Obrázky na stránke
PDF
ePub

Deum, ut objectum quod, ut suppono ex prima secundæ; hæc autem virtus non ita attingit Deum, ut constat ex dictis de objecto ejus; ergo. Item virtutes Theologales tantum sunt tres, ut sumunt Theologi ex illo 1 ad Corint. 14: Nunc aulem manent tria hæc, fides, spes, charitas; sed pœnitentia non est fides, ut per se patet; nec spes, quia, licet hæc eliciat aliquam attritionem, tamen sub motivo valde diverso; et idem est de charitate, quæ elicit contritionem; quæ omnia ex superioribus patent. Dicet aliquis: si spes et charitas, quamvis sint Theologales virtutes, eliciunt proprios actus pœnitentiæ generalis, cur e converso, quamvis hæc virtus eliciat specialem pœnitentiam, non poterit esse virtus Theologica? Circa hoc, Gabriel, d. 14, q. 1, dub. 3, dicit charitatem, ut elicit contritionem, esse virtutem moralem, non Theologicam; et ita non semper distinguit re ipsa virtutem Theologicam a morali, sed per respectum ad diversas materias. Sed hoc pertinet ad modum loquendi, qui non est receptus. Verius ergo dicitur, de ratione virtutis Theologicæ solum esse, ut in primario actu et objecto suo immediate attingat Deum, ut quod; pœnitentia autem hoc non habet, sed versatur semper immediate circa actus humanos, et Deum solum attingit ut objectum cui, ut supra explicatum est. Et in hoc differt etiam ab spe, quæ non solum dona creata, sed etiam Deum ipsum sperat, et ita Deum ipsum attingit ut objectum quod, seu materiam proximam circa quam versatur. At vero pœnitentia solum attingit Deum ut personam, cui jus

suum seu debitam satisfactionem reddit. Et ita semper habet aliam materiam creatam circa quam proxime versetur.

13. Durandus reprobatur.-Atque hinc concluditur altera pars assertionis; nam omnis virtus voluntatis, aut est Theologica, aut moralis, nam hæc membra includunt immediatam contradictionem; sed hæc est virtus voluntatis, et non Theologica; ergo moralis. At Durand., d. 14, q. 2, voluit mixtam esse, et quasi compositam ex Theologica et morali; quia perfecta pœnitentia, inquit, regulatur supernaturali regula. Sed hæc ratio nullius momenti est, quia, ut supra dixi, etiam virtutes morales per se infusæ regulantur supernaturali regula. Deceptus etiam videtur ex eo quod ad perfectam contritionem concurrere solent virtutes Theologicæ, vel sperando veniam, vel amando Deum, et morales, detestando culpam. Sed debuisset singula sin

gulis tribuere cum proportione; intervenire enim possunt ibi plures actus; virtus autem, quæ proprium pœnitentiæ actum elicit, moralis est.

14. Objectio.-Marsilii solutio. -Germana solutio. - Sed objicitur breviter contra conclusionem, quia omnis virtus moralis consis tit in medio inter duo extrema; sed pœnitentia non habet medium, cum de omni peccato, et super omnia doleat; ergo. Respondet Marsilius poenitentiam ponere medium inter præsumptionem et desperationem. Sed hoc potius pertinet ad spem, ut constat ex 2. 2. Quanquam dici posset, per se primo hoc convenire spei, participari autem suo modo a poenitentia, quatenus requirit condignam æstimationem peccati, ne homo illud contemnat, et obdurescat; et aliunde etiam requirit, ne peccatum æstimetur ut malum irreparabile. Deinde vero dicitur, virtutes, quæ versantur circa passiones, proprie habere medium, quod rationis vocant, quod frequentius est inter duo extrema. Virtus autem justitiæ, quæ versatur circa operationes, habet medium rei, quod consistit in æqualitate rei ad rem. Quia vero pœnitentia, quæ est ad Deum, nunquam potest hanc æqualitatem perfecte attingere, ideo non oportet ut ex hac parte habeat medium; sed medium ejus est facere quantum potuerit, quanquam ex parte nostra debeat habere medium et moderationem, ut supra explicatum est, cum de actibus ejus ageremus.

