Obrázky na stránke
PDF

quid quod faciat hominera Deo indignum , quale est omne peccatum mortale. Quae ratio adeo efficax aliquibus videtur, ut etiam de potentia absoluta probare videatur. Sed de hoc statim.

An possit de potentia absoluta.

3. Soli sententia.Sententia affirmans tenetur. — Circa secundum punctum de potentia absoluta, Soto, d. 15, q. 4, art. 3, respondet, fieri hoc non posse de potentia absoluta, quia existimat non posse peccatum remitti, quin homo elevetur ad amicitiam et gratiam Dei, cum qua nullum peccatum mortale manere potest. Possumusque hoc confirmare, quia macula peccati, quaj ex omnibus peccatis roortalibus relinquitur, una est et indivisibilis; ergo non potest tolli, quin tollantur omnia peccata. Contrariam sententiara tenent Adrianus, q. \ de Pcenit., et Medina, d. q. 12, et clare sumitur ex Scoto, d. 14, q. h, et Gabriele, quaest. I, art. \. Quorum fundamentura cst, quia post peccatum, solum manet obligatio pcena;; potest autem Deusremitlere poenam uni pcccati debitam, et non alteri. Sed hoc fundamentum supra rejectum est, quia revera ille reatus fundatur in isto peccato, quatenus in pcccatore manet, quod etiam disputationesequente magis explicabo.

4. Duobus ergo modis potest haec sententia defendi. Primum, juxta opinionem in Gnc preecedentis disputationis tractatam, scilicet, posse Deum remittere peccatum mortale sine intrinseca et pbysica mutatione ipsius peccatoris, solum per intrinsecam condonationom remittendo culpam, et moraliter illam destruendo; nam hoc posito, nulla est implicatio, quin possit hoc modo condonare unam offensam, et non aliam ; quia si peccata mortalia aliquam habent connexionem necessariam in ordino ad remissionem, illud sohim est ex parle ipsius peccatoris, quando debct perfecte justificari et converti, ut vel unum peccatum mortale illi remittatur. Atque hoc modo eamdem probabilitatem habet hsec opinio, quam habet illa prior. Secundo vero modo potest fundari haec opinio abstrahendo ab illa, et supponendo aliam supra probatam, quod per solam aclualem mutationem possit remittipeccatum.Nam potuitDeus statuerc, per quamcunque attritiouem cujusvis peccati illud remittere ; quid enim hoc repugnat ? sicut crgo potest esse atlritio unius peccati, quae non sitaliorum, ita et remissio. Deinde, cum ostensum sit ad remissionem peccati de po

tentia absoluta non esse necessariam infusionem gratia;, neque restitutionem peccatoris in propriam amicitiam Dei, nihil assignari potest, in quo haec peccala habeant annexam connexionem quoad remissionem; ergo potuisset Deus, si vellet, unum sine alio remittere. Ideo enim nunc de facto in peccatis venialibus remittit unum sine alio , ut infra dicam, quia neque in dispositione, neque in aliqua forma necessario connectitur remissio unius cum reraissione alterius; ergo idem crit de potentia absoluta in mortalibus.

5. Soto respondetur. — Et per haec satisfactum est fundamento contrariae sententiae, nullam enim ostendit implicationem contradictionis. Ad confirmationem autem jam supra declaratum est, quomodo carentia gratiae pertineat ad maculam peccati, et quomodo illa durantc quasi raaterialiter, possit formalis ratio maculae seu habitualis pcccati deleri. D. Thomasetiam, 1. 2, q. 86, art. i, ad3, cx eodem priucipio declarat, quomodo eadem privatio gralia? sit diversa macula per ordinera ad diversa peccata. Sic igilur posset Deus tollere unum peccatum sine alio, et facere, ut illa eadem privatio maneret, ut est ab uno peccato, non vero ut est abalio, quod jam manct remissum, et consequenter roano ret tunc ut macula unius peccati, et non alterius. Sicut enim a piincipio potuit esse haec privatio pliysica, ut macula unius peccali, et non plurium, ita ctiam potest postea permanere; quia licet a pluribus causata intclligatur, lamen non ex hoc pruecise, quod ab illis inducta cst, habet quod sempcr sitj macula eorum, nisi ratione etiam illorum intelligatnr semper durare, ct moraliter perseverare, et hoc posset tollere Deua potentia absoluta, ut dictum est.

