Obrázky na stránke
PDF
ePub

disputatione sequenti; indiget enim longiori discussione. Nunc solum assero, non oportere, nec debere intelligi de inordinata conversione quantum ad moralem malitiam ejus, sed vel quoad habitum, vel quoad aliquem effectum, vel debitum ex illa ortum. Quoad alteram vero partem, ex discursu D. Thomæ in articulo polest colligi hæc probatio, quia per se non repugnat esse in homine inordinatam conversionem, et consequenter reatum pœnæ temporalis, absque aversione a Deo, ut patet in veniali peccato; ergo non etiam repugnabit, sed fieri poterit, ut ablata aversione culpæ mortalis, maneat inordinata conversio, saltem quantum sufficiat ad reatum pœnæ temporalis. Insinuatur etiam alia ratio, quia pœna æterna, ut sic, per se et quasi formaliter pendet ab aversione; et ideo non potest manere reatus ejus, remissa culpa; pœna autem temporalis non pendet per se ab aversione, et ideo non necessario tollitur, remissa culpa. Quæ omnia latius expendentur, et examinabuntur citato loco.

4. Gratia duplex, operans et cooperans.-In solutione ad 2 multa dicit D. Thomas quæ pendent ex materia de Gratia, breviter tamen attingenda sunt, quantum necesse est ad hujus loci explicationem, quia ad intelligentiam materiæ præsentis etiam sunt necessaria. Supponit ergo imprimis D. Thomas divisionem gratiæ in operantem et cooperantem; quæ juxta mentem Augustini, ut alibi tractavi, de actuali gratia seu auxilio data est ; et gratia operans eadem est, quæ gratia præveniens seu excitans; gratia vero cooperans eadem est quæ gratia actualiter adjuvans. D. Thomas autem, 1. 2, q. 111 (quem alii Theologi imitantur), extendit has voces ad babitus gratiæ, seu infusionem gratiæ habitualis, quæ dupliciter consideratur, primo quatenns a Deo solo infunditur, et in nobis habet aliquos effectus ex vi solius infusionis Dei; et ut sic dicitur gratia operans, non accipiendo in rigore nomen operantis, prout efficientiam significare videtur, sed generalius, ut idem sit quod causantis, sive formaliter, sive quolibet alio modo. Secundo considerantur habitus gratiæ, ut in nobis sunt principia supernaturalium actionum, quæ dicuntur fructus justitiæ ; et sub hac consideratione dicuntur tales habitus habere rationem gratiæ cooperantis, quia cum voluntate nostra ad hos actus cooperantur.

Lib. 3 de Auxiliis, a principio.

XXII.

177

5. Objectio. Responsio D. Thoma.-Replica.-Germana solutio.-Hac ergo supposita divisione, ait D. Thomas remissionem culpæ et pœnæ æternæ esse effectum gratiæ operantis, quia per ipsam infusionem gratiæ confertur mediate, vel immediate; remissionem vero temporalis pœnæ esse effectum gratiæ cooperantis, quia dum homo cooperatur gratiæ Dei ad satisfaciendum pro pœna, illius remissiotio, quia ipsa remissio culpæ et pœnæ æternem consequitur. Sed statim occurrit objecnæ non fit sine motu liberi arbitrii in Deum, et contra peccatum, estque effectus ejus, ut trii non potest esse sine gratia cooperante ; supra dictum est; sed hic motus liberi arbiergo remissio peccati non est effectus solius gratiæ operantis, sed etiam cooperantis. Ad hanc vero objectionem respondet idem D. Thomas infra, art. 6, ad 1, etiam illum mocurrit, esse effectum gratiæ operantis. Sed tum liberi arbitrii, qui ad justificationem conadhuc superest difficultas, quia licet hoc vefectus, sed etiam cooperantis gratiæ, quia est rum sit, tamen non illius gratiæ solius est efet qui hujusmodi est, non potest sine gratia verus actus humanus liber, et supernaturalis, cooperante, seu, quod idem est, adjuvante fieri, ut constat ex Conc. Trident., sess. 6, quantum ad rem spectat, tamen quantum ad can. 3. Respondetur ergo, sine dubio ita esse modum loquendi observandum esse, in D. Thoma et quibusdam aliis Scholasticis hos motus liberi arbitrii, qui ordine naturæ antecedunt infusionem gratiæ habitualis, absolute dici esse a gratia operante; quod debet intelligi, non quia sint ab illa sola, sed quasi per antonomasiam, quia speciali quodam modo pendent hi actus a gratia operante principalius, ut latius explicui citato loco'. Quocirca in rigore respondendo fatendum est, remissionem peccati, quatenus in nobis fit formaliter, esse effectum solius gratiæ operantis, quo sensu locutus est D. Thomas in fine hujus solutionis; quatenus vero fit dispositive, esse etiam effectum gratiæ cooperantis, quia quoad hoc non fit sine nobis libere cooperantibus.

