Obrázky na stránke
PDF
ePub

amens est; sicut baptismus confert gratiam homini attrito, non solum si recipiatur durante actu attritionis, sed etiam si post talem actum detur sacramentum homini dormienti. In priori ergo casu, in quo Deus homini dormienti prius attrito remittat peccatum sine infusione habituum, non fieret in tali homine Lova mutatio physica, quia hæc jam præcessit, et ipse adhuc in peccato mansit, et nihilominus illi potest remitti peccatum ex vi æterni decreti, quo Deus statuit remittere peccatum homini attrito, non tamen statim, sed post annum, verbi gratia, si supervixerit; quæ enim est in hoc implicatio? Ergo eadem ratione posset id facere sine interventu attrilionis per simile decretum de sola temporis successione, vel alia extrinseca conditione, si alter rogaverit, vel alia simili; ergo ex vi immutabilitatis hoc non repugnat.

11. Contradictio ex parte effectus refellitur. -Altera implicatio sumi videbatur ex parte effectus, qui non apparet factibilis sine forma positiva, quia aversio tolli non potest, nisi per conversionem. Sed hoc argumentum solum videtur convincere, perfectam peccati remissionem, quoad omnia damna, quæ tunc infert, non posse fieri sine physica mutatione peccatoris, quod verissimum est, ut patet ex dictis in puncto præcedenti. Talis enim homo privavit se peccando vera et supernaturali conversione ad Deum; unde donec illam obtineat, non liberatur omnino a damno, quod peccatum intulit; non potest autem iterum illam comparare sine mutatione physica. Non tamen videtur probare ratio illa de remissione imperfecta, quæ tamen sufficiat, ut homo jam non sit inimicus, nec in statu peccati. Nam ad hoc non videtur necessarium, ut qui per peccatum fuit aversus, conversus fiat, sed satis est ut fiat non aversus; potest autem fieri non aversus, etiamsi non fiat conversus; sicut potest fieri non inimicus, etiamsi non fiat amicus. Nam formaliter ac præcise loquendo, destructio formæ non semper requirit causam formalem contrariam, sed tantum carentiam talis formæ.

12. Quia vero in forma privativa videri hoc potest difficile, ideo, sicut supra dicebamus de privatione gratiæ, ita nunc de aversione dicitur, intelligi posse per modum formæ contrariæ vel solius privationis. Per peccatum enim fit homo aversus quasi contrarie, quia voluntate sua se avertit, id est, se privat debita conversione in Deum, et ideo manet odiosus Deo, et invisus; et quandiu hæc aversio

sub hac ratione durat, impossibile est tolli peccatum. Fieri autem potest, ut absque conversione positive opposita tollatur illa aversio, ut moraliter est contraria conversioni, maneatque in homine illa carentia conversionis, vel in ratione puræ negationis, ut si Deus remittat homini priorem offensionem, simulque tollat illi debitum habendi talem conversionem, reducendo illam ad statum purorum naturalium, ut Scotus argumentatur. Vel etiam relicto hoc debito, et ordine ad finem supernaturalem, potest fieri, ut maneat illa carentia conversionis in ratione puræ privationis physicæ, et non in ratione moralis aversionis; hæc enim includit rationem injuriæ, quæ per remissionem persona offense tollitur, et ea sublata non manet fundamentum inimicitiæ, nec objectum illud manet ex se odiosum vel invisum, etiamsi non maneat gratum, vel amicum. Quod confirmat exemplum humanum, quia hoc modo potest unus homo remittere offensam alteri, etiamsi illum non recipiat in amicitiam suam, vel bonum aliquod ei communicet. Nam licet in hoc efficacior sit voluntas divina, quam humana, tamen non cogitur suam efficacitatem exercere; sed potest id præcise velle quoad remissionem injuriæ, et ad inimicitiam tollendam necessarium est, nihilque amplius; potest ergo velle tantum remittere culpam.

