Obrázky na stránke
PDF
ePub

et fratres suos persequitur et oppugnat. Quam expositionem tetigit hic D. Thomas, art. 1, ad 2, et eam non improbat. Tamen idem Augustinus eam aperte deseruit, lib. 1 Retractationum, c. 19, et merito, quia nulla sufficienti ratione declaratur cur tali peccato illa denominatio, ad mortem, tribuatur.

22. Vera resolutio. Ambrosius ergo, lib. 2 de Pœnit., c. 8 et 9, omne peccatum speciali modo atrox et enorme putat ita vocari, fortasse ob eam rationem, quia hujusmodi peccatum habet speciale periculum morale perpetuæ mortis. Et eamdem expositionem attigit D. Thomas in 2, d. 43, in fine, et q. 28 de Veritate, art. 11, ad 8, q. 3 de Malo, art. 5, ad 3, et super locum Joan. eam approbat. Addunt vero,et recte, D. Thomas et Ambrosius, Joannem non prohibere absolute orare pro hujusmodi peccatore, sed per quamdam exaggerationem, ad declarandum periculum talis peccatoris, negative dixisse: Non dico ut pro illo oret quis. Et addit eleganter Ambrosius, non quemlibet de populo, sed virum sanctum esse aptum ad orandum pro hujusmodi peccatore. Quod recte explicatur ex illis verbis 1 Reg. 2: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit homo, quis orabit pro illo?

23. Alia responsio optima.- Ultimo vero addo ad hunc locum recte accommodari expositionem illara de peccato finalis impœnitentiæ, quod merito ad mortem dicitur, quia in morte consummatur, et ad mortem ducit æternam ; et tunc optime et cum toto rigore dicitur pro hujusmodi peccatore non esse orandum, quia jam est extra statum salutis. Et hanc etiam expositionem significavit Augustinus, lib. de Correptione et gratia, c. 12, et 1 Retractationum, c. 19; et Beda in eum locum. Et favent Gregorius, 16 Moralium, c. 28, et Pacianus, Epist. 3. Videri etiam potest Hieron., in id Jerem. 14: Noli orare pro populo illo. Ubi ait, stultum esse orare pro eo, qui peccaverit ad mortem, id est, pro peccante et perseverante in peccato, seu qui us que ad mortem emendari non vult, ut ipse exponit.

SECTIO II.

Utrum in hac vita semper possit haberi paritentia sufficiens ad remittenda peccata, in quacunque gravitate et multitudine.

1. Quorumdam opinio. In hac re fnit aliquorum Catholicorum opinio, nonnullos pec

catores interdum pervenire in hac vita ad eum statum, et peccatorum cumulum, ut jam non valeant sufficientem pœnitentiam agere, qua exeant ab statu peccati. Ita sentit Henricus, Quodl. 8, q. 1; et Abulens., in Exodum, c. 4, q. 12, et in Deuter., c. 2, q. 10; et Medina, lib. 3 de Recta in Deum fide, c. 1; Catherinus, opusc. de Prædestinatione et reprobatione; Roffens., art. 26 contra Lutherum. Et probabile existimat Ruard., art. 7. Fundamentum hujus sententiæ postea videbimus. Ut autem Catholicus ejus sensus intelligatur, advertendum est, duo requiri ad veram pœnitentiam agendam, scilicet, libertatem arbitrii et auxilium gratiæ, ut constat ex certis principiis fidei. Certum ergo est, in hac vita non amitti libertatem sufficientem ad agendam poenitentiam, propter gravitatem vel multitudinem peccatorum. Neque auctores citati oppositum sentiunt; esset enim manifestus error, quia peccatum nec tollit usum rationis, nec facultatem voluntatis in se minuit; sed ad summum auget habitus pravos et inordinatos affectus, quibus nihilominus potest voluntas dominari, ut latius cum D. Thoma traditur in 1. 2,q. 85, art. 1 et 2.