6. Objectio contra D. Thomam solvitur.Tertio ex hac doctrina concludit D. Thomas priorem esse remissionem culpæ et pœnæ æternæ, quam plenam absolutionem a pœna temporali, quia prior est effectus gratiæ operantis quam cooperantis. Atque ita tacite concludit remissionem culpæ et pœnæ æternæ

Lib. 3 de Auxiliis, cap. 5.

mo peccando, simul totam infectionem peccati incurrit. Ergo multo magis pœnitendo liberatur etiam ab omnibus peccati reliquiis.

3. Præterea, opus Dei efficacius est quam opus hominis. Sed per exercitium humanorum operum ad bonum, tolluntur reliquiæ peccati contrarii. Ergo multo magis tolluntur per remissionem culpæ, quæ est opus Dei.

Sed contra est quod Marc. 8 legitur, quod cæcus illuminatus a Domino, primo restitutus est ad imperfectum visum (unde ait: Video homines, velut arbores ambulantes), deinde restitutus est perfecte, ita ut videret clare omnia. Illuminatio autem cæci significat liberationem peccatoris. Post primam ergo remissionem culpæ, qua peccator restituitur ad visum spiritualem, adhuc remanent in eo aliquæ reliquiæ peccati præteriti.

fieri, ac separari posse a remissione poenæ temporalis tanquam prius a posteriori. Sed statim occurrit objectio, quia, si hæc ratio efficax esset, probaret remissionem totius pœnæ temporalis nunquam fieri simul cum remissione culpæ et pœnæ æternæ, quia semper effectus gratiæ operantis præcedit effectum gratiæ cooperantis. Quæ objectio facile a nobis expedietur consequenter loquendo, juxta proxime dicta. Nam remissio peccati, ex ea parte qua requirit dispositionem nostram, requirit gratiam cooperantem; et inde fit, ut juxta majorem vel minorem cooperationem nostram, magis vel minus remittat de pœna, considerata doctrina Conc. Trident., sess. 6, c. 7. Atque ita tandem fit, ut tanta possit csse cooperatio nostra, cum gratia etiam cooperante, ut omnino remittatur reatus pœnæ temporalis. Quapropter ad argumentum in forma respondendum est, effectum gratiæ operantis esse quidem posse priorem tempore, et separabilem ab effectu gratiæ cooperantis, non tamen id semper contingere, neque esse per se necessarium, sed ad summum erit id verum in prioritate naturæ, seu in aliquo ordine causalitatis. Atque hoc satis est ad intentionem D. Thomæ, ut hinc concludat remissionem culpæ et pœnæ æternæ posse dari sine plena absolutione a pœna temporali. Et ex his declarata manet solutio ad 3, quæ per se satis facilis est.

ARTICULUS V.

