Obrázky na stránke
PDF
ePub

catur moralis eo modo quo culpa, nihilomi- infusionem gratiæ et virtutum; bonum autem nus intrinsece et per se dici potest moralis, virtutis non aufertur a nobis sine nobis, id quatenus reddit hominem bonum et sanctum est, nisi nos ipsi tali bono privemus nos; nemoraliter, id est, in ordine ad bonos mores; que id est consentaneum divinæ bonitati. Sic hoc ergo satis est, ut per talem mutationem ergo non potest Deus, se solo, hominem'in fieri possit remissio peccati. peccato constituere; potest tamen illum, se solo, a peccato mundare.

7. Quomodo sit intelligendum, peccatum semel commissum semper manere, quandiu non retractatur. Ex quo colligitur non esse universaliter verum in ordine ad divinam potentiam, quod ab aliquibus dici solet, peccatum semel commissum semper manere, quandiu retractatum non est, et ab illo denominari hominem peccatorem, seu esse in peccato quandiu per contrariam retractationem non impeditur hæc denominatio. Constat enim in eo casu, in quo Deus infunderet habitus gratiæ et charitatis homini dormienti, peccatum transactum jam non manere nec actu, nec reatu, seu morali duratione, et tamen ab ipso retractatum non esse. Illud ergo assertum aut solum intelligendum est de lege, et secundum potentiam ordinariam, et cum aliquibus limitationibus, scilicet, ut sermo sit de peccato actuali et mortali, et de retractatione formali, aut virtuali, perfecta, vel imperfecta, juxta superius dicta de contritione et attritione. Vel certe (et fere in idem redit) subintelligenda est conditio, nisi Deus altiori modo remittat hujusmodi peccatum per infusionem altioris doni. Et ideo D. Augustinus, d. lib. 1 de Nuptiis, cap. 26, generalius dixit, peccata præterita, licet transeant actu, manere reatu, nisi remittantur; possunt autem remitti sine propria hominis retractatione, ut ostensum est. Sicut etiam ante legem gratiæ verum erat dicere, peccatum mortale durare quandiu non retractabatur per contritionem vel amorem super omnia; nunc autem non est veruin, quia sine tali retractatione remitti potest, nisi contritionis nomine intelligatur etiam attritio formata per gratiam, vel sub amore super omnia includatur habitus charitatis denuo infusus.

[ocr errors][merged small]

9. Objectio de peccato originali.-Solvitur. -Dices: nonne homo in peccato concipitur, quod non commisit, nec aliunde illud habere potest, quam a Deo, qui animam infundit ? Respondetur, falsum esse hoc posterius, illud vero prius limitandum esse; unde hoc exemplum potius confirmat quod dicimus. Nisi enim omnes prius aliquo modo in Adamo peccaremus, non possemus in peccato originali concipi, et ita illud peccatum non a Deo, sed ab hominis voluntate trahit originem, quæ licet in uno individuo fuerit, tamen moraliter fuit voluntas totius naturæ ; et ideo dixi malum culpæ non esse in nobis sine nobis aliquo modo cooperantibus, scilicet, vel voluntate propria in peccatis actualibus, vel voluntate capitis in originali. Justitia autem potest sola Dei voluntate infundi. Et quamvis nunc non infundat illam adultis, nisi propria voluntate consentiant, nec parvulis, nisi saltem consentiant aliena, scilicet, per Christum tanquam per supremum caput hominum, et mediatorem inter ipsos et Deum, et Ecclesiam applicautem illi remedium a Christo relictum, tamen de potentia absoluta, potest Deus, sine interventu alicujus voluntatis humanæ, peccatum originale auferre, quamvis illud non potuerit introduci in humana natura sine defectu alicujus voluntatis humanæ. 10. Privati oboni, quæ non sit culpa, potest fii a Deo. Remittere ergo peccatum cst opus Dei, quod potest se solo facere; introducere autem peccatum non est opus Dei, ut possit ab ipso fieri. Privatio autem alicujus. boni, quæ rationem mali culpæ non habeat, ctiam potest a solo Deo fieri sine ulla causa, vel cooperatione hominis; posset enim Deus. sua voluntate privare hominem habitibus gratiæ et virtutum; tamen (ut dicebam) in his bonis animæ nunquam Deus id facit, quia non est ita consentaneum bonitati ejus. Et eadem ratione si in actu bono semel facto consideretur vis ad præmium aliquod, quod in homine relinquit, etiam potest Deus hominem privare tali præmio sine ejus culpa, sed sola voluntate sua, sicut potest remittere pœnam peccati sine ulla pœnitentia, vel retractatione ejus. In quo est aliqua similitudo inter actum

