Obrázky na stránke
PDF
ePub

filialem, quatenus respicit permanentiam in illo statu, et illam fugit. Ex quo timore nascitur voluntas destruendi peccatum commissum, quæ jam spectat ad actus poenitentiæ, quam voluntatem appellavit D. Thomas voluntariam oblationem emenda; nam ibi per emendam, ut dixi, non inchoationem novæ vilæ, sed recompensationem culpæ commissæ intelligit. Et ita ex hac voluntate sequitur detestatio præteritæ, et propositum futuræ vitæ. Unde constat in doctrina D. Thomæ nihil esse contrarium doctrinæ Concilii, sed Concilium illum actum timoris filialis omisisse, quia fortasse adeo frequens aut necessarins non

est.

ARTICULUS VI.

Utrum pœnitentia sit prima virtutum 1.

1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pænitentia sit prima virtutum. Quia super illud Matthæi 3: Pænitentiam agite, dicit Gloss. 2: Prima virtus est per pænitentiam punire veterem hominem, et vitia odisse.

2. Præterea, recedere a termino, prius esse videtur quam accedere ad terminum. Sed omnes aliæ virtutes pertinere videntur ad accessum ad terminum (quia per omnes ordinatur homo ad bonum agendum), pœnitentia autem videtur ordinari ad recessum a malo. Ergo pænitentia videtur esse prior omnibus aliis virtutibus.

3. Præterea, ante pœnitentiam est peccatum in anima. Sed simul cum peccato nulla virtus animæ inest. Ergo nulla virtus est ante pænitentiam; sed ipsa videtur esse prima, quæ aliis aditum aperit, excludendo peccatum.

Sed contra est quod pænitentia procedit ex fide, spe, et charitate, sicut jam dictum est 3. Non ergo est pænitentia prima virtutum.

Respondeo dicendum, quod in virtutibus non attenditur ordo temporis quantum ad habitus; quia cum virtutes sint connexa (ut in secunda parte habitum est1) omnes simul incipiunt esse in anima. Sed dicitur una earum esse prior altera ordine naturæ, qui consideratur ex ordine actuum; secundum, scilicet, quod actus unius virtutis præsupponit actum alterius virtutis. Secundum hoc igitur dicendum est, quod

actus quidam laudabiles etiam tempore præcedere possunt actum et habitum pœnitentiæ, sicut actus fidei et spei informium, et actus timoris servilis. Actus autem et habitus charitatis simul sunt tempore cum actu et habitu pœnitentiæ, et cum habitibus aliarum virtutum. Nam, sicut in secunda parte habitum est 1, in justificatione impii simul est motus liberi arbitrii in Deum (qui est actus fidei per charitatem formatus), et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pœnitentiæ. Horum tamen duorum actuum primus naturaliter præcedit secundum; nam actus virtutis pœnitentie est contra peccatum ex amore Dei, unde primus actus est ratio et causa secundi. Sic igitur pænitentia non est simpliciter prima virtutum, nec ordine temporis, nec ordine nature; quia secundum ordinem naturæ simpliciter præcedunt ipsam virtutes Theologica. Sed quantum ad aliquid est prima inter cæteras virtutes ordine temporis, quantum ad ejus actum, qui primus occurrit in justificatione impii. Sed ordine naturæ videntur esse aliæ virtutes priores, sicut quod est per se, est prius eo, quod est per accidens ; nam alie virtutes per se videntur esse necessariæ ad bonum hominis; pænitentia autem, sup— posito quodam, scilicet, peccato præexistenti ; sicut etiam dictum est 2 circa ordinem sacra, menti pænitentiæ ad alia sacramenta prædicta.

Ad primum ergo dicendum, quod Gloss. illa loquitur quantum ad hoc, quod actus pœnitentiæ primus est tempore inter actus aliarum virtutum moralium.

Ad secundum dicendum, quod in motibus successivis recedere a termino est prius tempore, quam pervenire ad terminum, et prius natura, quantum est ex parte subjecti, sive secundum ordinem causa materialis. Sed secundum ordinem causæ agentis et finalis prius est pervenire ad terminum; hoc enim est quod primo agens intendit. Et hic ordo præcipue attenditur in actibus animæ, ut dicitur in 2 Phys.