Respondeo dicendum, quod peccatum mortale ex parte conversionis inordinatæ ad bonum commutabile, quamdam dispositionem causat in anima, vel etiam habitum, si actus frequenter iteretur. Sicut autem dictum est', culpa peccati mortalis remittitur, in quantum tollitur per gratiam aversio mentis a Deo. Sublato autem eo, quod est ex parte aversionis, nihilominus remanere potest id, quod est ex parte conversionis inordinatæ, cum hæc contingat esse sine illa, sicut prius dictum est 2. Et ideo nihil prohibet, quin remissa culpa, remaneant dispositiones ex præcedentibus actibus causata, quæ dicuntur peccati reliquiæ. Remanent tamen debilitate et diminuta, ila

Utrum remissa culpa mortali, tollantur om- quod homini non dominentur. Et hoc magis

nes reliqui peccati1.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod remissa culpa mortali, tollantur omnes reli quiæ peccati. Dicit enim Augustinus in lib. de Pænitentia 2: Nunquam Dominus aliquem sanavit, quem omnino non liberavit; totum enim hominem sanavit in sabbatho; quia et corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione. Sed reliquiæ peccati pertinent ad infirmitatem peccati. Ergo non videtur possibile, quod remissa culpa, remaneant reliquiæ pec

cati.

2. Præterea, secundum Dionys., c. 4 de Divin. nom. 3, bonum est efficacius quam malum; quia malum non agit nisi virtute boni. Sed ho

Supra, a. 4, ad 3; et 4, d. 14, q. 2, art. 1, q. 3; et 1 Cor. 11, lect. 7, col. 1, fin. 2 C. 9, post medium, tom. 4.

Part. 4, inter principium et medium.

per modum dispositionum, quam per modum habituum, sicut etiam remanet fomes post ba ptismum.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus lotum hominem perfecte curat. Sed quandoque subito, sicut socrum Petri statim restituit perfectæ sanitati, ita ut surgens ministraret illis, ut legitur Luc. 4. Quandoque autem successive, sicut dictum est de cæco illuminato, Marc. 8. Et ita etiam spiritualiter quandoque tanta commotione convertit cor hominis, ut subito perfecte consequatur sanitatem spiritualem, non solum remissa culpa, sed sublatis omnibus peccati reliquiis, ut patet de Magdalena, Lucæ 7. Quandoque autem prius remittit culpam per gratiam operantem, et postea per gratiam cooperantem, successive tollit peccati reliquias.

1 Art. præced. 2 Art. præced. 3 Q. 44, a. 3, ad 2.

Ad secundum dicendum, quod peccatum etiam quandoque statim inducit debilem disposilionem, utpote per unum actum causatam; quandoque autem fortiorem, causatam per multos actus.

Ad tertium dicendum, quod uno actu humano non tolluntur omnes reliquiæ peccati; quia utdicitur in Prædicamentis, pravus ad meliores exercitationes deductus, ad modicum aliquid proficiet, ut melior sit. Multiplicato autem exercitio, ad hoc pervenit, ut sit bonus virtute acquisita. Hoc autem multo efficacius facit divina gratia, sive uno, sive pluribus actibus.

COMMENTARIUS.

1. Non est repugnantia formalis inter habitus infusos virtutum et acquisitos vitiorum. - Hic articulus facilem habet doctrinam, nam D. Thomas satis aperte declarat, per reliquias peccatorum se intelligere vitiosos habitus per actus peccatorum comparatos; et ideo merito negative respondet, quia manifestum est, satisque experientia constat, hos habitus non statim tolli, quoties homo justificatur. Et rationem reddit D. Thomas, quia ablato, quod est formale in peccato ex parte aversionis, potest manere quod est materiale ex parte conversionis, quia hæc etiam interdum esse potest sine illa; in quo satis insinuat D. Thomas et confirmat expositionem a nobis datam in articulo præcedenti. Hic vero occurrebat disputatio, an habitus virtutum per se infusarum formaliter expellant habitus acquisitos vitiorum ; hinc enim videtur petenda ratio a priori hujus assertionis; tamen hoc directe spectat ad materiam de virtutibus et de gratia, estque alienum a præsenti disputatione. Et ideo supponendum est, non esse inter hos habitus repugnantiam formalem et propriam, quia sunt diversorum ordinum, insuntque subjecto secundum capacitatem diversam, et inclinant variis modis, et ad res longe diversas; nam habitus acquisitus auget (ut ita dicam) naturalem facultatem; infusus vero addit facultatem alterius ordinis. Hinc ergo fit, ut per justificationem non semper tollantur hæ reliquiæ peccatorum, quia expulsio illorum habituum neque ex natura rei sequitur ex infusione supernaturalium, nec Deus ex speciali providentia, aut misericordia, certa lege promissa, illos semper aufert, quia neque est necessarium, neque debitum, nec conveniens, tum quia alias posset justificatio fere experimento cognosci; tum

ut homo exercitio virtutum acquirat quod exercendo vitia perdiderat, et e converso eodem usu virtutum amittat quod vitiosa consuetudine acquisierat. Ita enim expedit in his, quæ commode et cum divina gratia cooperante fieri possunt.