Quid dicendum de speciali modo remissionis per paenitentiam, depotentia ordinaria.

6. Et ex his, quae in generali dicta suntelc remissionc peccatorum , facile est expedire piimum punrtum de speciali modo remis^ionis, qua; fit media pcenitentia virtute. Nami quod altinet ad potentiam ordinariam, resolutio superius facta hic eliam procedit, quia ostensura est universaliter remissionem peccalorum , sccundum statutas a Deo legcs, nunquam ab isto dari dimidiatam veniam mortalium peccatorum. Oslensum est etiam hujusmodi lcgem esse connaturalc-m gr»u«i per quam fit forraaliter reraissio pcccah, etiamsi disposilivc li;it pcr poenitentiain.

7. Summaobjectionwm Medince.— Altritio itlet esse wdversalis ad remissionem peccali eum sacramento. — Contra hanc autem veritatem, nonuulla) objectiones sumi possunt ex Medina, Codice de confessione, tract. 4, q. 12. Summa vero omnium est, quia per omnem contritioneni delentur omnia peccata mortaJia, de quibus est contritio, ct ea tantum; sed de facto potest dari conlrilio, quas sit de quibusdam peccatis mortalibus, et non de aliis; ergo de facto potest dari contritio remittens qu<edam peccata, et non otnnia. Minorem probat variis mediis, quae eo tendunt ut probent, non omnem veram contritionera neccssario esse de omnibus peccatis mortalibus, quod Dos snpra ostendimus simpliciter falsiun tsse. Dico autem simpliciter, quia necesse non est coutritionem omnem ex parte materialis objecli expresse recogitati esse de omnibus peccatis, quod ad suinmura probant objectiones Medinae; necesse autem est, ut ex vi formalis motivi, atque adeo implicite seu virtualiter quaelibet contritio sit de omnibus peccatis mortalibus, contra quod non procedunt dictse objectiones, ut legenti facile patebit. Et sumi eliam potest ex diclis supra de contritionis cssentia et natura. Unde ad minorem propositionem bic assnmptam respondendum est, per contritionani remitti omnia peccata, quaj per eam formaliter vel virtualiter homo deteslalur. Quod si quis instet de remissionc, quoe Qt per atlritionem, quam contingit ita esse de uno peccato, ut nec formaliter, nec virtualiter sit de aliis, respondendum est, attritionem nunquam per se conferre remissionem pcccati sine conjunclione alicujus sacramenti; sacramentum autem non conferre hanc rermssionem, nisi infundendo gratiam, quse omnia peccata mortalia necessario excludit. Unde etiam Gt ut nulla attritio sit sufliciens dispositio ad gratiam recipicndam, ctiam cum sacramento, nisi se extendat ad omnia peccala mortalia, quae homo commisil, quia dispositio debet esse proportionala formae et effectui formali cjus. Alquc ita fit, ut de quacunque poenitentia sit sermo, scilieet perfecta vel imperfecta , secundum legem ordinariam non possit per illam fieri remissio uuius peccati, quin fiat de omnibus.

Q>tid sentiendum de jjotentia absoluta.

8. Atquchinc etiam facile constat, quid dicendum sit de absoluta potentia. In quo aliqua possunt interrogari: uuura est, an possit Deus per solam pcenilentiam imperfectam,

nempe atlritionem, tollere peccatum mortale absque alia infusione gratisp, vel majori immutatione voluntatis ; nam si hoc potest, satis clarura esse videtur posse remittere quajdam peccata, et non alia, juxta exigentiam attritionis, conferendo effectum moralem proportionatum formoe, seu dispositioni aut mutationi voluntatis. Quod autem illud possit, salis videtur constare ex superioribus, quia nulla ratio implicationis, eliam ex iis, qua; in aliis casibus apparenter objici solent, hic habet locum.

