Obrázky na stránke
PDF
ePub

non impediat, ut inferius in disputationibus Sancti, el in sacramento Ordinis, n quo conlatius dicemus.

ARTICULUS IV.

fertur quædam excellentia potestatis in divinis mysteriis. Unde et 2 ad Timot. A dicitur: Resuscites gratiam Dei, quæ est in te, per impositionem manuum mearum. Sacramentum

Utrum impositio manuum sacerdotis requi- autem pœnitentiæ non ordinatur ad consequenratur ad hoc sacramentum 1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod impositio manuum sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum. Dicitur enim Marc. ult.: Super ægros manus imponent, et bene habebunt.Ægri autem spiritualiter sunt peccatores, qui recipiunt bonam habitudinem per hoc sacramentum. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.

2. Præterea, in sacramento pœnitentiæ recuperat homo Spiritum Sanctum amissum; unde ex persona pœnitentis dicitur in Psal. 50: Redde mihi lætitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me. Sed Spiritus Sanctus datur per impositionem manuum; legitur enim Act. 8, quod Apostoli imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum; et Matth. 19 dicitur, quod oblati sunt Domino parvuli, ut eis manus imponeret. Ergo in hoc sacramento est facienda manus impositio.

3. Præterea, verba sacerdotis in hoc sacramento non sunt majoris efficaciæ, quam in aliis sacramentis. Sed in aliis sacramentis non sufficiunt verba ministri, nisi aliquem actum exerceat; sicut in baptismo simul cum hoc quod sacerdos dicit: Ego te baptizo, requiritur corporalis ablutio. Ergo etiam simul cum hoc, quod sacerdos dicit: Ego te absolvo, oportet, quod aliquem actum exerceat circa pænitentem, imponendo ei manus.

Sed contra est quod cum Dominus dixit Petro: Quodcunque solveris super terram, etc., nullam mentionem de manus impositione fecit, neque etiam cum omnibus Apostolis simul dixit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Non ergo ad hoc sacramentum requiritur impositio manuum.

Respondeo dicendum, quod impositio manuum in sacramentis Ecclesiæ fit ad designandum aliquem copiosum gratiæ effectum, quo illi, quibus manus imponuntur, quodammodo per quamdam similitudinem continuantur ministris, in quibus copia gratia esse debet. Et ideo manus impositio fit in sacramento confirmalionis, in quo confertur plenitudo Spiritus

14 contra Gent., cap. 71, et Opusc. 22,

cap. 4.

dam aliquam excellentiam gratiæ, sed ad remotionem peccatorum. Et ideo ad hoc sacramentum non requiritur manuum impositio, sicut etiam nec ad baptismum, in quo tamen fil plenior remissio peccatorum.

Ad primum ergo dicendum, quod illa manus impositio non est sacramentalis, sed ordinatur ad miracula perficienda; ut scilicet per contactum manus hominis sanctificati, etiam corporalis infirmitas tollatur. Sicut etiam legitur de Domino Mat. 6, quod infirmos manibus impositis curarit; et Matth. 8 legitur, quod leprosum mundavit per contactum.

Ad secundum dicendum, quod non quælibet acceptio Spiritus Sancti requirit manus impositionem; quia etiam in baptismo accipit homo Spiritum Sanctum, nec tamen fit ibi manus impositio. Sed acceptio Spiritus Sancli cum plenitudine requirit manus impositionem, quod pertinet ad confirmationem.