Ad tertium dicendum, quod pœnitentia aperit aditum virtutibus, expellendo peccatum per virtutem fidei et charitatis, quæ sunt naturaliter priores; ita tamen aperit eis aditum, quod ipsa simul intrant cum ipsa; nam in justificatione impii simul cum motu liberi ar

14, d. 14, q. 1, art. 1, q. 6, ad 6, et art. 2, bitrii in Deum et in peccatum est remissio cul

q. 2.

2 Gloss. ord. ibid.

3 Art. præc.

41. 2, q. 63, art. 1.

pæ, et infusio gratiæ, cum qua simul infun

1. 2, q. 113, art. 3 et 4.

2 Q. 65, art. 2.

duntur omnes virtutes, ut in secunda parte ha- sitas habituum infusorum, quæ non minus in bitum est 1.

Littera D. Thomæ est satis perspicua, quantum ad ejus mentem spectat, et ex dictis in superiori articulo amplius etiam declarata est; quantum vero pertinet ad rem ipsam, attingit ordinem naturæ, vel temporis inter actus, qui concurrunt ad justificationem impii. De qua re ex professo agitur in 1. 2, quæst. 113. Et quantum ad præsentem locum spectat, tractabitur a nobis infra, disputando de effectibus pœnitentiæ.

DISPUTATIO VII.

DE HABITU VIRTUTIS POENITENTIÆ.

Suppositis his, quæ de objecto, et actibus hujus virtutis dicta sunt, facilius erit naturam ipsius habitus explicare, cum habitus ab objecto, et actibus speciem sumat. Dicemus enim, cujus ordinis, et potentiæ hic habitus sit, deinde cujus speciei, et quomodo ad virtutes alias comparetur.

SECTIO I.

hoc opere locum habet quam in aliis. Atque ita sentiunt de hac virtute D. Thomas hic, et omnes expositores ac Doctores supra relati. De hoc ergo habitu in hac disputatione loquimur; et ad illum proprie pertinet illud præceptum justitiæ ad Deum, quo tenemur illi satisfacere; et illi etiam opponitur speciale vitium, seu peccatum impœnitentiæ.

Habilum pænitentiæ non esse habitum gratiæ. Corollarium primum.

2. Ex quo etiam obiter intelligitur falsam esse illam sententiam, quam Bonaventura et alii referunt, habitum pœnitentiæ esse ipsum habitum gratiæ, quia habet eumdem effectum, scilicet remittere peccatum. Verumtamen id esse non potest, quia habitus gratiæ est in animæ essentia, et non est proximum principium alicujus actus; at vero pœnitentia est principium proximum illorum actuum, quos supra declaravi, unde et in voluntate in hac ratione opinionem D. Thomæ, quod recipitur sicut et ipsi actus. Suppono autem gratia sit distincta ab habitu charitatis, quod fortasse auctores illius sententiæ non admitterent. Nihilominus tamen licet contrarium

Utrum pœnitentia sit virtus moralis per se infusa eis demus, solum poterunt inferre gratiam

voluntati.

1. Datur habitus specialis pœnitentiæ. Primo, suppono dari aliquem habitum specialem pœnitentiæ, quod negarunt Altisiod., lib. 4 Summ., tract. 6, q. 3; Mairon., in 4, d. 1, q. 2, dicentes, omnes virtutes exercere pœnitentiam, singulas sub propria ratione; et ideo habitum pœnitentiæ esse collectionem omnium virtutum. Nos vero supra ostendimus, dari quidem hanc poenitentiæ acceptionem, et nihilominus etiam dari speciale nem, et nihilominus etiam dari speciale quoddam motivum ad justitiam pertinens, ex quo possumus omnia peccata detestari; et ex illo dici speciales actus distinctos a reliquis habitibus virtutum. Inde ergo concluditur dari habitum his actibus proportionatum, et consequenter specificum. Nam si illi actus sint vel esse possint imperfecti et ordinis naturalis, generabunt habitum dantem facilitatem ad similes actus; nam eadem ratio est de illis, quæ de aliis omnibus; si autem sint actus perfecti et supernaturales, Deus etiam infundet habitum ejusdem ordinis, quo illi fiant connaturali modo; hæc est enim neces

