Obrázky na stránke
PDF
ePub

est necessaria divina remissio. Ad quam obtinendam requiritur quidem, moraliter loquendo, et juxta modum ipsis rebus maxime convenientem, ut is qui injuriam intulit, injuriam retractet, vel petat veniam, aut aliquo alio modo sibi possibili remissionem acceptet, eique cooperetur; et ut remissio sit perfecta, oportet ut ad pristinam amicitiam restituatur; absolute tamen sufficit voluntas efficax remittentis, quantum ad ipsum pertinet; unde si talis voluntas sit suprema et omnipotens, poterit rationem mali moralis in tali peccato inventam destruere.

25. Hæc sunt quæ ad explicandas has sententias, earumque probabilitatem conferre possunt, ideoque non est facile inter eas ferre judicium; nemo autem potest alterutram earum damnare, vel ut improbabilem rejicere, quia utraque revera habet graves auctores, et probabiles rationes, et neutra continet aliquid minus consentaneum sanæ doctrinæ. Ego vero hactenus in posteriorem sententiam magis propensus fui, quia in his rebus quæ ad divinam omnipotentiam spectant, non est aliquid facile negandum, ubi contradictio vel inconveniens non apparet; neutrum autem in præsenti materia occurrit; nihilominus pleniorem hujus puncti resolutionem in materiam de gratia reservamus.

ARTICULUS III.

immaculati in via 1: Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda per punitionem, ubi etsi fides desit, pœna satisfacit, et relevat. Potest ergo aliquis relevari ab aliquo peccato, manente peccato infidelitatis.

3. Præterea, eorum quæ non necesse est esse simul, unum potest auferri sine alio. Sed peccata (ut in secunda parte habitum est 2) non sunt connexa, et ita unum eorum potest esse sine alio. Ergo etiam unum eorum potest remitti sine alio per pænitentiam.

4. Præterea, peccata sunt debita, quæ nobis relaxari petimus, cum dicimus in Oratione Dominica Dimitte nobis debita nostra, etc. Sed homo quandoque dimittit unum debitum sine alio; ergo etiam Deus per pænitentiam dimittit unum peccatum sine alio.

5. Præterea, per dilectionem Dei relaxantur hominibus peccata, secundum illud Hier. 31: In charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Sed nihil prohibet quin Deus diligat hominem quantum ad unum, et sit ei offensus quantum ad aliud, sicut peccatorem diligit quantum ad naturam, odit autem quantum ad culpam; ergo videtur possibile quod Deus per pœnitentiam remittat unum peccatum sine alio.

Sed contra est quod Augustinus dicit in lib. de Pœn. 3: Sunt plures, quos pœnitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quædam, in quibus delectentur; non animadvertentes Dominum simul mulum et surdum a dæmonio liberasse, per hoc docens nos nunquam

Utrum possit per pænitentiam unum peccatum nisi de omnibus sanari.

sine alio remitti 1.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod possit per pænitentiam unum peccatum sine alio remitti. Dicitur enim Amos 4: Plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. Quod exponens Greg. super Ezech. dicit 2: Cum ille, qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida manet; quia sunt, qui, cum quædam vitia resecant, in aliis graviter perdurant. Ergo potest unum peccatum per pœnitentiam dimitti sine alio.

2. Præterea, Ambrosius dicit super Beati

1 1. 2, q. 73, art. 1; et 3, d. 30, a. 5; et 4, d. 15, q. 1, a. 3, q. 1, corp., et d. 16, q. 2, a. 1, q. 2, corp., et d. 18, q. 2, a. 5, q. 3, ad 1. Hom. 10 in Ezech., circa medium.