Virtutem pœnitentiæ esse distinctam ab omni alia, quæ non respicit aliquo modo Deurn. Conclusio quinta.

15. Dico ultimo virtus poenitentiæ distincta est in re, et in essentia, ab omni virtute morali, quæ non respicit aliquo modo Deum, saltem ut objectum cui. Probatur facile, tum quia illa distinctio in objectis indicat distinctionem in ipsis virtutibus; tum etiam quia virtutes morales versantur tantum circa passiones, et illæ distinguuntur a pœnitentia, quia non sunt ad alterum sicut illa; aut versantur circa actiones, quæ respiciunt alterum, ut justitia, et hæ cum sistant in creaturis, necessario distinguuntur a virtutibus, quæ moderantur actiones circa Deum ip

sum.

16. Scoti sententia.-Gabr.-At Durandus supra non distinguit hanc virtutem a justitia commutativa, quæ est inter homines, quia finis ejus est constituere æqualitatem. Et quod

hæc sit cum Deo, vel cum homine, accidentarium est. Similiter etiam est per accidens, ut

SECTIO II.

a religione distincta sit.

homo non possit reddere æquale Deo, quia Utrum pamtentia ita sit specialis virtus, ut etiam virtus non respicit effectum, sed affectum. Scotus autem supra dicit esse justitiam vindicativam, quia finis ejus est punire culpam. Quod autem idem homo in se ipso illam vindicet, nihil refert, quia id facit ut minister Dei. Et idem fere dicit Gabr. supra, qui addit esse justitiam distributivam; nam hæc distribuit pœnas cum proportione ad culpas.

17. Reprobantur.-Sed hæ opiniones facile a nobis refelluntur ex dictis; nam jus divinum, et debitum ejus est longe superioris ordinis, quam omne jus humanum; et ideo etiam justitia, quæ respicit hoc jus, et secundum illud intendit, prout potest, æqualitatem constituere, virtus distincta et superior est. Unde ad distinguendas has virtutes non est accidentarium, sed valde per se, quod recompensatio fiat Deo vel homini; quia ex illo capite ipsum jus, quod est justitiæ objectum, longe excellentius est, ideoque excellentiorem virtutem constituit et requirit. Sicut etiam ob similem vel proportionalem causam gratitudo ad Deum ob beneficia recepta, et fidelitas in servandis promissis, virtutes postulant altiores, quam proportionales actus, prout circa homines exercentur. Atque ex eodem capite provenit, ut purus homo non possit reddere Deo æquale pro injuria illata; quod non est accidentarium, ut inter homines contingere solet; sed per se ex intrinseca ratione et natura talium personarum. Ideoque recte distinguitur hæc virtus ab humana justitia in eo quod non valet ex vi sui ordinis Deo reddere æquale. Quare sicut justitia in communi abstrahit ab humana et divina, ita et æqualitas. Idemque judicium est de justitia vindicativa, nam longe diversæ rationis est in ordine ad Deum, et in ordine ad humanam rempublicam seu legem; præsertim quia ostendimus supra primarium finem hujus virtutis non esse satisfacere pro pœna, sed pro injuria Dei, et resarcire illam; et ad hunc finem debere ordinari ipsam vindictam, ut sit munus hujus virtutis. Denique minor est apparentia de justitia distributiva; nam præter dicta, hæc virtus non distribuit pœnas inter multos, sed conatur reddere æquale Deo, prout potest, et quatenus poenam assumit propter culpam, solum respicit commensurationem pœnæ ad culpam; ideoque similior est justitiæ commutativæ.

1. Cajetani sententia. Hæc sola comparatio superest ad declarandam propriam et specificam rationem hujus habitus, estque peculiari ratione necessaria propter affinitatem et similitudinem pœnitentiæ et religionis; utraque enim respicit Deum ut objectum cui, et utraque aliquo modo reddit ei debitum. Et sub hac ratione in eum, ut in finem proximum, refert aliquas humanas actiones. Propterea igitur Cajetan., dict. q. 85, art. 2, dicit pœnitentiam esse ipsam religionem. Et fundatur præcipue in hoc, quia alias pœnitentia per se primo et adæquate solum tenderet in destructionem peccati, et non ad bonum aliquod; hoc autem repugnat virtuti, ut sæpe diximus. Hæc vero ratio non multum urget, quia licet pœnitentia sit distincta a religione per modum cujusdam justitiæ, potest habere bonum, quod per se primo intendat, nempe servare illæsum jus divinum, et illi reddere quidquid ex justitia illi debetur. Imo, quamvis daremus pœnitentiam non esse distinctam virtutem a religione, dicendum consequenter esset religionem ipsam non solum resarcire injuriam in Deum commissam, sed etiam sub eodem motivo vitare ne fiat, et consequenter etiam velle ut divinum jus integrum servetur; satis enim ostensum est nobis hæc omnia in eadem virtute connexa esse.

2. Possumus tamen aliter illam sententiam confirmare; quia quæ sunt divisa in inferioribus, solent in superioribus esse unita; et ideo, licet respectu proximi justitia, gratitudo, fidelitas et observantia sint virtutes distincta, tamen respectu Dei eadem virtus ad hæc omnia sufficere videtur; cujus signum est, nam religio colit Deum, et gratias agit, teste D. Thoma, 2. 2, q. 83, art. 17, et q. 106, art. 1, ad 1; solvit etiam promissa Deo, id est vota, 2. 2, q. 88. Eadem ergo est observantia, gratitudo et fidelitas respectu Dei; erit ergo etiam justitia; nam est eadem ratio. Quæ ita etiam explicari potest: nam omne debitum, quod redditur Deo, solum est propter cultum ejus, quia nulla alia utilitas nullumve dominium potest Deo accrescere ex nostris actibus; ergo in omnibus his reperitur idem motivum et eadem ratio virtutis. Ac propterea etiam actus pœnitentiæ per mo

dum divini cultus explicantur in Scriptura, Psal. 50: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; Baruch 2: Anima, quæ tristis est, reddit tibi gloriam. Hinc denique D. Thomas, 2. 2. q. 80, numerans virtutes morales injordine ad Deum, ponit solam religionem. Et q. 81, art. 1, ponit ex August., 10 de Civit., cap. 4, quamdam etymologiam religionis a reeligendo Deum, quem peccando amiseramus, quod est munus pœnitentiæ. Eadem ergo est religio.

3. Secunda sententia. — Secunda opinio est, pœnitentiam esse propriam virtutem, distinctam etiam a religione. Hanc significant antiqui Theologi, quamvis hanc comparationem ita in specie non faciant, sed generatim dicant hanc esse specialem virtutem distinctam a reliquis omnibus. Ita D. Thomas hic, et in 4, d. 14, q. 4, art. 1, præsertim quæstiunc. 5, ubi distinguit pœnitentiam a latria, quæ idem est quod religio. Item d. 15, q. 4, art. 7, ad 2, et 2. 2. q. 32, art. 1, ad 2, uhi ait eleemosynam, prout ordinatur ad satisfaciendum pro peccatis, pertinere ad pœnilentiam; prout vero refertur ad colendum Deum, pertinere ad religionem. Idem sentiunt Bonav., d. 14, art. 1, q. 2; Palud., q. 2, n. 22; Richard., art. 1, q. 2; et Medina, tract. 1 de Pœnitent., q. 1. In particulari vero contra Cajetanum docent hanc sententiam Soto, d. 14, q. 2, art. 2, et Cano, dicta relectione de Pœnit., part. 2. Fundamentum hujas sententiæ est, quia poenitentia formaliter non intendit cultum Dei, sicut religio, sed satisfacere, scu resarcire injuriam Dei, quod est valde diversum, ut a simili ex rebus humanis intelligi potest. Et ex diversa ratione debiti; nam cultus solum debetur ex quadam morali decentia et ratione, satisfactio autem ex debito legali et rigoroso.