1 1. 2, q. 113, art. 7 et 8, et q. 65, art. 3

et 4.

ipsam esse habitum, qui in re ipsa elicit illum aclum pœnitentiæ, qui est perfectissimus et vera contritio, nam hunc supra diximus elici a charitate; non tamen debuissent negare proprium habitum pœnitentiæ ex ratione justitiæ. Supponendo ergo proprios actus pœnitentiæ, qui sub ratione seu ex motivo justititiæ fiunt, non esse elicitos a charitate, quod supra ostensum est, nulla probabili ratione opinari quis potest, pœnitentiam esse ipsam gratiam sanctificantem, sive quis opinetur illam esse eumdem habitum cum charitate, sive distinctum, quod probabilius est. Fundamentum autem illorum auctorum facile solvitur, nam gratia remittit peccatum formaliter, pœnitentia vero dispositive, ut infra dicam. Addit D. Thomas hic, art. 2, ad 3, etiam effective, quod posset variis modis exponi, ut in commentario tetigi; et breviter exposui de efficientia morali per modum imperii, nam voluntas expellendi peccatum est proprius actus elicitus hujus virtutis, ut ipse expresse docet; per hunc autem actum imperat contritionem et amorem super omnia, quibus peccatum expellitur; qui autem efficit ultimam dispositionem expellentem formam, recte dicitur effective expellere formam.

Habitum pœnitentiæ esse supernaturalem et quæstio fere de omnibus virtutibus generali

infusum. Corollarium secundum.

3. Quorumdam sententia rejicitur. - Secundo, ex his concludo, habitum pœnitentiæ esse supernaturalem et voluntati infusum. Ita affirmat. Thomas dictis articulis, et in 4, d. 14, q. 1, art. 1, quæstiunc. 2 et sequentib., ubi eum imitantur Richardus, Paludanus, Soto, Ledesma et alii; et Medina, tract. 1, q. 2; Petrus Soto, lect. 8 de Pœnit. Constatque utraque pars ex proxime dictis, et superius tractatis de actibus hujus virtutis; ostendimus enim illos esse in sua substantia et entitate supernaturales; indigent ergo habitu connaturalis ordinis, ut supernaturali modo fiant. Item ostendimus illos esse actus a voluntate elicitos; in eadem ergo potentia habitum postulant. Præterea infra ostendemus hunc actum esse justitiam quamdam; justitia autem voluntatis virtus est. Circa priorem vero partem occurrebat disputatio cum Scot., Gabriel., Durando et aliis, qui in eadem dist. 14 negant hanc virtutem esse infusam per se, quos sequitur Marsil., q. 10, art. 2, ad argumenta contra quintam conclusionem, et indicat Bonav., d. 17, 1 part., art. 2, q. 3, circa finem, quatenus ait virtutem pœnitentiæ manere in peccatore, et esse informem ; quod de virtutibus infusis, præter fidem et spem, communiter non admittitur. Verumtamen dicti auctores in altero ex duobus fundamentis falsis, vel utroque nituntur. Unum est, non dari virtutes morales per se infusas, cujus oppositum nos supponimus ex 1. 2, et in superioribus id breviter declaratum est. Aliud est, nullum actum pœnitentiæ esse in se et intrinsece supernaturalem; cujus oppositum, ut opinor, efficaciter demonstratum est. Quocirca, licet eo modo quo dari possunt actus poenitentia imperfecti et naturales, illis respondere possit habitus per eos acquisitus, qui manere potest in peccatore et esse informis, tamen ad actus supernaturales pœnitentiæ eliciendos habitus infusus necessarius est eo modo quo in aliis virtutibus; est enim eadem omnino ratio.

Sitne in appetitu sensitivo pænitentiæ habitus.