9. Ratio dubitandi.Non implicat unum peccatum remitti sine alio.— Alia iulenogatio buc spectans est an, quando remissio peccati fit per contritionem veram, possit unum peccatum mortale sine alio tolli. Et ratio dubitandi esse potest, quia vera contritio, etiam per absolutam Dei potentiam, non potest csse de uno peccato, quin sit de omnibus; ergo neque per illam polest unum peccatum remitti, quiu rcmiltantur omnia. Sed nihilominus etiam hoc modo negandum cst implicare contradictionem, unura mortale peccatum siue alio remitti; cujus rationem supra tetigi in commentariis. Et nunc magis eam declaro ex differentia inter esse et causare coutritionis, ob quam ueganda est consequentia rationis factae. Nam, quod contritio sit de omnibus peccatis, pertinet ad essentiam ejus, quae consislit in formali motivo ejus; essentia autem rei et formale objectum ejus esl immutabile; nam, si illa mutaretur, jam non esset contritio, sed quippiam aliud. At vero remittere peccata pertiuet ad causalitatem contritionis, quae causalitas, ut supra ostendi, non est formalis, sed dispositiva; neque est omnino naturalis et physica, sed moralis, habens quidem fundamentum in essentiali perfectione contrilionis, peudens tamen quantum ad actualem causalitatem ex acceptatione et ordinatione divina. Hiuc ergo fit, ut haec causalitas non sit ita immutabilis sicut essentia j posset enim Deus nou esse contentus quacunque contritione ad remittenda peccata , sed exigere certam intensionera, durationem, vel quid simile. Hoc enira (quod aliqui Theologi dixerunt) factum jam esse a Deo, certc non est impossibile, nec repugnantiam involvens. Sic igitur pari ratione potuisset Deus non per quamlibet contritionem remiltere omniapeccata. Nam imprimis posset exigere formaliter contritionem peccati in particulari, et expresse recogitati, et consequenter illud solum remittere, et non alia, ad quce tantum virtuali

ter extenderelur conlritio. Deindc posset pro graviori peccato intensiorem et accrbiorem pcenitentiam postulare, et consequenter ob tantara contritionem remittere peccatum tantae gruvitatis, non vero alia graviora. Hac ergo ratione etiam per hunc modum remissionis per pcenitentiam propriam et essentialiter perfectam hoc non implicat contradictionem; neque in hoc aliqua nova difficultas occurrit.

SECTIO n.

Vlrum per pcenitentiam remittatur seterna vxna mortali peccato debita.

I. De lege ordinaria, remissa mortali culpa, remitti reatum pcenm aternm, assertio prima. — Qudestio haec, sicut praecedentes, potest disputari de potentia ordinaria et de absoluta. Kt quoad priorem sensum Hugo, et Richardus de S. Victore sensisse videntur, nunc de facto remitti interdum culpam mortalem per pcenitentiae virtutem cum voto sacramenti, non vero reatum pcenae aeternae usque ad ipsam realem sacramenti susceptionem; sed de eorum sententia dicemus infra, ageutes de sacramento. Et ideo illa omissa, dico primo, remissa mortali culpa, de facto et secundum legem ordinariam semper remitti reatum pcenae aeternae. Est conclusio Theologorum omnium, et certa; traditur in Tridentino, sess. 6, c. 14. Et ratio ejus insinuatur capitulo septimo, ubi dicitur, in justificatione accipere hominem non tantum remissionem peccatorum, sed etiam sanctiQcationem et interiorem renovationem, perquam ex injusto fit justus, et cx inimico amicus, ut sit hceres secundum spemvitce ceternm. Unde argumentor, quia omnis justus et amicus Dei est filius et haeres; ergo nou est subjectus pcenae aeternae , cum secundum prsesentem justitiam jam illi debeatur vita aeterna; sed peccatum mortale non remittitur sine hac gratiaetjustitia; ergo non remitlitur sine remissione pcenae aeternss. Et ideo Paulus ad Rom. 8 inquit: Nihil damnationis est iis, gui sunt in Christo Jesu; et infra : Si Christus in vobisest, corpus quidem mortuum esl propter peccatum; sed spiritus titit propter justificationem; si autem spiritus ejus habitat in vobis, qui suscitavit Jemm Christum a mortuis, vitificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis; et infra : Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; si autem filii, et hmredes, etc; et cap. 6 : Nunc vero liberati apeccato, servi autem facti Deo, habentes fructum

