Obrázky na stránke
PDF
ePub

ficere solent aliæ materiæ sacramentorum. video quomodo hæc efficientia moralis possit Quod sentit D. Thomas infra, hac quæstione, tribui actui poenitentiæ, ut jam formato. Et art. 6; tunc autem non habebit illam efficien- hoc confirmat D. Thomas hic, art. 4, ad 2, tiam, ut actus formatus est, sed ut informis; ubi in hoc sensu dicit remissionem peccati quia nihil potest efficere formam, quatenus esse a gratia operante, et a sola illa, ut in per illam eamdem formatum est. commentario latius dicam.

14. Addit vero Ferrar., 4 Contra gentes, c. 72, contritionem habere hanc efficientiam, etiam quando justificat cum voto solo sacramenti, et favet D. Thomas, q. 28 de Veritate, art. 8, ad 2, in 1 solutione. Sed statim in 2 aliud sentit, quod mihi verius videtur, quia tune contritio non est pars sacramenti; neque enim in aliquo sacramento materia operatur sacramentaliter priusquam conjungatur forme. Sed de hoc plura alibi.

-

45. Quid dicendum de causalitate morali. Causalitas autem moralis tantum potest esse aut dispositiva, aut meritoria. De dispositiva jam dixi; nam re vera hæc dispositio non tam est physica quam moralis, quia non est necessaria propter physicam unionem gratiæ cum anima, sicut requiritur dispositio corporis ad unionem animæ cum ipso; et ideo transacta illa dispositione, manet unio, et interdum etiam fit sine illa. Est ergo dispositio moralis, quia homo facit quantum in se est ad tollendum obicem. Causalitas autem meritoria vel satisfactoria imperfecte et secundum quid, potest tribui hujusmodi actui, ut supernaturalis est, et a gratia Dei auxiliante, juxta probabilem opinionem, quæ tribuit huic dispositioni meritum vel satisfactionem de

congruo.

16. Perfectum autem meritum, vel satisfactio de condigno non potest illi attribui respectu remissionis peccati, quidquid aliqui moderni dixerint, tum quia alias non fieret gratis remissio, tum etiam quia tale meritum vel satisfactio supponit jam remissum peccatum. De qua re, quantum spectat ad satisfactionem de condigno, dixi late in dicto tomo 3 p., d. 4, sect. 9. Quantum vero pertinet ad meritum, ad materiam de gratia spectat, nullamque dubitationem habere potest. Nam si loquamur de actu contritionis ut informi, sen ut est prior natura quam gratia, est res clara, cum ipsa gratia sit principium omnis meriti de condigno. Alias posset homo mereri de condigno infusionem ipsius gratiæ per contritionem, est enim eadem ratio. Si vero sit sermo de contritione formata, hæc jam supponit remissum peccatum, alias non satis formata est; multo ergo minus potest illam de condigno mereri; propter quod etiam non

17. De alio vero ejus testimonio jam supra dixi ibi non loqui de contritione, de qua nunc agimus, sed de voluntate resarciendi injuriam Dei, quam vocavit actum pœnitentia; et quatenus imperat actum contritionis, dicitur effective concurrere ad remissionem peccati. Quod si ille locus intelligatur etiam de contritione, exponendus est juxta hic dicta. Nam imprimis, si hoc intelligatur de efficientia physica, accommodandus est contritioni, ut est pars sacramenti; si vero de morali, coincidit cum dispositiva; nam disponens ad introductionem formæ, dicitur aliquo modo efficere effectum illius, seu expellere contrarium. Et ideo dicere solent discipuli D. Thomæ hoc proprius dici de pœnitente ipso quam de pœnitentia, quia dispositio ut sic non efficit; tamen, qui efficit dispositionem, dicitur efficere effectum ex illa secutum; pœnitens autem efficit pœnitentiam, et ideo dicitur efficere expulsionem peccati. Sicut e contrario peccator mortaliter peccando dicitur a D. Thoma expellere effective gratiam, 2. 2, q. 24, art. 12; et notavit Ledesma, 1, part. 4, q. 27, art. 1. Unde si loquamur de pœnitentia pro habitu, quatenus illa est causa effectiva sui actus, potest etiam dici concurrere effective ad expulsionem peccati, quamvis hoc accommodari non possit primæ justificationi, quia juxta veram sententiam prima contritio non procedit ab habitu.

[blocks in formation]

dam sacramentum. Ergo virtute divina possunt peccata sine pænitentia dimitti.

3. Praterea, major est misericordia Dei, quam misericordia hominis. Sed homo interdum remittit offensam suam homini etiam non pænitenti. Unde et ipse Dominus mardat, Matth. 5: Diligite inimicos vestros, benefacile his qui oderunt vos. Ergo multo magis Deus dimittit offensam hominibus non pœnitentibus.

Sed contra est quod Dominus dicit Jerem. 18: Si pœnitentiam egerit gens illa a malo, quod fecit, agam et ego pænitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei. Et sic e contrario videtur, quod si homo pænitentiam non agat, Deus ei non remittal offensam.

Respondeo dicendum, quod impossibile est peccatum actuale mortale sine pænitentia remitti, loquendo de pænitentia, quæ est virtus. Cum enim peccatum sit Dei offensa, eo modo Deus peccatum remittit quo remittit offensam in se commissam. Offensa autem directe opponitur gratiæ; ex hoc enim dicitur aliquis alteri esse offensus quod repellit eum a gratia sua. Sicut autem habitum est in secunda parte', hoc interest inter gratiam Dei et gratiam hominis, quod gratia hominis non causat, sed præsupponit bonitatem veram vel apparentem in homine grato; sed gratia Dei causat bonitatem in homine grato, eo quod bona voluntas Dei, quæ in nomine gratiæ intelligitur, est causa omnis boni creati. Unde potest contingere, quod homo remittat offensam, qua offensus est, alicui, absque aliqua immutatione voluntatis ejus; non autem contingere potest, quod Deus remittat offensam alicui absque immutatione voluntatis ejus. Offensa autem peccati mortalis procedit ex hoc, quod voluntas hominis est aversa a Deo per conversion m ad aliquod bonum commutabile. Unde requiritur ad remissionem divinæ offensæ, quod voluntas hominis sic immutetur, ut convertatur ad Deum cum detestatione conversionis prædictæ et proposito emende, quod pertinet ad rationem pœnitentiæ, secundum quod est virtus. Et ideo impossibile est, quod peccatum alicui remittatur sine pœnitentia, secundum quod est virtus. Sacramentum autem pænitentia (sicut supra dictum est 2) perficitur per officium sacerdotis ligantis et solventis; sine quo potest Deus peccatum remittere, sicut remisit Christus mulieri adulteræ, ut legitur Joan. 8, et peccatrici, ut

11. 2, q. 110, art. 1. 2 Q. 88, art. 3.

legitur Luc. 7. Quibus tamen non remisit peccata sine virtute pænitentiæ; nam sicut Gregorius dicit in Iomilia', per gratiam traxit intus, scilicet ad pœnitentiam, quam per misericordiam suscepit foris.

Ad primum ergo dicendum, quod in pueris non est nisi peccatum originale, quod non consistit in actuali deordinatione voluntatis, sed in quadam habituali deordinatione naturæ, ut in secunda parte habilum est 2. Et ideo remittitur eis peccatum cum habituali immutatione per infusionem gratiæ et virtutum, non autem cum actuali. Sed adulto, in quo sunt actualia peccata, quæ consistunt in deordinatione actuali voluntatis, non remittuntur peccata etiam in baptismo sine actuali immutatione voluntatis ; quod fit per pænitentiam.

Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de pœnitentia, secundum quod est sacramentum.

Ad tertium dicendum, quod misericordia Dei est majoris virtulis, quam misericordia hominis, in hoc quod immutat voluntatem hominis ad pœnitendum, quod misericordia hominis facere non potest.

COMMENTARIUS.

1. Titulus explicatur. - Titulus hujus articuli intelligi potest vel de potentia Dei absoluta, vel tantum de ordinaria, et D. Thomas non declarat in quo sensu loquatur; dum tamen simpliciter respondet impossibile esse actuale peccatum mortale sine pœnitentia remitti, significat se loqui de potentia absoluta. Verum est tamen apud D. Thomam hunc modum loquendi non semper significare absolutam impossibilitatem, quæ oritur ex implicatione contradictionis, ut multis exemplis ostendi posset. Interdum ergo dicitur impossibile, quod secundum legem ordinariam vel secundum leges naturæ fieri non potest; quomodo autem hic accipiendum sit, ex materia subjecta et ex discursu, ac ratione, qua hoc esse impossibile ostenditur, colligendum videtur.

2. De qua potent a loquatur.-In discursu ergo articuli non infert D. Thomas absolutam implicationem contradictionis, sed ex suppositione argumentatur in hunc modum Deus non remittit peccatum, nisi remittendo offensam, quia peccatum est offensa Dei; offensa

1 Hom. 33 in Evang., non longe a princ. 21. 2, q. 82, ar. 1.

autem non remittitur nisi per gratiam, nam offensa directe opponitur gratie; ergo peccatum non remittitur, nisi per divinam gratiam. Rursus, Deus nou confert alicui gratiam suam nisi conferendo ei aliquam bonitatem voluntati divinæ proportionatam; nam in hoc differt voluntas divina ab humana, quod humana non facit bonum id quod amat, sed supponit; divina vero e converso non supponit, sed facit gratia autem Dei includit bonam Dei voluntatem erga eum, quem sibi gratum habet, et ideo necessario cum facit bonum; ergo cum Deus remittendo peccatum incipiat gratum sibi habere peccatorem, necessario illum facit bonum; ergo necessario immutat voluntatem ejus, quia cum talis homo prius esset malus, eo quod habet voluntatem a Deo aversam, non potest fieri bonus, nisi mutetur voluntas ejus, et ex aversa fiat conversa; ergo ad remissionem peccati necessarium est, ut voluntas peccatoris convertatur ad Deum, detestando priorem peccati conversionem ad creaturam ; quod pertinet ad pœnitentiam.

3. Qui discursus optimus quidem est ad declarandum, quantum sit rei et ordini gratiæ consentaneus modus dispositionis requisita ad remissionem peccati per pœnitentiam; et ideo recte concludit impossibile esse aliter remitti juxta statutum ordinem connaturalem ipsi gratiæ. Ad probandam autem implicationem contradictionis parum efficax videtur il le discursus, tum quia supponit remissionem peccati fieri per gratiam, et de potentia absoluta non posse aliter fieri; quod hic non probatur, nec fortasse probari potest, intelligendo per gratiam donum aliquod creatum voluntati infusum. Tum etiam quia ex necessitate hujus doni, seu immutationis voluntatis, statim infert necessitatem pœnitentiæ; quæ collectio intellecta de necessitate absoluta est difficillima, et vix apparet principium, quo probari possit, cum absque immutatione per formalem actualem pœnitentiam (de hac enim D. Thomas loquitur) inveniri possit immutatio per infusionem habituum, per actualem amorem Dei, et per simplicem voluntatem bene vivendi aut obediendi Deo in posterum ; nam illa posset esse contentus Deus, et illa suo modo bonum efficeret hominem, præsertim si ex divina gratia procederet. Itaque articulum hunc non intelligo de potentia absoluta, sed de ordinaria. Quid vero de tola re sentiam, in sequenti disputatione explicabo.

4. Objectio. Dices: ergo nulla est diffe

rentia, quam D. Thomas hic constituit inter poenitentiam virtutem, et sacramentum; nam sine priori ait non posse remitti peccatum, sine sacramento autem posse; at vero de potentia ordinaria etiam sine sacramento non potest, loquendo proportionaliter de tempore. in quo sacramentalis pœnitentia possibilis est. Quod si dicatur etiam nunc posse remitti peccatum sine pœnitentiæ sacramento in re suscepto, licet non sine voto ejus, contra hoc est, quia etiam sine poenitentia virtute, formaliter sumpta, potest interdum remitti peccatum, etiam secundum legem ordinariam.

5. Responsio. Respondetur imprimis D. Thomam non loqui de tempore determinato legis gratiæ; neque ex illius suppositione, aut cum proportione ad illam, sed absolute de quovis tempore, et de necessitate, quasi intrinseca rebus, ut patet ex exemplo quod affert de his quibus Christus remisit peccata sine sacramento, non tamen sine virtute pœnitentiæ. Unde ulterius dicitur, etiam in lege gratiæ et supposita institutione sacramenti, esse magnum discrimen, quia pœnitentia, ut est virtus, est necessaria ex lege intrinseca et quasi ex natura ipsius rei; sacramentum vero est necessarium ex lege extrinseca; unde illa est necessaria propter internam hominis mutationem et dispositionem ; hoc vero propter sufficientem et specialem applicationem meritorum Christi. Unde illa ad omnia peccata etiam ante baptismum commissa necessaria est; hoc vero tantum ad illa peccata que post baptismun committuntur.

6. Ex his facilis est solutio ad primum, in qua D. Thomas optimam rationem affert, ob quam peccatum originale remittatur per habituum infusionem sine actuali mutatione voluntatis, non tamen peccatum mortale, scilicet, quia originale habituale est, et sine actuali deliberatione voluntatis contrahitur ; quod secus est in personali. Quæ ratio optime declarat præsentem rerum statum, et institutionem naturis rerum accommodatam; non tamen procedit de potentia absoluta; sic enim potuisset Deus remittere originale peccatum, quoad culpam, sine habituali immutatione facta ad ipsam remissionem; de quo inferius plura. Aliæ solutiones non habent difficulta

[blocks in formation]
[ocr errors]

1. Variæ sententiæ de necessitate formalis pænitentiæ. Dixi de sufficientia et virtute hujus causæ; dicendum nunc est de necessitate ejus, ubi solum explicabimus quomodo pœnitentia sit necessaria necessitate medii; nam de necessitate præcepti postea dicturi sumus. Igitur, quod pœnitentia sit necessaria ad hunc effectum, omnes Theologi pro comperto habent. An vero semper sit formaliter necessaria, vel virtualis sufficiat, inter eos controvertitur. Nam Scotus, d. 14, quæst. 1, art. 3, Gabr., q. 1, conclus. 2, et alii infra referendi, putant sufficere virtualem. Alii vero, præsertim Thomista recentiores, omnino contendunt esse necessariam semper pœnitentiam formalem. Quod tam asseveranter tenet Cano, relect. de Pœnitentia, part. 3, ut dicat posse esse actum dilectionis Dei super omnia in homine permanente in peccato mortali, ex defectu formalis pœnitentiæ. At vero Petrus Soto, lect. 4 et 5 de Poenitentia, affirmans eamdem necessitatem formalis pœnitentiæ, negat hominem existentem in peccato posse habere verum actum dilectionis sine formali actu pœnitentiæ. Idem tenet Dominicus Soto, d. 15, q. 1, art. 2, cum duplici limitatione infra tractanda.

Penitentiam formalem, per se loquendo, necessariam esse ad remissionem peccati. Assertio prima.

2. Ego censeo rem hanc esse definiendam eadem proportione qua similem supra definivi, tractando de necessitate amoris ad contritionem. Dico ergo primo: pœnitentia per se loquendo necessaria est secundum proprium et formalem actum doloris seu detestationis, ad consequendam remissionem peccati mortalis. Hanc assertionem certam existimo. Sumitur ex D. Thoma hic, et præced. quæst., art. 5, ad 2; et 1. 2, q. 113, art. 2 et seqq. ; et q. 28 de Veritate, art. 5; et in terminis videtur eam docere Concil. Trident., sess. 14, c. 4, ubi post definitam contritionem subdit: Fuit autem omni tempore necessarius hic motus ad obtinendam peccati veniam ; et sumitur ex sess. 6, c. 6 et 7; et ex Lateranensi, in c. Firmiter, de Summa Trin. et fide Cathol. Præterea colligitur ex illa conditionali locutione sacræ Scripturæ: Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis, Luce 13. Nam quando talis conditio non supponit supposi tum gratum, sed indicat id, sine quo gratia non obtinetur, manifeste continet necessitatem medii, et non tantum præcepti. Habetur autem ille loquendi modus sæpe in Scriptura sacra, Eccl. 2: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Et eamdem vim habet illa comminatio, Apocal. 1: Memento unde excideris, et age pænitentiam; sin minus veniam ad te cito, etc. Eumdem sensum reddunt promissiones illæ, quæ sunt frequentes in Scripturis, de remittendo peccato sub ea conditione, si impius egerit pænitentiam, Ezech. 18 et 33, et aliis locis superiori disputatione citatis; nam aperte exigitur illa conditio, ut omnino necessaria ad talem effectum.

3. Hoc remedium fuit necessarium in lege nature. Et potest etiam in hunc modum declarari ex eisdem locis Ezechielis, quia ibi significatur tam necessariam esse poenitentiam ad reparandam spiritualem vitam, quam est necessarium peccatum mortale ad tollendam illam. Hoc etiam confirmat quod Christus et Apostoli in initio sua prædicationis semper requirebant pœnitentiam ad remissionem peccati, ut patet Actor. 2: Panitentiam agite. Unde supra late ostendimus etiam cum baptismo esse necessariam pœnitentiam, si baptizandus sit adultus habens peccatum mortale. Et Joannes Baptista, Matth.

3, cum dixisset: Genimina viperarum, quis ostendit vos fugere a ventura ira? statim subdit, quasi unicum remedium dicens: Facite ergo fructus dignos pænitentiæ. Ubi Chrysostomus, hom. 10, notat, tunc Joannem implevisse quod de illo prædictum fuerat Isaiæ 40, scilicet, ducturum homines, ut rectas facerent semitas Domini; nam pœnitentia sola est, ait, que rectam facit viam, quæ in peccatore erat obliqua. Unde Jerem. 18: Pone tibi amaritudinem, et dirige cor tuum. Et ideo c. 8 conqueritur:Numquid qui cadit, non resurget? attendi et auscultavi, nullus est qui agat pœnitentiam de peccato suo dicens: Quid feci? Quæ testimonia cum moralia sint, ad omnem statum hominum et omnem legem se extendunt. Sed specialiter quod etiam in lege naturæ fuerit necessarium hoc remedium, sumi potest ex Job ult. Idcirco me reprehendo, et ago pœnitentiam, etc., et ex pœnitentia Ninivitarum, quam Christus laudat, Matth. 12.

4. Quæ omnia testimonia non possunt de sola virtuali pœnitentia intelligi, sed de formali. Primum, propter Scripturæ proprietatem; debet enim in proprio sensu intelligi, si commode potest; præsertim quia ad significandam hanc proprietatem et veritatem necessariam pœnitentiæ, utitur Scriptura variis nominibus indicantibus hanc proprietatem, ut nomine pœnitentiæ, doloris, tristitiæ, gemitus, et similibus. Deinde quia non aliter sacra Scriptura requirit fidem,vel charitatem, vel alios similes actus, quam pœnitentiam; ergo, sicut alii sunt formaliter necessarii, ita et pœnitentia. Denique quia ita intelligunt Sancti Patres. Unde Augustinus, Concione 1 in principium Psal. 30, loquens de confusione pro peccato commisso, dicit: Hanc confusionem non formidat Christianus; imo, si hanc non habeat, aternam habebit ; et lib. de Pœnit. medicina, cap. 5: Non satis est, inquit, mores in melius mutare, sed oportet satisfacere etiam Do per pœnitentia dolorem; et ep. 50, circa finem: Nisi egeris pænitentiam, salvus esse non poteris; quomodo enim gaudebis fuisse correctum, nisi doleas fuisse perversum? Cyprianus, lib. de Lapsis, circa finem: Illi sola superest pænitentia, quæ satisfaciat; qui autem pœnitentiam criminis tollunt, satisfactio. nis viam claudunt. Et Gregor., hom. 20 in Evangelia Ventura, inquit, ira est animadversio ultionis extremæ, quam tunc peccator non effugiet, qui nunc ad pœnitentiæ lamenta non recurrit. Idem, hom. 31 el 34, et 3 par. Pastoralis, c. 31. Et de eadem re optime lo

quitur Chrys., hom. 10 et 11 in Matth., 9 ad Heb., 21, 22, et 24 ad Popul.; et Ambr., lib. 5, epist. 28: Peccatum non tollitur, nisi lacrymis et pænitentia. Optime Justinus Martyr, Dialogo contra Tryphonem., pag. ult. Et ad hoc confirmandum conferunt quæ supra, disp. 1, adduxi circa illam metaphoram, qua pœnitentia vocatur secunda tabula post naufragium; nam per eam aperte significatur necessitas medii. Itaque hæc omnia intelligenda esse de pœnitentia formali satis constat ex sensu Sanctorum; præterquam quod ipsa materia id postulat, cum sit de his quæ ad mores et salutem spectant.

5. Ratio vero hujus necessitatis prima et radicalis est divina ordinatio, quæ nobis satis constat ex Scriptura et sensu Ecclesiæ. Congruentia vero est, quia hæc ipsa ordinatio divina est maxime consentanea naturis talium rerum; quia actus pœnitentiæ est maxime proportionatus ad petendam veniam et ad placandam personam offensam. Item quia homo peccando se convertit ad creaturam, et ideo ad peccatum delendum optimum medium est, ut per poenitentiam sese homo a creatura avertat; quanquam enim homo possit se virtualiter avertere ab uno termino per conversionem ad contrarium, tamen in actibus animæ perfectiori modo fit hæc conversio et aversio, quando per formales actus ipsa anima accedit ad unum terminum et recedit ab alio. Tandem, quia hoc est medium maxime accommodatum ad vitæ emendationem, quæ per poenitentiam maxime intenditur. Et aliæ congruentiæ sumi possunt ex supra dictis de honestate virtutis pœnitentix.

Aliquando posse peccatum mortale remitti sine

formali pænitentia. Assertio secunda.

6. Nihilominus dico secundo: aliquando potest remissio peccati mortalis obtineri sine formali actu pœnitentiæ. Hæc est sententia Scoti et Gabrielis, quos supra citavi; et eamdem tenet Major, dist. 13, q. 1; et Medina, tract. 1 de Poenit., quæst. 2, ad 3; Navarr. in Summ., cap. 1, num. 10; et Vega, lib. 6 in Trident., cap. 33 et 34. Soto etiam supra hoc admittit in duobus casibus. Prior est de martyrio; posterior, quando peccata sunt oblita. Sed etiam in casu martyrii necessaria est aliqua oblivio saltem actualis, quia per se loquendo, etiam is qui ad martyrium fertur, si conscientiam habet peccati mortalis, tenetur formalem pœnitentiam præ

« PredošláPokračovať »