Respondeo dicendum, quod impossibile est per pœnitentiam unum peccatum sine alio remitti. Primo quidem, quia peccatum remittitur in quantum tollitur Dei offensa per gratiam. Unde in 2 p. habitum est, quod nullum peccatum potest remitti sine gratia. Omne autem peccatum mortale contrariatur gratiæ et excludit eam. Unde impossibile est quod unum peccatum sine alio remittatur. Secundo, quia (sicut ostensum est 5) peccatum mortale non potest sine vera pœnitentia remitti, ad quam pertinet deserere peccatum, in quantum est contra Deum. Quod quidem est commune omnibus peccatis mortalibus. Ubi autem est ea

1 In Ps. 118, serm. 18, in princ., tom. 4, refertur de Pœn., d. 3, cap. Prima consolatio. 21. 2, q. 73, art. 1.

3 Cap. 6, parum ante medium, tom. 4. 1.2, q. 109, art. 7, et q. 113, art. 2. 5 Art. præced.

dem ratio, et idem effectus. Unde non potest Ad quintum dicendum, quod dilectio, qua esse vere pœnitens, qui de uno peccato pœnitet, Deus diligit hominis naturam, non ordinatur et non de alio. Si enim displiceret ei illud ad bonum gloriæ, a quo impeditur homo per peccatum, quia est contra Deum super omnia quodlibet peccatum mortale. Sed dilectio gradilectum (quod requiritur ad rationem veræ tiæ, per quam fit remissio peccati mortalis, orpænitentia), sequeretur quod de omnibus dinat hominem ad vitam æternam, secundum peccatis pœniteret. Unde sequitur, quod illud Rom. 6: Gratia Dei, vita æterna. Unde impossibile sit unum peccalum per pæniten- non est similis ratio. tiam remitti sine alio. Tertio, quia hoc esset contra perfectionem misericordiæ Dei, cujus perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. 32. Unde cujus miseretur, totaliter miseretur. Et hoc est, quod August. dicit in lib. de Pœnit. ': Quædam impietas infidelitatis est, ab illo, qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam.

Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum Greg. non est intelligendum quantum ad remissionem culpæ, sed quantum ad cessationem ab actu; quia interdum ille, qui plura peccata consuevit committere, deserit unum, non tamen aliud. Quod quidem fit auxilio divino, quod tamen non pertingit usque ad remissionem culpæ.

Ad secundum dicendum, quod in verbo illo Ambros., fides non potest accipi, qua creditur in Christum ; quia, ut August. dicit super illud Joan. 15: Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis: Hoc enim est peccatum, quo tenentur cuncta peccata 2. Sed accipitur fides pro conscientia; quia interdum per panas, quas quis patienter sustinet, consequitur remissionem peccati, cujus conscientiam non habet.

Ad tertium dicendum, quod peccata quamvis non sint connexa, quantum ad conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen conneza quantum ad aversionem a bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata mortalia. Et ex hac parte habent rationem offensæ, quam oportet per pænitentiam tolli.

Ad quartum dicendum, quod debitum exterioris rei (puta pecunia) non contrariatur amicitiæ, ex qua debitum remittitur, et ideo polest unum dimitti sine alio. Sed debitum culpæ contrariatur amicitiæ, et ideo una culpa, vel offensa non remittitur sine altera; ridiculum enim videtur, quod etiam ab homine aliquis veniam peteret de una offensa, et non de alia.

1

Cap. 6, non longe a fine, tom. 4.

COMMENTARIUS.

In hoc articulo con

1. Sensus articuli. stat sermonem esse de peccatis mortalibus, nam de eorum tantum remissione in hac quæstione agitur. Statim vero hic occurrit eadem dubitatio quæ in præcedenti titulo, an, scilicet, D. Thomas loquatur de potentia absoluta, vel de ordinaria; nam absolute respondet impossibile esse per pœnitentiam unum peccatum sine alio remitti. Si tamen consideretur discursus ejus, facile intelligetur, eodem modo usurpasse vocem impossibile in utroque articulo. Nam ex principio, superiori articulo probato, procedit ad concludendam. assertionem præsentem, nimirum, ex eo quod remissio peccati non potest fieri sine gratia, vel sine pœnitentia, quæ omnibus peccatis æque repugnant; sicut e converso quodlibet peccatum mortale illis contrarium est. Ex rationibus ergo superius factis constat D. Thom. non loqui de absoluta potentia, sed supposito modo quo nunc Deus remittit peccatum. Quod etiam satis declarat tertia ejus ratio, sumpta ex perfectione misericordiæ divinæ; non est enim Deo simpliciter necessarium uti cum homine tota perfectione misericordiæ sua; nam licet hoc sit magis consentaneum bonitati ejus, tamen si Deus aliter res ordinare voluisset, non ideo ageret aliquid contra virtutem vel prudentiam; nulla enim ratio mali aut deformitatis in tali opere fingi potest, sed solum quædam minor perfectio non privativa, sed negativa, quæ libera est Deo, quia non est in ipso, sed in effectu. Etenim licet in ordine ad effectum videatur opus minus perfectum, in ordine ad operantem, cujus regula est voluntas ejus, nulla esset minor perfectio.

