Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ecclesiam peccata dimittere, per illam enim Epistolam nihil aliud quam librum de Pœnitentia intelligit, quem Tertullian. adhuc Catholicus edidit, et in co optime de poenitentia sensit. Hic vero error, cujuscunque auctoris fuerit, non videtur fundatus in Scriptura, sed in hac congruentia, quod datur hominibus nimia peccandi licentia, si semper peccatorum remissio per poenitentiam conferatur. Et in hujus signum aiebant Christum in Evangelio neminem bis curasse; item ne videatur Deus diligere peccatum, tam facile illud remittendo, ut refert, et eleganter tractat D. Augustinus, libro de Vera et falsa pœnitentia, cap. 5. 3. Tertius error. Tertius error est, regulariter pœnitentiam peccata auferre, excipi tamen debere quædam peccata gravissima, quæ per pœnitentiam, quantumvis perfectam, non tolluntur, verbi gratia, apostasia a fide, aut negare Christum in tormentis. Qui fuit error Novati, ut sumitur ex Eusebio, 6 Historiæ, cap. 35; et Ruffino, cap. 33; Nicephoro, lib. 6, cap. 3. Et multi putant in hoc errore fuisse Tertullianum, quia non omnibus peccatoribus, sed mochis tantum ait, negandam esse pœnitentiam, ut notavit Pamelius in antidoto ad paradoxa Tertulliani, num. 27, ex lib. ejus de Pudicitia. Armenos etiam quædam peccata posuisse irremissibilia refert Prateolus. Et videri potest Armachan., lib. 9 de Quæstionib. Armenorum, c. 27. Fundamentum sumptum est ex quibusdam locis Scripturæ, in quibus peccatum in Spiritum Sanctum et peccatum ad mortem esse irremissibile indicatur. Circa hos tamen errores oportet advertere, non omnes eorum auctores locutos fuisse absolute de pœnitentia, etiam interiori, sed solum de sacramentali, ut infra, agentes de potestate Ecclesiæ ad remittenda peccata, videbimus. Pænitentiam sufficere in suo genere ad tollenda

peccata mortalia. Assertio prima.

4. Probatur in lege veteri. — Probatur in lege nora. Dico primo, poenitentiam in suo genere esse sufficientem ad tollenda peccata mortalia. Est de fide. Probatur ex Seriplura discurrendo per omnes leges. Nam de tempore legis naturæ, legimus Sap. 4 Adam consecutum fuisse remissionem peccati per sapientiam, in qua poenitentia includitur, ut infra ostendam. Et ideo cap. 11 generaliter dicitur: Dissimulans peccata hominum propter pænitentia, id est, patienter expectans, donec pœnitentiam agant, et sic veniam conscquantur. Ac propterea Cain graviter repre

henditur, quod veniam desperaverit, Genes. 4. De tempore legis scriptæ multa adduxi disputat. 4, nunc sufficit Jerem. 18: Si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego; Isai. 55: Derelinquat impius viam suam, etc., et c. 59. Ac denique hoc supponebant, et significabant multa sacrificia pro peccatis, quæ in illa lege data erant. De lege nova habemus generalem prædicationem poenitentia (Matthæi 1 et 4, et Joann. 1), scilicet, tanquam fructuosæ, imo et necessariæ ad remissionem peccatorum, juxta illa Christi verba: Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis. De pœnitentia ante baptismum habemus prædicationem Petri, Act. cap. 1 et 2. De pœnitentia post baptismum habemus primum exemplum ejusdem Petri, qui per poenitentiam sui peccati remissionem consecutus est; erat enim jam tunc baptizatus, quidquid Origenes supra dicat, de quo alibi. Habemus etiam exhortationem ejusdem Petri ad Simonem Magum jam baptizatum, Actor. 8: Pænitentiam age ab hac nequitia tua. Quod vero Petrus addit, Si forte, etc., non est quia dubitet de sufficientia pœnitentiæ ad remissionem peccati; sed vel insinuare voluit libertatem arbitrii, vel difficultatem, quæ est in agenda vera pœnitentia. Eodem modo Paulus, in epistola ad Galatas, ad poenitentiam provocat eos qui post baptismum lapsi fuerant; et 1 ad Cor. 5, excommunicat fidelem fornicarium, ut eum ad pœnitentiam trahat, et spiritus ejus salvus fiat.

5. Propter hæc definita est hæc veritas in Trident., sess. 6, c. 14, et can. 19, et tota sess. 14; et in Conciliis Milevit. et Arausic., et sumitur ex Niceno, can. 8, et in decretis multa referuntur d. 50, et in distinctionibus de Pœnitentia. Et præter Patres in principio. citatos, videri potest August., epist. 108, serm. 15 de Verbis Apostoli, et serm. 181 de Tempore, c. 14, et lib. 2 de Adulterinis conjugiis, cap. 6; Cyprian., serm. de Ablutione pedum; Cyrillus Hierosolym., catech. 2; Gregorius, lib. 3, epist. 103. Et optime Basilius, dicta homil. de Poenit.; Chrysost., hom. 7 ad Populum; Hieronymus, Ecclesiast. 7.

6. Ratio convincens et demonstrans non potest reddi ex sola perfectione, aut natura virtutis pœnitentiæ, quia semper hæc res pendet ex voluntate et promissione divina. Hæc vero nobis satis constat ex Scriptura. Et est valde consentanea, tum misericordiæ divinæ, tum etiam justitiæ, et redemptioni Christi, ut optime declarat D. Thomas hic, art. 1. Sup

posita vero promissione Dei, ex parte ipsius. pœnitentiæ redditur optima congruentia; quia nullus potest esse actus magis proportionatus ad hunc effectum, si in suo ordine perfectus sit, ut tractando de actibus poenitentiæ satis declaravi. Item quia tunc homo facit quod potest, ut hanc remissionem obtineat, considerata ejus natura et fragilitate. Item, quia in hac vita homo semper est in statu viæ, ideo necessarium fuit, et ad providentiam Dei maxime pertinuit ei concedere aliquem modum quo posset veniam peccatorum consequi. Ha autem rationes non minus procedunt in homine jam baptizato quam in aliis, ut per se notum est. Imo quadam ratione majorem vim habent in tempore legis gratiæ, in quo Dei misericordia liberalius operatur, et Christi redemptio jam perfecta est.

7. Confirmatur, nam alioqui baptismus us que ad finem vitæ differendus esset, ut om nia peccata in vita commissa simul ablueret; essetque valde temerarium antea baptizari, si postea non superesset pœnitentiæ remedium pro peccatis, cum nemo possit sibi promittere perseverantiam in innocentia baptismali.

8. Objectio.-Responsio.-Dices, hæc recte probare de pœnitentiæ sacramento, non tamen de efficacia pœnitentiæ virtutis, de qua nunc agimus. Respondetur ex Tridentino, sess. 14, cap. 4, verum quidem esse actum pœnitentiæ seu contritionem nunc non remittere peccata post. baptismum commissa, nisi cum voto sacramenti, et in ordine ad illud; nihilominus tamen, habita vera contritione, statim remitti, tum quia sacramentum pœnitentiæ non est institutum ad coarctandam viam salutis, neque ad constituendum hominem in periculo damnationis, si expectanda semper esset realis susceptio illius sacramenti ad consequendam veniam peccatorum; tum etiam quia hic effectus est consentaneus illi dispositioni, et promissus a Deo sine temporum limitatione, ut latius Vega, lib. 13 in Trid., cap. 3 et 4. Ac propterea Pius V et Gregorius XIII damnarunt sententiam cujusdam Lovaniensis, qui his temporibus dixit, per contritionem vel actum charitatis statim infundi habitum gratiæ et charitatis non, tamen remitti peccatum ante realem susceptionem sacramenti pœnitentiæ. Quem errorem supra tetigimus et impugnavimus.

Locus Pauli exponitur.

9. Sed quid ad loca Pauli ad Hebr. 6 et 10, quæ specialiter videntur urgere contra hanc partem. Prima responsio est illud verbum, impossibile, non sumi in absoluto rigore, sed ut est idem quod valde difficile. Est enim hæc exaggeratio valde frequens in communi loquendi modo, quem interdum Scriptura usurpat. Ita Hieronymus, lib. 2 contra Jovin. Quia vero non videtur adeo difficile, ut qui post baptismum peccavit, remissionem per pœnitentiam obtineat, ideo Anselmus ibi non vult hoc intelligi de omnibus baptizatis, sed specialiter de illis qui post magnam vitæ perfectionem, et postquam receperunt magna bona et auxilia Dei, in peccata labuntur. Concilium autem Coloniense, titulo de Pœnitentia, hoc limitat ad peccatum apostasia a fide post baptismum susceptum. Quæ quidem in se vera esse possunt, non tamen accommodata ad intentionem Pauli. Aliter Hugo, lib. 2 de Sacramentis, part. 14, c. 4, illud impossibile intelligit in toto rigore; dicit tamen sensum esse, impossibile esse hominem sic lapsum restitui ad priorem innocentiam. Sed hoc etiam de commissis ante baptismum verum est, juxta id: Mundans non facit innocentem.

10. Vera responsio.-Litteralis ergo sensus est, eum, qui post baptismum peccavit, impossibile esse renovari per iteratum baptismum, et consequi illam liberalem remissionem totius culpæ et pænæ eo modo quo in baptismo conceditur. Et hanc vim habet illud verbum, renovari, et illud, iterum crucifigentes, etc. Et eodem sensu dicitur in c. 10 non relinqui aliam hostiam, id est, aliam Christi mortem, quæ per iteratum baptisma repræsentetur. Ita Chrysost. ibi, D. Thom. et alii; Ambros., lib. 2 de Poenit., c. 2; Aug., de Ver. et fals. pœnit., c. 3; Athanas., orat. de Blasphem. in Spiritum Sanctum, non longe a principio. Ubi advertit non dixisse Paulum impossibilem esse poenitentiam, sed impossibile esse per causam pænitentiæ quempiam renovari iterato baptismate. Sumitur etiam ex Justino, q. 96 ad Gentes, ubi ait, licet in lege Evangelica unicum sit lavacrum, relinqui tamen lapsis remedium, si poenitentiae remcdio uti velint. Denique D. Thomas supra, q. 84, art. 10, ad 1, hanc præfert expositionem et optime declarat; eamque ad verba Pauli bene accommodat Adamus in Paulum.

[blocks in formation]

11. Dico secundo: pœnitentia, si vera sit, non tantum semel, sed quoties homo peccaverit, sufficiens est ad tollenda peccata. Hæc etiam est de fide, ut tradunt omnes Theologi, qui hoc sensu docent pœnitentiam esse iterabilem; quod æque verum est de virtute, ac de sacramento pœnitentiæ. Et sumitur ex absolutis verbis Christi, Joan. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; nam licet ibi sit sermo de sacramento, tamen jam ostendi ex Concilio Tridentino a sacramento ad veram contritionem esse efficax argumentum. Sunt etiam optima verba Christi, Matth. c. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies; ubi ille numerus pro indefinito ponitur, ut ibi annotarunt Hieron., et Hilarius, can. 18, et Chrysost., hom. 62. Ubi advertit, licet ibi sit sermo ad litteram de remissione injuriarum hominum inter se, tamen per hoc significasse Christum infinitam Dei misericordiam, quæ pœnitentiam hominum semper acceptat. Idem habet hom. 2 in Psal. 50, circa principium, ubi sic inquit: Peccasti? pœnitere; millies peccasti? millies pœnitere. Et in sequentibus late confirmat, neminem, dum vivit, ab hoc remedio exclusum esse. Quæ verba reprehendit Socrates, lib. 6 Histor., c. 21, quia ipse Novatianus erat. Eadem vero confirmat idem Chrysost. apud Nicephor., lib. 2 Hist., c. 36, dicens: Vel decies millies per pœnitentiam resipiscens Ecclesiam ingredere, ego paratus sum pœnitentes admittere. Idem optime hom. 24 et 40 ad populum. Et Dionysius Corinth. Episcopus, apud Nicephor., 1. 4 Hist., c. 22, qui etiam alia refert, lib. 12, cap. 36; et multa ex Scripturis congerit Damascenus, lib. 2 Parallelorum, cap. 83; et Hieron., epist. 46 et 48; et Tertullianus, de Pœnit., c. 8, ubi

habet illa verba: Nemo deterior fiat, eo quod

Deus bonus sit, toties remittens, quoties delinquimus.

[merged small][ocr errors]

12. Ratione ostenditur conclusio. Fundamento hæreticorum satisfit. — Ratio vero est eadem, quæ in præcedenti assertione, et quia secunda contritio non est minus bona, et consequenter nec minus efficax quam præcedens. Peccata autem quæ præcesserunt, cum jam sint omnino deleta, non possunt obesse. Illa vero circumstantia ingratitudinis, quæ est in posteriori peccato post remissionem prioris, et non est adeo gravis, quin aliæ gra

viores per pœnitentiam tollantur; et comprehenditur sub generali promissione de remittendis omnibus culpis, si de illis vera sit pœnitentia. Nec denique propter hoc datur hominibus licentia peccandi. Primo quidem, quia, ut recte dixit Augustinus, lib. de Vera et falsa pœnitentia, cap. 5, multo major daretur, si homines desperarent remissionem. Secundo, quia licet aliqui male utantur hac Dei misericordia, non propterea debuerunt boni privari fructu pœnitentiæ; et in hoc magis ostendit Deus odium peccati, quia semper illud destruit, quoties homo illi cooperatur, prout potest et debet.

13. Objectio. Solutio. - Solum objici potest, quia in decretis et antiquis canonibus sæpe dicitur pœnitentiam semel tantum esse concedendam, seu non iterandam, de Pœnitentia, d. 3, per multa capita; et apud Ambrosium, libro secundo de Poenit., cap. c. 10; August., epist. 53 et 54; Clement. Alexand., lib. 2 Stromatum; Tertull.. lib. de Poenit., in principio; Chrysost., hom. 1 ad Ephes., in illa verba: In laudem gloriæ et gratiæ suæ; et Origenem, hom. 15 in Leviticum. Respondetur, in illis decretis non esse sermonem de pœnitentia, ut est virtus, vel sacramentum, et ad internam peccati remissionem ordinata; sed de quadam pœnitentia solemni, quam possumus cæremonialem appellare, quoniam peculiari ritu ab Ecclesia instituto olim fiebat ad publicam satisfactionem et ædificationem; et illa semel tantum concedebatur, vel ad majorem terrorem, et ne contemneretur; vel forte ne aliis esset scandalum, si sæpius talem pœnitentiam aliquis ageret. Quod autem post illam adhuc esset locus sacramento pœnitentiæ, et consequenter remissioni peccatorum per pœnitentiam, certissimum est. Et specialiter constat ex Siricio Papa, ep. 1 decretali, cap. 5. Nullum esse peccatum adeo grave, quin per pænitentiam remitti possit. Assertio tertia. 14. Dico tertio : nullum est peccatum adeo grave, nec tanta multitudo peccatorum, quæ non possint per veram poenitentiam deleri in hac vita; ita docet hic D. Thomas, et oppositum dicit esse erroneum, intelligo autem esse hæreticum, quia est contra definitiones Conciliorum supra adductas, imo contra omnia testimonia quæ ex Scriptura attulimus; et specialiter notari potest illa generalis promissio, Ezech. 18: Omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. Ubi etiam notari po

test, eodem modo constitui hanc legem in remittendis peccatis per poenitentiam, quo constituitur in gratia torenda et meritis præteritis per subsequens peccatum, in quo nulla est exceptio, nec magnitudinis, nec multitudinis meritorum; ergo neque e contrario in priori remissione habet locum exceptio alicujus peccati etiam gravissimi, nec multitudinis peccatorum etiam maximæ. Et simile argumentum sumitur ex cap. 33 Ezech., et ex illis verbis Psal. 50: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies; et ex illis Zach. 4: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Ac denique ex omnibus promissionibus de remittendis propter poenitentiam peccatis, quæ in Scriptura sine limitatione vel restrictione fit. Cur enim nos coarctabimus promissiones Dei, quas ipse amplissime concedit, cum hæ ad gratiam pertineant, quæ amplificanda potius est quam restringenda?

15. Hæc amplificatic his tandem verbis declaratur Deuteron. 4, cum dicitur: Si quæsieris Dominum, invenies eum, si tamen ex toto corde tuo quæsieris eum; et infra: Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus Deus tuus. Nec refert quod hæ promissiones in Testamento veteri contineantur; quia non sunt propriæ illius, cum non sint de bonis temporalibus, neque ad judicialia aut cæremonialia præcepta pertineant, sed ad moralem vitam et internam sanctitatem. Unde licet non prius fuerint scriptæ, prius nihilominus fuerunt factæ, et executioni mandatæ in Adamo, et aliis quibus in tempore legis naturæ remissa peccata fuere. Rursus nemo dubitat, quin post legem veterem remittantur peccata ante baptismum commissa, per pœnitentiam seu contritionem, includendo in voto baptismum; quæ remissio non fit nisi ex vi ejusdem promissionis; non est ergo abolita in lege nova. Ergo eadem ratione durat quoad peccata post baptismum commissa cum eadem amplitudine, tum quia gratia non est diminuta in lege nova, sed aucta; tum etiam quia tam efficax est contritio ad delenda peccata post baptismum commissa, quam ea quæ præcesserunt. Et sacramentum ipsum pœnitentiæ, in voto ibi inclusum, tam generalem promissionem habet, sicut baptismus, juxta verba Christi, Joan. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur

eis.

16. Ex quibus de fide certum est, sacramentum illud cum debita dispositione applicatun, valere ad omnia peccata tollenda, quan

tumvis gravia et multa; idem ergo est de contritione, quæ in voto sacramentum illud includit, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sess. 14, c. 4, ex quo habetur, omne peccatum, quod per pœnitentiæ sacramentum potest remitti, auferri etiam per contritionem includentem votum ejusdem sacramenti. Præterea, eadem peccata, quæ hæreticis videntur irremissibilia, inveniuntur in Testamento novo remissa, ut de negatione Petri supra visum est; et de gravissima fornicatione, 2 ad Cor. 2 et 7; et 2 ad Tim. 2, ait Paulus, etiam hareticos admonendos esse, si forte per pœnitentiam resipiscant. Nec est dissimile illud Apocal. 1 et 2: Momento unde excideris, et age pænitentiam. Unde 1 Joan. 2 generatim ad baptizatos dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, etc., quem locum, cum aliis, ad rem præsentem optime tractat Hieron., lib. 2 contra Jovinianum; et Basilius, dict. homil. de Pœnitent.; et Ambrosius, lib. 2 de Poenitent., cap. 4. Denique constat hanc fuisse perpetuam Ecclesiæ consuetudinem, et nunc etiam esse, admittendi ad poenitentiam quoscunque pœnitentes, ex quocunque statu, et genere peccati, ut sumitur ex Concilio Niceno, can. 8, et ex aliis, quæ refert Eusebius, lib. 5 Historia, cap. 2, et lib. 6, c. 34. Rationes sunt eædem quæ superius adductæ sunt.

Locus Matth. 12 et Marc. 3 expenditur.

17. Quid sit blasphemia in Spiritum sanctum. - Solum superest, ut declaremus duo testimonia in quibus contrarius error nitebatur. Prius est Matth. 12 et Marc. 3, ubi spiritus blasphemiæ, seu blasphemia in Spiritum Sanctum, ut a Theologis appellatur, dicitur non remitti neque in hoc seculo, neque in futuro. De quo peccato tractat ex professo D. Thomas, 2. 2, q. 14, et alii Theologi in 2, d. 42 et 43. Duo autem sunt exponenda : primum, quid sit illud peccatum; secundum, quomodo irremissibile dicatur. De primo variæ sunt expositiones. Quidam dicunt esse finalem impœnitentiam, quæ omnino irremissibilis est, quia cum illa hæc vita finitur. Ita significat Augustinus, de Vera et falsa pœnit., c. 4, lib. 4 contra Cresconium, c. 8, et epist. 50 ad Bonifacium, circa finem, in expositione inchoata Epist. ad Rom., circa finem, et in Enchiridio, cap. 83; Fulgent., de Fide ad Petrum, c. 3. Alii intelligunt esse peccatum hæresis, in his quæ specialiter pertinent ad personam Spiritus Sancti. Quod significat Atha

nasius, in epist. I ad Serapionem, de Spiritu Sancto; Cyprian. tamen, lib. 3 ad Quirinum, cap. 28, generaliter dicit esse peccatum in Deum. Scholastici vero explicant de peccato ex malitia et obstinatione cordis, et specialiter Scotus, d. 43, q. 1, dicit esse obstinationem peccati cum desperatione veniæ, et proposito non pœnitendi. Et D. Thomas, juxta eamdem sententiam, varias species ejusdem peccati annumerat. Unde non est sensus Theologorum, quodcunque peccatum ex malitia esse peccatum in Spiritum Sanctum, sed illud quod speciali modo opponitur hominis sanctificationi et remissioni peccati; quod opus Spiritui Sancto appropriatur.

18. Germana responsio.-Verumtamen hæc expositio, sicut et aliæ, non sunt accommodatæ contextui; quia si contextus inspiciatur, et occasio, quam Christus habuit ad illam sententiam proferendam, non erat sermo de his peccatis. Et ideo censeo hoc peccatum proprie esse, quando ex malitia et duritie cordis spiritui malo tribuuntur divina et supernaturalia opera, quæ Spiritus Sanctus ad confirmandam fidem vel ad convertendos peccatores speciali providentia operatur ; nam illud est proprie Spiritui Sancto resistere, ut aliis locis Scriptura loquitur. Hunc vero esse sensum illius loci, constat ex occasione qua Christus id dixit, et ex causali quam Marcus adjungit : Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet; et ex Sanctorum expositionibus, Athanas., oratione speciali de hac re, et orat. 2 contra Arianos, circa finem; Basil. in Quæstionibus brevioribus, q. 273; Hieron., epist. 149; et optime Chrysostomus, hom. 42 in Matthæum.

19. Vega rejicitur. Juxta hanc ergo expositionem, et cæteras præter primam, hoc peccatum non dicitur irremissibile, quia omnino tolli non possit, sed quia difficile tollitur, eo quod homini sic disposito difficile sit veram pœnitentiam concipere, propter cordis obdurationem et mentis excæcationem. Ita Chrysost. supra; et Cyprian., Epist. 52, et lib. de Lapsis. Addit Vega, lib. 13 in Trident., c. 9, hoc peccatum, licet remitti possit, nunquam tamen remitti; sed de hoc non est lata lex. Unde cum id ex libertate pendeat, non est infallibile. Imo ait Chrysostomus, fortasse nonnullos ex Judæis, quos Christus reprehendebat, consecutos postea fuisse remissionem illius peccati per ejusdem Christi vel ApostoJorum prædicationem. Moraliter autem loquendo, et secundum id quod frequentius ac

cidit, illud est verum, propter causam dictam.

20. Advertit præterea Chrysostomus hoc peccatum tunc proprie esse, quando sine ignorantia committitur: Quare, inquit, sic? quia cum Spiritus jam notus vobis esse debeat, rem claram et manifestam oppugnatis. Et hoc etiam adnotavit Athanasius in dicta oratione. Et ad hunc modum accommodari potest ad hanc expositionem communis doctrina Theologorum. Denique advertit Chrysostomus, hoc peccatum ideo dici non remitti in hoc seculo, neque in futuro, quia punitur in hoc seculo et in futuro. Quod etiam significavit hic divus Thomas, ad 3, cum non omne peccatum de se mereatur pœnam et in hoc seculo, et in futuro. Deus enim quædam peccata dissimulat in hac vita, ut puniat in futura; quædam vero punit in hac vita, ne puniat in futura; hoc vero punit et in hoc seculo, et in futuro. Sicut accidit Judæis, quos et in hac vita punivit per excidium Hierosolymitanum, etc., et in alio seculo per æternam pœnam.

Locus 1 Joan. 5 expenditur.

21. Quod dicatur peccatum ad mortem.-Alter locus est prima Joan. 5: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis. Ubi ctiam insinuatur tale peccatum esse irremissibile, et ideo non esse orandum pro tali pec. catore, sicut non oramus pro damnatis. Circa quod testimonium illa etiam duo explicanda sunt, scilicet, quod dicatur peccatum ad mortem, et qua ratione orandum non sit pro eo qui illud committit. Et quidem Augustinus (si ejus est opus), de Ver. et fals. pœnit., c. 4, intelligit hujusmodi esse omne peccatum mortale; nam proprietas vocis hoc indicat. Sed non potest sustineri expositio, tum quia peccatum, quod ibidem dicitur non ad mortem, dicitur privare vita, ut patet ex illis verbis: Oret, et dabitur ei vita; ergo non omne peccatum mortale vocatur ibi ad mortem; tum etiam quia illo modo non relinquitur commoda expositio posterioris partis, cum oratio pro peccantibus mortaliter frequens et usitata esse debeat. Alii ergo exponunt de alio genere peccati, ut invidiæ, præsertim quando ex illa aliquis Ecclesiam aut justos persequitur. Sumitur ex Augustino, lib. 1 de Sermone Domini in monte, cap. 43 et 44, et serm. 59 de Tempore, et Beda in dictum locum Joannis, qui aiunt eum peccare ad mortem, qui post agnitam Christi gratiam, intidie facibus agitatus, eamdem grat an Christi,

« PredošláPokračovať »