13. Secunda confirmatio contrariæ opinionis eluditur. - Ex quibus patet etiam solutio ad secundam confirmationem alterius opinionis. Jam enim declaratum videtur, posse Deum deponere odium erga peccatum, etiamsi qualitatem aliquam, vel actionem illi non conferat. Quoad dilectionem vero distinguendum est. Quia non solum est dilectio voluntas conferendi bonum, sed etiam auferendi malum aliquod, quia carere malo inter bona computatur, quæ merito diligi et desiderari possunt. Ut ergo Deus remittat peccatum, necesse est ut diligat; tamen de potentia absoluta non est necessarium ut diligat positive conferendo bonum, sed satis est ut diligat auferendo malum. Hoc autem modo revera diligit in dicto casu; aufert enim peccatum, quod est maximum malum, et hoc bonum confert tali objecto per illam dilectionem; et ita fertur non in objectum apparens, sed in verum objectum proportionatum tali amori, id est, in objectum vere carens malo illo, licet non habeat specialem bonitatem positivam. Et hæc est mutatio moralis, quæ fit in tali objecto, dun: ex peccatore fit non pecca

tor, nec est necessaria alia mutatio positiva.

[ocr errors]

14. Replica. Sed instabit aliquis, quia homo transacto actuali peccato denominatur peccator, vel ab eodem actuali peccato non retractato, neque actu, neque habitu, vel ex carentia gratiæ, ut relata ad illum actum, et voluntaria per illum; sed non potest Deus hanc denominationem auferre per solam suam voluntatem; ergo non potest auferre peccatum; quandiu enim verum est dicere hominem esse peccatorem, non est ab illo peccatum ablatum. Non enim dicitur peccator solum quia peccavit; hoc enim modo etiam homines jam justi effecti possunt peccatores denominari, id est peccasse, quam denominationem Deus auferre non potest, neque sua voluntate sola, neque ullo modo; nam mundans non facit innocentem; sed dicitur peccator, quia adhuc vere est in peccato. per maculam, et aversionem a Deo, quæ in eo manet per modum habitus, quandiu a Deo non expellitur. Et in hoc sensu probatur minor, scilicet, hanc denominationem non posse auferri per solam Dei voluntatem, quia fundamentum ejus, quod est peccatum præteritum, et non retractatum actu, nec habitu, integrum manet, et carentia gratiæ semper manet æque voluntaria, quia esse voluntarium pendet ex proprio actu, non ex Dei voluntate. Respondetur, negando fundamentum hujus denominationis esse peccatum non retractatum, sed peccatum non remissum, ut expresse dixit August., d. lib. 1 de Nupt., cap. 26. Imo quantumvis peccatum esset retractatum etiam per contritionem, si Deus nollet remittere (ut facere posset, cum hoc sit distinctum beneficium), adhuc peccatum commissum esset fundamentum sufficiens illius denominationis; ergo quod proprie ac per se requiritur, est, ut sit remissum ; nam per hoc jam non est moraliter præsens, sed omnino præteritum, et ita jam non denominabit esse peccatorem, sed peccavisse. Et eadem ratione carentia gratiæ in tali homine manens, jam non maneret voluntaria secundum præsentem statum, quod necessarium est ad rationem culpæ, ut supra declaratum est.

Peccatum an tollatur per solam non imputa

tionem Dei.

15. Statim vero suboritur ultima difficultas supra posita in priori sententia, quia sequitur, sufficienter tolli posse peccatum per solam non imputationem Dei, quia hæc re

missio nihil aliud est, quam non imputatio. Ex quo sequuntur duo incommoda. Unum est, esse in peccato nihil aliud esse quam imputari a Deo, quia contrariorum eadem est ratio. Aliud est, peccatum auferri per non imputationem, atque adeo justificationem peccatoris fieri per non imputationem. Nec satisfaciet qui dixerit, id non esse inconveniens in casu possibili, sed solum de facto; hoc (inquam) non satisfacit, quia quod attinet ad formale peccati, eadem ratio est de quocunque statu; et ita si in aliquo statu id sequitur et admittitur, concedendum est peccatum habituale secundum se, et abstrahendo ab omni statu, consistere in Dei imputatione, et tolli per non imputationem; quod est absurdum, et contra modum loquendi Sanctorum, favetque modo loquendi hæreticorum hujus temporis.

16. Verbum imputandi dupliciter sumitur. -Respondetur, nihil horum sequi etiam apparenter. Et imprimis circa verbum imputandi advertendum est aliquando excludere veritatem rei, aliquando vero illam supponere. Priori modo dicitur imputari alicui, quod in eo vere non est, sed ei attribuitur aliquo modo, quomodo videtur dixisse Paul. ad Philem. : Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, mihi imputa; quasi diceret, ego in me suscipio, Hispanice, Ponedlo a mi cuenta. Et sic aiunt hæretici, nos reputari justos per Christi vel Dei justitiam nobis imputatam. Posteriori autem modo, seu ex rei veritate, imputari dicitur alicui, quod ipse vere habet, seu commisit, et sic dicimus imputari alicui nocumentum quod ejus negligentia illatum est, cum illud impedire teneretur, quia nimirum vere est culpabilis in eo casu. E contrario vero dicitur, priori modo non imputari, quod, licet sit, dissimulatur, et non punitur, vel non agnoscitur; quomodo multi intelligunt illud ad Rom. 5: Usque ad legem peccatum erat in mundo, peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset, id est, non agnoscebatur, pro nihilo habebatur. Posteriori autem modo dicitur aliquid non imputari, quia vere non est, seu commissum non est; sic dicimus nocumentum non imputari ei qui invincibiliter ignoravit. Sic etiam sumitur Ezech. 33, cum dicitur: Si dixero impio: Morte morieris, et egerit pœnitentiam, omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ci, vita vivet, etc.

17. Hæreticorum error primus. — Hæretici ergo hujus temporis in duobus errarunt in hac materia. Uuum est, remissionem pecca

torum non esse veram abolitionem et destructionem eorum, et in hoc sensu dicunt esse non imputationem, quia licet vere peccata in homine justificato maneant, Deus tamen illa non punit, et ita se gerit cum homine, ac si peccatum non esset. Ita refert Bellarm., lib. 2 de Justif., cap. 9, et attigit Genebr., Psal. 31, circa id: Beatus vir cui non imputacit Dominus peccatum. Hic autem sensus hæreticus est, ut constat ex citato loco Ezech.: Vita vitet, et non morietur; et c. 18: Omnium iniquitatum ejus non recordabor, in justitia sua, quam operatus est, vivet; et infra: Ipse animam suam titificabit, etc.; Isai. 1: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: Psal. 50: Super nivem dealbabor. In hoc autem sensu nullo modo inferri potest ex sententia Scoti, aut Bonav., peccatum auferri per talem non imputationem, non solum de facto, quod evidens est, verum nec etiam in illo casu de possibili. Quia non ponunt remissionem illam consistere in tali non imputatione, sed in vera destructione et remissione peccati, quia illa remissio fieret per voluntatem Dei absolutam et efficacem ad remittendam offensam ; remissio autem vera non dissimulat, sed re vera tollit debitum, vel injuriam, quæ ex parte offendentis remanebat.

18. Secundus hæreticorum error refutatur. - Duo observanda circa defintionem Concilii. Alius error hæreticorum est, justificationem peccatoris nunc fieri per solam remissionem peccatorum sine justitia inhærente, propter solam Christi justitiam nobis imputatam. Quæ sententia, etiamsi intelligatur (quod ipsi non intelligunt) de vera remissione et abolitione peccati, est hæretica propter exclusivam. Quod definit Trident., sess. 6, can. 11, dicens: Si quis dixerit homines justificari, vel sola imputatione justitie Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia, et charitate, quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atque in illis inhæreat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei, anathema sit. Quibus verbis expresse damnatur ille error, quantum ad eam partem, per quam excludit a justificatione inhærentem justitiam. Duo autem in illa definitione observanda sunt. Primum est, si quis fateatur, ad justificationem peccatoris necessariam imprimis esse justi tiam inhærentem, non tamen solam, sed si mul cum remissione peccatorum, non convenire cum hæreticis hujus temporis, nec aliquid dicere contra Concilium, imo non par