2. Illud etiam considerandum est, aliud esse quærere an unum peccatum mortale possit remitti sine alio, vel an per pœnitentiam possit unum sine alio remitti; nam prior quæstio magis absoluta est quam secunda,

2 Tract. 89 in Joan., inter principium et quia non determinatur ad certum aliquem remedium, tom. 9.

missionis modum, seu medium; D. Thomas

autem non priorem, sed posteriorem quæstionem movet, agitque de pœnitentia non quacunque, sed perfecta, quæ per veram contritionem fit, ut patet ex secunda ratione, ubi declarat se loqui de illa pœnitentia, ad quam pertinet deserere peccatum in quantum est contra Deum super omnia dilectum; ex quo recte concludit, non posse esse veram pœnitentiam de uno peccato, quin sit etiam de omnibus, saltem virtualiter; quod verissimum esse censeo, ut supra declaravi. Ideoque loquendo de hoc genere remissionis, apparentius dici posset simpliciter esse impossibile sic remittere unum peccatum sine alio. Et de hac impossibilitate in sensu composito, ut sic dicam, probabiliter posset quis interpretari D. Thomam, et existimare sic esse impossibile simpliciter hoc, non tamen per se, et præscindendo a tali modo remittendi peccatum, per hujusmodi potentiam. Nihilominus tamen etiam illo modo non oportet sumere illam impossibilitatem in ordine ad pœnitentiam absolutam, quia actus pœnitentis, etiamsi sit contrarius, non expellit formaliter peccatum, sed dispositive; et ideo, esto verum sit non posse contritionem esse perfectam, quin formaliter vel virtute sit de omnibus peccatis, nihilominus non obstante tali actu, posset Deus nullum peccatum mortale remittere, et ideo ex vi illius actus non sequitur implicatio contradictionis, si Deus vellet unum peccatum remittere, et non aliud, quamvis hoc sit præter exigentiam, et quasi conditionem counaturalem illius actus; et ideo id dici posset impossibile, et secundum legem a Deo institutam, et suo modo ex natura rei.

3. Explicantur verba Gregorii.-In solutionibus argumentorum pauca occurrunt notatione digna. In primo tamen argumento tractat D. Thomas quædam verba Gregorii quæ sumpsisse videtur ex Gratiano in cap. Pluit, de Pœnit., d. 13, vel ex Magistr. in 4, d. 15; nam omnes sic ea referunt: Cum ille, qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet; quia sunt quidam, qui cum quædam vitia resecent, in aliis graviter perdurant. Verba autem Gregorii, hom. 10 in Ezech., sunt: Cum vero ipse qui proximos audit, ab aliis se vitiis corrigit, atque ab aliis emendari contemnit, una eademque civitas, et ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, in qua a se prædicationis pluviam repellit. Sunt enim quidam qui exhortationis verba omnino non audiunt, hi penitus suscipere plu

viam nolunt, et sunt quidam qui audiunt, sed hanc medullitus non sequuntur, quia alia in se vitia resecant, sed in aliis graviter perdurant. Ex quibus evidentius constat, veram esse responsionem D. Thomæ, quæ etiam est Magistri, et Gratiani in § Illud autem, Greg. non loqui de remissione culpæ, sed de cessatione ab usu et consuetudine unius peccati, non alterius. Unde etiam fieri potest, ut quantum ad realem et positivum habitum vitii, unus expellatur et non alius, integra manente culpa.

4. Verba Ambrosii expenduntur. - Similiter in secundo argumento refert D. Thomas quædain verba Ambrosii prout habentur apud Gratianum, c. Prima consolatio, eadem d, et Magistrum, d. 15, et omnes illa sumpsisse videntur ex Glossa ord. Psal. 118, octonar. 18, litter. Zadik, scilicet: Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus. Secunda per punitionem; ubi etsi fides desit, pœna satisfacit, et relevat. Apud Ambr. autem super eumdem Psal. 118, eodem octon. 18, in principio, sic legitur: Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis, qui graves solverint pœnas, ut habes scriptum in Isaiæ libro: Consolamini, consolamini, popule meus, usque ad illud: Solutum est peccatum ejus, quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (ita enim legit Ambr. juxta 70), et subdit hæc obscura verba: Etiamsi fides deerat, pena satisfecerat; relevantur solutione pœnarum, quia solvuntur commendatione meritorum. Ex quibus apparet, quam sit difficilis interpretatio D. Thomæ, quam sumpsit etiam ex Gratiano, et Magistro, et nunc habetur in Glossa ordin., scilicet, fidem ibi accipi pro conscientia delicti, nam, licet hæc desit, potest quis patienter sustinendo pœnas consequi remissionem peccati, cujus conscientiam non habet. Quæ doctrina vera est, tamen Ambros. non videtur de illa re loqui; nam populo Judæorum, quem Deus per Isaiam consolabatur, cuique reddiderat duplicia pro omnibus peccatis suis, non deerat conscientia. peccati, ut per se notum videtur; non ergo potuit in hoc sensu dicere Ambros. de illo populo: Etiamsi fides deerat. Existimo ergo Ambros. locutum fuisse de fide, id est, de fiducia seu confidentia magna in misericordia Dei; consonat enim hoc cum illis prioribus. verbis: Credentibus in Dominum, est in misericordia Domini consolatio; et cum distinctione illarum consolationum quas ibi distinguit,

ac si diceret: Quidam consequuntur remis- Sed contra est quod 2 Reg. 12 dicitur, quod sionem peccalorum, quasi omnino gratuito cum David pœnitens dixisset ad Nathan: per ferventem accessum ad misericordiam Peccavi Domino, dixit Nathan ad illum : DoDei; alii qui minorem habent fidem, saltem minus quoque transtulit peccatum tuum; veluendo pœnas veniam consequuntur; loqui- rumtamen filius, qui natus est tibi, morte motur enim de remissione peccati quoad inte- rietur. Quod fuit in pœnam præcedentis pecgram satisfactionem. Et ita est sensus mani- cati, ut ibidem dicitur. Ergo remissa culpa, festus. Neque ille fidei defectus est aliqua remanet reatus alicujus pænæ. culpa infidelitatis, qua stante possint alia peccata remitti, in quo argumentum fundabatur; sed est quædam minor perfectio fidei, seu fiduciæ in Deum, quæ adjunctam habere solet minorem perfectionem in contritione, et in modo petendi veniam, propter quam remissio peccati quoad pœnam minor est, suppletur tamen patienter sustinendo divina supplicia. Aliorum argumentorum solutiones faciles sunt, et omnes manifeste procedunt in sensu declarato, quod secundum ordinariam et statutam legem, unum peccatum mortale sine alio non remittatur.

ARTICULUS IV.

Respondeo dicendum, quod (sicut in secunda parte habitum est ) in peccato mortali sunt duo, scilicet, aversio ab incommutabili bono, et conversio ad commutabile bonum inordinata. Ex parte ergo aversionis ab incommutabili bono, consequitur peccatum mortale reatus pænæ æternæ; ut qui contra æternum bonum peccavit, in æternum puniatur. Ex parte etiam conversionis ad bonum commutabile, in quantum est inordinata, consequitur peccatum mortale reatus alicujus pænæ; quia inordinatio culpa non reducitur ad ordinem justitiæ, nisi per pœnam. Justum est enim, ut qui voluntati suæ plus indulsit, quam debuit, contra voluntatem suam aliquid patiatur; sic enim erit æqualitas. Unde Apocal. 18 dicitur: Quantum glo

Utrum, remissa culpa per pænitentiam, remit- rificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi

tatur reatus pœnæ 1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod remissa culpa per pœnitentiam, non remaneat reatus pæna. Remota enim causa, removetur effectus. Sed culpa est causa reatus pænæ; ideo enim est aliquis dignus pœna, quia culpam commisit. Ergo remissa culpa, non potest remanere reatus pænæ.

2. Præterea, sicut Apostolus dicit Rom. 5, donum Christi est efficacius quam peccatum. Sed peccando homo simul incurrit culpam et pana reatum. Ergo multo magis per donum gratiæ, simul remittitur culpa et tollitur pœnæ

reatus.

3. Præterea, remissio peccatorum fit in pœnitentia per virtutem passionis, secundum illud Rom. 32: Quem proposuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius, propter remissionem præcedentium delictorum. Sed passio Christi est sufficienter satisfactoria pro omnibus peccatis, ut supra dictum est 3. Non ergo post remissionem culpæ, remanet aliquis reatus pœne.

1 Supra, q. 67, art. 3, ad 3, et q. 69, art. 10, ad 3; et 4, d. 14, q. 2, art. 1; et Rom. 11, lect. 4, col. 4.

2 Et Hebr. 6.

Q. 48 et 49, et q. 79, art. 5.

tormentum et luctum. Quia tamen conversio ad bonum commutabile est finita, non habet ex hac parte peccatum, quod debeatur ei pœna æterna. Unde si sit inordinata conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo (sicut est in peccatis venialibus) non debetur peccato, pœna æterna, sed temporalis. Quando igitur per gratiam remittitur culpa, tollitur aversio animæ a Deo, in quantum per gratiam anima Deo conjungitur; unde et per consequens simul tollitur reatus pœnæ æternæ; potest tamen remanere reatus alicujus pænæ temporalis.

Ad primum ergo dicendum, quod culpa mortalis utrumque habet, et aversionem a Deo, et conversionem ad bonum creatum. Sed (sicut in secunda parte habitum est 2) aversio a Deo est ibi sicut formale; conversio autem ad bonum creatum est ibi sicut materiale. Remoto autem formali cujuscunque rei, tollitur species, sicut remoto rationali, tollitur species humana. Et ideo ex hoc ipso dicitur culpa mortalis remitti, quod per gratiam tollitur aversio mentis a Deo, simul cum reatu pœnæ æternæ. Remanet autem illud, quod est materiale, scilicet inordinata conversio ad bonum creatum, pro qua debetur reatus pæne temporalis.

Ad secundum dicendum, quod (sicut in 2

11. 2, q. 87, art. 4.
21. 2, q. 71, art. 6.

parte habitum est ) ad gratiam pertinet operari in homine, justificando ipsum a peccato, et cooperari homini ad recte operandum. Remissio igitur culpæ et reatus pœnæ æternæ pertinet ad gratiam operantem; sed remissio reatus pænæ temporalis pertinet ad gratiam cooperantem, in quantum scilicet homo, cum auxilio divinæ gratiæ patienter pœnas tolerando, absolvitur etiam a reatu pœnæ temporalis. Sicut igitur prius est effectus gratiæ operantis, quam gratiæ cooperantis, ita etiam prius est remissio culpæ, et pænæ æternæ, quam plena absolutio a pœna temporali; utrumque enim est a gratia, sed primum a gratia sola, secundum ex gratia et libero arbitrio.

Ad tertium dicendum, quod passio Christi de se sufficiens est ad tollendum omnem reatum pœnæ, non solum æternæ, sed etiam temporalis; et secundum modum, quo homo participat virtutem passionis Christi, percipit etiam absolutionem a reatu pænæ. In baptismo autem homo participat totaliter virtutem passionis Christi (utpote per aquam et spiritum Christo commortuus peccato, et in eo regeneratus ad novam vitam), et ideo in baptismo homo consequitur remissionem reatus totius pane. In pænitentia vero consequitur virtutem passionis Christi, secundum modum propriorum actuum, qui sunt materia pænitentiæ, sicut aqua baptismi, ut supra dictum est. Et ideo non statim per primum actum pœnitentiæ, quo remittitur culpa, solvitur reatus totius pœnæ, sed completis omnibus pœnitentiæ acti

bus.

COMMENTARIUS.

1. Responsio D. Thomæ est, remissa culpa, non semper remitti reatum omnis pœnæ. Quam assertionem in argumento Sed contra, probat ex facto David, 2 Reg. 12, ubi post illa verba Nathan, Dominus quoque transtulit peccatum tuum, quæ remissionem culpæ declarabant, prædicitur ei nihilominus mors filii in pœnam peccati ejus. Qui locus probat optime de aliqua pœna temporali hujus vitæ, quam interdum ita Deus decernit, et statuit, ut nullam aliam satisfactionem pro illa admittat; sic adeo ut, licet homo non solum culpæ, et pœnæ æternæ, sed etiam totius pœnæ temporalis vitæ futuræ veniam obtineat, nihilominus in hac vita aliquas pœnas, vel afflictiones luat, juxta divinæ providentia

11. 2, q. 109, art. 7, et q. 111, art. 2. 2 Q. 84, art. 1 et 3.

rationem, quæ fortasse non est ejusdem rationis respectu omnium peccantium, quoad has poenas, id est, non una et eadem gene. rali lege omnes punit hoc genere temporalium pœnarum, sed juxta dispositionem suam, in ordine ad varios fines suæ gubernationis; quod est attente observandum, declarabiturque amplius disputatione sequenti. 2. Conclusio vero D. Thomæ non solum de his pœnis, sed etiam de reatu pœnæ quasi per se et intrinsece comitantis peccatum, et necessario solvendæ, vel in hac vita, vel in futura, intelligenda est; et ideo in corpore articuli eam probat alio discursu sumpto ex intrinseca deformitate peccati, quæ veluti ex duobus capitibus integratur, scilicet aversione a Deo, et conversione inordinata ad creaturam. Ait ergo divus Thomas: Aversioni respondet æterna poena, quia bonum, a quo receditur per talem aversionem, infinitum et æternum est; conversioni autem respondet pœna de se non æterna, seclusa aversione, quia inordinatio talis conversionis ex se omnino finita est. Per remissionem autem culpæ necessario tollitur reatus pœnæ æternæ, quia necessario tollitur aversio a Deo, cum peccatum non remittatur, quin homo restituatur in gratiam et amicitiam Dei, eique tanquam ultimo fini conjungatur. Potest tamen (ait D. Thomas) remanere reatus poenæ alicujus temporalis. Quam ultimam partem (licet videatur esse conclusio principaliter intenta) nullo medio D. Thomas ostendit, sed videtur illud remisisse ad solutionem primi argumenti, ubi affirmat, ablata aversione, quod est formale in peccato, manere id quod est materiale, scilicet, inordinatam conversionem ad bonum creatum. Unde optime concludit manere reatum pœnæ temporalis, nam hæc resporrdet isti conversioni, ut in corpore [dixit. Cum autem D. Thomas ait, manere inordinatam conversionem, potentialiter intelligendum est, id est, posse manere; non enim est necesse, ut semper maneat, quia neque est necesse ut, remissa culpa, semper maneat reatus pœnæ temporalis; neque in hoc sensu conclusio posita est, ut constat ex ejus terminis, et est per se notum.

3. Sed adhuc in hoc sensu est satis difficile dictum D. Thomæ, quod inordinata conversio maneat ablata aversione; et præterea manet eadem difficultas, quia hoc ipsum nullo medio ostenditur a D. Thoma. Sed quod ad rem ipsam attinet, tractabimus illam

« PredošláPokračovať »