2. Quomodo intelligendum, remissa culpa manere habitus virtutum debilitatos et per modum dispositionis. Addit vero D. Thomas primo in eodem corpore articuli, has reliquias seu habitus post remissionem peccati manere debilitatos ac diminutos, magisque per modum dispositionum quam habituum. Sed non est intelligendum, semper fieri per justificationem, ut hi habitus in suo intrinseco esse minuantur, aut remittantur; sed propter adjectionem gratiæ et auxiliorum, quæ illam consequuntur, dicuntur debilitari et diminui in ordine ad operationem, non quoad intrinsecam remissionem, vel diminutionem talium qualitatum, nam hæc non sequitur ex natura rei, magis quam expulsio, neque est ulla ratio asserendi gratis a Deo fieri. Et similiter dicuntur illi habitus manere in ratione dispositionis propter statum subjecti, non propter intrinsecam imperfectionem. Sicut e contrario virtutes acquisitæ dicuntur amittere esse virtutis, ablata gratia et charitate. Addo præterea sub his reliquiis comprehendi non solum proprios habitus vitiorum, qui sunt in voluntate, vel appetitu, sed etiam phantasmata, et species intelligibiles pravorum objectorum, quæ post remissionem peccati solent occasionem præbere iterum peccandi, aut difficilem reddere perseverantiam et exercitium virtutum. In quo etiam comprehenduntur aliquæ corporis dispositiones ex usu peccandi relictæ, quæ non parum difficile postea etiam faciunt exercitium virtutis.

[ocr errors]

3. Justificatio Magdalenæ, quam perfecta. In solutione ad 1 observandum est, quod a D. Thoma pie dicitur, Magdalenæ in sua conversione non solum remissa fuisse peccata, sed etiam omnes peccatorum reliquias fuisse. sublatas, ut patet, inquit D. Thomas, Lucæ 7. Ex quo loco aperte solum habemus remissa fuisse Magdalenæ omnia peccata, et magna etiam probabilitate, ac fere certo colligitur non solum quoad culpam, sed etiam quoad reatum pœnæ fuisse remissa, quia dilexit multum, et ex illo: Vade in pace, et ex aliis circumstantiis, quæ ibi referuntur. Quod vero ablati fuerint omnes habitus pravi, et dispositiones, et prava phantasmata, non ita clare. colligitur ex illo loco; pie tamen creditur,

tum ex Christi liberalitate, tum ex efficacia et magnitudine conversionis, tum ex modo vivendi, quem ab eo puncto Magdalena instituit, et perfectissimis actionibus virtutum, quas summa promptitudine et facilitate exercuit. Alia argumenta non indigent declaratione.

ARTICULUS VI.

Utrum remissio culpa sit effectus pænitentiæ.

1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod remissio culpæ non sit effectus pænitentiæ, secundum quod est virtus. Dicitur enim pænitentia virtus, secundum quod est principium humani actus. Sed humanus actus non operatur ad remissionem culpæ, qui est effectus gratiæ operantis. Ergo remissio culpæ non est effectus pænitentiæ, secundum quod est virtus.

2. Præterea, quadam aliæ virtutes sunt excellentiores pænitentia. Sed remissio culpæ non dicitur effectus alicujus alterius virtutis. Ergo etiam non est effectus pænitentiæ secundum quod est virtus.

3. Præterea, remissio culpæ non est nisi ex virtute passionis Christi, secunḍum illud Hebr. 9: Sine sanguinis effusione non fit remissio. Sed pænitentia in quantum est sacramentum, operatur in virtute passionis Christi, sicut et cætera sacramenta, ut ex supra dictis patet 2. Ergo remissio culpæ non est effectus pœnitentiæ in quantum est virtus, sed in quantum est

sacramentum.