4. Vera resolutio. - Circa alteram partem de subjecto proximo hujus habitus, quod sit voluntas, nulla esse videtur opinionum diver. sitas. Disputant vero Theologi, an in appetitu sensitivo generetur etiam habitus quasi concomitans ipsum habitum voluntatis. Quæ

ter disputari potest. In proposito vero dari talem habitum docent Paludanus, dist. 14, q. 2, n. 11, et inclinat Soto subdubitans ibidem q. 2, art. 4, et Ledesma, 1 part., q. 25, art. 4, supponendo, ut verum est, appetitum sensitivum esse capacem habituum. Et positis etiam, quæ supra dicta sunt de actibus, mihi videtur res clara, quia ille actus pœnitentiæ, quem ostendimus esse in appetitu, est sæpe repugnans sensibili inclinationi ejus; unde est sine dubio difficilis; usu autem et consuetudine fit facilis; ergo generat habitum. Et confirmatur, quia eo modo quo in appetitu, verbi gratia, est habitus temperantire, est etiam habitus ad dolendum de actu intemperantiæ, ut sic; ergo pari ratione potest generari habitus ad dolendum de peccato, ut offensa Dei, eo modo quo appetitus potest participare talem actum. De hoc vero habitu non dicam plura, quia suppono illum esse acquisitum tantum, et proprie non esse virtutem, nisi prout subest habitui et electioni voluntatis, propter quod non est nisi una virtus pœnitentia; sicut actus appetitus sensitivi cum electione voluntatis, a qua proficiscitur, non est nisi unus actus moralis. Docet vero Bonav., d. 14, art. 2. q. 1, hunc habitum potius esse in irascibili quam in concu. piscibili, cum Alber to ibi, art. 8, qui etiam de habitu voluntatis idem dicunt. Nam in voluntate etiam distinguunt illas duas rationes potentiarum; in quo ego non multum immoror, quia neque in appetitu, neque in voluntate existimo esse potentias realiter distinctas; et sine dubio possunt inveniri in hoc habitu actus pertinentes ad irascibilem partem, ut est appetitus vindicte de peccato commisso, et actus etiam pertinentes ad concupiscibilem, ut est ipsa voluntas non offendendi Deum, et amor ipsius honestatis, quae est in objecto pœnitentiæ.

Habitum pænitentiæ esse honestum, et virlu

tem simpliciler. Corollarium tertium.

5. Tertio, addendum est hunc habitum esse honestum et virtutem simpliciter. Est assertio D. Thom. hic, et in 4, dist. 14, q. 1, ubi Soto, et alii communiter; Alensis, 4 p., q. 54, membr. 1; Marsil. in 4, q. 10, art. 1; Medina, tract. 1, q. 1; et Sancti Patres semper loquuntur de poenitentia tanquam de habitu honestissimo, et perfectæ virtutis, ut patet ex his quæ supra adduximus, tractatu de actibus pœnitentiæ. Et ex ibi dictis patet facile prior

pars, quia ille habitus est honestus, qui est principium honestorum actuum ex vi proprii motivi honesti; sed hic ita se habet, ut patet ex dictis; ergo. Et hinc concluditur pars altera, quia ille habitus est virtus simpliciter, qui præbet bonum et honestum usum in liberis actibus voluntatis, ut constat ex 1. 2, q. 54; sed hæc ita se habet; ergo.

6. Objectio. Solum superest objectio, quia ille habitus, qui necessario supponit culpam, et non tam est ad constituendum bonum quam ad destruendum malum, non est virtus simpliciter; sed pœnitentia talis est; ergo. Confirmatur a simili, nam verecundia (ex Aristotele, 2 Ethic., c. 7, et latius, lib. 4, cap. ult.) non est virtus, quia supponit turpe factum, de quo quis erubescit; ergo, etc. Secundo, quia virtus simpliciter inesse debet ei, qui est simpliciter perfectus et studiosus; at hæc virtus non est talis; nam, ut omittam Deum, ut Deum, Christus, ut homo, fuit simpliciter perfectus in omni virtute undique, et tamen hanc non habuit, neque Angeli illam habent, et aliqui etiam illam excludunt a B. Virgine, et ab Adamo in statu innocentiæ; ergo. 7. Rejiciuntur. - Germana solutio. - Ad argumentum, Durandus in 4, d. 14, q. 1 et 2, et Cajetan., 2. 2, q. 114, art. 1, concedunt poenitentiam non esse virtutem simpliciter, sed secundum quid. Verumtamen aut non loquuntur consequenter, aut non considerant virtutem hanc secundum adæquatam rationem ejus, sed solum secundum respectum ad retractationem peccati commissi. Ipsi enim, ut supra retuli, docent non esse primarium munus hujus, vel alicujus virtutis, destruere malum, sed tendere in aliquod bonum; ergo non possunt hoc titulo expellere hanc a natura virtutis simpliciter. Debent ergo loqui de pœnitentia secundum inadæquatum conceptum, et præcisum respectum ad peccatum commissum. Loquendo autem simpliciter et adæquate de hac virtute, falsum est quod in argumento sumitur, nimirum illam necessario supponere culpam, ut Cajetanus etiam in sequentibus articulis docet. Falsum item est deservire hanc virtutem solum ad destruendum malum, et non potius per se, ac prima. rio ad aliquod bonum constituendum, ut a nobis in superioribus ostensum est, explicando actus et munera ejus. At vero loquendo de pœnitentia sub dicta præcisione, seu respectu ad actum retractationis, facile concedi potest ex illo solo capite non habere rationem virtutis consummatæ et perfectæ, ut jam declarabo.