2. Punctus difficultatis. - Rursus ex parte gratiæ duo distinguenda sunt. Unum est virtus ejus ad vincenda omnia peccata, et pœnitentiam agendam, illis non obstantibus in quacunque gravitate et multitudine. Et in hoc sensu etiam est de fide non deesse virtutem gratiæ ad hunc effectum, ut recte D. Thomas hic advertit; esset enim contra Dei omnipotentiam, et contra excellentiam divinæ gratiæ hanc virtutem illi denegare; neque auctores citati hoc negant. Aliud ergo potest de hac gratia controverti, scilicet, an illa, quæ ad hunc effectum sufficit, semper in hac vita detur, vel præparata sit omnibus; vel interdum aliquibus negetur propter peccata. Et in hoc est punctus difficultatis; loquor autem de gratia sufficiente, non de efficaci. Nam de hac posteriori non est dubium, quin multis hominibus non detur; imo illis omnibus non datur, qui de facto non convertuntur; quia gratia efficax appellatur, quæ infallibiliter habet effectum. Et de hac loquitur sæpe Augustinus, cum dicere videtur, interdum Deum negare gratiam hominibus, etiam sine speciali culpa eorum, ut videre licet toto libro de Prædestinatione Sanctorum, præsertim a c. 5, et sæpe alias.

3. Duplex sensus quæstionis.-Nunc vero, non est nobis necessaria disputatio de gratia

1

efficaci, quia sufficiens satis est ut homo possit vera et reali facultate pœnitentiam agere, si velit, et ut illi attribuatur, si nolit. Et de hac gratia sufficienti aiunt dicti auctores, interdum denegari aliquibus hominibus propter peccata sua. Sed in hoc sensu possumus ulterius duos distinguere : unus, ut respectu ipsarum culparum, et in pœnam earum sit hæc lex generaliter a Deo statuta, ut quicunque tale peccatum commiserit, vel ad talem statum et multitudinem peccatorum pervenerit, omnino privetur auxiliis necessariis ad pœnitentiam agendam, etiam si multo tempore in hac vita vivat, et quod potuerit, vel voluerit, faciat ad relinquendum illum statum. Et non opinor dictos auctores locutos esse in hoc sensu, essetque nimis falsa, imo et erronea talis sententia, ut hic dixit D. Thomas. Quod etiam ex dicendis a fortiori constabit. Quia constat ex Scriptura, et ex ipso usu, Deum ex omnibus statibus convertere aliquando gravissimos peccatores ad pœnitentiam, et in omnibus ætatibus et temporibus, ut intelligamus nullum genus peccatorum hominum exclusum esse a misericordia Dei. Quod recte docuit D. Augustinus in Enchiridio, cap. 103, ita exponens illud primæ ad Tim. 2: Deus vult omnes homines salvos fieri, id est, ut ipse ait, omne genus humanum per quascunque differentias distributum, et inter alios statim ponit homines tardi cordis, in moribus omnibus, et in voluntatum, conscientiarumque mirabili varietate constitutos. Et subjungit hoc esse signum a posteriori ut de nullo statu peccatorum desperandum sit, quod ex omni genere salvat nos Deus. Et in lib. de Prædestinatioue et gratia, cap. 14 et 15 (si ejus est), eleganter id declarat per comparationem Pharaonis et Nabuchodonosor, qui fuerunt gravissimi peccatores, et valde similes in statu, obduratione, etc. Et tamen unus obtinuit gratiam agendi pœnitentiam, et non alius. Itaque non est lex de hoc statuta respectu culparum ipsarum.

[blocks in formation]