Sed contra, illud est proprie causa alicujus, sine quo esse non potest; omnis enim effectus dependet a sua causa. Sed remissio culpæ potest esse a Deo sine pænitentiæ sacramento, non autem sine pœnitentia secundum quod est virtus, ut supra dictum est 3. Unde et ante sacramenta novæ legis pœnitentibus Deus peccata remittebat. Ergo remissio culpæ est præcipuc effectus pœnitentiæ secundum quod est

virtus.

Respondeo dicendum, quod pœnitentia est virtus, secundum quod est principium quorumdam actuum humanorum. Actus autem humani, qui sunt ex parte peccatoris, materialiter se habent in pœnitentiæ sacramento. Omne autcm sacramentum producit effectum suum non solum virtute formæ, sed etiam virtute materiæ:

[blocks in formation]

ex utroque enim est unum sacramentum, ut supra habitum est 1. Unde sicut remissio culpæ fit in baptismo, non solum virtute formæ, sed etiam virtute materiæ, scilicet aquæ, principalius tamen virtute forme, ex qua et ipsa aqua virtutem recipit, ita etiam et remissio culpæ est effectus pænitentiæ, principalius quidem ex virtute clavium, quas habent ministri, ex quorum parte accipitur id, quod est formale in hoc sacramento (ut supra dictum est 2), secundario autem ex vi actuum pœnitentis, pertinentium ad virtutem pænitentiæ, tamen prout hi actus aliqualiter ordinantur ad claves Ecclesiæ. Et sic patet, quod remissio culpæ est effectus pœnitentiæ, secundum quod est virtus, principalius tamen, secundum quod est sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quod effectus gratiæ operantis est justificatio impii, ut in 2 parte dictum est 3, in qua, ut ibidem dictum est, non solum est gratiæ infusio et remissio culpa, sed etiam motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formata, et motus liberi ar bitrii in peccatum, qui est actus pœnitentiæ. Hi tamen actus humani sunt ibi, ut effectus gratiæ operantis, simul producti cum remissione culpæ. Unde remissio culpæ non fit sine actu pœnitentiæ virtutis, licet sit effectus gratiæ operantis.

Ad secundum dicendum, quod in justificatione impii non solum est actus pœnitentiæ, sed etiam est actus fidei, ut dictum est 1. Ideo remissio culpæ non ponitur effectus solum pœnitentiæ virtutis, sed principalius fidei, et charitatis.

Ad tertium dicendum, quod ad passionem Christi ordinatur actus pœnitentiæ virtutis, et per fidem, et per ordinem ad claves Ecclesia. Et ideo utroque modo causat remissionem culpæ virtute passionis Christi.

Ad id autem quod in contrarium objicitur, dicendum est quod actus pœnitentiæ virtutis habet, quod sine eo non possit fieri remissio culpæ, in quantum est inseparabilis effectus gratiæ, per quam principaliter culpa remittitur, quæ etiam operatur in omnibus sacramentis. Et ideo per hoc non potest concludi, nisi quod gratia est principalior causa remissionis culpæ, quam pœnitentiæ sacramentum. Sciendum tamen, quod etiam in veteri lege et in lege

1 Q. 60, art. 6, ad ?, et art. 7.
2 Q. 84, a. 3.

[blocks in formation]

naturæ erat aliqualiter sacramentum pœnitentiæ, ut supra dictum est.

Materia hujus articuli in superioribus tractata fuse est, quantum spectat ad virtutem pœnitentiæ; quantum vero spectat ad sacramentum, disputabitur inferius. Littera vero D. Thomæ ex eisdem locis satis est clara ; et solutio ad 1, quæ obscurior esse potest, in commentario art. 4 est declarata.

DISPUTATIO X.

DE PERFECTIONE REMISSIONIS PECCATI MORTALIS, QUATENUS A POENITENTIA FIT.

