.

Sic igitur patet, quod actus pœnitentiæ a timore servili procedit, sicut a primo motu affectus ad hoc ordinato; a timore autem filiali, sicut ab immediato et proximo principio.

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum prius incipit homini displicere (maxime peccatori) propter supplicia, quæ respicit timor servilis, quam propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad charitatem.

Ad secundum dicendum, quod in regno colorum appropinquante, intelligitur adventus Regis, non solum præmiantis, sed etiam punientis. Unde et Matthæi cap. 3, Joannes Baptista dicebat: Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira. Ad tertium dicendum, quod ipse etiam motus

2 4, d. 14, q. 1, art. 2, q. 1, per tot., et timoris procedit ex actu Dei convertentis cor;

[blocks in formation]

unde dicitur Deuteronom. capite quinto : Quis det eos talem habere mentem, ut timeant me?

Et ideo per hoc, quod pænitentia a timore procedit, non excluditur quin procedat ex actu Dei convertentis cor.

COMMENTARIUS.

1. Satis declarat D. Thomas in articulo sensum tituli ejus; non enim inquiritur quod sit principium veluti physicum, efficiens in nobis virtutem pœnitentiæ; quia hoc modo, inquit D. Thomas, solus Deus est principium infundens nobis virtutem pœnitentiæ, nobis tantum dispositive cooperantibus; sed inquiritur de ipso actu pœnitentiæ, seu de actibus quibus cooperando divinæ gratiæ usque ad agendam veram pœnitentiam perducimur, et sic ait D. Thomas, principium pœnitentiæ esse timorem, tum servilem, tum etiam filialem; illum remotum, hunc vero proximum. Circa priorem partem occurrebat quæstio, quam hic tractat Cajetanus, an pœnitentia sit virtus infusa, sed hanc tractabimus disputatione sequente. Nunc solum adverto, quod licet detur aliqua virtus pœnitentiæ acquisita, loquendo tamen de poenitentia Christiana, quæ sola apud nos debet censeri pœnitentia simpliciter, illa revera est virtus infusa. Et ideo D. Thomas de hac poenitentia Theologice tractans ita absolute loquitur, et supernaturale ac divinum principium illi attribuit.

2. Numerantur sex actus quibus homo ad agendam pœnitentiam perducitur. - Circa alteram partem advertendum est etiam de actu pœnitentiæ posse moveri quæstionem de principio physico ejus, de quo etiam D. Thomas non agit, quia ad materiam de gratia spectat. Et de illo eadem proportione loquendum est, qua de habitu; utriusque enim principale principium, non solum in genere causæ primæ, sed etiam in genere causæ proximæ, est Deus, ut auctor supernaturalium donorum. Quia tam actus, quam habitus quoad substantiam supernaturalis est; quoad instrumentale autem principium intervenit differentia, quod habitus sæpe fit medio sacramento tanquam principio physico, non vero actus, qui vel supponitur ad susceptionem sacramenti, vel si est consequens, non est per se et certa lege conjunctus cum effectu sacramenti. Ex parte item nostra intercedit alia differentia, quod habitus fit a solo Deo in nobis, tanquam a principio extrinseco; actus vero fit quidem a Deo principaliter operante et cooperante, non tamen sine influxu physico humane voluntatis consentientis gratiæ Dei. Solum ergo

agit D. Thomas de progressu morali, quo per varios actus intellectus et voluntatis divina gratia trahit voluntatem, usque ad verum actum pœnitentiæ efficiendum. Et sic numerat D. Thomas sex actus, quorum primus non est proprie actio humana, sed est motio quædam divina, quæ a Concilio Tridentino nomine vocationis, seu excitantis gratiæ significatur. Secundus est actus fidei. Reliqui sunt actus voluntatis, inter quos primus est timor. Unde, cum dicitur principium pœnitentiæ esse ex timore, intelligi debet inter actus humanos at voluntate elicitos, inter quos ponitur timor servilis primo loco, in secundo vero spes, et in tertio charitas, non quia hic ordo sit simpliciter necessarius, sed quia hic est ordinarius modus procedendi, et maxime accommodatus conditioni humanæ. Et ideo doctrinam hane quoad hanc partem Concilium Tridentinum amplexum est. Est tamen differentia; nam Concilium Tridentinum immediate post actum amoris ponit odium et detestationem peccati, postea vero adjungit propositum inchoandi novam vitam; D. Thomas autem interponit actum timoris filialis, ut proximum charitati, quo, inquit, propter reverentiam Dei aliquis emendam Deo voluntarius offert. Quod dictum D. Thomæ habet difficultatem, ut supra tetigi, tum quia offerre Deo emendam, non videtur esse actus timoris, sed potius desiderii et propositi emendandi vitam; tum etiam quia hoc propositum est posterius proprio actu pœnitentiæ, qui est detestatio peccati. Dici vero potest primo D. Thomam sub actu charitatis comprehendere actum propriissimum pœnitentiæ adversus peccatum; sic enim ait : Quintus actus est motus charitatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum; quæ displicentia est formalissimus actus pœnitentiæ. Unde cum inferius ait pœnitentiam esse ex timore filiali, intelligetur, vel quantum ad actum propositi emendæ, vel quantum ad satisfactionem voluntariam, quam homo Deo offert pro peccato, quam nomine emendæ videtur D. Thomas in illo sexto actu intelligere. Vel secundo, cum in quinto actu involvit displicentiam peccati secundum se, exponi potest, non de propria detestatione peccati commissi, sed de absoluta displicentia et odio peccati secundum se spectati, ut repugnat bonitati divinæ, jam dilecte per charitatem; ex qua dilectione et odio nascitur quædam fuga status culpæ et peccati ex eodem motivo divinæ bonitatis, quæ proprie pertinet ad timorem.

« PredošláPokračovať »