8. Satisfit primæ rationi dubitandi, et traditur differentia inter pænitentiam et verecundiam. — Ad primam ergo confirmationem D. Thomas, citato loco, et secunda secundæ, constituit discrimen inter verecundiam et pœnitentiam, quod verecundia est de turpi facto præsenti, poenitentia de præterito; habere autem præsens turpe factum, repugnat virtuti simpliciter, non autem respicere præteritum factum, ut illud detestetur. Intelligendum autem hoc est, non quia hoc munus sufficiat ad constituendam virtutem simpliciter secundum totam capacitatem suam; sed quia illud etiam munus potest pertinere ad virtutem simpliciter, cum omnino sit honestum, et in se nihil mali includat; quod autem illud supponat, est ipsi virtuti per accidens, quantum ad habitum ejus.

9. Quod vero attinet ad verecundiam, videtur illa responsio difficultatem habere. Nam, cum verecundia sit fuga mali et displicentia, non videtur esse posse de malo quod actu committitur, sed de illo quod proxime præcessit, de quo etiam potest esse pœnitentia. Et sicut hæc esse potest de præteritis multo antea, ita et verecundia, si talia turpia facta in memoriam revocentur; nulla ergo est differentia. Respondetur, verecundiam etiam esse posse de turpi facto, dum actu fit, et in hoc consistit dicta differentia, non vero in eo quod nunquam possit esse verecundia de peccato præterito, vel proxime, vel etiam remote, si per apprehensionem præsens fiat, nam revera potest, ut ratio facta probat et experientia ostendit. Non ergo in hoc differt a pœnitentia, sed in eo, quod pœnitentia nunquam est de actu turpi dum committitur, de quo tamen propriissima est verecundia. Hujus vero ratio est, quia poenitentia est directe de ips o facto turpi, et includit nolitionem ejus; verecundia vero non tam est de ipso peccato, quam de infamia, dedecore, vel rubore ex illo resultante, quæ verecundia fugit. Et ideo quoad hoc verecundia respicit futurum, supponit vero malum turpe præsens, vel propensionem ad illud, ut sentit D. Thomas supra, et notavit Durand. 4, d. 14, q. 1, ad 1. Imo sumitur ex Aristotele priori loco; dicit enim esse timorem quemdam dedecoris, dum quis veretur ne videatur ab aliis quando aliquid turpe facit. Unde significat esse solum quemdam passionem, non virtutem; quod etiam D. Thomas in citato loco secundæ secundæ indicavit, et Richardus, d. 14, art. 1, q. 1, ad 2. Addo vero, quod licet hic

positionem quasi aptitudinalem, quæ per actum conditionatum explicari potest, ut statim dicam.

timor consideretur quatenus sub electionem liberam cadere potest, adhuc non pertinet ad virtutem simpliciter; quia motivum illud fugiendi dedecus non est per se honestum, sed ad summum indifferens. Unde etiam Augustinus, epistol. 51 ad Macedon., dixit: Nihil aliud est verecundia, quam quidam displicendi metus. Quod sane quid indifferens est. Quod si aliquando ex honesto fine extrinseco id fiat, pertinebit ad aliquam virtutem quæ illum finem respiciat; hoc tamen est accidentarium; et ideo simpliciter negatur verecundiam esse virtutem, quamvis sit passio utilis ad virtutem in incipientibus et imperfectis; nam in viris perfectis, negat Aristoteles habere locum verecundiam (quod moraliter ac regulariter loquendo intelligendum est), et inde merito colligit non esse virtutem, quia nulla virtus repugnat cum perfecto statu virtutum omnium. Et quoad hoc optime distinguitur verecundia a pœnitentia; nam pœnitentia interior et studiosa in viris etiam perfectissimis, et quatenus tales in præsenti sunt, locum habet; verecundia autem minime, per se, ac moraliter loquendo.