bonum et malum, quoad aliquem effectum ejus; inter ipsum autem peccatum, et remissionem ejus, seu bonum illi oppositum, semper versatur differentia assignata.

SECTIO III.

tentia est, posse Deum remittere homini peccatum, sine infusione alicujus habitualis doni, facta in tali homine sufficiente mutatione per aliquem actum. Hoc ut minimum sentit Bonav., 4, d. 17, 1 par., art. 1, q. 1; alios statim referam, præmissa declaratione multo

An possit mortale peccatum remitti sine infusione rum, qui dictam sententiam ita exponunt.

gratiæ habitualis.

1. Prima opinio. - Fundamentum. - Altera quæstio, quam proposuimus, magis spectat ad materiam de gratia quam ad præsentem, et ideo breviter illam attingemus; non enim possumus omnino illam omittere, quia nonnulla inferius dicenda ab illa pendent, ideoque ab aliis Theologis hic tractatur. Prius vero quam de illa dicamus, aliam quæstionem hic incidentem separare et expedire necesse est. Potest enim quæri an interveniente actu peccatoris formaliter, vel virtute retractantis peccatum, possit illi peccatum remitti sine alia gratia, seu justitia habituali. Non enim desunt Theologi qui negent hoc fieri posse, etiam de potentia absoluta. Et videtur fuisse opinio Cajetani, 1. 2, q. 113, art. 2; ille tamen non loquitur expresse de infusione habitus, sed absolute de infusione charitatis. Aliqui vero moderni tenent aperte hanc opinionem, ita ut asserant, de potentia absoluta non sufficere retractationem peccati per actualem poenitentiam ad remissionem ejus sine infusione habitualis gratiæ, vel alterius doni perfectioris illa. Fundamentum est, quia peccatum est privatio gratiæ habitualis; privatio autem tolli non potest, nisi per contrariam formam. Secundo, quia nisi Deus gratiam infundat, non potest deponere odium et indignationem, qua est offensus homini propter peccatum; ergo nec potest remittere peccatum, si gratiam non infundit. Antecedens patet, quia si non removet malum, quod peccatum intulit, quomodo dici potest deponere indignationem et odium? cum ratio talis odii ex parte hominis, qui est objectum illius, non sit nisi hoc malum. Sicut enim fieri non potest ut dum Deus conservat gratiam in homine, quem per illam amabat, illum non amet, ita e contrario quandiu non aufert malum privationis gratiæ, fieri non potest quin hominem odio habeat, quem prius odio habebat.

2. Sine infusione habitualis doni posse peccatum remitti. - Communis sententia.. Perfecta remissio peccati fieri non potest sine gratia infusione. Nihilominus communis sen

Dupliciter potest peccatum remitti: uno modo, perfecte et exacte, restituendo hominem ad pristinam rectitudinem et amicitiam; secundo modo, imperfecte, tollendo quidem ab homine quidquid pertinet ad formalem rationem culpæ et offensæ, ita ut jam non maneat objectum dignum divini odii et indignationis, non tamen restituendo illum ad priorem rectitudinem et statum justitiæ. Priori modo dicunt non posse peccatum sine gratiæ infusione remitti, quod est per se notum et manifestum; quia peccatum dejicit hominem ab illo statu, et ideo quandiu ad illum non reducitur, non est facta integra et perfecta remissio. Atque hoc modo interpretantur D. Thomam in illo art. 2, q. 113, 1. 2, et satis apparenter, quia in titulo non absolute inquirit de remissione peccati, sed de tali remissione quæ sit impii justificatio, et hanc concludit non posse fieri sine gratiæ infusione, quia justificatio est translatio ad statum perfectæ rectitudinis, ut art. 1 declaraverat. Unde quia de facto, et secundum potentiam ac legem ordinariam, remissio peccati non fit, nisi per veram justificationem, ideo concludit necessariam esse infusionem gratiæ ad remissionem peccati. Quod absolute et simpliciter est verum de lege ordinaria; in sensu vero quasi composito est verum de potentia absoluta, scilicet, supposito quod remissio futura sit perfecta, et per veram justificationem hominis. Et hoc sentire etiam videtur Scotus, 4, d. 1, q. 6, § Ad argumenta, in fine, dum ait in justificatione peccatoris duplicem esse mutationem: unam privativam, qua ex inimico fit non inimicus; aliam positivam, qua ex indigno fit dignus, et hanc fieri non posse sine forma infusa. At perfecta remissio utramque mutationem includit; et ideo in hoc sensu fieri non potest absque gratia.

3. Imperfecte potest peccatum remitli sine infusione gratiæ habitualis, per aliquam mutationem hominis. - Ratio redditur.- Posteriori autem modo dicunt posse remitti peccatum sine gratia habituali per aliquam mutationem actualem hominis. Ita opinatur Conrad., dict. art. 2, ubi ait Scotum in re non contradicere divo Thomæ. Idem expresse

Ferr., 3 Contra gent., c. 157; Soto, lib. 2 de Natur. et grat., c. 18; et in 4, d. 15, q. 1, art. 2, dub. ult., ut certum supponit posse peccatum remitti sine gratia habituali, que sit qualitas infusa. Idem sentit Ledesm., 4, 1 part., q. 27, art. 2; Medin., 1. 2, q. 113, art. 2, dub. 2, junctis his quæ docet, q. 110, art. 4; ubi etiam Zumel, q. 112, art. 2, disp. 2, ait esse rem certam, de quo non est controversia, posse peccatum remitti sine donis habitualibus infusis, si actus intercedant. Bellarm., lib. 2 de Justific., c. 16, dicit aversionem et maculam non posse auferri sine infusione habitus; rationem autem offensionis et inimicitiæ auferri posse. Denique D. Thomas, 4, d. 17, q. 1, art. 3, q. 1, ita dicit, requiri gratiam ad remissionem peccati, sicut ad meritum; constat autem qualitatem gratiæ non esse necessariam ad meritum de potentia absoluta, licet sit necessaria ad optimum et connaturalem modum meriti. Eodem modo procedit q. 28 de Veritate, art. 2. Capreol. vero in 4, d. 1, q. 2, a. 3, respondens Scoto, et afferens hæc loca D. Thomæ, sic ait: Et puto sine temeraria assertione, quod hoc non solum est impossibile potentiæ Dei ordinariæ, imo potentiæ absolute; tamen, ut securius loquamur, restringamus dictum et dicenda ad potentiam Dei ordinariam. Ratio generalis reddi potest, quia peccatum per actum solum introductum est, absque generatione alicujus habitus realis et physici, seu positivi; quamvis enim per actum peccati generari possit vitiosus habitus, tamen nec illud est per se ac semper necessarium ad rationem vel statum peccati, nec quando fit talis habitus, ille pertinet ad substantiam peccati; potest enim peccatum tolli manente illo habitu, et posset talis habitus destrui, perseverante homine in statu peccati. Igitur peccatum habituale seu esse in peccato, per solum actum introducitur; ergo per actum contrarium destrui potest, maxime per potentiam absolutam.

Quis sit actus per quem peccatum remitti po

test sine infusione gratiæ.

[blocks in formation]

primum, unum videtur certum, et frequentius receptum, sufficere actum supernaturalem dilectionis Dei super omnia, vel similem actum contritionis, seu detestationis de peccato. Ita tenent citati auctores, et patet, quia hi sunt actus perfectissimi et maxime accommodati ad hanc remissionem. An vero possit ctiam id fieri per actum minus perfectum, verbi gratia, per attritionem, vel alium similem, non declarant dicti Doctores, quanquam in generali dicunt posse hoc fieri per actum dilectionis, vel alium motum procedentem ex divina gratia. Alii vero solum per actum dilectionis Dei infusæ, vel per actum contritionis dicunt posse hoc fieri; nam si justificatio fieret per actum minus perfectum, necessariam esse putant gratiam habitualem, etiam de potentia absoluta. Fundamentum est, quia peccatum non potest tolli, nisi per formam aliquam inhærentem animæ, quæ per se ac formaliter repugnet peccato, et illud expellat, et quælibet forma, quæ hujusmodi fuerit, sufficit ad hunc effectum, quia una forma sufficienter expellitur per alteram repugnantem. At vero actus illi charitatis et contritionis natura sua formaliter expellunt peccatum, et ideo cum illis solis sine infusione habituum. posset Deus remittere peccatum, et justificare ac sanctificare hominem; præter hos autem actus nullus est, qui habeat iilam formalem repugnantiam et causalitatem contra peccatum; et ideo quoties actualis mutatio hominis minus perfecta est, per attritionem, vel aliam similem, omnino necessaria est gratiæ infusio, quia nulla inferior forma est incompatibilis peccato.

5. Corollarium primum hujus opinionis. Corollarium secundum. Corollarium tertium. - Ex qua declaratione infertur primo, quando remissio fit per solum actum, nihil ex parte Dei requiri, præter auxilium, et concursum ad talem actum efficiendum absque habitu; post ipsum vero actum, ut ille expelrium ex parte Dei, etiamsi nolit infundere lat peccatum sine habitu, nihil esse necessahabitum, neque habeat aliam quasi positivam benevolentiam, vel voluntatem expellendi peccatum; per ipsum enim actum illud expellit. Secundo, infertur juxta eamdem sententiam, peccatum non esse privationem habitualis gratiæ definite et in specie, sed absclute privationem formæ sanctificantis, sive illa sit habitus, sive actus; unde talis privatio sufficienter tolli potest per quamcunque ex his formis, etiamsi ambæ non concurrant.

Tertio infertur, juxta hanc opinionem, etiam si fingatur homo in puris naturalibus, et in eo statu peccare mortaliter, non posse ab illo expelli peccatum per solum actum ordinis naturalis, etiamsi fingatur esse dilectio super omnia Dei, ut finis et auctor naturalis. Quia nullus talis actus habet vim expellendi formaliter peccatum, nisi supernaturalis sit; et ideo etiam in eo statu necessarium esset elevari hominem ad dilectionem supernaturalem eliciendam, vel illi gratiam infundi. Quod ex parte sentire videtur Medin., 1. 2, q. 113, dub. 2, et putat esse scntentiam Cajetani.

6. Primum fundamentum præcedentis opinionis rejicitur. Quemlibet actum, quo homini peccatum formaliter displiceat, sufficere de potentia absoluta ad ejus remissionem.-Ex duobus autem principiis, in quibus hæc opinio fundatur, unum non solum incertum, sed etiam falsum esse existimamus, nimirum, actum dilectionis, vel contritionis, vi sua, et absque alia benevolentia, vel gratia, formaliter expellere peccatum, de quo in superioribus dictum est, et latius 1 tom. 3 partis, disp. 4. Hoc autem remoto fundamento, nulla sufficiens ratio reddi potest, cur possit Deus remittere peccatum homini contrito sine infusione habituum, et non possit idem facere cum homine attrito, aut habente alium similem actum, quo voluntas aliquo modo convertatur a priori malo in bonum. Nam licet illi actus sint magis accommodati et proportionati, tamen eo ipso quod per se ac formaliter non sufficiunt, necesse est ut Deus per aliam formam vel modum expellat peccatum; ergo potest etiam idem facere cum attritione. Quod ergo spectat ad primum punctum propositum, dicendum est, actum quemcunque, quo formaliter homini displiceat peccatum commissum, posse esse sufficiens medium, de potentia absoluta loquendo, ut Deus, si velit, possit homini remittere peccatum absque infusione habituum. Probatur ratione facta, quia si actus sine habitu sufficere potest, non est cur in ordine ad divinam potentiam exigatur perfectissimus, quia non potest magis inferri implicatio contradictionis in actu imperfecto, quam in perfecto, cum neuter per se sit forma naturaliter expellens peccatum, sed necessarium sit aliquid aliud adjungi ex parte Dei.

[blocks in formation]

nullo modo admittendum. Est autem illud principium, non posse Deum expellere peccatum, nisi per formam natura sua incompatibilem peccato. Nam si hoc principium verum esset, per nullum actum peccatoris posset Deus destruere peccatum, si habitum non infunderet. Patet sequela, quia ostensum esse supponimus, nullum actum peccatoris, quantumvis supernaturalem et charitatis, se ipso ac formaliter ex natura rei expellere peccatum. Rursus in peccatis venialibus videtur illud principium aperte falsum, non solum de possibili, sed etiam de facto; quia sæpe Deus remittit nunc peccatum veniale per sacramentum infundendo aliquem gradum gratiæ habitualis, qui per se et ex natura sua non est incompossibilis cum peccato veniali. Nam si illa gratia data fuisset absque sacramento, non esset incompossibilis peccato veniali, nec illud expelleret, et tamen adjuncto sacramento, ex ordinatione divina illud expellit. Nec enim fingi potest, quod illa gratia, eo quod per sacramentum facta sit, physice sit diversa, aut habeat aliquam entitatem, vel modum realem incompossibilem natura sua cum tali peccato veniali; hoc enim et inintelligibile est, et ex eo clare falsum ostenditur, quod post talem gratiam comparatam potest homo committere simile peccatum veniale, et postea manere in reatu talis peccati venialis simul cum illa gratia; ergo non habent repugnantiam connaturalem inter se; ergo nec illa gratia habebat illam cum priori peccato veniali; nam ejusdem rationis sunt, et quod præcesserit, vel sequatur, impertinens est ad repugnantiam formalem. Ut ergo Deus remittat peccatum, non semper necesse est ut infundat vel donet formam realem et physicam, incompossibilem ex natura rei cum peccato. Quod si in peccato veniali hoc verum est, erit etiam in mortali, quia nulla major implicatio contradictionis excogitari potest.

[blocks in formation]

bilis illi. Hæc autem ordinatio nihil aliud est quam voluntas absoluta, qua vult Deus, ut posito tali actu habente qualemcunque repugoantiam cum priori peccato, expellat reatum ab iilo relictum. In hoc enim non includitur repugnantia, vel implicatio contradictionis, quæ assignari possit. Quod amplius explicatur, supponendo aliam opinionem satis communem, scilicet de potentia absoluta posse Deum conservare qualitatem illam, que est gratia, in homine peccante mortaliter, quia nihil est quod cogat Deum ad destruendam illam qualitatem; cur enim cogetur suspendere influxum, quo illam conservat? Certe ex parte omnipotentiæ non potest reddi ratio, nec etiam ex parte bonitatis, vel justitiæ, quia in hoc Deus nihil ageret contra bonitatem suam vel justitiam. Nec etiam in tali objecto invenitur contradictio, quæ omnipotentiæ repugnet, quia licet per peccatum fiat quis indignus gratia, tamen Deus potest conferre suum beneficium indigno; et e converso licet gratia natura sua habeat facere hominem gratum et expellere peccatum, Deus tamen potest non cooperari huic expulsioni, et permittere ut ille effectus gratiæ impediatur per superveniens peccatum. Sed de hoc amplius in 1. 2, q. 110, art. 4, ubi moderni expositores citati hanc sententiam amplectuntur ut communiorem et verisimiliorem. Ex illa autem aperte sequitur, quod licet gratia infusa peccatori natura sua habeat peccatum expellere, non tamen sine aliqua cooperatione seu condonatione Dei, quam potest Deus non conferre, etiamsi det habitum gratiæ; nam si potest hoc modo conservare gratiam in homine actu peccante, ergo et dare illam eodem modo ei qui jam peccavit et in eo statu durat, est enim eadem in utroque ratio. Unde tandem concluditur, et habituale peccatum posse in homine formaliter manere sine privatione qualitatis gratiæ, ut patet in priori casu, et remissionem peccati posse formaliter intelligi sine infusione habitus gratiæ, si Deus velit esse contentus alia minori mutatione voluntatis ad illam remissionem faciendam ; sic enim illa remissio, quæ nunc adjungitur gratiæ, ut connaturalis illi, posset adjungi alicui actui gratiæ, juxta beneplacitum Dei,etiamsi non esset ita connaturalis illi. 9. Peccatum potest remitti homini existenti in puris naturalibus per amorem Dei, vel contr. tionem naturalem sine infusione gratie. Ex quibus etiam obiter concluditur, homini existenti in puris naturalibus, et in eo statu

XXII.

peccanti potuisse remitti peccatum, non solum sine infusione habitualis gratiæ, verum etiam sine actu supernaturali, per naturalem contritionem, vel amorem Dei, vel alium similem actum ordinatum a Deo. Hæc fuit sententia Victoriæ, ut novi expositores referunt, ut videre licet in Medina 1. 2, q. 113, art. 2, ubi tamen ipse ab eo in hoc dissentit, licet superius q. 2, art. 8, et q. 109, art. 2, eum sccutus fuerit. Quam varietatem in ipso notavit Zumel, sequens Victoriam, dict. q. 113, art. 2, disp. 2. Ratio est, quia Deus potest remittere peccatum per solum actum peccatoris, ut ostensum est; ergo in unoquoque statu potest remittere per actum proportionatum illi statui. Nec enim verisimile est, in eo statu fuisse hominem incapacem remedii contra peccatum, nisi elevaretur ad ordinem gratiæ, et supernaturalem.

10. Objectio. Solvitur.- Replica.- Enodatur. Sed aiunt, tali homini non potuisse remitti peccatum, nisi ex liberali benevolentia et amore Dei; hic autem est amor supernaturalis, quia non est naturæ debitus; ergo necessario debet efficere in tali homine aliquid supernaturale, quia amor Dei est efficax, et ideo semper habet aliquem proportionatum effectum, quia non supponit bonum, sed facit, ace ferri potest in bonum apparens, sed verum. Respondetur duobus modis potest amor dici supernaturalis, vel quia gratuitus, et non debitus, vel quia habet pro objecto aliquod supernaturale donum. Rursus hoc donum intelligi potest, vel positivum, vel ablativum alicujus mali. Concedo igitur necessariam fuisse in eo statu benevolentiam gratuitam Dei, quia homo non haberet vires ad expellendum a se peccatum, nisi Deus gratis remitteret. Et hoc sensu concedo etiam talem amorem dici posse supra debitum humanæ naturæ, et præsertim jam lapse. Non vero esset talis amor supernaturalis ex objecto positivo, id est, elevante hominem ad finem, dona, vel amicitiam supernaturalem. Et hoc sensu negatur consequentia; satis enim esset quod per illum amorem daretur homini rectitudo naturalis, modo gratuito, et supra omne debitum ejus, et quod simul ab illo expelleretur malum peccati, quatenus rationi, et naturali fini contrarium. Quod satis tunc esset, quia peccatum tunc commissum non esset directe contra finem supernaturalem, sed tantum indirecte, ponendo obstaculum supernaturali rectitudini. Sed urgeri adhuc potest, quia tunc non posset re

11

« PredošláPokračovať »