In hoc effectu duo possunt considerari, scilicet infusio gratiæ et virtutum, et remotio mali. Hie non inquirimus perfectionem prioris effectus, quæ, quod ad præsens attinet, solum potest esse intensiva, cujus consideratio proprie spectat ad materiam de justificatione, et nunc supponimus dari majorem vel minorem pro ratione dispositionis; agimus ergo de perfectione hujus effectus quoad remotionem mali, vel culpæ, vel pœnæ ; quæ perfectio est quasi extensiva, quatenus ad plura vel pauciora mala tollenda remissio extenditur. Hæc autem mala ad duo prædicta capita revocantur, quæ breviter expediemus.

SECTIO 1.

Utrum remisso uno peccato mortali per pænitentiam, necessario remittantur omnia quæ in eodem subjecto sunt.

1. Quæstio proponitur. Hæc quæstio, ut in commentariis insinuavi, partim generalis est de justificatione peccatoris, quocunque modo fiat, id est, sive per solam virtutem ponitentiæ et charitatis, sive ut adjunctam aliquo sacramento, baptismi, vel pœnitentia; partim potest esse specialis de tali remissione, quæ fit per propriam virtutem pœnitentiæ. Et priori quidem sensu potius pertineret quæstio ad materiam de justificatione, quam ad hunc locum. Tamen, quia posterior sensus, qui proprius est hujus loci, omnino pendet ex priori, ideo quæstionem illam generalem prius expediemus, et inde facile alterius puncti resolutio constabit. Potest autem illa quæstio tractari vel de facto seu necessitate secundum leges a Deo statutas, seu (quod idem est) de potentia ordinaria, vel de necessitate et potentia absoluta.

181

De facto non posse remitti unum mortale sine alio. Assertio prima.

2. Primo ergo loquendo de facto et secundum legem ordinariam, est certum, et de fide, non posse remitti unum peccatum mortale sine alio. Ita docent omnes Theologi cum D. Thoma, dicta q. 86, art. 3. Ratio imprimis est connexio, quam habent omnia peccata mortalia in ordine ad veram contritionem; quia, ut supra ostensum est, non potest dari vera contritio unius peccati mortalis, quin sit omnium. Et idem est de connexione in amore super omnia, nam cum illo non potest esse aliquod peccatum mortale. Quo sensu intelligi potest illud dictum Jacobi 2: Qui in uno offendit, factus est omnium reus, scilicet, quantum ad carentiam veri amoris, ut tetigit Augustinus, epist. 29. Quia vero nunc potest fieri remissio per attritionem, quæ potest esse unius peccati, et non omnium, ideo addendum est, hæc peccata etiam esse connexa quoad remissionem in ipsa gratia sanctificante, quia sine illa nullum peccatum mortale remittitur, ut diximus, et cum illa nullum peccatum mortale esse potest; nihil enim damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, ut dicitur ad Rom. 8. Item, quia omne peccatum mortale destruit amicitiam cum Deo; nullum autem peccatum mortale remittitur, nisi quis recipiatur in amicitiam Dei. Denique, quia per peccatum mortale excluditur homo a regno cœlorum; nemini autem remittitur peccatum mortale, nisi simul acceptetur ad regnum coelorum. Quo argumento usus est Innocent. III, in c. Majores, de Baptismo, ut inde concluderet etiam originale peccatum non posse remitti manente mortali. Tandem veritatem hanc supponit Conc. Trident. multis in locis, sess. 5, can. 5, dicens in justificatis per baptismum nihil manere posse quod propriam rationem peccati damnationem merentis habeat; et sess. 6, c. 7, dicens justificationem peccatoris includere remissionem peccatorum; et cap. 14 dicens similem reparationem lapsi quoad remissionem peccatorum fieri per pœnitentiam; et c. 15 dicens quodlibet peccatum mortale cum gratia repugnare. Atque ex eisdem rationibus colligi potest, ordinationem hanc non esse mere extrinsecam ex sola voluntate Dei, sed habere fundamentum, et esse connaturalem ipsi gratiæ et charitati; nam hæ natura sua constituunt hominem sanctum], ét suo modo deificant illum, et ideo secum non admittunt ali

« PredošláPokračovať »