De subjecto remoto pœnitentiæ.

10. Prima responsio ad secundam confirmationem.-Ad alteram confirmationem, in qua petitur quod sit subjectum remotum hujus virtutis, D. Thomas in 4, d. 14, q. 1, art. 3, q. 3, ad argumenta, negat absolute hanc virtutem fuisse in Christo, etiam ut homine; admittit vero illam in cæteris hominibus, etiam innocentibus. Et 1 part., q. 95, art. 3, ponit illam in Adamo in statu innocentiæ; non vero in Angelis, quia sunt incapaces pœnitentiæ. Sequitur Richard., 4, d. 14, art. 2, q. 3; Paludanus, q. 4; Major, q. 2, quamvis hic etiam neget fuisse in Beata Virgine. At Alexander Alens., 4 part., q. 12, memb. 1, art. 1, § 1, circa finem, distinctione utitur, quam ego etiam tradidi in 1 tom. hujus 3 part., disp. 4, sect. 5, et nunc etiam mihi maxime probatur; imo necessario sequitur ex his quæ hactenus dixi. Nam si de pœnitentia loquamur secundum rigorosam significationem vocis, per quam connotatur respectus ad proprium peccatum commissum, et retractationem ejus, sic verum est non fuisse in Christo Domino; quia nec peccavit, nec peccare potuit. Tamen sub eodem respectu etiam esset neganda Beatæ Virgini et aliis innocentibus; quamvis, quia absolute peccare poterant, aliquo majori titulo illis tribuatur, saltem quantum ad dis

11. Alio vero modo loqui possumus de hac virtute sub nomine et conceptu justitiæ ad Deum, qui est magis adæquatus tali virtuti. Et sub hac ratione dicendum est esse posse in omni voluntate creata, quæ tenetur jus divinum illæsum servare, et in ea habere posse saltem absolutam voluntatem non transgrediendi aliquod divinum mandatum, sub ratione vitandi divinam injuriam. Quam sententiam tenuit etiam Marsil. in 4, q. 10, ad 6, et eamdem necessario tenent Durandus et Cajetanus. Nam prior asserit pœnitentiam esse ipsam justitiam commutativam; posterior vero asserit esse ipsam religionem; ergo in omni subjecto capaci justitiæ et religionis necessario ponere debent hanc virtutem secundum se, seu quantum ad essentiam et substantiam ejus. Idem fere tenet Scotus in 4, d. 14, q. 2, ad argumenta, quamvis non loquatur in particulari de Christo, sed de beatis in communi. Ratio tamen ejus generalis est. Expressius, et in particulari de Christo hoc tenet Thomas de Argentina, in 4, d. 14, q. 1, ad 5, ubi etiam sub nomine pœnitentiæ videtur illam tribuere prædictis omnibus, saltem ad hunc actum conditionatum : Si peccassem, detestarer peccatum. Quod mihi non placet, saltem pro Christo Domino, propter impotentiam peccandi. In aliis vero facilius posset admitti. Denique declarari potest, quia pœnitentia generatim sumpta pertinet ad charitatem, et suo modo ad quamlibet virtutem, ut dixi; ergo omnis virtus de se est sufficiens ad aliquam pœnitentiam eliciendam. Et tamen hujusmodi virtutes reperiuntur in Christo,fet in aliis, quamvis non sub ea denominatione vel connotatione poenitentiæ generalis; ergo idem proportionaliter dici debet de poenitentia speciali. Et hoc modo respondetur optime ad confirmationem positam. Nec video difficultatem alicujus momenti, quæ circa hanc partem supersit.

Pænitentiam non esse virtutem Theologicam, sed moralem.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »