Obrázky na stránke
PDF
ePub

mittere, si potest, ut late ostendi in 3 tomo 3 partis, disp. 29, sect. 2 et 3; ubi etiam de privilegio martyrii dixi; quod statim insinuabo. Casus ergo de peccatis oblitis communis est, et mihi certus; et expresse traditur a D. Thoma, q. seq., art. 1, ubi mentem ejus amplius explicabimus. Ratio vero a posteriori est, quia in eo casu excusatur homo ab obli gatione agendi poenitentiam (suppono enim oblivionem esse naturalem et inculpabilem); pœnitentiæ enim præceptum non obligat, nisi supposita conscientia peccati mortalis, quia solum propter illud delendum necessaria est; ergo non peccabit ille homo non agendo pœnitentiam; crgo potest alio actu vel remedio consequi peccatorum veniam. Patet hæc ultima consequentia, quia alias homo ille implendo omnia præcepta, quæ illi possunt occurrere ut necessaria et sufficientia ad salutem, et habens fidem et spem, ut supponimus, adhuc maneret extra statum salutis; quod est magnum inconveniens, alias nunquam homo moraliter posset esse quietus, sed deberet semper iterare actum pœnitentiæ, ne forte oblitus sit alicujus peccati.

7. Que oblivio excuset a formali pœnitentia. Hinc vero ulterius addo, hunc casum oblivionis extendendum esse, non solum ad oblivionem habitualem, seu in actu primo, sed ad actualem seu in actu secundo, quæ dici solet naturalis inconsideratio; quod immerito Soto et alii negare videntur. Probatur, quia in rebus moralibus eamdem vim habet ad excusandum actualis inconsideratio inculpabilis, pro eo instanti, vel tempore quo est, quam habet altera oblivio; ergo et in præsenti habebit. Antecedens certum est ex his quæ traduntur in 1. 2, q. 6, art. 6. Et ratio breviter est, quia naturalis inconsideratio, dum est, ita causat involuntarium, sicut ignorantia vel oblivio quandiu durat; quia ad volendum non sufficit habitus, sed necessaria est actualis cogitatio. Ratio vero a priori est, quia posita hac naturali inconsideraticne, vel oblivione, voluntas potest per formalem actum dilectionis super omnia converti in Deum, non exercendo pro tunc formalem actum pœnitentiæ; si autem habeat illum actum amoris, statim justificatur; ergo cousequitur remissionem peccati sine formali actu pœnitentiæ. Major probata est in simili in superioribus, quia ex parte intellectus cum illa inconsideratione peccati potest esse actualis consideratio divinæ bonitatis, et alicujus motivi, quod inducat ad diligendum Deum super

omnia; nec ex parte intellectus plus requiritur. Ex parte autem voluntatis imprimis est libertas, et distinctio sufficiens inter ipsos actus ut unus possit sine alio excrceri, et independentia eorum inter se; nam actus dilectionis natura sua prior est, et independens ab actu doloris; et ideo homo justus facillime potest illum sine alio elicere; et supra diximus, actum doloris posse e converso sine actu amoris fieri; ergo nihil obstare potest, quominus in eo casu possit voluntas verum et solum amorem elicere.

-

8. Objectio solvitur. Dicet fortasse aliquis, in eo casu denegaturum Deum supernaturale auxilium ad actum supernaturalem amoris, et ideo fore mere naturalem, ac proinde insufficientem ad tollendum peccatum. At hoc improbabile est, et voluntarie dictum, tum quia ex parte illius hominis nulla est culpa actualis, propter quam Deus neget tale auxilium; propter præteritam autem non negat, ut supra ostendi; tum etiam quia vel est sermo de auxilio excitante; et hoc non negat, quia potius supponitur ille homo ex parte intellectus sufficienter et actualiter excitatus per considerationem fidei, quæ ex parte intellectus excitatio sufliciens est, et secum affert excitationem voluntatis, quantum est ex se; vel est sermo de auxilio concomitante, vel concursu; et hunc Deus non negat supposito priori, nisi ex defectu hominis, ut supra etiam probavi; ergo ex nullo capite impossibile est exercere tunc amorem sine formali dolore.

9. Per actum amoris hominem justificari sine formali pænitentia. - Superest probanda altera conditionalis propositio, scilicet, si homo habeat actum amoris super omnia, statim justificari. Quam adeo certam existimavit esse Petrus Soto, ut non dubitaverit dicere esse de fide. Et eamdem docet Cajetan, q. 87, a. 1; et Greg., in 1, d. 17; et multa circa illam tractat Adrian., Quodlib. 7, q. 4. Et probatur breviter, nam illa verba Joan. 14: Qui diligit me, diligetur, etc., æquivalent illi conditionali. Item illa 4 Joan. 4: Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Sumitur etiam ex Proverb. 8 et 10: Ego diligentes me diligo, et: Universa delicla oper t charitas. Et similia verba habentur 4 Petri 4. Unde Bernardus, epist. 170: Nemo se amari diffidat, si jam amal, neque enim redamare pigebit eum, qui nos amarit necdum amantes. Et August., lib. 2 contra Cresconium, c. 12, de peccatis loquens, ait: Mundantur ipsa, quæ omnibus supereminet,

charitate, quæ si adsit, omnia recte fiunt; si tero absit, omnia frustra fiunt; et 14 de Civitate, c. ult., inquit, charitatem dividere inter filios Dei et filios perditionis. Ac denique Gregor., hom. 33 in Evangelia, ait, charitatem esse ignem consumentem rubiginem peccati.

-

10. Probatur ratione. Ratio vero est, quia actus charitatis est perfecta conversio animæ ad Deum, et virtute continet pœnitentiam, et aversionem a peccato, et propositum placendi Deo in omnibus; ergo infallibiliter secum affert conversionem Dei ad hominem, juxta illud: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos ; ergo secum affert remissionem peccati. Et confirmatur, quia supra ostendimus solum actum contritionis, si contingat haberi sine actu formalis amoris, esse veram contritionem, et consequenter excludere culpam; ergo multo magis hoc faciet actus dilectionis. Patet consequentia, quia uterque est per se necessarius, et continet alium in virtute et proposito; et aliunde actus dilectionis excellentior est. Unde confirmatur ultimo, quia hic actus de se est connaturalis dispositio ad infusionem habitus charitatis, qui habitus habet gratiam sanctificantem infallibiliter sibi conjunctam, el consequenter etiam remissionem peccati mortalis; ergo, etc. De qua ratione vide August. de Spiritu et littera, c. 32. Ubi propter hanc causam vocat dilectionem justitiam, qua justi efficimur, quia habet inseparabiliter conjunctam dilectionem Dei simpliciter erga nos.

Extra casum oblivionis non remitti peccatum sine formali pænitentia. Assertio tertia. 11. Tertio dicendum est, extra casum naturalis oblivionis, vel inconsiderationis, nunquam remitti peccatum sine formali actu pœnitentiæ. Ila docent omnes, excepto Medina, tract. 1 de Pœnit., q. 12, art. 2, ubi ait, licet homo cogitet de Deo et peccatis suis, posse pro libertate sua habere actum dilectionis, quem vocat fructuosum et meritorium, sentiens esse sufficientem ad justificationem. Sed oppositum recte declaravit Corduba, lib. 1, q. 15. Estque non solum securior, sed etiam verior sententia. Et videtur plane sequi ex assertione prima. Nam, per se loquendo, hoc est medium necessarium ad illum effectum; ergo, quando potest commode adhiberi, non dabitur effectus sine tali medio. At vero, quando homo cogitat actu de suis peccatis, potest facile adhibere remedium pœnitentiæ;

et non legitime excusabitur exercendo solum actum amoris, quia amor non impedit peccatorum detestationem, si actu cogitantur; imo ita movet ad illam, ut vix homo possit continere dolorem, si vere amat, etiamsi velit, maxime quando intelligit peccata nondum fuisse remissa.

12. Memoria peccatorum debet esse practica, ut non excuset. · Addo etiam, licet absolute possit unus actus ab alio separari, tamen supposita voluntate efficaci expellendi culpam, quam formaliter vel virtute habet, qui vere amat, et supposita necessitate talis medii, et recogitationis peccatorum, non posse separari, ut in superioribus etiam dixi. Videantur ibi dieta, nam hic procedunt cum eadem proportione. Solum oportet advertere, necessa rium esse ut memoria peccatorum practica sit, id est, ut occurrant tanquam detestanda et delenda; nam alioqui non repugnat habere hominem cogitationem quasi speculativam de peccato, et habere naturalem inconsiderationem detestationis ejus; ut autem homo moveatur ad exercendum actum, non satis est cogitatio ipsius objecti secundum se, sed necessaria etiam est aliqualis ipsius actus exercendi consideratio. Hanc vero, si moraliter et regulariter loquamur, semper excitabit amor, si verus est, præsertim si conjunctam habet memoriam divinæ offensionis.

Deficiente formali poenitentia, necessaria est virtualis, et formalis in roto. Assertio quarta.

13. Ultimo dicendum est, quando deest pœnitentia formalis, necessariam esse virtualem cum proposito et voto ipsius formalis, ac propterea necessarius est amor super omnia. Unde sine altero ex his duobus actibus nunquam remittitur mortale peccatum, secluso sacramento, vel speciali privilegio. Fere hæc omnia constant ex supra dictis. Nam ad remissionem peccati necesse cst, ut voluntas efficaciter avertatur a peccato, quod non potest nisi per pœnitentiam formalem vel virtualem; et, cum necessaria sit, per se loquendo, formalis pœnitentia, si illa desit in re, oportet ut saltem in voto habeatur ; non continetur autem in virtute et in voto, nisi in dilectione super omnia; ergo, si formalis contritio desit, necessaria est illa dilectio; ergo alter ex his actibus necessarius est. Addidi vero, extra sacramentum, quia cum illo sufficit attritio; de qua postea. Dixi etiam, nisi

ex privilegio, propter martyrium, in quo, ut opinor, potest homo justificari sine formali contritione, et amore super omnia. Sed illud est speciale privilegium; de quo dixi late in disputatione 29 supra citata.

14. Addit præterea Vega, lib. 6 in Trident., c. 38, per solam orationem posse peccatorem obtinere remissionem culpæ mortalis sine formali amore vel dolore, quia etiam oratio habet infallibilem promissionem. Sed est singularis sententia; et mihi displicet, quia est contra doctrinam generalem Conciliorum et Sanctorum, et universales locutiones Scripturæ, quibus supra necessitatem pœnitentiæ et amoris ostendimus; nam hæc necessitas postulat ut saltem virtute habeantur. Item, qui petit veniam peccatorum, jam de illis cogitat; ergo indebite petit veniam sine remedio, quod ipse potest et debet adbibere; nam oratio, ut exaudiatur infallibiliter, debet habere conjuncta convenientia media, quatenus a Deo exiguntur et ab homine exhiberi possunt; alioqui temere petitur a Deo aliquid sine hujuscemodi mediis. Sicut qui peteret magnam gloriam sine magnis meritis, male peteret, et non mereretur exaudiri; illa ergo petitio non habet infallibilem promissionem. Ergo petenda est a Deo vera pœnitentia, et auxilium ad illam, et consequenter remissio peccatorum; quia non est minus necessaria pœnitentia, vel conversio cordis, ad remissionem peccati, quam merita ad gloriam; et utrumque est in potestate nostra cum divina gratia; hanc ergo præcipue poscimus, cum remissionem peccatorum postulamus, et præterea recognoscimus nostram poenitentiam per se non sufficere, nisi liberalis Dei remissio intercedat.

15. Objectio ex Patribus.-Una vero superest objectio contra necessitatem pœnitentiæ; nam Patres interdum plures causas vel remedia hujus remissionis assignant, æque tribuentes hunc effectum charitati, vel eleemosynæ, vel orationi, ac ipsi pœnitentiæ; sicut ergo pœnitentia per se, et sine aliis remediis, potest interdum habere hunc effectum, ita et alia remedia sine illa. Antecedens patet ex Origene, hom. 2 in Levitic., ubi hæc numerat, baptismum, charitatem, martyrium, eleemosynam, ex Danielis 4, remissionem injuriarum ex Matth. 6, et correctionem fratris a via mala ex Jacobi 1; August., lib. 2 cont. Crescon., ubi quatuor numerat, verbum veritatis, sacrificium contriti cordis, eleemosynam et charitatem; Chrysost., homil. 22 ad

Popul., ubi prius numerat compunctionem et eleemosynam, postea vero addit aliud remedium his verbis: Non habes pecuniam, non habes compunctionem, ecce Propheta clamat: Prohibe linguam tuam a malo, etc., et in salutem tibi sufficiet; ubi significat mutationem vitæ sine compunctione cordis sufficere. Idem, homil. 4 in 2 ad Corint., in fine partis moralis, præter detestationem peccatorum, ponit submissionem animi, gratiarum actio. nem in adversis, eleemosynam, oblivionem acceptarum injuriarum, et assiduam precationem. Et ad hunc modum loquuntur frequenter alii Sancti.

[ocr errors]

16. Chrysostomo satisfit. Inter hæc testimonia præcipue sunt obscura illa verba Chrysostomi: Si non habes compunctionem, etc. Intelligo tamen, nomine compunctionis significasse ibi sensibilem dolorem et afflictionem, et voluisse dicere mutationem vitæ sufficere, per quam non solum intellexit propositum futuræ vitæ, sed etiam detestationem præteritæ. Quod sumo ex eodem Chrysost., hom. 42 in Matth., in fine, ubi eadem remedia numerat ad remissionem peccati, et distinguit compunctionem a contritione cordis, et contritum cor dicit apprime requiri.

17. Aliis testimoniis respondetur. Circa alia vero remedia, quæ Sancti ponunt, considerandum est Sanctos in his remediis numerandis non servare leges rigorosa partitionis seu divisionis, sed coacervatim numerare omnia quæ conferunt ad remissionem peccati, sive sit tanquam dispositio proxima, sive ut remota, sive id sit ad remissionem culpæ, sive ad satisfactionem pro pœna, sive per modum impetrationis, sive per modum. dispositionis, sive etiam per modum sacramenti. Unde multa ex iis remediis, licet conferant, non tamen sunt simpliciter necessaria; nullum tamen est quod sine pœnitentia sufficiat. Nam de baptismo, jam supra ostendimus, sine pœnitentia non remittere peccatum actuale mortale. De martyrio, verum quidem est, interdum in eo posse remitti peccatum sine pœnitentia formali; sed includitur votum poenitentiæ formalis in ipsa voluntate martyrii, quæ virtualis quædam est pœnitentia, ut supra suo loco dixi. De charitate jam dictum est quomodo habere debeat conjunctam pœnitentiam. De verbo veritatis, quod Augustinus ponit, certum est requiri eo modo, quo fides necessaria est, non tamen suflicit sine dispositione voluntatis, quæ pœnitentiam includit. Denique opera misericordia, vel pa

tientiæ, et similia, conferunt quidem, vel ad impetrandam veram pœnitentiam, si ex fide et aliquo modo supernaturali fiant, vel ad satisfaciendum pro poena, si culpa supponatur remissa; non tamen per se sufficiunt ad remissionem culpæ, nisi charitas et vera pœnitentia intercedant. Similiter oratio utilissima est ad impetrandam remissionem peccati; non est tamen semper necessaria necessitate medii, nam interdum Deus prævenit et dat efficax auxilium, etiam non petenti; de quo late Vega, lib. 6 in Trident., c. 38; nec ipsa per se sufficit ad impetrandam remissionem culpæ, nisi impetret veram pœnitentiam, per quam remittatur culpa, ut supra dictum est.

SECTIO II.

bitum potest auferri. Sed contra, quia istæ conversiones sunt diversorum ordinum seu generum, et ideo non sunt opposite; nam contraria debent esse ejusdem generis. Antecedens patet, quia conversio habitus physica est per realem informationem cujusdam qualitatis; conversio autem peccati est moralis, quia actus semel factus, et non retractatus, moraliter permanere censetur; ergo non suf ficit una conversio ad excludendam aliam, sed moralis conversio per moralem debet auferri, quæ non inducitur nisi per oppositum actum. Sicut e converso, quando voluntas convertitur ad bonum objectum, et postea manet moraliter conversa transacto actu, non potest Deus ab illa auferre talem conversionem, donec ipsa per contrarium actum mo

Utrum de potentia absoluta possint peccata mor- veatur; ergo similiter, etc. talia sine pænitentia remitti.

1. Quorumdam opinio.—Sensus quæstionis esse debet de pœnitentia tam formali, quam virtuali, perfecta, vel imperfecta, ita ut quæstio sit, an sine omni motu peccatoris in Deum, vel adversus peccatum, hoc fieri possit. Et hoc modo multi negant posse tolli peccatum ab homine sine pœnitentia. Ita tenent Soto, d. 15, q. 1, art. 2, dub. ult.; et Petrus Soto, lect, 4 de Pœnit.; et frequenter Thomista in hanc sententiam inclinant propter verba D. Thomæ in hoc artic. 2: Impossibile est, etc. Verumtamen hoc impossibile apud D. Thomam non semper significat implicationem contradictionis. In præsenti ergo sufficienter exponitur secundum legem ordinariam, et considerata rerum natura, ut in commentario latius dixi, atque etiam Ledesma circa eumdem articulum indicavit, 1, part. 4, q. 27, artic. 2.

[ocr errors]

2. Fundamentum ejus.-Evasio.-Præcluditur. Fundamentum hujus sententiæ est, quia voluntas, semel conversa ad creaturam per peccatum, manet moraliter eodem modo conversa quandiu non mutatur; non potest autem mutari, nisi per aliquem actum proprium; ergo sine illo non potest fieri ex conversa aversa, vel e contrario; ergo non potest ab illa tolli peccatum sine motu ejus, quia nisi tollatur illa conversio ad creaturam, non tollitur peccatum. Dices, posse voluntatem mutari per infusionem alicujus habitus, qui formaliter conferat conversionem oppositam conversioni peccati; nam conversio peccati, quæ manet, et tollenda est per remissionem ejus, habitualis est; ergo per oppositum ha.

d.

3. Contrariam sententiam tenet Scot., 4, d. 14, q. 1, § Ex his, et d. 16, q. 2; Gabr., 14, q. 1, artic. 1, not. 2, et artic. 2, conc. 1; Okam, in 4, q. 8, dub. 2, lit. N, et q. 9, lit. E; Medin., Cod. de Pœnit., tract. 1, q. 7 et 12. Hi auctores in hoc fundantur, quod transacto actu peccati, nihil manet in homine intrinsecum, unde denominetur peccator, seu esse in peccato; sed ab actu præterito denominatur, non simpliciter, sed prout subest ordinationi divinæ, qua talis homo propter talem actum ordinatus est ad talem pœnam, seu ab obligatione ad pœnam, quæ inde manet, quam dicunt esse reatum peccati, ut hoc sensu intelligendum sit, quod dixit August., lib. 4 de Nuptiis, cap. 26, peccatum transire actu, et manere reatu. Unde Basil., in Constit. monast., c. 5: Peccata (inquit) eo usque durant, quandiu prave actiones durant; sublatis enim his, una etiam peccati substantia deletur, et evanescit, licet peccantibus pæna propter peccatum sit reposita. Ex hoc ergo fundamento sic colligunt. Potest Deus non ordinare talem hominem ad pœnam, etiamsi ipse nullum actum pœnitentiae faciat; ergo potest remittere peccatum sine pœnitentia. Hoc vero fundamentum semper mihi visum est falsum. Primo, quia hinc sequitur in justificatione non remitti culpam, sed pœnam tantum, vel saltem sequitur, remitti peccatum, nihil aliud esse, quam remitti poenam. At hoc falsum est, tum quia Concil. Trident., sess. 5, decret. de Orig. peccat., c. 3, definit, in justificatione auferri totum id, quod veram et propriam rationem peccati habet; at pœna non habet veram rationem peccati, sed illam supponit. Item quia non semper tota pœna au

fertur in justificatione; ergo nec aufertur totum id, quod peccati rationem habet; quia si peccatum, ordinatum a Deo ad poenam condignam, habet rationem peccati, etiam ordinatum ad partem aliquam illius poenæ reti. nebit aliquam rationem peccati. Imo juxta illam sententiam, quando remittitur peccatum, solum tollitur seu cessat ordinatio divinå ad pœnam; illa autem ordinatio nec habet rationem peccati, nec illud constituit, sed supponit.

[ocr errors]

4. Sensus quastionis duplex. - Prioris resolutio. Ut ergo inter has sententias judicium feramus, advertendum est, duas hic posse tractari quæstiones. Una est, an sine proprio actu peccatoris possit illi peccatum remitti per alia dona Dei; alia est, an sine actu peccatoris possit peccatum remitti, et sine aliis donis creatis, sed per solam efficaciam divinæ voluntatis destruentis ipsum peccatum. Prior quæstio est propria hujus loci, in qua verisimilius censemus posse Deum remittere culpam sine actu pœnitentiæ, imo et omnino sine actu peccatoris, conferendo ei alia dona. Quam sententiam præter auctores citatos in secunda sententia, tenent hanc partem communiter Thomista, tum hic, tum in 1. 2, q. 113, art. 2. Et probatur primo, quia præcipuum ex his donis est gratia unionis hypostaticæ, quæ non potest alicui naturæ conferri, quin sanctificetur. Posset autem Deus (ex communi sententia) assumere hypostatice naturam hominis peccatoris, et per ipsam assumptionem illam sanctificare et mundare a culpa, etiamsi toto priori tempore in peccato fuisset; quæ tamen in instanti assumptionis non posset habere actum natura prævium ad assumptionem, ut latius probatur in materia de Incarnatione. Secundo, D. Thomas et omnes fere docent posse hominem dormientem in statu peccati mortalis justificari per martyrium sibi voluntarium ex præcedenti voluntate; et tamen in illo non præcedit actus quo remittatur peccatum, sed remissio fit per infusionem gratiæ; nam prior voluntas martyrii, quæ præcessit, non abstulit moralem maculam peccati, seu culpam, sed eam integram reliquit. Tertio fere idem argumentum sumitur ex remissione peccati, quæ nunc fit per sacramentum cum sola attritione quæ interdum etiam tempore præcedit, nam etiam illa relinquit integram peccati maculam, et tamen Deus per sacramentum illam aufert infundendo habitus; posset ergo idem facere

absque ullo motu præcedenti; sicut enim nunc supplet imperfectionem illius motus et insufficientiam, ita posset omnino supplere carentiam ejus. Nam, quod attinet ad formalem remissionem culpæ, perinde fere est habere motum insufficientem, ac nullum habere, quandoquidem motus ille natura sua non repugnat formaliter culpæ, sed potest esse simul cum illa.

5. Atque hinc tandem concluditur ratio, quæ mihi videtur propria, scilicet, quia actus peccatoris non requiritur ad remissionem peccati, tanquam forma per se ipsam formaliter excludens culpam, sed tanquam dispositio congrua, et ex natura rei, et ex divina. ordinatione; non repugnat autem Deum conferre effectum formalem sine prævia disposi tione ad formam, quæcunque tandem illa forma sit; quod etiam in naturalibus manifestum est. Et in præsenti declaratur: nam, si contritio, verbi gratia, non est forma per se ipsam expellens peccatum, ergo posita contritione adhuc est necessaria alia forma, quæ illud expellat. Unde, si Deus non adhiberet illam formam, cum contritione adhuc maneret peccatum, quod de potentia absoluta facere posset, cum remittere peccatum homini contrito sit novum beneficium gratiæ, ut supra dixi; ergo etiam e contrario potest illam formam infundere sine contritione, et sine alia dispositione peccatoris, et ita culpam remittere.

6. Neque contra resolutionem hanc urget fundamentum prioris sententiæ. Recte enim ibi responsum est, sine actibus ipsius peccatoris posse a Deo in illo fieri talem mutationem, et conversionem habitualem, quæ sufficiens sit ad excludendum peccatum. Cum autem replicatur, hanc mutationem esse physicam, et ideo per sese non posse excludere moralem culpam et aversionem, quam reliquit peccatum, respondetur negando hane posteriorem partem seu consecutionem quia illa mutatio physica, quæ in animo fit per infusionem gratiæ, est adeo divina et excellens, ut ab homine tollat etiam deformitatem moralem peccati mortalis, quia reddit hominem objectum proportionatum divini amoris supernaturalis, et ita non relinquit. odio dignum quod, facit peccatum, et consequenter non relinquit illum dignum æterna poena, sed potius gloria, nec relinquit conversum ad creaturam, sed ad Deum. Unde, licet talis conversio non fuerit per proprium actum comparata, et sub ea ratione non di

« PredošláPokračovať »