vum fundamentum habere in ipso Concilio. Dum enim ait, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate, plane indicat, qui dixerit justificationem fieri per remissionem peccatorum, et infusionem gratiæ et charitatis inhærentis, recte dicere, et a sua doctrina non deviare. Unde in cap. 7 sic docuerat idem Concilium: Hanc dispositionem justificatio ipsa consequitur, quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis, per voluntariam susceptionem gratiæ et donorum; unde homo ex injusto fil justus, et ex inimico amicus, etc. Unde videtur Concilium, et illa duo tanquam distincta ponere, scilicet, remissionem peccatorum, et internam renovationem, et docere utramque in justificatione includi. Et hoc secundum ex multis Patribus confirmat etiam Bellarm., lib. de Justific., c. 6 et 8. Nec vero nunc disputo, an illa duo sola ratione, vel etiam in re ipsa distinguantur; illud solum assero, Concilium de hoc nihil asseruisse, nec ad ejus definitionem alterutram partem illarum spectare, licet fortasse verius sit illa duo tantum ratione distingui.

19. Secundum notandum circa Concilium.Alterum observandum circa Concilium est, ipsum loqui de lege ordinaria, et de justificatione peccatoris, et remissione peccati, qualis nunc fit; non vero de potentia absoluta, quia hoc non spectabat ad doctrinam fidei. Unde sicut can. 9 definit, ad remissionem peccati obtinendam necessariam esse præparationem voluntatis per proprium illius motum, et tamen illud intelligitur de lege or dinaria, non de potentia absoluta, ita cum postea dicit, necessariam esse justitiam inhærentem, eodem modo intelligendum est. Unde Soto et alii recentiores Thomista sæpe citati docent, de potentia absoluta posse justificationem fieri per extrinsecum favorem, et per gratiam in esse gratiæ (ut ipsi aiunt) sine donis infusis et inhærentibus, in quo certum est non repugnare Concilio, quidquid sit de sententiæ veritate. Sic igitur, licet quis cum Soto, Bonav. et aliis opinetur, de potentia absoluta posse peccatum tolli per solam remissionem peccatorum, nihil dicit contra Concilium, præsertim cum intelligatur hoc de vera remissione et absolutione peccati, et non de sola putativa remissione, seu falsa non imputatione.

20. Addo vero, etiam de potentia absoluta verum esse quod Concilium docet, quia non loquitur de sola abolitione et destructione

peccati, quoad formalem malitiam ejus, sed simpliciter de justificatione. Justificatio autem fieri non potest ullo modo sine justitia inbæ rente, etiamsi aliqui moderni aliter loquantur. Ratio est, quia justificatio non tantum dicit mutationem privativam seu ablativam mali, sed etiam positivam et inductivam boni, scilicet, rectitudinis interioris, quam nomen justitiæ præ se fert. Hæc autem mutatio nullo modo fieri, aut intelligi potest sine aliqua forma intrinseca, quæ per illam inducatur, et illam rectitudinem formaliter conferat; hanc autem vocamus justitiam inhærentem. Et ideo justificatio fieri non potest sine infusione talis justitiæ, etiam de potentia absoluta, magis quam esse album sine albedine. Et idem fere est de propria sanctificatione; hæc enim etiam requirit intrinsecam perfectionem, quæ respectu hominis eadem est cum supernaturali justitia. Et ideo dixit Concilium de justificatione loquens esse sanctificationem et renovationem. Idemque censeo de gratificatione propria, et de instauratione amicitiæ inter Deum et homines; hæ enim sine gratia et charitate, vel alio excellentiori dono intelligi non possunt. Dico autem proprie et perfecte, quia interdum dicitur res sanctificari imperfecte per extrinsecam relationem, seu denominationem, quomodo dicunt multi potuisse Deum per extrinsecum favorem aliquo modo sanctificare, et gratum sibi reddere hominem. Sed ille modus, esto esset possibilis, certum est valde imperfectum futurum fuisse. Et adhuc intelligi non posset sine aliqua acceptione, vel ordinatione secundum præsentem slatum ad aliquod donum supernaturale suo tempore obtinendum, quia alias nec objectum, nec proportionatum effectum habere posset talis dilectio.

21. Satisfit difficultati de remissione peccati per non imputationem. Igitur respondendo ad difficultatem positat in forma ac breviter, negatur imprimis sequi, justificationem aut peccati destructionem nunc fieri per non imputationem, vel per solam remissionem extrinsecam; nam per inhærentem justitiam fit etiam remissio peccati, quia per illam tollitur privatio gratiæ, quæ veram rationem culpæ et maculæ habet; et ex vi justificationis tollitur, quatenus talem rationem habet, quia infunditur gratia cum omnibus, quæ illi connaturalia sunt, quorum unum est, ut excludat maculam peccati, si illam invenerit. Unde quamvis negandum non sit justificationem includere nune remissionem peccato

rum, non solum quoad effectum quem in homine ponit, sed etiam quoad voluntatem et condonationem quam ex parte Dei requirit, nihilominus non includit illam ut mere extrinsecam, sed ut conjunctam ex natura rei cum tali intrinseca forma; et ideo absolute justificatio tota, ut includit peccati remissionem, fit per talem formam intrinsecam. At de potentia absoluta conceditur, in prædicto casu, seu facta hypothesi, de qua est controversia, peccatum excludi per solam extrinsecam voluntatem Dei, quæ non posset dici non im. putatio falsa seu specie tenus in sensu hæreticorum, quia esset vera destructio et abolitio peccati, quoad formalem rationem ejus. Nec etiam formaliter dici posset non imputatio vera, sed tantum consecutive, quia ut vere non imputetur peccatum, necesse est supponi ipsum esse ablatum; ideo enim tali homini vere non imputatur, quia in illo non est. Proprie ergo dicitur remissio et condonatio; hæc enim verba cadunt optime in ipsam culpam, nam phrasis non imputandi magis videtur referri ad pœnam, ad quam non imputatur peccatum, postquam remissum est quoad culpam.

22. Peccatum non consistit solum in non remissione divina. Est tamen conditio necessaria ut peccatum habitualiter maneat. - Neque hinc sequitur, peccatum habituale consistere solum in imputatione, vel non remissione divina; sed solum sequitur hanc esse veluti conditionem necessariam ut sit. Sieut res non est, nisi quandiu conservatur, seu quandiu non destruitur a Deo; tamen formaliter rem esse non est conservari aut non destrui a Deo. Item qui dicunt peccatum habituale esse per solam denominationem a peccato præterito non retractato, non coguntur dicere peccatum habituale esse ipsam non retractationem, nam hæc vel nullum peccatum est, si nondum occurrit obligatio retractandi, vel si occurrerit, erit novum peccatum actuale: dicetur ergo non retractationem esse conditionem necessariam, ut peccatum præteritum denominare possit, tanquam vera moralis macula, quæ adhuc durat. Sic igitur, Deum non remittere, est conditio necessaria ut peccatum præteritum habitualiter maneat et constituat peccatorem, ipsum vero non consistit in non remissione divina, vel imputatione. Non enim ideo est peccatum, quia imputatur, sed imputatur potius, quia est. Est autem non per existentiam alicujus rei physicæ, ut omnes Theologi fatentur cum D. Tho

ma in 1. 2, q. 86, et cum Magistro in 4, d. 18, et est per se evidens; nulla enim talis res vel qualitas excogitari potest, quæ sit peccatum habituale. Nec etiam necessario existit per modum privationis physicæ; quia si sit sermo de privatione alicujus perfectionis, vel rectitudinis naturalis, hæc nulla invenitur necessario in peccatore post transactum actum peccati; quia potentiæ ejus integræ manent, habitus vero accidentaliter se habent, nam et vitiosi habitus possunt manere ablato peccato, et studiosi habitus naturales possunt esse cum illo. Si vero sit sermo de privatione gratiæ, jam declaratum est, quomodo illa possit habere rationem maculæ et peccati habitualis; est enim solum quasi materialiter, idque non universaliter, quia neque in puris naturalibus id haberet peccatum habituale, nec in veniali peccato reperitur, quamvis suam maculam relinquat, ut infra dicam.

23. Quomodo existat peccatum habituale.Modus sufficiens tollendi peccatum de potentia absoluta est per remissionem. Peccatum ergo habituale existere dicitur morali modo, aut per relationem rationis, aut per virtualem præsentiam, vel alio simili modo, qui necessario reducitur ad moralitatem quamdam, quæ durat, et denominat hominem aversum a Deo, et re vera facit illum dignum odio et inimicitia Dei, quandiu modo aliquo sufficiente non deletur. Videtur autem modus sufficiens de potentia absoluta, quod tollatur per remissionem Dei, nam sicut res illa moralis est, ita etiam morali modo, et per moralem actionem tollitur. Quæ actio esse potest illius qui passus est injuriam, quia sicut injuria fit per voluntatem inferentis illam, ita destruitur per voluntatem ejus qui illam passus est, si illam remittat. Sicut in humanis, qui alteri injuriam intulit, est illi odiosus et de se invisus quandiu non satisfacit, vel quandiu alter non remittit injuriam; utroque autem modo censetur ratio injuriæ de medio tolli; quia is, qui illam intulit, quasi usurpatum habet honorem alterius, quæ ratio cessat, si alter remittat. Ex quo non sequitur, injuriam aut debitum humanum consistere in alterius imputatione, sed solum sequitur, pendere aliquo modo ex alterius voluntate ac remissione. Sic ergo servata proportione esset philosophandum de Deo in prædicto casu. Solum est considerandum, malum morale, seu peccatum ut sic si cut non fit a Deo, ita nec ab ipso conservari

proprie ac per se loquendo, et ideo nunquam diximus pendere a Deo. Quia vero potes! a divina voluntate destrui, ideo dum non destruitur, seu remittitur, permanet. Atque hac etiam ratione diximus, negationem hujus remissionis esse conditionem necessariam ut peccatum sit, non vero esse veram causam durationis ejus.

24. Tripliciter potest intelligi peccatum remitti per non imputationem. - Denique quod inferebatur, remissionem peccati secundum se et abstrahendo ab omni statu consistere in non imputatione, in rigore loquendo de imputatione, non sequitur, ut jam satis explicatum est. In sano autem sensu per non imputationem intelligendo veram peccati remissionem per voluntatem Dei extrinsecam, distinguendum est; nam tres potest habere sensus. Primus est, peccatum secundum se et in omni statu tolli per solam hanc remissionem; et sic negatur sequela, nam in virtute ex uno particulari infert universalem, quod fieri non potest. Ratio vero est, quia in aliquo statu potest amplius requiri ad plenam et perfectam remissionem justificativam peccatoris; et ita est in præsenti statu, eo quod ipsum habituale peccatum non solum includit id, quod morale est, sed etiam realem privationem internæ sanctitatis. Secundus sensus esse potest, peccatum secundum se, et abstrahendo ab hoc vel illo statu, posse aliquando deleri per solam extrinsecam remissionem, saltem quoad formalem rationem peccati; et hoc sensu admittitur sequela, quia solum inde fit, hunc modum destructionis non repugnare peccato ut sic, quod est verum, nam de potentia absoluta non repugnat peccato actuali, veniali autem fortasse nec de lege ordinaria, de quo infra dicam, nam inde sumitur magnum argumentum ad ea, quæ hic dicuntur, confirmanda. Tertius denique sensus est, ad destructionem peccati, ut sic, in omni statu necessariam esse remissionem divina voluntate factam, quamvis non solam; et hoc etiam ad. mittimus ut verum; nam id Sancti Patres requirunt ad justificationem a peccato, quæ nunc fit in lege Evangelica; idemque ex Concilio Tridentino supra declaravimus; et ex multis Patribus ostendi in 4 tom. 3 p., disp. 4; et demonstrat etiam Bellarm., loco supra citato; ergo a fortiori in quolibet alio statu erit necessaria. Ratio vero sumitur ex dicto locu 3 p., quia peccatum est divina injuria, pro qua non potest homo condigne satisfacere, et ideo ut omnino tollatur, semper

« PredošláPokračovať »