testrum in sanctificationem, finem aulem titam attrnam. Haec ergo sanctificatio excludit mortem et pcenam reternam. Et ideo (intcr alios sensus) statim vocat gratiam, vitam eeternam. Et propterea eliam passim in sacra Scriptura vere pcenitentibus simul cum rcmissione peccali vita a;tcrna promittitur. El hoc etiaai modo dicitur Deus non amplius recordari eorum peccatorum, quae per pcenitentiam deleta sunt, Ezcch. 18 et 33. Eodem etiam sensu dicitur non imputare illa, Psalm. 31; dicitur etiam avertere faciem suam ab illis, Psalm. 50. Denique apud Sanctos est tam frequens, et]constans haec veritas, ut superfluum sit illos referre. Ratio vero, praeter divinam ordinationem, sumi potest ex natura ipsius gratiae, quae facit hominem proportionatura, et diguum gloria, et ideo ex se habct, ut rernittat aeternam pcenam damni, quae ipsi gloriae directe opponitur. Videtur etiam hoc intriDsece sequi ex ipsa remissione culpaj, ut magis ex secundo sensu quaestionis constabit.

2. iSicut dispositite per pcenitentiam remittitur culpa, ita posna teterna.Objectio.Solvitur.—Hinc vero sequitur, eodem niodo remitti homini per pxnitentiam aeternam poenara, quo remittitur culpa, scilicet, dispositive, et ad summum secundum merilura de congruo, gratis tainen et absque merito dc condigno. Quod aperte significat Concilium Tridentinum supra, et osteudetur latius infra in materia de satisfactione. Nunc brevitcr ratio est, quia haec pcena remittitur hoc ipso, quod homo constituitur filius Dei; sed hoc fit per pcenitentiam dispositive, ex parte vero Dei gratis et ex misericordia; ergo etiam illud. Semper autem intclligendum hoc est comparatione ipsius peccatoris; nam respectu Christi tota haec remissio ex justilia fit. Objici autem potest, quia juxla probabilem sententiam D. Thomae, peccator, in eo instanti in quo justificatur, meretur de condigno primam gloriam; ei go merelur non carere illa perpetuo; ergo meretur remissionem pceuee a;tcrnoe. Dato tamen anlecedente, negatur consequentia, quia vita aeterna duplicem Jiabet rcspectum, scilicet ha;reditatis etpra?mii; licetergo peccator justificatus illam mereatur ut coronam, et praemium, tamen jam stipponitur habere jus ad illam ut ad haeredilatem; ita ut nihil novum mereatur, sed illud idem novo titulo obtineadum, et ideo tale mcritnm jam supponit remissum reatum teternaj poenae, ideoque talis remissio non potest cadere sub tale mcritum.

Quid dicendum de potentia alsoluta.

3. Quorumdam opinio. — Jam vero quaestio superest, an saltera de potentia absoluta possit Dens remiltere culpam non remittendo aeternara poenam. Scotus, et Gabriel, dicta d. 14, et Medina, dict. qusest. 7, negant hoc posse iieri, el fundantur in hoc, quod post actaale peccatum transactum, nibil in homine icanet nisi reatus po^noe eeternae, ila ut esse in peccato raortali, nihil aliud sit, quam esse debitorem atque reum poenae aeternae. Et ita intettigunt Augustinum, lib. 1 de Nuptiis, cap. 26, dteentem peccata transire actu et manere reatu. Et fere idem legitur apud Basilium, in Consiitotionibus monasticis, c. 5. Es quo fundaznento evidenter sequitur, non posse remilti cuipam mortalem non remisso reatu eeternce poena?, quia sunt omnino idem.

4. F undamentum rejicitur.—Hoc vero fundamentum nobis non probatur, sed potius supponimus illa duo esse moraliter distincta, ut tradit D. Thomas 1. 2, q. 86 et 87, ubi de hac re ex professo agit. Et hoec est etiam communior opinio Theologorum in 4, d. 14 et 15. Etratio breviter est, quia macula peccati pertinet ad ordinem mali culpae, et constituit hominem moraliter deformem, et inimicum Deo; debitam autem pcenae pertiuct ad ordinem mali pcense, unde praecise sumptum non constito.it homiuem peccatorem. Propter quoil in peecato originali tradunt Concilia, ex Adamo aA no3 dimanare, non solum pcense reatum, sed etiam id quod habel veram rationem culpae. Et e contrario , quando nunc rcmittitur culpa, non remittitur tota poena, ut sequenti sectione dicam, et consequeuter nec remittitur tolus reatus, seu totum debitum, et tamen remiltitur tota culpa; est ergo inter hoec aliqua moralis distinctio constitnenda.

5. Possitne culpa sine posna aterna remitti. Pars affirmans suadetur.—Hinc qurestio proposita oritur, an in remissione separari possint culpa et poena oeterna, vel sint necessario connexa; nam, cura sint distincta, videntur posse separari. Item quia, manente culpa, possel Deus remittere poenam, ita ut proxhne, ut sic dicam, non sil horno debitor illius, etiamsi radicaliter sit dignus illaratione culpte : ergo e contrario posset Deus tollere habitnalem culpam, et tamen relinquere hominem ordinatum ad oeternam poenam. ConCrmatur; nam Deus de potentia absoluta posset hominem jnsium, et qui nihil unquam pcccavit, privare oeterua beatiludine, imo et

quocunque dolore aflicere, non per modum pcenoe, quoe respectum dicit ad culpam, sed quia, ut supremus Dominus, potest sua creatura uti ut voluerit; ergo, si in creatura supponitur culpa digna tali pcena, potest illud aeternum malum illi infligere per modum pcenae, etiamsi illi remittat culpam.

6. Replica.Enodatur.—Dicetur fortasse, seternitatem pcena? ut sic necessario auferri ablata aeternitate culpae, atque adeo etiam ablata culpa, quia mortale peccatum non est dignum aeterna poena, nisi quatenus ipsum aeterne durat. Sed hoc non est ita, ut constat ex materia de peccatis; tota enim dignitas poenoe, quae est in peccato mortali, est in ipso actuali peccato, etiam si momentaneum sit; sicut totum meritum aeterni praemii est iu actu virtutis, etiam momentaneo; ergo ratione ipsius actus potest Deus eamdem poenam infligere, quamvis habitualem culpam tollat. Et confirmari potest; nam in peccato veniali videtur Deus saepe remittere culpam, relicta tota poeua illa debita, de quo in quaestione octogesima septima.

7. Rationes pro contraria sententia.—In contrarium vero est, quia, licet habitualis culpa, et reutus poena; ratione distinguantur penes diversos respectus rationis, tamen in re videntur esse omnino idem, quia per ipsammet culpam fit homo dignus poena. Propter quod dixit Augustinus peccata transire actu, manere reatu ; ergo impossibile est omnino culpam mortalem auferri, et manere eumdem prorsus reatum poenae oeternoe. Et confirmatur, quia si homo manet dignus aeterna poena et vindicta, ergo manet invisus Deo etdignus odio ejus; quia odium divinum nihil aliud esse videatur, quamhaec oeterna ira, ex qua vindictam sumit de peccatore; quia Deus, neque gralis, neque alio modo habet odio creaturam suam; sed peccatum cum physice nihil positivum relinquat, non censetur alio modo manere moraliter, nisi quia relinquit hominem dignum hoc odio Dei; ergo, si hoc totum manet, intelligi non potest quid ablatum sit, cum dicitur ctilpa remissa.

8. Resolutio. Poena damnatorum non potest infligi cum remissa est. — Haec disputatio non videtur magni momenti, et ideo liberum esse potest hoc vel illo modo in illa sentire. Ego tamen brcviter ita censeo, aliud esse loqui de poena seterna in communi, aliud de poena oeterna prout nunc de facto illam patiuntur damnati in infemo. Hoc posteriori modo existimo impossibile post remissionem culpae mortalis manere hominem dignum tali poena. Quia illa poena talis modi cst ct generis, ut inlrinsece supponat perversam voluntatem et inimicitiam inter eum qui illam patitur et auctorem ejus; includit enim talem statum, in quo et voluntas sit obstinata in malo, et intellectus apprehendat Deum ut iuimicum; unde fit, ut illa voluntas perpetuo odio habeat Deum, et specialem tristitiam, et vermem etiam conscientite habeat; quae omnia non potest habere voluntas ordinata et pcccato careus. Haec crgo aeterna pcena repugnat post remissionem culpce, non propter ajternilatem, ut sic, sed propter speciem et modum ejus, et propter objecta , quce requirit, quce destruuntur remissa culpa.

9. Potest tamen alia qualibet pcena. — At vero, loquendo priori modo, non video repuguantiain quod Deus aliquo genere pcence in ceternura possit punire culpam remissam, de potenlia absoluta loquendo, ut argumenta in principio facta videntur ostendere. Ha*c enim duo mala culpce et pceuae sunt diversarum rationum, ct quamvis unum in alio fundetur, tamen culpa semel existens potest relinquere suflicientem rationem poenoe proporlionatce, et quae existentiam culpae non requirat; sicut inter homines post remissam culpam habet suum locum poena. Declaratur, quia nulla in hoc potest ostendi repugnantia, quod Deus homini peccatori conferat gratiam et justitiam, et cousequenter eum jam lanquam justum diligat, illique peccatum remittat, et tamen quod legem statuat uunquam illi dandi gloriam, quamvis sit suo raodo debita gratiaj, ratione injuriae sibi factae. Unde etiam nuuc ipsa acceptatio ad gloriam, quamvis sit suo modo debita gratiae, et connaturalis illi, tamen simpliciter est libera et voluntaria Deo, atque adeo suo modo gratia, de potentia absoluta separabilis ab interna justitia; non ergo implicat contradiclionem aliquam, aetcruam poenam manere post culpam remissam.

SECTIO Ul.

Vlr.im per poenitentiam tota pmna temporalis rcmitlatur.

1. Error hmreticorum. — Duo possunt in preesenti qtiaeri: unum est, an illa pcenitentia, qtue oblinct remissionem culpce ct pcence ceternae, semper obtioeat necessario remissionem omuis pcente temporalis; altcrum est, au aliqua poenitenlia possit tollere omnem pcenaiu tcmporalem. Et in utroque errant

haeretici hujustemporis. Nam primum dicunt, remisso peccato, omnem omnino poenam remitti. Ex quo deinde inferunt nullam poenam posse per nostram poenitentiam tolli, sed necessarium esse ut Deus gralis illam condonet; et inde incidunt in alios errores negando purgatorium, indulgentias, etc. Fundamenta iliorum sunt illa communia, quod Chiistus infinite nobis meruit, et pro nobis satisfecit, et quodest praesumptio liumana velle saiisfacere Deo prn re aliqua. Deinde in praesenti applicant illa testimonia, quibus nos supra probavimusremitti pcenam aeternam. Nam promisit Deus se daturum oblivioui peccata per pcenitentiam remissa; satis autem eorum recordaretur, si illa vel temporaliter puniret. Iteni, quia opera Dei sunt perfecta; et quia gratia non est miuus cfficax quam culpa, et siinilia, quae latius videri possuut in modernis, qui contra illos scribunt, prcesertim Castro, contra hoereses, verb. Posnitentia, hceresi3; Hosio, in confessione, c. 48; Vega, lib. 13 in Tridentinura, c. 37 et 38; et Bellarm., toto lib. 4 de Pcenitentia; Clictovae.,lib.3 Antilulhcri, c. 3.

Remissa culpa per pcenitentiam non sempsr remilti totam temporalem pcenam. Assertio prima.

2. Vera autem doctrina Calholica in tribus propositionibus consistit. Prima est: remissa culpa mortali per pcenitentiam, non semper rcmitlitur tota temporalis poena. Est de fide, definita iu Conc. Trident.,sess. 6, c. 14et30, etsess. 4, c. i et8. et can. 12, 13 et li.Etsumitur ex sacra Scriptura, nam 2 Reg. 12 et 14 ita Deusreraisit culpamDavid, ut lemporalem quamdam pcenara remittere noluerit; et idein legtmus dc Moyse, Aaron, et aliis, Num. 14 et 20. Peccatum etiam originalo nobis remittitur, et ipsum actuale remissum fuit Adarao, Sapientiae 10, et tamen temporales pccnai seu pocnalitates tam in illo quam in nobis manent, ut notavit August., lib. 2 contra Fauslum, c. 67, et 2 de Peccatorum meritis, c.34, et late ac optime lib. de Ver. et falsa pcenit., cap. 5, 15 et 18. Sic etiam intelligit Gregor., lib. 9 Mor., c. 17, illud Job 9 : Sciens quia non parceres delinquenii, quia, licet remittat injuriam, uon lamen pcenam oranera sine condigna salisfactioue, ul latius tractat ctiaai Clirys.. hom. 5 de Poenit.

3. Nec refert, quod in citalis locis Scripturae sacree sermo sit de pcenis liujus vilffl; nam imprimis id salis est, ut sit falsa sentenli» haereticorum, et invalidae rationes cortim ,

« PredošláPokračovať »