Ad tertium dicendum, quod in sacramentis, qur perficiuntur in usu materiæ, minister habet aliquem actum corporalem exercere circa eum, qui suscipit sacramentum, sicut in baptismo, et confirmatione, et extrema unctione. Sed hoc sacramentum non consistit in usu alicujus materiæ exterius apposita, sed loco materiæ se habent ea, quæ sunt ex parte pænitentis. Unde sicut in Eucharistia sacerdos sola prolatione verborum super materiam perficit sacramentum, ita etiam sola verba sacerdotis absolventis super pænitentem, perficiunt absolutionis sacramentum. Et si aliquis actus corporalis esset ex parte sacerdotis necessarius, non minus competeret crucis signatio, que· adhibetur in Eucharistia, quam manus impositio, in signum, quod per sanguinem Crucis Christi remittuntur peccata. Et tamen non est de necessitate hujus sacramenti, sicut nec de necessitate Eucharistiæ.

COMMENTARIUS.

Non satis fuit D. Thom. ostendisse in articulo præcedenti, nulla alia verba sacerdotis, præter illa: Ego te absolvo, esse de essentia hujus sacramenti, sed ulterius etiam in præsenti articulo ostendere voluit, nullam aliam actionem sacerdotis, præter prolationem

3. Præterea, sacramenta Ecclesiæ initium habent ab institutione Christi; sed sicut legitur Joann 8, Christus mulierem adulteram absolvit absque pænitentia. Ergo videtur, quod pænitentia non sit de necessitate salutis.

Sed contra est quod Dominus dicit Luc. 8: Si pænitentiam non habueritis, omnes simul peribilis.

dictorum verborum, esse ad hoc sacramen- misericordiam, potest quisque salutem consetum perficiendum necessariam. Et quia hoc qui, etiam sine pœnitentiæ sacramento. maxime dubitari poterat de impositione manuum, vel quia in aliquibus sacramentis necessaria est, vel quia nonnulli sacerdotes in hoc sacramento tradendo illa utuntur, ideo in corpore articuli in particulari de hac cæremonia id ostendit. In solut. autem ad 3 sermonem extendit ad crucis signum, seu benedictionem, ac denique ad quamcunque aliam actionem sacerdotis. Fundamentum autem D. Thom. a priori est, quia neque ex Christi institutione, aut verbis, aliquid tale colligitur, neque etiam ex natura, seu effectu, fine, aut materia hujus sacramenti, ut satis distincte ipse declarat, partim in corpore, partim in solutione ad 3. Non declarat autem D. Thom., esto, illa cæremonia impositionis manuum non sit essentialis, an sit saltem necessaria ex præcepto, vel saltem sit magis congruum, illam adhibere; nam, licet Sotus in 4, d. 14, quæst. 1, art. 4, intelligat D. Thom. hoc loco non solum negare necessitatem essentiæ, sed etiam præcepti, imo et congruentiam, et utilitatem, tamen re vera D. Thom. solum excludit necessitatem sacramenti, reliqua vero prætermittit, quia facile ex illo principio definiri possunt, ut videbimus infra, agentes de cæremoniis hujus sa

cramenti.

ARTICULUS V.

Respondeo dicendum, quod aliquid est necessarium ad salutem dupliciter uno modo absolute; alio modo ex suppositione. Absolute quidem necessarium est ad salutem illud, sine quo nullus salutem consequi potest, sicut gratia Christi, et sacramentum baptismi, per quod aliquis in Christo renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum pœnitentiæ, quod quidem est necessarium non omnibus, sed peccato subjacentibus. Dicitur enim 2 Paralip. ult.: Et tu, Deus justorum, non posuisti pænitentiam justis, Abraham, Isaac et Jacob, his qui tibi non peccaverunt. Peccatum autem cum consummatum fuerit, gencrat mortem, ut dicitur Jacob. 1, et ideo necessarium est ad salutem peccatoris, quod peccatum removeatur ab co. Quod quidem non potest fieri sine pœnitentiæ sacramento, in quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis, simul cum opere pænitentis, qui cooperatur gratiæ ad destructionem peccati. Sicut enim dicit Augustinus super Joann.,

Utrum hoc sacramentum sit de necessitate qui creavit te sine te, non justificabit te sine

salutis 1.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit de necessitate salutis. Quia super illud Psalm.: Qui seminat in lacrymis, etc., dicit Gloss. 2: Noli esse tristis, si adsil tibi bona coluntas, unde metitur pax. Sed tristitia est de ratione pœnitentiæ, secundum illud 1 Corinth. 7: Quæ secundum Deum est tristitia, pænitentiam in salutem stabilem operetur. Ergo bona voluntas sine pœnitentia suffcit ad salutem.