quia nullus potest corrigere quem ipse despexerit. Unde est illud Psalm. 8: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adintentionibus suis; et Jerem. 6: Erudire Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; et infra: Argentum reprobum vocavi eos; et cap. 51: Curavimus Babylonem, et non est sanata, derelinquamus eam; et Josue 11: Domini enim sententia fuerat ut indurarentur; et Joan. 12: Propterea non poterant credere, quia dixit Esaias: Excæca cor, etc. Ubi Cajetanus notat illos non potuisse credere, ex defectu gratiæ prævenientis. Et hos modos loquendi imitati sunt aliqui Patres, præsertim Isidor., lib. 2 de Summo bono, c. 15, dicens: Nonnulli ita despiciuntur a Deo, ut non possint mala plangere, etiamsi velint. Et Euseb., lib. 8 de Demonstratione, c. 2, dicit, Deum expectare aliquos usque ad certum terminum peccatorum, et postea omnino illos deserere. Et de his ait Gregor., 11 Moral., c. 5, quod licet exterius vocem audiant, interius gratia Dei non tanguntur. Quod etiam asseruit Bernard., in serm. de Nimia fallacia hujus seculi, et in speciali de Pharaone. Idem dixit Gregorius, lib. 31 Moral., c. 11. Et habetur etiam nomine Augustini in illo libro de Prædestin. et gratia, cap. 14, et in inchoata expositione epist. ad Rom. expressius id docet idem Augustinus, propositione 62, dicens ita fuisse desertum Pharaonem, ut jam impoenitentia non imputaretur ei ad culpam, sed ad pœnam. 5. Ratione suadetur. Ratio vero hujus sententiæ est, quia peccata merentur totam hanc ponam; et expedit ad ostensionem divinæ justitiæ, et ad terrorem aliorum, ut interdum Deus illa utatur. Et confirmatur, nam aliquando majori pœna afficit Deus peccatorem; major enim poena videtur miraculose interficere hominem actualiter peccantem, vel etiam vivum demergere in infernum; quod aliquando Deus fecit. Tandem confirmatur, quia aliquando Deus aliquos ita confirmat in gratia, ut cadere non possint; ergo aliquos etiam ita deserit in peccatis, ut surgere non possint. Nam, si consideremus statum hujus vitæ, ad utrumque indifferens est; si vero Dei providentiam spectemus, expedit ut justitia non minores effectus habeat quam misericordia.

Secunda sententia.

6. Secunda sententia est, non solum veram pœnitentiam esse sufficientem ad omnia peccata tollenda, sed etiam in hac vita semper

esse hominibus paratam sufficientem gratiam ad talem pœnitentiam agendam; nullamque esse admittendam exceptionem, vel in culpis, vel in personis, quantumvis peccaverint. Hæc est sententia D. Thomæ hic. Quæ sumitur ex Alexandro Alens., 4 part., q. 13, membr. 4, art. 2, et quæst. 14, memb. 5, art. 2 et seqq.; Altisiod., lib. 3 Summæ, tract. 2, c. 2, q. 5, et lib. 4, tract. 6, c. 1, q. ult.; clarius et latius Medina, tract. 4 de Poenit., q. 11; et Soto in 4, d. 15, q. 4, art. 2, et 1 de Nat. et grat., c. 8; Ferrar., 3 Cont. gent., c. 159; et Petrus Soto, lect. 5 de Pœnitent.; Vega, libr. 13 in Trident., c. 12 et 13; Driedo, lib. de Captivitate et redemptione generis humani, tract. 5, a principio, præsertim c. 3; et Ruardus supra, hanc sententiam magis probat.

7. Probatur ex Scriptura.-Fundamentum præcipue sumitur ex generalibus locutionibus,

et promissionibus Scripturæ, ut Ezech. 18 et 33: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et: Nunquid voluntatis meæ est mors impii? Ubi Hieronymus advertit illud dictum esse ad tollendam desperationem, quia Deus ex se semper est paratus ad vitam præstandam. Jerem. 3 est optimum de hac re testimonium: Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere; ergo saltem amodo voca me; et infra Revertere aversatrix Israel, dicit Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia Sanctus sum ego, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Quæ verba et multa similia, quæ ibi habentur, exhortationem et promissionem continent, quæ aperte supponunt peccatores etiam gravissimos posse converti; alias tota illa esset quædam fictio, potius quam divinæ misericordiæ declaratio. Et idem valet similitudo illa Isaiæ 49: Nunquid oblitisci potest mulier infantem suum, etc. Præterea cum Matt. 9 dicitur: Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam, indefinita locutio æquivalet universali. Quæ habetur c. 11: Venite ad me omnes.

8. Quia vero dici potest has esse generales regulas, quæ interdum patiuntur exceptionem, addere possumus ea loca, in quibus homines maxime obdurati et desperati eodem modo ad pœnitentiam trahuntur, quantum est ex parte Dei. De qua re sunt optima capita 11 et 12 Sap., ubi inter alia sunt illa verba: Dissimulans peccata hominum propter pænitentiam. Quorum verus sensus est, expectans et patienter agens, ut clarius dixit Petrus, 2 Can., c. 3, ut homines quantumvis pravos ad pœnitentiam provocet; ita ut illud, propter, dicat

causam finalem. Cui consonat illud Pauli, ad Roman. 2: Ignoras, quia benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit; et subdit: Tu autem secundum duritiam tuam, et impænitens cor, etc. Ut declaret quamcunque impœnitentiam et duritiem cordis non defectui divini auxilii, sed pravo libertatis usui esse tribuendam.