Pœnitentiam et religionem non esse unum simplicem habitum.

4. Suppositis principiis, quæ de distinctione et augmento habituum nuper posui in Metaph., disp. 44, sect. 11, censeo unum esse fere certum, aliud vero posse pertinere ad modum loquendi. Itaque pœnitentia et religio non sunt unum simplex habitus, neque in rc ipsa habent aliquam veram unitatem per realem unionem inter se ; et hoc est quod ad rem pertinet. Probatur autem breviter ex distinctione et varietate actuum horum habituum; sunt enim imprimis inter se distincti, etiam secundum speciem; in quo omnes auc

XXII.

tores convenire videntur. Et hoc saltem convincit fundamentum secundæ sententiæ. Rursus tales actus non sunt inter se connexi, quia neque unus ex alio oritur, neque e contrario. Unde quantum est ex vi talium actuum, posset voluntas esse prompta et facilis ad hos actus, verbi gratia, religionis, et non ad illos, scilicet pœnitentiæ. Quandocunque autem tanta est diversitas in actibus, non pertinent ad unum simplicem habitum, ut dicto loco probavi. Seclusa autem reali unitate habitus per simplicitatem qualitatis, nulla est in eis realis et physica unitas per unionem realem partialium habituum inter se, ut eodem loco probavi; ergo inter hos habitus nulla est realis unitas.

5. Et hoc fundamentum apud me convincit etiam non esse unum et eumdem habitum religionis ad eliciendos omnes actus, qui solent religioni tribui, ut votum, cultum et gratiarum actionem, etc. Et quidem de gratiarum actione tenuit hoc Cano supra. Est autem eadem ratio de aliis. Quomodo autem inter se distinguantur religionis habitus, non est hujus loci. Et hoc est, quod ad rem pertinet.

6. De modo autem loquendi erit quæstio, si de religione loquamur ut de una virtute, intelligamus autem esse unam genere proximo, non specie, aut esse unam solum per collectionem plurium habituum habentium inter se quamdam affinitatem, vel quasi artificialem compositionem in ordine ad honorem Dei integre et omni ex parte servandum. Et si aliquis ita loqui velit, merito dicet actus poenitentiæ ita pertinere ad religionem, sicut pertinent alii actus qui illi tribui solent. Et hoc optime declarat fundamentum primæ sententiæ, et nihil aliud probat; nec censeo contendendum esse cum eo, qui ita loqui velit. De hac vero re latius sententiam meam expono in opere de Religione, quod præ manibus habeo; quia exacta comparatio fieri non potest, donec utrumque extremum perfecte cognoscatur.

QUESTIO LXXXVI.

DE EFFECTU POENITENTIE, QUOAD MORTALIUM PECCATORUM REMISSIONEM, IN SEX ARTICULOS DIVISA.

Deinde considerandum est de effectu pœnitentiæ. Et primo, quantum ad remissionem peccatorum mortalium; secundo, quantum ad remissionem peccatorum venialium; tertio,

9

quantum ad reditum peccatorum dimissorum; quod peccatum per pænitentiam tolli non posquarto, quantum ad restitutionem virtutum.

Circa primum quæruntur sex :

1. Utrum omnia peccata mortalia per pœnitentiam auferantur.

2. Utrum possint sine pœnitentia tolli. 3. Ulrum unum possit remitti sine alio. 4. Utrum pœnitentia auferat culpam remanente reatu.

5. Utrum remaneant reliquiæ peccatorum. 6. Utrum auferre peccatum, sit effectus pœnitentiæ in quantum est virtus, an in quantum est sacramentum.

ARTICULUS I.

Utrum per pænitentiam omnia peccata removeantur 1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per pænitentiam non omnia peccata removeantur. Dicit enim Apostolus, Hebr. 12, quod Esau non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam; Glos.2: Id est, non invenit locum veniæ, et benedictionis per pænitentiam. Et 2 Mach. 9, dicitur de Antiocho: Orabat scelestus Deum, a quo non erat misericordiam consecuturus. Non ergo videtur, quod per pænitentiam omnia peccata tollantur.

2. Praterea, Augustinus dicit in lib. de Serm. Domini in monte 3, quod tanta labes est illius peccati, scilicet cum post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiæ facibus agitatur, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere, et annuntiare co gatur. Non ergo omne peccatum potest per pœnitentiam tolli.

3. Præterea, Dominus dicit Matt. 12: Qui dixerit contra Spiritum Sanctum verbum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Non ergo omne peccatum remitti potest per pænitentiam.

Sed contra est quod dicitur Ezech. 18: Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor amplius.

Respondeo dicendum quod hoc, quod ali

1 Inf., q. 87, art. 1; et 4, d. 14, q. 2, a. 1, q. 1, et d. 16, q. 1, art. 2, q. 3; et 3 contra, cap. 156; et opusc. 2, c. 146.

2 Glos. interlin. ibi.

3 Lib. 1, in ult. fol. lib., tom. 4.

sit, potest contingere dupliciter. Uno modo quia aliquis de peccato pœnitere non posset; alio modo quia pœnitentia non posset delere peccatum. Primo quidem modo non possunt per pænitentiam deleri peccata dæmonum, et etiam hominum damnatorum; quia affectus eorum sunt confirmati in malo; ita quod non potest eis displicere peccatum in quantum est culpa, sed solum displicet eis pæna quam patiuntur. Ratione cujus aliquam pœnitentiam, sed infructuosam, habent; secundum illud Sap. 5: Pænitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes. Unde talis pænitentia non est cum spe veniæ, sed cum desperatione. Tale autem non potest esse aliquod peccatum hominis ciatoris, cujus liberum arbitrium flexibile est ad bonum et ad malum. Unde dicere quod aliquod peccatum sit in hac vita, de quo quis pœnitere non possit, erroneum est. Primo quidem, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii. Secundo, quia per hoc derogaretur virtuti gratiæ, per quam moveri potest cor cujuscunque peccatoris ad pœnitendum, secundum illud Prov. 21: Cor regis in manu Dei, et quocunque voluerit, vertet illud. Quod autem secundo modo non possit per veram pænitentiam aliquod peccatum remitti, est etiam erroneum. Primo quidem, quia repugnat divinæ misericordiæ, de qua dicitur Joel. 2, quod benignus et misericors est, et patiens, et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Vinceretur enim quodammodo Deus ab homine, si homo peccatum vellet deleri, quod Deus delere non vellet. Secundo, quia hoc derogaret virtuti passionis Christi, per quam pœnitentia operatur, sicut et cætera sacramenta, cum scriptum sit prima Joannis secundo: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solum nostris, sed etiam totius mundi. Unde simpliciter dicendum est, quod omne peccatum in hac vita per pænitentiam veram deleri potest.

Ad primum ergo dicendum quod Esau non vere pœnituit. Quod patet ex hoc, quod dixit: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Similiter etiam nec Antiochus vere pænituit; dolebat enim de culpa præterita, non propter offensam Dei, sed propter infirmitatem corporalem, quam patiebatur.

Ad secundum dicendum quod illud verbum Augustini sic intelligendum est: Tanta est lales illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, scilicet de facili; secundum quod dicitur illud non posse sanari, quod non potest de facili sanari. Potest tamen hoc fieri

per divinæ gratiæ virtutem, quæ etiam interdvm in profundum maris convertit, ut dicitur in Psal. 67.

Ad tertium dicendum, quod illud verbum, tel blasphemia contra Spiritum Sanctum est finalis impœnitentia, ut Augustinus dicit in lib. de Verbis Domini 1. Quæ penitus irremissililis est, quia post finem hujus vitæ non est remissio peccatorum. Vel si intelligatur per Ulasphemiam Spiritus Sancti peccatum, quod fit ex certa malitia, vel etiam ipsa blasphemia Spiritus Sancti, dicitur non remitti, scilicet de facili, quia tale peccatum non habet in se causam excusationis. Vel quia pro tali peccato punitur aliquis et in hoc seculo, et in futuro, ut in secunda parte expositum est 2.

Huic articulo integrum possemus commentarium adjungere; tamen quia littera D. Thomæ perspicua satis est, et rem ipsam in sequenti disputatione copiose tractaturi sumus, ut prolixitatem vitemus, simul cum re ipsa mentem D. Thomæ declarabimus.

DISPUTATIO VIII.

DE PRIMO EFFECTU POENITENTIÆ, QUI EST REMISSIO PECCATORUM MORTALIUM.

Inter explicandam naturam hujus virtutis, simul declaravi causas ejus: efficientem, ostendendo haberi per infusionem; finalem, declarando motivum ejus; materialem, explicando subjectum; formalem, tradendo objectum, definitionem et essentiam ejus; quia, cum ipsa sit quædam forma, non potest aliam formam habere; quare solum superest dicendum de effectibus. Quam materiam prosequitur D. Thomas in quatuor quæstionibus sequentibus, quas nos totidem disputationibus declarabimus, nec fere indigent alio commentario. Eamdem etiam materiam disputant Theologi cum Magistro in 4, dist. 15 et 16.

[blocks in formation]

non posse auferri per pœnitentiam. Primo, quia vera pœnitentia haberi non potest. Secundo, quia licet habeatur, non sufficit ad tollenda peccata. Et utroque modo erratum est; sed de illo priori modo instituemus sectionem sequentem, nunc de posteriori disputamus. In quo tres invenio fuisse errores. Primus est eorum qui absolute negarunt pœnitentiam sufficere ad tollenda peccata mortalia. Cujus meminit Basilius, hom. 29, quæ est de pœnitentia, et Chrysostomus, hom. 20 ad Hebr., sed non referunt auctores. Lactantius autem, lib. 6 Divin. instit., c. 24, refert Ciceronem asseruisse eos, qui semel a virtutis via aberrassent, pœnitendo corrigi non posse. Ex hæreticis tamen non existimo hoc aliquem negasse generatim de omni tempore, vel de omnibus peccatis; sed specialiter de peccatis Christianorum post baptismum commissis. Et hoc modo errarunt hæretici dicti Cathari, et Cataphrygæ, et alii, ut videre licet in Epiphanio, hær. 59; Theodor., in Epitome divinorum decretor., cap. penult.; Hieron., lib. 2 contra Jovinianum, et epist. 50, 54 et 61; August., de Vera et falsa poenit., c. 3, et de Agone Christian., c. 30, et lib. de Hæresibus; Cypriano, epist. 52. Et tribuit hunc errorem Origeni Athanasius, oratione de peccato in Spiritum Sanctum, circa 11 c. Matthæi. Et significat id Origenes, homil. 35 in Matth., agens de Petri negatione. Et idem tribuitur Tertull., de quo statim dicam. Fundamentum hujus erroris sumptum est ex Paulo ad Hebr. 6: Impossibile est eos, qui semel illuminati sunt, etc., et cap. 10: Non relinquitur hostia pro peccato.

2. Secundus error. Secundus error fuit, pœnitentiam sufficere ad tollenda semel peccata, non tamen sæpius. Hunc errorem multi putant fuisse Montani, in quem tandem incidit Tertull. ut constat ex Hieronym., lib. de Scriptor. Eccles.; Vincentius Lirin., lib. Contra prophanas novitates; Nicephorus, lib. 4 Historiæ, c. 12 et 34. Sunt tamen qui putent Tertullianum postea resipuisse, et retractasse hunc errorem, propter quædam verba Paciani, epist. 3 ad Sympron., in fine. Id tamen verisimile non est; alioqui Hieron. et Vincent. id non prætermisissent, cum esset res magni ponderis. Nec verba Paciani id significant, ut notavit Pamelius in fine vitæ Tertulliani, et præsertim circa librum de Pœnitentia. De quo libro censet intelligenda esse verba Paciani, cum ait: Ipsum Epistola sua, et ea ipsa, quam Catholicus edidit, audies confitentem, posse

« PredošláPokračovať »