2. Præterea, Proverb. 10 dicitur: Universa delicta operit charitas, et infra, c. 15: Permisericordiam et fidem purgantur peccata. Sed hoc sacramentum non est, nisi ad purgandum peccata. Ergo habendo charitatem et fidem, et

1 Sup., q. 65, art. 1, corp., et art. 2, ad 4, et art. 4, corp.; et 4, dist. 14, q. 2, art. 5, et in princ. expos. lit ; et 4 cont., cap. 71. * August. in hoc loco, tom. 8.

te. Unde patet, quod sacramentum pœnitentiæ est necessarium ad salutem post peccatum, sicut medicatio corporis, postquam homo in morbum periculosum inciderit.

Ad primum ergo dicendum, quod Gloss. illa videtur esse intelligenda de eo, cui adest bona voluntas sine interpolatione quæ fit per peccatum; talis enim non habet tristitiæ causam. Sed ex quo bona voluntas tollitur per peccatum, non potest restitui sine tristitia, qua quis dolet de peccato præterito, quod pertinet ad pænitentiam.

Ad secundum dicendum, quod ex quo aliquis peccatum incurrit, charitas, fides et misericordia non liberant hominem a peccato sive pœnitentia. Requirit enim charitas, quod homo doleat de offensa in amicum commissa, et quod amico homini studeat satisfacere. Requirit eliam ipsa fides, ut per virtutem passionis Christi, quæ in sacramentis Ecclesiæ opera

Ex tract. 72 colligitur, tom. 9.

ARTICULUS VI.

tur, quærat justificari a peccatis. Requirit etiam et ipsa misericordia ordinata, ut homo subveniat pænitendo sua miseriæ, quam per peccatum incurrit, secundum illud Proverb. 14:

Miseros facit populos peccatum. Unde Ec- Utrum pœnitentia sit secunda tabula post naucles. 30 dicitur Miserere animæ tuæ placens Deo.

Ad tertium dicendum, quod ad potestatem excellentiæ, quam solus Christus habuit (ut supra dictum est 1) pertinuit, quod Christus effectum sacramenti pænitentie, qui est remissio peccatorum, contulerit mulieri adultere sine exterioris pœnitentiæ sacramento, licet non sine interiori pænitentia, quam ipse in ea per gratiam est operatus.

COMMENTARIUS.

Respondet D. Thomas hoc sacramentum esse necessarium non omnibus, sed peccatoribus. Quod intelligendum est de iis, qui post baptismum in peccatum mortale inciderunt, juxta doctrinam Conc. Trid., sess. 14, c. 1 et 2. Nam, ut supra notavimus, nec peccata, ante baptismum commissa, sunt materia hujus sacramenti, ut per illud tollenda sint, neque venialia peccata necessitatem inducunt hujus sacramenti, cum vitam spiritualem non auferant. Quamvis autem D. Thomas hanc sententiam ut certam doceat, nullam tamen ejus probationem affert, nisi hanc solam, quod virtus passionis Christi operatur in hoc sacramento per absolutionem sacerdotis, et opus pœnitentis, ad destructionem peccati. Quæ ratio ad summum probat, hoc sacramentum esse utile, aut efficax ad salutem, vel remissionem peccati, non tamen probat, esse necessarium, quia ad hoc non satis est, ut virtus passionis Christi in hoc operetur sacramento, sed necesse est, ut per solum illud talem effectum conferat; nam si sint alia media sufficientia ad talem effectum, non erit hoc necessarium. Illa vero propositio exclusiva, neque a D. Thoma probata, neque assumpta est. Dicendum vero est D. Thom. in eo sensu propositionem illam sumpsisse, scilicet, sacramentum esse unicum instrumentum a Christo institutum, ut per illud, vel in ordine ad illud, virtus passionis ejus ad hunc effectum præstandum operetur. Ad hoc autem probandum rationem illam indicat D. Thomas, quam superiori disp., sect. 4, n. 3, explicatam reliquimus.

1 Q. 64, art. 3.

fragium.

1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pœnitentia non sit secunda tabula post naufragium. Quia super illud Isai. 2: Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, dicit Gloss. 2: Secunda tabula post naufragium est peccata abscondere. Pænitentia autem non abscondit peccata, sed magis ea revelat. Ergo pænitentia non est secunda tabula.

2. Præterea, fundamentum in ædificio non tenet secundum, sed primum locum. Pænitentia autem in spirituali ædificio est fundamentum, secundum illud Hebr. 6: Non rursus jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis. Unde et præcedit ipsum baptismum, secundum illud Actor. 2: Pænitentiam'agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo panitentia non debet esse secunda tabula.

3. Præterea, omnia sacramenta sunt quædam tabulæ, id est, remedia contra peccatum. Sed pænitentia non tenet secundum locum inter sacramenta, sed magis quartum, ut ex supradictis patet 3. Ergo pœnitentia non debet dici secunda tabula post naufragium.

Sed contra est quod Hieronymus dicit, quod secunda tabula post naufragium est pœnitentia 4.

Respondeo dicendum, quod id, quod est per se, naturaliter prius est eo, quod est per accidens, sicut et substantia prior est accidente. Sacramenta autem quædam per se ordinantur ad salutem hominis, sicut baptismus, qui est spiritualis generatio, et confirmatio, quæ est spirituale augmentum, et Eucharistia, quæ est spirituale nutrimentum. Pœnitentia autem ordinatur ad salutem hominis, quasi per accidens, supposito quodam, scilicet ex supposi— tione peccati. Nisi enim homo peccaret actualiter, pænitentia non indigeret; indigeret tamen baptismo, et confirmatione, et Eucharistia. Sicut et in vita corporali non indigeret homo medicatione, nisi infirmaretur; indige

14, dist. 2, q. 1, art. 3, ad 5, et d. 14, q. 1, art. 2, q. 4, et d. 16, q. 4, art. i, q. 1, ad 1.

2 Glos. Hier. in illum locum, tom. 5.

3 Q. 65, a. 1 et 2.

4 Loco citato.

ret autem homo per se ad vitam generatione, argmento et nutrimento. Et ideo pœnitentia tenet secundum locum respectu status integritatis, qui confertur et conservatur per sacramenta prædicta. Unde et metaphorice dicitur secunda tabula post naufragium. Nam primum remedium mare transeuntibus est, ut conserventur in navi integra. Secundum autem remedium est, post navem fractam, ut quis tabulæ adhæreat. Ita etiam primum remedium in mari hujus vitæ est, quod homo integritatem servet; secundum autem remedium est, si per peccatum integritatem perdiderit, quod per pænitentiam redeat.

Ad primum ergo dicendum, quod abscondere peccata contingit dupliciter. Uno modo, dum ipsa peccata fiunt. Est autem pejus peccare publice, quam occulte, tum quia peccator publicus tidetur ex majori contemptu peccare, tum etiam quia peccat cum scandalo aliorum. Et ideo quoddam remedium est in peccatis, quod aliquis ia occulto peccet. Et secundum hoc dicit Glossu, quod secunda tabula post naufragium est peccata abscondere, non quod per hoc tollatur peccatum, sicut per pænitentiam, sed quia per Aoc peccatum fit minus. Alio modo aliquis abscondit peccatum prius factum per negligentiam confessionis, et hoc contrariatur pænitentiæ. Et sic abscondere peccatum, non est secunda tabula, sed magis contrarium tabulæ. Dicitur enim Prov. 28: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.

Ad secundum dicendum, quod pænitentia non potest dici fundamentum spiritualis ædiFei simpliciter, id est, in prima ædificatione; sed est fundamentum in secunda reædificatione, quæ fit per destructionem peccati. Nam primo redeuntibus ad Deum occurrit pænitentia. Apostolus tamen ibi loquitur de fundamento spiritualis doctrinæ. Pænitentia autem, quæ baptismum præcedit, non est pænitentiæ

sacramentum.

Ad tertium dicendum, quod tria præcedentia sacramenta pertinent ad navem integram, id est, ad statum integritatis, respectu cujus penitentia dicitur secunda tabula.

Hic articulus non indiget alio commentario, præter illum, qui sumi potest ex dictis superiori disputatione, sect. 1, num. 4.

4 Citat. in argum. 1.

ARTICULUS VII.

Utrum hoc sacramentum fuerit convenienter in nova lege institutum '.

1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non fuerit convenienter institutum in nova lege. Ea enim, quæ sunt de jure naturali, institutione non indigent. Sed pænitere de malis quæ quis gessit, est de jure naturali; non enim potest aliquis bonum diligere, quin de contrario doleat. Ergo pœnitentia non fuit convenienter instituta in nova lege.

2. Præterea, illud quod fuit in veteri lege, instituendum non fuit in nova; sed etiam in veteri lege fuit pœnitentia; unde et Dominus conqueritur Hierem. 18 dicens: Nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Ergo pœnitentia non debuit institui in nova lege.

3. Præterea, pænitentia consequenter se habet ad baptismum, cum sit secunda tabula, ut supra dictum est. Sed pænitentia videtur a Domino instituta ante baptismum; nam in principio prædicationis suæ dixisse Dominus legitur Matth. 4: Pænitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum. Ergo hoc sacramentum non fuit convenienter institutum in nova lege.

4. Præterea, sacramenta novæ legis institutionem habent a Christo, ex cujus virtute operantur, ut supra dictum est 3. Sed Christus non videtur instituisse hoc sacramentum, cum ipse non sit usus eo, sicut aliis sacramentis, quæ ipse instituit. Ergo hoc sacramentum non fuit convenienter institutum in nova lege.

Sed contra est quod dicit Dominus, Luc. ult.: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.

Respondeo dicendum, quod (sicut supra dictum est) in hoc sacramento, actus pænitentis se habet sicut materia; id autem, quod est ex parte sacerdotis, qui operatur ut minister Christi, se habet ut formale et completivum sacramenti. Materia vero, etiam in aliis sacra

1 4, dist. 22, q. 5, art. 3.

2 Art.præc.

3 Q. 62, art. 5, et q. 64, art. 1.
4 Art. 1 hujus quæst.

mentis, præexistit a natura, ut aqua, vel ab arte, ut panis; sed quod talis materia ad sacramentum assumatur, institutione indiget hoc determinante. Sed forma sacramenti, et virtus ipsius totaliter est ex institutione Christi, ex cujus passione procedit virtus sacramentorum. Sic ergo hujus sacramenti materia præexistit a natura (ex naturali enim ratione homo movetur ad pœnitendum de malis, quæ fecit), sed quod hoc, vel illo modo homo pœnitentiam agat, est ex institutione divina. Unde et Dominus in principio prædicationis suæ in dixit hominibus, ut non solum pœniterent, sed etiam pœnitentiam agerent, significans determinatos modos actuum, qui requiruntur ad hoc sacramentum. Sed id quod pertinet ad officium ministrorum, determinavit Mat. 16, ubi dixit Petro Tibi dabo claves regni cælorum, etc., Efficaciam autem hujus sacramenti et originem virtutis ejus manifestarit post resurrectionem, Luc. ult., ubi dixit, quod oportet prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, præmisso de passione et de resurrectione; ex virtute enim nominis Jesu Christi patientis et resurgentis, hoc sacramentum efficaciam habet in remissionem peccatorum. Et sic patet, convenienter hoc sacramentum in nova lege institutum fuisse.

Ad primum ergo dicendum, quod de jure naturali est, quod aliquis peniteat de malis quæ fecit, quantum ad hoc, quod doleat se fecisse, et doloris remedium quærat per aliquem modum, et quod etiam aliqua signa doloris ostendat, sicut et Ninivitæ fecerunt, ut Joan. 3 legitur. In quibus tamen aliquid fuit adjunctum fidei, quam conceperant ex prædicatione Jona, ut scilicet hoc agerent sub spe veniæ consequendæ a Deo, secundum illud, quod ibi legitur: Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus? Sed, sicut alia, quæ sunt de jure naturali, determinationem acceperunt er institutione legis divine (ut in secunda parte dictum est ), ita etiam et pænitentia.

Ad secundum dicendum, quod ca, quæ sunt juris naturalis, diversimode determinationem accipiunt in veteri et in nova lege, secundum quod congruit imperfectioni veteris legis, et perfectioni novæ. Unde, et pænitentia in veteri lege aliquam determinationem habuit, quantum quidem ad dolorem, ut esset magis in corde, quam in exterioribus signis, secundum il

11. 2, q. 91, a. 4, et q. 95, a. 2, et q. 99.

lud Joel. 2: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Quantum autem ad remedium doloris quærendum, ut aliquo modo ministris Dei peccata sua confiterentur, ad minus in generali, unde Dominus Levit. 5 dicit: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum de gregibus, sacerdoti, juxta mensuram, æstimationemque peccati; qui orabit pro eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei. In hoc enim ipso, quod oblationem faciebat aliquis pro peccato suo, quodammodo suum peccatum sacerdoti confitebatur; et secundum hoc dicitur Proverb. 28: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Nondum autem erat instituta potestas clavium, quæ a passione Christi derivatur; et per consequens nondum erat institutum, quod aliquis doleret de peccato, cum proposito subjiciendi se per confessionem et satisfactionem clavibus Ecclesiæ, sub spe consequendæ veniæ, virtute passionis Christi.

Ad tertium dicendum quod, si quis recte consideret, quæ Dominus dixit de necessitate baptismi Joann. 3, tempore præcesserunt ea, quæ dixit Matt. 4 de necessitate pœnitentiæ; nam id, quod dixit Nicodemo de baptismo, fuit ante incarcerationem Joannis, de quo postea subditur, quod baptizabat; illud vero, quod de pænitentia dirit Matth. 4, fuit post incarcerationem Joannis. Si tamen prius ad pœnitentiam induxisset, quam ad baptismum, hoc ideo esset, quia etiam ante baptismum requiritur quædam pœnitentia; sicut et Petrus dicit Act. 2: Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.

Ad quartum dicendum, quod Christus non est usus baptismo, quem ipse instituit, sed est baptizatus baptismo Joann., ut supra dictum est1. Sed nec etiam active usus est suo ministerio, quia ipse non baptizabat communiter, sed discipuli ejus, ut dicitur Joan 4. Quamvis credendum sit, quod discipulos suos baptizacerit, ut Augustinus dicit ad Seleucianum2. Usus autem hujus sacramenti ab eo instituti nullo modo sibi competebat. Nec quantum ad hoc, quod ipse pæniteret, in quo peccatum non fuit, neque quantum ad hoc, quod hoc sacramentum aliis præberet, quia ad ostendendam miscricordiam et virtutem suam, effectum hujus sacramenti sine sacramento præbebat, ut supra

Q. 39, art. 1 et 2.

2 In epist. 108, tom. 2. Habetur etiam 1. 3 de Anima et ejus origine, c. 9, tom. 7.

« PredošláPokračovať »