9. Probatur ex Conciliis. Probatur ex Patribus.-Hinc etiam Concilia absolute et sine limitatione definiunt, semper in hac vita. dari locum pœnitentiæ agendæ, ut specialiter videre licet in Concilio Lateran., et habetur in cap. Firmiter, de Summa Trinit. Et sumitur ex Concilio Trident., tota sess. 14, et sess. 6, c. 14, ubi etiam habet illud principium, in hac vita neminem deseri a Deo, nisi prius ipse Deum deserat. Sunt etiam Patrum frequentes similes locutiones generales, quas prolixum esset referre. Nonnulla tamen verba magis specialia notari possunt, ut apud Cyprian., lib. 4, epist. 2, et ad Demetrianum sic inquit: Quando istinc excessum fuerit, jam non erit locus pœnitentiæ; hic vita aut amittitur, aut tenetur, neque quisquam, aut peccatis retardatur, aut annis. Idem habet serm. de Passione Domini, et de ablutione pedum. Quod etiam habet Chrysostomus, homilia 4 de Lazaro, et in Parænesi de pœnitentia; August., lib. de Poenitentiæ med., c. 5: Adhuc in hac vita es, etc. Qui etiam epist. 59, q. 2, generaliter ait: Voluntas Dei nunquam in hac vita defuit justitiæ, pietatique mortalium; et lib. 3 de Libero arbitrio, c. 49, dicit Deum omnes ad se vocare per creaturam sibi servientem; et libro de Prædestin. et gratia, c. 14, sub nomine Augustini dicitur: Si pie de Deo sentiamus, etiam Pharaoni non denegavit misericordiam suam. Statim vero c. 15 subdit, non tantum interius vocasse, quam exterius flagellasse, quæ minus idonea est ad salutem via; sed non propterea intelligit ei denegasse auxilium sufficiens, sed efficax et congruum.

10. Quomodo intelligendus etiam, est Gregorius, lib. 31 Moral., cap. 11, cum de eodem Pharaone loquitur, et dicit Deum non emolliisse cor ejus gratia interiori, desuper infusa. Apertius vero Origenes, lib. 7 ad Rom., tractans verba illa c. 9: Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat, ait Deum etiam ipsi Pharaoni non denegasse facultatem poenitendi, et aliis locis veritatem hanc confirmat. Sed in eo graviter errat, quod etiam ad damnatos hoc extendit, ut videre licet lib. 3 Periarchon, c. 1; sed de hoc alias. Apud alios

etiam Patres universale axioma est, quandiu hæc vita durat, locum pœnitentiæ concedi, et auxilium ad illam agendam non negari, ut videre licet apud Gregorium, lib. 17 Moral., cap. 4, ubi tractans illa verba Job: Dedit Deus locum pænitentiæ, inquit: Quisquis delinquit, et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in æquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat. Idem late Epiphanius, hæresi 59; Leo Papa, Epist. 9; Fulgentius, epist. 7; Prosper, ad objectiones Vincentianas, responsione 25: Nemini (ait) Deus correctionis adimit viam, neque quemquam boni possibilitate spoliat. Subdit vero hæc verba : Qui se avertit, velle et posse sibi substulit; quod intelligitur, vel quantum est ex se et suo merito, vel facit sensum compositum, seu includit conditionem: Si in tali aversione perseverare velit. Denique faciunt etiam quæ supra adduxi, ut ostenderem non requiri certum tempus ad contritionem.

11. Ratione ostenditur. — Ratio autem pro hac sententia est a priori divina promissio orta ex misericordia, et fundata in justitia Christi. Declaratur autem a posteriori ex statu hominis quandiu hic vivit; semper enim est in statu viatoris; est autem de ratione viæ, ut in ea semper possit ad terminum accedi; ergo repugnat huic statui, quod homo privetur potestate accedendi ad terminum; ergo et quod privetur omnibus auxiliis necessariis, sine quibus potestatem non habet.

12. Ad fundamenta contrariæ sententiæ.Ac propterea, licet peccatum dignum sit omni hac pœna, tamen neque ad justitiam, neque ad providentiam Dei pertinuit illam præbere in hac vita, quia valde repugnat statui viatoris. Et ideo quamvis Deus aliquando interficiat hominem corporaliter propter peccatum, id non repugnat; quia tunc finitur via ejus, et sæpe expedit ad commune bonum, uti hujusmodi pœna, maxime cum publica sit et sensibilis. Tamen tunc ita se gerit Deus cum illo homine, ut, si in illo puncto mortis vellet pœnitentiam agere, illi non deesset auxilium. Denique in hoc est valde diversa ratio de confirmatione in gratia et de hac divina desertione; nam qui confirmatur in gratia, semper magis ac magis potest tendere per viam, donec perveniat ad terminum; et hoc est per se requisitum ad statum viæ; posse autem cadere, seu deflectere a via, est per accidens; et ideo nihil obstat quod confirmatus in gratia privetur potestate peccandi, quod est tantum a via deflectere. Quamvis

fortasse non privetur absolute potestate peccandi, sed ita custodiatur et gubernetur, ut nunquam illa utatur, idque infallibiliter; et ideo dicitur non posse, ut est sub tali protectione Dei. At vero si homo privaretur auxiliis necessariis, simpliciter privaretur potestate, in ordine ad id, quod est per se primo requi. situm in via, scilicet in accessu ad terminum ad quem. Accedit etiam quod confirmatio in gratia est opus misericordiæ, et non repugnat justitiæ, nec statui viatoris, ut declaratum est; confirmatio autem, seu potius obstinatio in peccato, licet videatur esse opus justitiæ, tamen est quædam justitia seu pœna excedens statum viæ, ideoque non est consentanea providentiæ divinæ, et repugnat misericordiæ ejus.

13. Semper est in hac vila locus pœnitentiæ. - Atque ita tandem concluditur, abso lutam impotentiam pœnitentiæ non posse inveniri in homine, dum in hac vita vivit et ratione uti potest; quia vel illa impotentia ex eo oriretur quod peccata obruerent libertatem, et omnino determinarent illam, et hoc non, secundum fidem, ut ostensum est. Neque etiam potest illa impotentia oriri ex eo, quod gratia non sit potens ad corrigendam voluntatem; quod etiam est de fide certum, cum oppositum repugnet Dei omnipotentiæ. Nec denique potest provenire ex eo quod homini denegetur sufficiens gratiæ auxilium, ut ostensum est; ergo nullo ex capite potest homini esse impossibile in hac vila pœnitentiam agere.

14. Confirmatio.-Et confirmatur ultimo, quia in hac vita nunquam cessat præceptum poenitendi, et præceptum etiam sperandi, quibus repugnat talis privatio seu carentia totius auxilii. Imo quodammodo tota certitu do nostræ spei labefactaretur; nam unusquisque formidare poterit, ne justo Dei judicio privatus sit hujusmodi auxiliis. Atque hæc videtur esse tota ostensio hujus opinionis, quam propterea aliqui existimant ita certam, ut contrariam vocent nunc teinerariam, nunc impiam, et D. Thomas hic absolute vocat erroneam. Sed, ut opinor, locutus est juxta alios sensus in principio a nobis notatos. Quocirca, licet hæc posterior sententia absolute mihi placeat, et prior falsa videatur, non tamen digna majori censura.

[blocks in formation]

esse auxilia necessaria ad pœnitentiam agendam, scilicet, excitans et adjuvans; et sub hoc posteriori membro comprehenditur concursus Dei proportionatus actibus supernaturalibus; sub priori vero comprehenduntur omnia auxilia, quæ prævenientia dicuntur. Rursus hæc auxilia prævenientia duobus modis solent a Deo dari : primo per media ordinaria, et causas universales et particulares ab ipso constitutas ad hoc munus; ut homines fideles ordinarie excitat Deus per ea media, quæ sunt in Ecclesia, infideles autem per prædicationem Evangelii, humano et sensibili modo factam, juxta illud: Quomodo audient sine prædicante, et: Fides ex auditu, ad Rom. 10. Modo autem extraordinario dat Deus hanc gratiam, vel omnino interius, vel aliquando per sensibilia signa, ut, verbi gratia, in vocatione Pauli. Præterea observare oportet, juxta usum rigorosum terminorum, aliud esse Deum ex se denegare alicui gratiam suam, aliud vero actu non dare; nam hoc secundum tantum significat, quod talis gratia actu et reipsa non ponitur in homine, hoc vel illo tempore, quod sane propter occurrentia impedimenta frequentissime contingit in omni genere gratiæ. Denegare autem, ut nunc sumitur, addit absolutum decretum divinæ voluntatis, quo statuit non dare amplius talem gratiam, quidquid homo operetur, vel quomodocunque causæ secundæ illam postulent aut requirant; et de hoc modo denegandi gratiam sufficientem ad pœnitentiam propter commissa peccata, est tota controversia. Deum non denegare adjuvantem gratiam homini

jam excitato. Assertio prima.

16. In qua primo certum esse existimo, Deum, quantum est ex se, non denegare adjuvantem gratiam, seu concursum supernaturalem homin: jam excitato, seu habenti supernaturale principium proximum ad operan dum. Hanc assertionem sumo ex August., lib. 2 de Peccatorum meritis et remiss., c. 17, ubi ait hominem non recipere gratiam adjuvantem, in ipso esse, et non in Deo. Item sumitur ex illo certo principio, quod Deus nemi nem deserit, nisi prius ipse deseratur ab homine. Præterea, est contra legem ordinariam providentiæ, Deum negare concursum habenti principium. Unde etiam in naturalibus Deus id non facit, nisi aliquando miraculose, et propler gravem causam. Præterea, superflue Deus daret excitantem gratiam, si denegaturus esset concursum, cum illa gratia so

lum detur propter supernaturalem operationem, quæ fieri non potest sine proportionato concursu. Denique illa denegatio talis concursus videtur propria status damnatorum, et repugnans statui viæ.

17. Objectiones contra præcedentem. - Hic vero objici possunt illa verba 2 Machab. 9, ubi de Antiocho dicitur: Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus; et illa ad Heb. 12, ubi de Esau dicitur: Non invenit pænitentiæ locum, licet cum lacrymis quæsivisset illam. Item, Deus aliquibus non dat concursum actualem ad pœnitentiam; ergo ab æterno voluit non dare; nam quidquid in tempore fit vel non fit, ab æterno est ita dispositum per positivam voluntatem Dei; ergo denegat, quia denegare, ut dixi, nihil aliud est quam non dare ex decreto divinæ voluntatis.

18. Explicantur testimonia. Respondetur ad primum testimonium, Antiochum non orasse petendo veram pœnitentiam, vel concursum, aut gratiam adjuvantem ad illam, sed petendo salutem corporis, ut patet ex illis verbis: Non desperans memetipsum, sed spem multam habens fugiendi infirmitatem; et ideo mirum non est quod non fuerit misericordiam consecutus, tum quia oratio de bonis temporalibus non semper est infallibilis, tum etiam propter circumstantiam petentis iniquissime. Et (quod obiter notandum est) quia interdum corporalis infirmitas ita datur in poenam præcedentis peccati, ut Deus nolit illam remittere, quantumvis oretur, vel etiam si homo veram poenitentiam peccati agat; quia propter poenitentiam non semper remittuntur temporales poene. Et ita etiam intelliguntur nonnulla testimonia adducta in priori sententia, in quibus significatur Deum statuisse punire absque spe remissionis aliquos populos post completam malitiam eorum; loquuntur enim de punitione, quæ in hac vita fit in temporalibus bonis. Et hæc responsio sumitur ex D. Thoma, in hoc articulo, ad primum. Ubi etiam respondet ad alterum testimonium de Esau, illum non vere pœnituisse. Sed addendum est, in illo loco, neque csse sermonem de pœnitentia Esau, nec de poenitentia peccati, sed de pœnitentia Isaac, et de retractione prioris facti, scilicet, bene dictionis quam dederat Jacob; hanc enim petebat Esau, et obtinere non potuit.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »