Obrázky na stránke
PDF

ficere solent nlife materiai sacramentorum. Qnod sentit D. Thomas infra, hac qusestione, art. 6; tunc autem non habebit illam efficientiam, ut aelus formatns est, sed ut informis; quia nihil potest efficere formam, quatcnus per iilam eamdem formalum est.

14. Addit vero Ferrar., 4 Gonlra genles, c.72, contritionera habere hanc efficienliam, etiam quando justificat cura voto solo sacramenti, et favet D. Thomas, q. 28 de Veritate, art. 8, ad 2, in I solutione. Sed slatim in 2 aliud sentit, qnod raihi verius videtur, quia tunc contritio non est pars saenimenti; neque eium in aliquo sacramento materia operatur sacramentaliter priusquam conjungatur forms. Sed de hoc plura alibi.

15. Qtiii diciiidum de causalitale morali.— Causalitas autem moralis tantum potest esse aut dispositiva, aut meritoria. De dispositiva jam dixi; nam re vera haec dispositio non tam est physica quam moralis, quia non est necejsaria propter physicam unionem gratiee cum anima, sicut requiritur dispositio corporis ad unionem animse cum ipso; et ideo transacta illa dispositione, manet unio, et interdum etiam fit sine illa. Est ergo dispositio moialis, quia bomo facit quantum in se est ad tollendum obicem. Causalitas autem meritoria vel satisfactoria iraperfecte et secundum quid, potest tribui hujusmodi actui, ut si-pernaturalis est, et a gratia Dei auxiliante, jnxta probabilem opinionem, qure tribnit huic di?positioni meritum vnl satbfactionem de congruo.

16. Perfectuui autem meritum, vel satisfactio de condigno non potest illi attribui respectn remissionis peccati, quidquid aliqui moderni dixeriut, tum quia alias non fieret gratis remissio, tum etiam quia tale meritum vel satisfactio supponit jam remissum peccatum. De qna re, quantum spectat ad satisfactionem de condigno, dixi late in dicto lomo 3 p., d. 4, sect. 9. Quantum vero pcrlinet ad meritnm, ad materiam de gratia spectat, nulfamque dubilationem habere potest. Nam si loqnamur de actu contritiouis utinforrai, seu nt est prior natura quara gratia , est res clara, cuin ipsa gratia sil principium omnis meriti de condigno. Alias posset homo mereri de condiguo infusionem ipsius gratiaa per contritionem, est enim eadem ratio. Si vero sit sermo de contritione formata, hsec jam supponit remissum pcccatura, alias non satis formataest; multo ergo minuspotest illamdo condigno mereri; propter quod etiam non

video quomodo haec efficientia moralis possit tribui actui pcenitentiae, ut jam formato. Et hoc confirmat D. Thoraas hic, art. 4, ad 2, ubi in hoc sensu dicit remissionem peccati esse a gratia operante, et a sola illa, ut in commenlario latius dicam.

17. De alio vero ejus testimonio jam supra dixiibi non loqui de contritione, de qua nunc agimus, sed de voluntate resarciendi injuriam Dei, quam vocavil a^tum pcenitcntia1.; et quatenus imperat actum contritionis, dicitur clfective concurrere ad remissionem peccati. Quod si ille locus intelligalur etiam de conlritione, exponendus est juxta hic dicta. Nam imprimis, si hoc intelligatur de cfficientia physica, accommodandus est contritioni, ut est pars sacramenti; si vero de morali, coincidit cum dispositiva; nam disponens ad introductionem formee.dicitur aliquo modo efficere effectum illius, seu expellere contrarium. Et ideo dicere solent discipuli D. Thomae hoc proprius dici de pcenitcnle ipso quam de pcenitentia, quia dispositio ut sic non efficit; tamen, qni efficit dispositionem, dicilur efficere etfectum ex illa secutum; pcenitens autcm efficit poenitcntiam, et ideo dicitur efficere expulsionem peccati. Sicut e contrario peccator morlaliter peccando dicitur a D. Thoma expellere effectivo gratiam, 2. 2, q. 24, art. 12 ; et notavit Ledesma, 1, part. 4, q. 27, art. I. Unde si loquaraur de pcenitenlia pro habitu, quatenus illa est causa effectiva sui actus, potest etiam dici concurrere effective ad expulsionem peccati, quainvis hoc accommodari non possit primaa juslificationi, quia juxta veram scntentiam prima contritio non procedit ab babitu.

ARTICULUS II.

Utrum sine pcenitentia pcccatum remitti
possit2.

1. Adsecuiidumsicproceditur. Vidclur quod sinepanitentiapeccatum remitti possit.Non enim esl minor tirtusDei circa adultos,quam circapueros. Sed pueris peccata dimitlit sinepcenitentia. Ergo ct adultis.

2. Pratcrca, Deus virtutem suam sacramentis non alligavit. Sed pcenitentia est quod

3 Inf., art. 3,corp., ct q. 87, a. 1, corp.; et 4, d. 14, q. 2, art. 5 ; et d. 16, q. 1, art. 2, q. 1.

rfam sacramenlum. Ergo tirtule divina posstitil pcccata sine panitentia dimitti.

3. Pritterea, major est misericordia Dei, quam misericordia hominis. Sed liomo inlerdum remiltit offensam suam homini etiamnon pcenitenti. Unde et ipse Domintis mandat, Matth. 5: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui odcrunt vos. Ergo multo magis Deus dimitlit offensam hominibv.s nonpienitentibus. ,

Sed contra est quod Dominus dicit Jerem. 18 : Si panitentiam egerit gens illa a malo, quod fecit, agam et ego panitentiam super malo, quod cogitavi, ut facercm ei. Et sic e contrario vidctur, qtiod si homo poenitcntiam non agat, Deus ci non remittal offensam.

Rcspondco diccndum, quod impossibile est peccatum actuale mortale sine pcenitentia remitti, loquendo de panitentia, quw cst virtus. Cutti cnimpeccalum sit Dci offensa,eo modoDeus peccatum remitlit quo rcmittit offensamin se cotnmissam. Offensa autem directe opponilur graiiw ; ex hoc enim dicitur aliquis alteri esse o ffensus quod rcpellit cum a gratia sua .Sicut autcm habitum est in secunda parte', hoc interest inter gratiam Dei et gratiam hominis, quod gratia hominis non causat, scd prcesupponit bonitatem vcram vel apparentem in homine grato; scd gratia Dei cattsat bonitatem in hominc grato, eo quod bona voluntas Dei, qucein nomine grathe intelligitur, est cansa omnis boni creati. Unde potcst contingerc, quod homo rcmiltat offcnsam, qua o/fensuscst, alicui, absque aliqua immutationc voluntatis ejus; non autem contingere potest, quod Deusremittat offensam alicui absque immutationc volutitatis rjus. Offensa autcm pcccalimorlalisprocedit ex hoc, quod voluntas hominis est aversa a Deo per contersicn^m ad aliquod bonum commutabile. Unde requiritur ad remissionem dimnw offensw, quod voluntas hominis sic immutetur, ut convertatur ad D:um cum detestations convsrsionis pratdictcc et proposito emendte, quod pertinet ad rationem pcenitentice. secundim quod est virtus. Et ideo impossibile est, quod peccatum alicui rcmiltatur sine pcenitenlia, secuudum quod est virtus. Sacramentum autetti pmiitcnticv (sicut supra diclum cst perficitur pcr officium saccrdolis ligantis ct solventis ; sine quo potcst Deuspeccatum remittcre, sicut rcmisit Christus mulieri adulterw, ut lcgitur Joan. 8, ct peccatrici, ut

legitur Ltic. 7. Quibus tamennon remisit peccata sine virtutc poenitentiw; nam sicut Gregoriusdicitin Hotnilia^, per gratiamtraxitintus, scilicct ad pasnitentiam, quam per miscricordiam suscepit foris.

Ad primum ergo dicetidum, quodinpueris non cst nisi pcccatum origimle, quod non consistit in acluali dcordinatione toluntatis, sed in quadam habituali deordinatione naturcp, ut in secunda parte habilum est2. Et ideo rem mitlitur eis peccatum cum habituali immutatione per infusiotiem gratiw et virtutum, non aiitem cum actuali. Sed adulto, in quo sunt actualia ptccata, qum consistunt in deordbiatione actuali volunlatis, non remittunlur peccota cliam in baptismo sine actuali immutatione toluntatis ; quod fit per pcenitcntiam.

Adsccutidum diccndum, quodratio illa procedit de pasnitentia , sccundum quod est sacramcntum.

Ad tertitm dicendum, quod misericordia Dei est majoris virtulis, qttam misericordiu. homiuis, iu hoc quod immutat voluntatem Aominis ad p&nitctidum, quod miscricordia hominis faccre non potest.

COMMENTARIUS.

4. Tilulus explicatur. — Titulus hujus articuli intclligi potcst vcl de potentia Dei absoluta, vcl tantum de ordinaria, ct D. Tliomasnon dcclarat in quo sensu loquatur; durn lanicn simpliciter rcspondet impossibile essc acluale peccalum mortale sine pcenitentia remitti, significat se loqui de potentia absoluta. Vcrum est lamen apud D. Tliomam hunc moduin loquendi non semper significare absolutam impossibilitatcm, quae oiitur ex iuiplicatinne contradictionis, ut mullis exemplis ostcndi possct. Inlerdum ergo dicitur impossibile, quod secundum lcgcm ordinariam vcl sccundum lcgcs naturae fieri non potest; quoniodo autem liic accipiendum sit, ex materia subjecla et ex discursu, ac ralione, qua boc csse impossibile ostcnditur, colligendum vidctur.

2. De qua potent a loquatur. — In discursu ergo articuli non infert L). Thomas absolutam implicationcm contradictionis, scd ex snppositione argunicntalur in hunc modum : Deus non rcmittit peccatiun, nisi remitlendo offensam, quia peccaluin est offensa Dei; offcusa

[ocr errors][merged small]

antem non rcmittitur nisi per gratiam, nam otfensa directe opponitur gratia?; ergo pcccatara non remittitur, ntsi perdivinam gratiam. Rarsus, Deusnouconfert alicui gratiam suam nisi conferendo ei aliquam bonitatem voluntati divina» proportionatam; nam in lioc differt voluntas divina ab bumana, quod humana non facit bonum id quod amat, sed supponit; divina vero e converso non suppomt, sed facit : gratia autem Dei includit bonam Dei voluntatem erga eum, quem sibi gratum habei, et ideo necessario eum facit bonum; ergo cum Dens remittendo peccatum incipiat gratnni sibi habere peccatorem , necessario illum facit bonnm; ergo necessario immutat voluntatem ejus, quia cum talis liomo prius esset malus, eo quod habel voluntatem a Deo aversam, uon potest fieri bonus, nisi mutetur volunlas ejus, et cx aversa flat conversa ; ergo ad rcmissionem peccati ncccssarium est, iit volnntas peccatoris convertatur ad Dcum, delestando priorem peccali conversioncm ad creaturam ; quod pertinet ad pcenitentiara.

3. Qui diseursus oplimus quidem esl ad dcclarnndum, quantum sit rei et ordini gratiaiconsentaneus modus dispositionis requisito? adremissionem peccatiper pcenitentiam; et idco recte concludit impossibilc essc aliler remitti juxta statutum ordincm connaturalem ipsi exatiae. Ad probandam antem iraplicationem contradictionis parum eflkax videlur ille diseursns, tnm quia supponit remhsionem peccati fieri per gratiam, et de potentia absoluta non posse aliler fieri; quod ltic non probatur, nec fortassc probari potest, inlelligendo per trratiam donum aliquod creatum voluntati infusum. Tum etiam quia ex necessitate hujus doni, seu immutationis voluntatis, statim infert neces-itatem pcenitentioe; quKcollectio intellecta de neccssitate absohtta est dtfficillima, et vix apparet principium, quo probari possit, cum absqne immutatione per lormalem actualem pcenitentiam (de hac enim D. Thomas loquitur) inveniri possit immntatio per infusionem habituum, por ac.tunlem amorem Dei, et per simplicem voluntatem bene vivendi aut obediendi Deo in posterum ; nam illa posset esse contentus Deus, et illa suo modo bonum efficeret hominem, praesertim si ex diviua gratia procederet. Itaqne articnlum hunc non inlelligo de potentia absoluta, sed de ordinaria. Quid vero dc tola re sentiam, in sequenti disputatione explicabo.

4. Oljrctio. — Dices: crgo nulla est diffc

rentia, quam D. Thomas hic constituit inter pcenitentiam virtutem, et sacramentum ; nam sine priori ait non posse remitti peccatum, sine sacramento autem posse ; at vero de poteutia ordinaria etiam sine sacramento non potest, loquendo proportionaliter detempore in quo sacramentalis pceniteutia possibilis esl. Quodsi dicaturetiam nuncpossc remitti peccatum sine pcenitenliae sacraraento in re suscepto, licet nou sine voto ejns, contra hoc est, quiaetiamsine pcDniteniia virtutc, formaliter sumpta, potest interdum remilti peccatum, etiam secundum legem ordinariam.

5. Qesponsio.—Respondetur imprimis D. Thomam non loqui de tempore determinato legis gratia?; neque ex illius snppositione, aut cum proporlione ad illam, sed absolute de qtiovis tempore, et de necessitate, quasi inlriuscca rebus, ul palet cx exemplo quod uffert de his quibus Christus remisit peccala sine sacramenlo, nontamen sine virtutepoenitentia:. Unde ulterius dicitur, etiam in lege gratiae et supposita institutione sacramenti, esso lnagntim discrimen, quia pcenitenlia, ut est virtus, est necessaiia ex lege intrinseca et quasi exnatura ipsius rei; sacramentum vero est necessarium ex lege extrinseca; unde illa est necessaria proptcrinternam hominis mulationem et dispositionem ; hoc vcro propter suffieientem et specialem applicationem meritorura Christi. Undc illa ad omnia peccata etiam ante baptismum commissa necessaria est; hoc vero tantum ad illa peccala qure post baptismum commitluntur.

6. Ex his faeilis est solulio ad primum, in qna D. Thomas oplimam rationem affert, ob quam peccatum originale remittatur per habituum infusioucm sine acttiali mulatione voluntatis, non tamen peccatum raorlale, scilicct, qtiia origiuale habiluale est, et sine actuali deliberatione volunlatis contrauitur; quod secusest iu pcrsonali. Qua^ratio optime declarat pra^sentem rerumstatum, et institutionem naturis rerum accommodatam; non tamen procedit de potentia absoluta; sic enim potuisset Deus rcmittere originale peccatum, quoad culpam, sine babituali irntnutationc facta ad ipsam remissionem; de quo inferius plura. Alise solutiones non habent difficultatem.

DISPUTATIO IX.

DE NECESSITATE ruENITENTLE AD HUNG PRIMUM EFFECTUM REMITTENDI PECCATUM MORTALE.

Hactenus solum ostendiraus poenilentiam liabere virtutem ad hunc effectum prcestandum, et simul etiam explicuimus modum et rationem causandi quam in hoc habet; nunc vero declarandum est quam sit necessaria hcec causa ad illum effectum ; saepc enim accidit causam esse sufilcientem, non tamen necessariam, quia sunt aliae quae per sc possunt similem effeclum efilcere. Dicemus ergo prius de hac necessitate secundum prasentem Dei ordinationem et legem, postea vero secundum potentiam Dei absolutam.

SECTIO I.

Vlrum pcenitentia secundum legem Dei ordinariam sit necessana causa sine qua non remillitur peccalum mortale.

•1. Varice sententice de necessitale formalis panitentiw. — Dixi de sufiicientia et virtute hujus causee; dicendum nunc est de necessitate ejus, ubi solum explicabimus quomodo pcenitentia sit necessaria necessitate medii; nam de necessitate pra^cepti postea dicturi sumus. Igitur, quod pcenitentia sit necessaria ad hunc effcclum, omnes Theologi pro comperto habcnt. An vero semper sit formaliter necessaria, vcl virtualis sufliciat, inter eos controvertitur. Nam Scotus, d. 14, quaest. 1, art. 3, Gabr., q. 1, conclus. 2, et ulii infra referendi, putant sufticere virtualem. Alii vero, praesertitn Thomistae recentiores, omnino conlendunt esse necessariam snmper pcenitentiam formalem. Quod tam asseveranter tenet Cano, relect. de Pocnitentia, part. 3, ut dicat posse esse actum dilectionis Dei super omniain homine permanentein peccato mortali, ex defectu formalis pcenitentia;. At vero Petrus Soto, lect. -4 et 5 de Pcenitentia, affirmans eamdem necessitatcm formalis pcenitentiae, negat hominem existentem in peccato posse haberc vcrum actum dilectionis sine formali aclu pcenitentias. Idem tenet ,Dominicus Soto, d. 15, q. 1, art. 2, cum duplici limitatione infra tractanda.

Pcenitentiam formalem, per se loquendo, necessariam esse ad remissionem peccati. Assertio prima.

2. Ego censeo rem hanc esse definiendam eadem proportione qua similem supra definivi, tractando de nccessitate amoris adcontritionem. Dico ergo primo : pcenitentia per se loqueudo necessaria est secuudum proprium et formalem actum doloris seu deteslationis, ad conscquendam remissionem peccati mortalis. Hanc assertionem certam exislimo. Sumiturex D. Tlioma hic, et praeced. qusest., art. 5, ad 2; el 1. 2, q. 113, art. 2 ct seqq.; et q. 28 de Vcritate, art. 5; et in terminis videtur eam docere Concil. Tridenl., sess. 14, c. 4, ubi post definitam contritioucm subdit: Fuit autem omni tempore necessarius hic motus ad obtinendam peccati veniam; et sumitur ex sess. 6, c. 6 et 7; et ex Lateranensi, in c. Firmittr, de Summa Trin. et fide Calliol. Praeterea colligitur ex illa conditionali locutione sacree Scripturoe : Nisi pauitentiam tgtritis, omnes simul peribitis, Lucre 13. Nani quando talis conditio non supponit suppositum gratum, sed indicat id, sine quo gratia non obtiuelur, manifeste conlinet necessitatem medii, ct non tautum prrecepti. Habetur autcm ille loquendi modus scepe in Seriphua sacra, Eccl. 2: Si panilcntiam non egerimv.s, incidemus in mams Dei, et non in manus hominum. Et camdem vim habet illa commimitio, Apocal. 1 -.Memento unde excidcris,ct agt pcenitentiam; sin minus veniam ad te cito, etc. Eumdcm scnsum reddunt promissiones illa1, quee sunt frequentes in Scripturis,de remittendo peccato sub ea conditione, si impivs egerit pccnitenliam, Ezccb. 18 et 33, et aliis locis supcriori disputatioue cilatis; nam apertc exigilnr illa conditio, ut omniuo nccessaria ad talem ctfectum.

3. Hoc remedium fuit necessarium in Itgt nalurw. — Et potest etiam in huuc modum declarari ex eisdem locis Ezechiclis, quia ibi significatur tam necessariam esse pcenitcntiam ad reparandam spiritualcm vitam, quam cst necessarium peccalum mortale ad tolleiulam illam. Hoc etinm confirmat quod Christus et Apostoli in initio sum pra;dicationis sempcr requirebant pcenilentiain ad remissioncm peccati, ut patct Actor. 2: Pa>nitentiam agile. Unde supra late ostendimns etiam cum baptismo esse necessariam prenitentiam, si baptizandus sit adultus habens peccatum mortale. Et Joannes Baptista, Matth. 3, cura dixissct: Genimina viperarum, quis csttndit vos fugere a ventura ira f statim subdit, quasi unicum remedium dicens: Facite ergo fructus dignos paenilentia;. Ubi Chrysostomus, hom. 10, nolat, tunc Joannem implevisse quod de illo prcedictum fuerat Isaioe 40, scilicet, ducturum homines, ut rectas facerent semitas Domini; nam pcenitentia sola est, ait, qute rectam facit viam, qum in peccatore erat ibliqua. Unde Jerern. 18: Ponetibiamaritudinem, et dirige cor tuum. Et ideo c. 8 conqueritur :Xumquidquicadit,non resurget? attendi et auscultavi, nullus est qui agat pcenitentlam de peccato suo dicens: Quid fecif Quaj teslimonia cum moralia sint, ad omnem statarn hominum et omneinlegem se extendunt. Sed specialiter quod etiam in lege naturse fueril necessarium hoc remedium, sumi potest ex Job ult.: Idcirco me reprehendo, et ago pcenitentiam, etc, et ex pcenitentia Ninivitarum, quam Christus laudat, Matth. 12.

4. Quae omnia testimonia non possunt de sola virtuali poenitentia intelligi, scd de formali. Primum, propler Scriptura? proprietatem; debet enim in proprio sensu intelligi, si commode potest; praesertim quia ad significandam hanc proprietatem et veritatem necessariam peunitentia;, utitur Scriptura variis nominibus indicantibus hanc proprietatem, ut nomine pcenilenlia;, doloris, tristitiae, gemitus, et similibus. Deinde quia non alitcr sacra Scriptura requirit fidem,vel charitatem, vel alios similes actus, quam pcenitentiam; ergo, sicut alii sunt formalitcr necessarii, ita et pcenitentia. Denique quia ita infelligunt Sancti Patres. Unde Augustinus , Concione 1 in p:incipium Psal. 30, loquens de confusione pro peccato commisso, dicit: Hanc confusionem non flrmid.it Christianus; imo, si hanc non habeat, atcrnam habebit; et lib. de Pcenit. medicina, cap. 3: Non satis est, inquit, mures in mtlius rnutare, sed cportet satis/accre etiam DcO ptr pceaitentiic dolorem; et ep. 50, circa finem: Nisi egeris pcenitentiam, sahus esse non poteris; guomodo enim gaudebis fuisse correctum, nisi doleas fuisse perversum ? Cyprianus, lib. de Lapsis, circa fincm : Illi sola superest pcenitentia, quce salis/aciat; qui au-. tem pcenitentiam criminis lollunt, satisfactio%is viam claudunt. Et Gregor., hom. 120 in Evangelia: Fenlura, inquit, ira est animadttrsio ullionis extremce, quam tunc peccalor noa effugiet, qui nunc adpcenittntiw lamcnta non recurrit. IJem, hom. 31 el 34, et 3 par. Pastoralis, c. 31. Et de eadem re optime lo

quitur Chrys., hom. 10 et 11 in Matth.,9 ad Heb., 21, 22, et 24 ad Popul.; et Amnr., lib. 5, epist. 28: Peccatumnon tollitur, nisi lacrymis et pcenitentia. Optime Justinus Martyr, Dialogo contra Try phonem., pag. ult.Et ad hoc confirmandum conferunt quee supra, disp. 1, adduxi circa illam metaphoram, qua pcenitentia vocatur secunda tabula post naufragium; nam per eam aperte significatur necessitas medii. Itaque hoec omnia intelligenda esse de pcenitentia formali satis constat ex sensu Sanctorum; prteterquam quod ipsa materia id postulat, cum sit de his quae ad mores et salulem spectant.

5. Ratio vero hujus necessitatis prima et radicalis est divina ordinatio, qua? nobis satis constat ex Scriptura et sensu Ecclesia?. Congruentia vero est, quia hsec ipsa ordinatio divina est maxime consentanea naturis talium rerum ; quia actus pcenitentia; est maxime proportionatus ad petendam veniam et ad placandam personam offensam. Item quia liomo pcccando se convertit ad creaturam, et ideo ad peccatum delendum optimummedium est, ut per pcenitcntiam sesc homo a creatura avertat; quanquam enim homo possit se virtualiter avertere ab uno termino per conversionem ad contrarium, tamen in actibus animae perfectiori modo fit hsec conversio et aversio, quando per formales actus ipsa anima accedit ad unum terininum et recedit ab alio. Tandem, quia boc est medium maxime accommodatum ad vitoe emendationem, qua; per poenitentiam maxime inlenditur. Et alise congruentia; sumi possunt ex supra dictis de honestate virtulis pcenitentia;.

Aliquando posse peccatum mortale remitti sine formali poenitentia. Assertio secunda.

6. Niliilominus dico secundo: aliquando potest reinissio peccati morlalis obtineri sino formali actu pcenitentiee. Ha;c est sententia Scoti et Gabrielis, quos supra citavi; et eamdem tenet Major, dist. 13, q. 1; et Medina, tract. 1 de Pcenit., qua;st. 2, ad 3; Navarr. in Siiram., cap. 1, num. 10; ct Vega, lib. 6 in Trident., cap. 33 ct 34. Soto etiam supra hoc admittit in duobus casibus. Prior est de martyrio; posterior, quando peccata suut oblita. Sed etiam in casu martyrii necessaria est aliqua oblivio saltem actualis, quia per se loqucndo, ctiam is qui ad niartyrium fertur, si couscientiam habet peccati mortalis, tenetur formalem pcenitentiam prre

« PredošláPokračovať »