Obrázky na stránke
PDF
ePub

rum de omni indulgentia, etiamsi Pontificia benedictis, et aliis similibus. Ratio vero jam non sit. Respondeo, hoc pendere ex modo est supra data. Quæri vero potest, an hæc potestatis inferioribus concessæ; cum enim revocatio requirat causam, vel fieri possit ad in eis sit ex concessione Pontificis, ex ejus nutum concedentis. In quo videtur certum, intentione potuit limitari, vel extendi ad in- ut valida sit, sufficere voluntatem concedendulgentias perpetuas. Loquendo autem se- tis, etiamsi absque alia causa, vel necessitate cundum ordinarium jus, et communem usum, fiat, quia res per quas causas nascitur, per dicendum est, indulgentiam concessam ab eo, easdem dissolvitur. Hæc autem gratia sola qui habet potestatem ordinariam concedendi voluntate concedentis facta est, neque ex diillam, durare etiam post mortem conceden- vino jure, aut aliunde habet immobilitatem; tis. Probatur inductione, quia de Episcopis imo effectus ejus semper pendet ex intentione est communis sententia, ut patet ex Paluda- largientis, saltem per voluntatem moraliter no, Sylvestro, et aliis supra, et constat ex durantem, seu non retractatam. Confirmatur, usu, et quia eorum potestas non limitatur in quia revocatio legis positivæ facta tenet, jure, nisi ad tantam quantitatem, non vero etiamsi absque causa fiat. quoad durationem; nec est ulla ratio cur nos illam addamus. Et usus idem confirmat. De Legato etiam Pontificis idem docent omnes, ob easdem rationes, vel a fortiori, quia censetur habere majorem potestatem; item argumento c. ult. de Officio Legati, ubi dicitur, statutum Legati non cessare per mortem illius. Ubi Glossa idem dicit esse de indulgentia, quia non magis limitatur hæc potestas, quam illa. Ratio autem generalis esse potest, quia potestas ordinaria censetur concedi simpliciter et juxta rei naturam, nisi expesse limitetur. At vero potestas delegata magis arbitraria est, et ideo non potest de illa statui regula adeo certa, sed solum, pendere ex vo'luntate concedentis, et ita juxta modum delegationis judicandum esse. Nihilominus si absolute datur ad concedendam talem, vel talem indulgentiam, credo etiam illam durare post mortem concedentis, quia si indulgentia non limitatur ad hoc, ut pendeat ex vita concedentis, ex se non habet talem dependentiam, nec est cur dicamus cum illa limitatione concedi; et reliquæ rationes factæ cum proportione procedunt.

De secundo modo quo indulgentia potest

cessare.

5. Requiratne hæc revocatio causam. Secundo modo potest desinere indulgentia per revocationem ejus, qui illam concessit, vel successoris, qui moraliter idem cum ipso censetur, vel superioris, a fortiori. Et hic modus est certissimus, et in eo conveniunt auctores citati, et Geminianus cum aliis in c. 1 de Concess. præbendæ, in 6, colligiturque ex usu frequenti Ecclesiæ, qui etiam in jure habetur, ut sumi potest ex extrav. Quemadmodum, de Pœnit. et remiss., et in Clem. Dudum, & Nos autem, de Sepulturis, et quotidie fit in granis

6. Pars affirmans præfertur. Hoc autem posito inquiri potest, an possit etiam licite revocari sine causa. Aliqui enim negant, quia donatio, aut beneficium semel factum non potest absque causa revocari rationabili. ter; nam et indicat animi levitatem, et non fit sine aliquo gravamine alterius 1. Aliis autem videtur nullam esse necessariam causam, ut hoc licite fiat. Quod verius videtur, quia a principio hoc fuit beneficium gratuitam, quod tunc posset absque alia causa licite negari; ergo postea etiam potest licite revocari sine causa, quia hoc nihil aliud est quam non conservari, vel non dari pro tempore futuro, etiamsi pro præterito datum fuerit. Item, qui concessit indulgentiam non se obligavit ad illam conservandam; ergo tam libere potest non conservare, sicut potuit non dare. Præterea quia per concessionem indulgentiæ perpetuæ nullum jus acquiritur illi, cui conceditur, sed semper manet in ratione cujusdam gratiæ pendentis ex voluntate concedentis, et ideo nulla fit alteri injuria, neque imponitur ei gravamen contra justitiam, vel aliam virtutem, etiamsi hoc favore privetur ex sola voluntate, absque alia causa. Cum autem causam excludimus, non auferimus finem aliquem honestum, qualis necessarius est ad honestatem cujuscunque actionis humanæ ex objecto indifferentis; sed solum asserimus non esse necessariam specialem causam, quæ honestet hunc actum.

[blocks in formation]

re, ut verbi gratia, quia est signum alicujus odii; secundo, si concedens promisit se non revocaturum ; nam promissio illa honesta est, in eo sensu, quod saltem sine causa non fiet revocatio; obligat ergo saltem ex fidelitate quadam; obligat autem tantum ipsum promittentem, non vero successorem, quia personalis est actio. Tertio, si talis indulgentia creditur esse valde fructuosa animabus nullumque nocumentum afferre; nam tunc profecto alienum esset a charitate pastoris illam sine causa revocare, quando utrumque illorum experimento compertum esset. In quo est differentia inter conservationem, seu non revocationem, et primam indulgentiæ concessionem, quia ante primam concessionem tantum potest esse spes fructus de futuro, quæ magis incerta est. Quarto potest excogitari casus in quo usus indulgentiæ sit jam inchoatus, et ideo videatur esse aliquo modo jus acquisitum, ut non possit sine magna causa revocari. Ut verbi gratia, si Jubilæus conceditur, et quis jejunaverit, eleemosynam fecerit, confessus fuerit, vel cœpit illa opera facere, hoc ipso videtur acquisisse jus, ut non revocetur gratia Jubilæi priusquam illa opera perficiat, et indulgentiam consequatur. Esto etiam, in illo casu non sit proprium jus acquisitum, tainen ex quadam fidelitate, et tacita promissione profecto esset illicitum hujusmodi hominem tali indulgentia defraudare, nisi urgens causa cogeret ad universalem ejus revocationem.

8. An indulgentia cesset statim ac revocatio fit. Communis sententia.— Rursus vero inquiri potest, an indulgentia extinguatur statim ac revocatio fit Romæ, verbi gratia. Responsio communis est non auferri donec revocatio perveniat ad notitiam eorum qui indulgentia gaudebant. Ita Navarr. et Corduba supra, qui citant Dominicum cum aliis, in c. 1 de Concessione præbendæ, lib. 6; Sylvest. et alios Summistas, verb. Gratia; idemque habet Sylvest., verb. Indulgent., n. 17. Quorum fundamentum est, quia hæc est intentio Pontificis, quam solum probant ex communi interpretatione Doctorum. Ratio autem hujus interpretationis esse potest, quia intentio Pontificis præsumenda est prudens et cordata; hujusmodi autem est illa, scilicet, ut revocatio non noceat priusquam de illa constet, alioqui facerent multi fideles opera requisita ad indulgentiam, et fraudarentur spe illius absque culpa sua, quod credibile non est esse intentum a Pontifice. Accedit, quod sicut in

dulgentia ample interpretanda est quoad voluntatem concedentis, ita e contrario revocatio restringenda est.

9. Prior sensus communis sententiæ.-Posterior ejusdem sententiæ sensus.—Duobus autem modis potest intelligi hæc sententia. Primo quod revocatio non habeat effectum donec sit sufficienter promulgata, ita ut, per se loquendo, pervenire potuerit ad notitiam Ecclesiæ, vel provinciæ, in qua, vel pro qua fit. Et in hoc sensu est hæc sententia maxime consentanea rationi, et praxi Ecclesiæ. Alius vero sensus est, ut nulli personæ in particulari noceat illa revocatio, donec illi sufficienter constet de tali revocatione. Et in hoc sensu videtur affirmari dicta sententia a prædictis auctoribus, quia non agunt de promulgatione, sed de notitia et scientia; et exempla, quæ adducunt, ad hoc tendunt. Et sane cupio esse veram sententiam, quia valde favorabilis est ; eritque vera, si hæc sit voluntas Pontificum; unde autem hæc voluntas colligitur, non satis apparet; nam leges etiam irritantes post sufficientem promulgationem habent suum effectum in personis etiam quæ invincibiliter illas ignorant, cum tamen majora incommoda inde possint sequi, quam ex rcvocatione indulgentiarum; hic enim fere nullum est; nam solum sequitur quædam materialis deceptio inducens ad bonos actus, per se utiles. Supponendo autem communem sen. tentiam piam et probabilem, censeo juxta eam (quod ad praxim multum refert) si quis bona fide confessus esset reservata peccata in virtute talis indulti concessi in ordine ad talem indulgentiam, cujus revocationem invincibiliter ignorat, talem confessionem esse validam, et illum hominem sic absolutum etiam a censuris, liberum manere etiam ab onere comparendi, et verisimiliter creditur, hanc esse mentem Pontificis, quia aliud esset, et periculosum, et valde onerosum.

10. Pontifex potest indulgentiam revocare per actum internum. - Dubitari autem hic potest, an possit Pontifex per solum aclum interiorem contrariæ voluntatis revocare indulgentiam. Videtur enim non posse, quia oppositorum eadem est ratio; non potest autem concedere indulgentiam per solum interiorem actum; ergo nec revocare. Contrarium nihilominus verum est, et commune, quia efficacia indulgentia pendet ex voluntate concedentis, ut sæpe dictum est. Item, quia licet exterius concedat sine intentione interiori, nibil facit; ergo licet continuet (ut sic

dicam) externam concessionem, si intentio- concessione præfigatur, quia alias indulgennem mutet, jam nihil facit. Et ideo non est tia per se non pendet a tali persona. At vero simile de concessione; nam ad hanc utrum- de indulgentia locali omnes concedunt extinque requiritur, scilicet voluntas, et exterior gui destructo loco, quia, licet non proprie actus; et ideo quolibet horum sublato, au- ipsi loco concedatur, sed hominibus, qui eam fertur, quia facilius est destruere, quam con lucraturi sunt, tamen, quia eam non possunt struere, et quia bonum ex integra causa, lucrari in tali loco, in cujus gratiam, concessa malum ex quocunque defectu. Graviter au- est, ideo, destructo loco, tollitur potestas lutem peccaret Pontifex qui hoc faceret; nam crandi indulgentiam. Et declaratur a simili; esset gravis illusio et deceptio Ecclesie. Et nam indulgentia concessa, ut tali tempore ideo nunquam id Pontifices faciunt sine ex- obtineatur, transacto tempore extinguitur, pressa revocatione externa, sive per specialia, quia jam non existit illa mensura durationis sive per generalia verba, quæ tamen suffi- pro qua concessa fuit. Similiter ergo destructo ciant ad voluntatem explicandam. Neque etiam loco perit indulgentia, quia tollitur locus, pro volunt habere effectum saltem usque ad suffi- quo solo concessa fuerat. Hic vero occurrecientem promulgationem, quia oppositum esset bant dubitationes, quantam oporteat esse tanimis durum. Expectare vero in singulis ac- lem destructionem, et quid dicendum sit, si tualem notitiam ad hunc effectum, non est templum reædificetur. Sed hæ tractandæ late tam necessarium ad prudentem revocatio- a nobis sunt in materia de interdicto, ubi sunt nem; est tam pium et favorabile. Atque hæc magis propriæ. omnia, quæ de revocatione sunt dicta, inteligenda etiam sunt de suspensione, ut idem Doctores asserunt, quia est veluti quædam revocatio ad tempus facta, quo elapso indulgentia restituitur.

De quarto modo cessationis indulgentiæ. 12. Quartus modus addi solet, quod una indulgentia destruatur interdum per adventum alterius, quando ambæ simul in eodem existere non possunt, ut verbi gratia, si in die dediDe tertio modo quo indulgentia cessare po- cationis alicujus Ecclesiæ Episcopus concessit

test.

11. Tertius modus quo indulgentia tollitur, est per destructionem rei, pro qua indulgentia est concessa. Ita Palud., Navarr., Cordub. et omnes. Ratio est, quia destructis nobis, destruentur ea, quæ sunt in nobis; indulgentia autem est veluti quoddam morale accidens adhærens ei, cui conceditur. Ut tamen hoc magis explicetur, advertenda est distinctio supra data de indulgentia personali, et locali. In priori ergo est res manifesta, si indulgentia sit propria personæ, quæ vitalis potius, quam perpetua dici potest. Si autem sit indulgentia communitatis, in illa semper manet indulgentia, quamvis deficiente particulari persona, desinat esse quoad illam; nam si quis possit illam lucrari pro membro jam defuncto, id est ex alio titulo, scilicet, quia reliquis viventibus etiam pro mortuis concessa est. Oportet autem advertere, aliud esse loqui de persona, cui Pontifex facit gratiam indulgentiæ. id est, qui a Pontifice illam impetrat; aliud vero de iis, pro quibus indulgentia con ceditur, scilicet, ut eam lucrentur, si hoc vel illud fecerint. Nam personalis indulgentia extinguitur cum persona qua lucratura est suo opere indulgentiam, non vero cum impetrante illam, nisi talis terminus in ipsa

[ocr errors]

unum annum indulgentiæ, et superveniens Archiepiscopus similem concedat indulgentiam, hæc posterior valebit, et prior extinguetur. Ita Cordub., q. 36, in fine. Sed non placet hic dicendi modus; existimo enim nunquam indulgentiam hoc modo tolli, sed potius posteriorem irritam esse, loquendo ex jure communi, seu ex vi ipsarum indulgentiarum. Nam si concedens nolit dare unam, nisi revocando priorem, jam hic modus pertinebit ad secundum prius positum. Declaratur ergo et probatur nostra sententia, nam imprimis hoc non habet locum in indulgentiis personalibus, quia nunquam sunt incompatibiles in eadem persona plures indulgentiæ, nec scio de hac re esse aliquod jus statutum. De localibus autem est regula 57 Cancellariæ, duas indulgentias esse incompatibiles in eodem loco, si nulla facta fuit mentio prioris in impetratione posterioris; tunc autem non excludit posterior priorem, sed potius posterior est nulla, eo quod per subreptionem impetrata censetur. Sic ergo in prædicto exemplo quando Archiepiscopus concedit annum indulgentiæ facta jam concessione ab Episcopo, censeo posteriorem concessionem esse nullam, quia est ultra terminos juris. Et quia jam ibi factum erat quantum fieri poterat, el

[ocr errors][ocr errors]

locus ille est incapax (ut sic dicam) plurium indulgentiarum ex vi juris ; neque Archiepiscopus tantam habet potestatem, ut possit revocare indulgentiam datam ab Episcopo; nullum enim jus talem facultatem illi tribuit; sicut neque e contrario si Archiepiscopus præveniat, poterit Episcopus illius indulgentiam tollere, et suam intromittere, quia non habet etiam in hoc superiorem facultatem; videtur ergo esse hoc jus prævenientis. Nunquam ergo potest fingi casus, in quo una indulgentia aliam expellat.

De quinto cessationis modo.

13. Quintus modus extinguendi indulgentiam excogitari potest per renunciationem ejus, nam unusquisque potest proprio privilegio, quatenus ad ipsum spectat, renunciare, juxta c. Nuper, et communem sententiam Doctorum ibi, de Decimis ; indulgentia autem est veluti quoddam privilegium; ergo. Sed hic etiam modus nunquam moraliter contingere potest. Etenim cum in indulgentiis exerceatur jurisdictio voluntaria, poterit quis libere renunciare usui illarum; tamen per suam reuunciationem non potest voluntatem concedentis mutare, aut irritare, et ideo quoties ipse voluerit mutare voluntatem suam, poterit tali indulgentia uti. Indulgentia ergo ipsa extincta non fuit, quia facultas lucrandi illam semper manet. Neque est simile de aliis privilegiis, quæ conferunt aliquod jus, cui homo renunciare potest, qua renunciatione acceptata, statim tali jure privatur; per indulgentias autem, ut dixi, nullum acquiritur jus, sed consistunt semper in liberali heneficio concedentis. Quod si quis fortasse fingat, eum, qui indulgentiam concessit, acceptare renunciationem, id potius esset indulgentiam revocare quasi in pœnam ejus, qui illam lucrari noluit. Et simili modo, si fingamus superiorem concedere posteriorem indulgentiam sub conditione, ut renuntietur priori, illud etiam virtualiter esset unam revocare dando aliam, vel solum velle alterutram concedere ad liberam electionem recipientis.

De sexto cessationis modo.

14. Resolutio tolius sectionis.—Sextus et ultimus modus cessandi indulgentiam cogitari

potest, per cessationem causæ propter quam concessa est, tum quia, cessante causa, cessat effectus; tum etiam quia indulgentia concessa sine causa est nulla; ergo etiam fit nulla, cessante causa, quia nunquam hæc liberalis remissio potest fieri sine causa: fieret autem sine ulla causa, si post illam ablatam indulgentia operaretur. Denique declaratur a simili, quia tributum propter causam impositum cessat, cessante causa. Nihilominus etiam hunc modum prætermittunt auctores, et merito quia ex solo hoc capite nunquam desinit indulgentia. Quod patet, quia non est necesse, ut causa tantum duret, quantum durat indulgentia, nam propter causam temporalem potest concedi indulgentia perpetua. Igitur a principio consideranda est causa indulgentiæ; nam, si illa fuit sufficiens ad tantam indulgentiam pro tali tempore concedendam, etiamsi illa transeat, indulgentia durabit, ut verbi gratia, dedicatio Ecclesiæ, quæ uno die fit, est sufficiens causa ut concedatur indulgentia unius anni, et respectu Pontificis posset esse sufficiens ad indulgentiam perpetuam, præsertim si aliæ causæ concurrant. Non est ergo hæc talis causa, a qua pendeat effectus in fieri; et conservari, sicut esse solet in aliquibus tributis, de quibus proinde alia ratio est. Verum est tamen, ex hac causa semper relinqui aliquem effectum, vel saltem aliquem respectum moralem ad illam, ratione cujus talis duratio indulgentia nunquam est sine sufficienti causa morali. At vero si a principio causa non sit sufficiens ad concedendam perpetuam indulgentiam, sed solum pro tanto tempore, tunc quidem etiamsi perpetua concedatur, non est in totum valida, sed solum pro tempore proportionato causa. Sicut enim in alia quantitate indulgentiæ servanda est proportio ad causam, ita etiam in duratione. Et ideo transacto illo proportionato tempore, cessavit indulgentia apud Deum, non quia cessabit causa; fieri enim potest, ut antea jam cessaverit; sed quia a principio concessio non fuit valida, nisi pro tali tempore. Relinquitur ergo, ut indulgentia solum per revocationem, vel destructionem rei, cui annexa est, possit extingui. Atque hæc de hac materia, et de toto hoc opere, ad laudem omnipotentis Dei, dixisse sufficiat.

XXII.

FINIS TOMI VIGESIMI SECUNDI.

75

INDEX

LOCORUM SACRE SCRIPTURÆ

TAM VETERIS, QUAM NOVI TESTAMENTI, QUE in hoc opere CONTINENTUR.

EXODI.

CAP. XXXII. Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me.
Exponitur de carentia æternæ gloriæ secundum
aliquos, d. 3, s. 9.

LEVITICI.

CAP. III. Affligetisque animas vestras. De exteriori et
interiori pœnitentia exponitur, et præceptum ibi
latum declaratur, q. 86, a. 3.

DEUTERONOMI!.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ps. LXXXIII. Cor meum et caro mea exultacerid.
Nam devotio voluntatis solet in appetitum inferio-
rem redundare, d. 3, s. 2.

Ps. CVIII. In memoriam redeat iniquitas Patrum eis.
Utique quoad aliquam pœnam temporalem, d. 13,
S. 2.

Ps. CXVIII. Particeps ego sum omnium timentium te.
Id est, cum eis consentio in observandis manda-
tis tuis, vel cum eis communico. d. 48, s. 1.
Ps. CXXVI. Cum dederit dilectis suis somnum, exce
hæreditas Domini. Non de morte et æterna hære-
ditate, sed de pace animæ, et abundantia bonorum
ex Dei providentia provenientium exponitur, d.

45, s. 1.

Ps. CXL. Qui sanat contritos corde. De contritione
peccatorum, et de quacunque afflictione potest ex-
poni, d. 4, s. 1.

PROVERBIORUM.

CAP. IV. Qui oraverit in domo hac, etc. De impetra- CAP. VIII et X. Ego diligentes me diligo. De necessa-
tione orationis exponitur, d. 12, s. 2.

CAP. XVII. Reversus es ad me, ut rememorarentur
peccata mea, scilicet, quoad aliquam pœnam tem-
poralem, d. 13, s. 2.

[blocks in formation]

ria connexione inter dilectionem Dei et hominis
exponitur, d. 9, s. 1.

CAP. XI. Mortuo homini impio, nulla erit ultra spes,
etc. De pœnæ æternitate et immutabilitate, d. 48.
S. 4.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »