Obrázky na stránke
PDF
ePub

quid quod faciat hominem Deo indignum, quale est omne peccatum mortale. Quæ ratio adeo efficax aliquibus videtur, ut etiam de potentia absoluta probare videatur. Sed de hoc statim.

An possit de potentia absoluta.

3. Soti sententia.- Sententia affirmans tenetur. - Circa secundum punctum de potentia absoluta, Soto, d. 15, q. 1, art. 3, respondet, fieri hoc non posse de potentia absoluta, quia existimat non posse peccatum remitti, quin homo elevetur ad amicitiam et gratiam Dei, cum qua nullum peccatum mortale manere potest. Possumusque hoc confirmare, quia macula peccati, quæ ex omnibus peccatis mortalibus relinquitur, una est et indivisibilis; ergo non potest tolli, quin tollantur omnia peccata. Contrariam sententiam tenent Adrianus, q. 4 de Pœnit., et Medina, d. q. 12, et clare sumitur ex Scoto, d. 14, q. 1, et Gabriele, quæst. 1, art. 1. Quorum fundamentum est, quia post peccatum, solum manet obligatio pœnæ; potest autem Deus remittere pœnam uni peccati debitam, et non alteri. Sed hoc fundamentum supra rejectum est, quia revera ille reatus fundatur in isto peccato, quatenus in peccatore manet, quod etiam disputatione sequente magis explicabo. 4. Duobus ergo modis potest hæc sententia defendi. Primum, juxta opinionem in fine præcedentis disputationis tractatam, scilicet, posse Deum remittere peccatum mortale sine intrinseca et physica mutatione ipsius peccatoris, solum per intrinsecam condonationem remittendo culpam, et moraliter illam destruendo; nam hoc posito, nulla est implicatio, quin possit hoc modo condonare unam offensam, et non aliam ; quia si peccata mortalia aliquam habent connexionem necessariam in ordine ad remissionem, illud solum est ex parte ipsius peccatoris, quando debet perfecte justificari et converti, ut vel unum peccatum mortale illi remittatur. Atque hoc modo eamdem probabilitatem habet hæc opinio, quam habet illa prior. Secundo vero modo potest fundari hæc opinio abstrahendo ab illa, et supponendo aliam supra probatam, quod per solam actualem mutationem possit remitti peccatum. Nam potuit Deus statuere, per quamcunque attritionem cujusvis peccati illud remittere; quid enim hoc repugnat? sicut ergo potest esse attritio unius peccati, quæ non sit aliorum, ita et remissio. Deinde, cum ostensum sit ad remissionem peccati de po

[ocr errors]

tentia absoluta non esse necessariam infusionem gratiæ, neque restitutionem peccatoris in propriam amicitiam Dei, nihil assignari potest, in quo hæc peccata habeant annexam connexionem quoad remissionem; ergo potuisset Deus, si vellet, unum sine alio remittere. Ideo enim nunc de facto in peccatis venialibus remittit unum sine alio, ut infra dicam, quia neque in dispositione, neque in aliqua forma necessario connectitur remissio unius cum remissione alterius; ergo idem erit de potentia absoluta in mortalibus. 5. Soto respondetur. Et per hæc satisfactum est fundamento contrariæ sententiæ, nullam enim ostendit implicationem contradictionis. Ad confirmationem autem jam supra declaratum est, quomodo carentia gratiæ pertineat ad maculam peccati, et quomodo illa durante quasi materialiter, possit formalis ratio macula seu habitualis peccati deleri. D. Thomas etiam, 1. 2, q. 86, art. 1, ad 3, ex eodem principio declarat, quomodo eadem privatio gratiæ sit diversa macula per ordinem ad diversa peccata. Sic igitur posset Deus tollere unum peccatum sine alio, et facere, ut illa eadem privatio maneret, ut est ab uno peccato, non vero ut est ab alio, quod jam manet remissum, et consequenter maneret tunc ut macula unius peccati, et non alterius. Sicut enim a principio potuit esse hæc privatio physica, ut macula unius peccati, et non plurium, ita etiam potest postea perma nere; quia licet a pluribus causata intelligatur, tamen non ex hoc præcise, quod ab illis inducta est, habet quod semper sitį macula eorum, nisi ratione etiam illorum intelligatur semper durare, et moraliter perseverare, et hoc posset tollere Deus potentia absoluta, ut dictum est.

Quid dicendum de speciali modo remissionis

per pœnitentiam, de potentia ordinaria. 6. Et ex his, quæ in generali dicta sunt de remissione peccatorum, facile est expedire primum punctum de speciali modo remissionis, quæ fit media poenitentia virtute. Nam, quod attinet ad potentiam ordinariam, resolutio superius facta hic etiam procedit, quia ostensum est universaliter remissionem peccatorum, secundum statutas a Deo leges, nunquam ab isto dari dimidiatam veniam mortalium peccatorum. Ostensum est etiam hujusmodi legem esse connaturalem gratiæ, per quam fit formaliter remissio peccati, etiamsi dispositive fiat per poenitentiam.

7. Summa objectionum Medina.- Attritio debet esse universalis ad remissionem peccati cum sacramento. Contra hanc autem veritatem, nonnullæ objectiones sumi possunt ex Medina, Codice de confessione, tract. 1, q. 12. Summa vero omnium est, quia per omnem contritionem delentur omnia peccata mortalia, de quibus est contritio, et ea tantum ; sed de facto potest dari contritio, quæ sit de quibusdam peccatis mortalibus, et non de aliis; ergo de facto potest dari contritio remittens quædam peccata, et non omnia. Minorem probat variis mediis, quæ eo tendunt ut probent, non omnem veram contritionem necessario esse de omnibus peccatis mortalibus, quod nos supra ostendimus simpliciter falsum esse. Dico autem simpliciter, quia necesse non est contritionem omnem ex parte materialis objecti expresse recogitati esse de omnibus peccatis, quod ad summum probant objectiones Medinæ ; necesse autem est, ut ex vi formalis motivi, atque adeo implicite seu virtualiter quælibet contritio sit de omnibus peccatis mortalibus, contra quod non procedunt dictæ objectiones, ut legenti facile patebit. Et sumi etiam potest ex dictis supra de contritionis essentia et natura. Unde ad minorem propositionem hic assumptam respondendum est, per contritionem remitti omnia peccata, quæ per eam formaliter vel virtualiter homo detestatur. Quod si quis instet de remissione, quæ fit per attritionem, quam contingit ita esse de uno peccato, ut nec formaliter, nec virtualiter sit de aliis, respondendum est, attritionem nunquam per se conferre remissionem peccati sine conjunctione alicujus sacramenti; sacramentum autem non conferre hanc re missionem, nisi infundendo gratiam, quæ omnia peccata mortalia necessario excludit. Unde etiam fit ut nulla attritio sit sufficiens dispositio ad gratiam recipiendam, etiam cum sacramento, nisi se extendat ad omnia peccala mortalia, quae homo commisit, quia dispositio debet esse proportionata formæ et effectui formali ejus. Atque ita fit, ut de quacunque pœnitentia sit sermo, scilicet perfecta vel imperfecta, secundum legem ordinariam non possit per illam fieri remissio unius peccati, quin fiat de omnibus.

Quid sentiendum de potentia absoluta.

8. Atque hinc etiam facile constat, quid dicendum sit de absoluta potentia. In quo aliqua possunt interrogari: unum est, an possit Deus per solam pœnitentiam imperfectam,

nempe attritionem, tollere peccatum mortale absque alia infusione gratiæ, vel majori immutatione voluntatis ; nam si hoc potest, satis clarum esse videtur posse remittere quædam peccata, et non alia, juxta exigentiam attritionis, conferendo effectum moralem proportionatum formæ, seu dispositioni aut mutationi voluntatis. Quod autem illud possit, satis videtur constare ex superioribus, quia nulla ratio implicationis, etiam ex iis, quæ in aliis casibus apparenter objici solent, hic habet locum.

9. Ratio dubitandi.-Non implicat unum peccatum remitti sine alio.— Alia interrogatio huc spectans est an, quando remissio peccati fit per contritionem veram, possit unum peccatum mortale sine alio tolli. Et ratio dubitandi esse potest, quia vera contritio, etiam per absolutam Dei potentiam, non potest esse de uno peccato, quin sit de omnibus; ergo neque per illam potest unum peccaturn remitti, quin remittantur omnia. Sed nihilominus etiam hoc modo negandum est implicare contradictionem, unum mortale peccatum sine alio remitti; cujus rationem supra tetigi in commentariis. Et nunc magis eam declaro ex differentia inter esse et causare contritionis, ob quam neganda est consequentia rationis facta. Nam, quod contritio sit de omnibus peccatis, pertinet ad essentiam ejus, quæ consistit in formali motivo ejus; essentia autem rei et formale objectum ejus est immutabile; nam, si illa mutaretur, jam non esset contritio, sed quippiam aliud. At vero remittere peccata pertinet ad causalitatem contritionis, quæ causalitas, ut supra ostendi, non est formalis, sed dispositiva; neque est omnino naturalis et physica, sed moralis, habens quidem fundamentum in essentiali perfectione contritionis, pendens tamen quantum ad actualem causalitatem ex acceptatione et ordinatione divina. Hinc ergo fit, ut hæc causalitas non sit ita immutabilis sicut essentia; posset enim Deus non esse contentus quacunque contritione ad remittenda peccata, sed exigere certam intensionem, durationem, vel quid simile. Hoc enim (quod aliqui Theologi dixerunt) factum jam esse a Deo, certe non est impossibile, nec repugnantiam involvens. Sic igitur pari ratione potuisset Deus non per quamlibet contritionem remittere omnia peccata. Nam imprimis posset exigere formaliter contritionem peccati in particulari, et expresse recogitati, et consequenter illud solum remittere, et non alia, ad quæ tantum virtuali

ter extenderetur contritio. Deinde posset pro graviori peccato intensiorem et acerbiorem pœnitentiam postulare, et consequenter ob tantam contritionem remittere peccatum tantæ gravitatis, non vero alia graviora. Hac ergo ratione etiam per hunc modum remissionis per pœnitentiam propriam et essentialiter perfectam hoc non implicat contradictionem; neque in hoc aliqua nova difficultas occurrit.

SECTIO II.

Utrum per pænitentiam remittatur æterna pœna mortali peccato debita.

1. De lege ordinaria, remissa mortali culpa, remitti reatum pœnæ æternæ, assertio prima. -Quæstio hæc, sicut præcedentes, potest disputari de potentia ordinaria et de absoluta. Et quoad priorem sensum Hugo, et Richardus de S. Victore sensisse videntur, nunc de facto remitti interdum culpam mortalem per pœnitentiæ virtutem cum voto sacramenti, non vero reatum pœnæ æternæ usque ad ipsam realem sacramenti susceptionem; sed de eorum sententia dicemus infra, agentes de sacramento. Et ideo illa omissa, dico primo, remissa mortali culpa, de facto et secundum legem ordinariam semper remitti reatum pœnæ æternæ. Est conclusio Theologorum omnium, et certa; traditur in Tridentino, sess. 6, c. 14. Et ratio ejus insinuatur capitulo septimo, ubi dicitur, in justificatione accipere hominem non tantum remissionem peccatorum, sed etiam sanctificationem et interiorem renovationem, per quam ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit hæres secundum spem vitæ æternæ. Unde argumentor, quia omnis justus et amicus Dei est filius et hæres; ergo non est subjectus pœnæ æternæ, cum secundum præsentem justitiam jam illi debeatur vita æterna; sed peccatum mortale non remittitur sine hac gratia et justitia; ergo non remittitur sine remissione pœnæ æternæ. Et ideo Paulus ad Rom. 8 inquit: Nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu; et infra: Si Christus in vobisest, corpus quidem mortuum est propter peccatum; sed spiritus vivit propter justificationem; si autem spiritus ejus habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis; et infra: Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; si autem filii, et hæredes, etc.; et cap. 6 : Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habentes fructum

vestrum in sanctificationem, finem aulem ritam æternam. Hæc ergo sanctificatio excludit mortem et pœnam æternam. Et ideo (inter alios sensus) statim vocat gratiam, vitam æternam. Et propterea etiam passim in sacra Scriptura vere pœnitentibus simul cum remissione peccati vita æterna promittitur. Et hoc etiam modo dicitur Deus non amplius recordari eorum peccatorum, quæ per poenitentiam deleta sunt, Ezech. 18 et 33. Eodem etiam sensu dicitur non imputare illa, Psalm. 31; dicitur etiam avertere faciem suam ab illis, Psalm. 50. Denique apud Sanctos est tam frequens, et constans hæc veritas, ut superfluum sit illos referre. Ratio vero, præter divinam ordinationem, sumi potest ex natura ipsius gratiæ, quæ facit hominem proportionatum, et dignum gloria, et ideo ex se habet, ut remittat æternam poenam damni, quæ ipsi gloriæ directe opponitur. Videtur etiam hoc intrinsece sequi ex ipsa remissione culpæ, ut magis ex secundo sensu quæstionis constabit.

---

2. Sicut dispositive per pœnitentiam remittitur culpa, ita pœna æterna.-Objectio.-Solvitur. Hinc vero sequitur, eodem modo remitti homini per pænitentiam æternam pœnam, quo remittitur culpa, scilicet, dispositive, et ad summum secundum meritum de congruo, gratis tamen et absque merito de condigno. Quod aperte significat Concilium Tridentinum supra, et ostendetur latius infra in materia de satisfactione. Nunc breviter ratio est, quia hæc poena remittitur hoc ipso, quod homo constituitur filius Dei; sed hoc fit per poenitentiam dispositive, ex parte vero Dei gratis et ex misericordia; ergo etiam illud. Semper autem intelligendum hoc est comparatione ipsius peccatoris; nam respectu Christi tota hæc remissio ex justitia fit. Objici autem potest, quia juxta probabilem sententiam D. Thomæ, peccator, in eo instanti in quo justificatur, meretur de condigno primam gloriam; ergo meretur non carere illa perpetuo; ergo ineretur remissionem pœnæ æternæ. Dato tamen antecedente, negatur consequentia, quia vita æterna duplicem habet respectum, scilicet hæreditatis et præmii; licet ergo peccator justificatus illam mereatur ut coronam, et præmium, tamen jam supponitur habere jus ad illam ut ad hæreditatem; ita ut nihil novum mereatur, sed illud idem novo titulo obtinendum, et ideo tale meritum jam supponit remissum reatum æternæ pœnæ, ideoque talis remissio non potest cadere sub tale meritum.

Quid dicendum de potentia absoluta.

[ocr errors]

3. Quorumdam opinio. Jam vero quæstio superest, an saltem de potentia absoluta possit Deus remittere culpam non remittendo æternam pœnam. Scotus, et Gabriel, dicta d. 14, et Medina, dict. quæst. 7, negant hoc posse fieri, et fundantur in hoc, quod post actuale peccatum transactum, nihil in homine manet nisi reatus pœnæ æternæ, ita ut esse in peccato mortali, nihil aliud sit, quam esse debitorem atque reum pœnæ æternæ. Et ita intelligunt Augustinum, lib. 1 de Nuptiis, cap. 26, dicentem peccata transire actu et manere reatu. Et fere idem legitur apud Basilium, in Constitutionibus monasticis, c. 5. Ex quo fundamento evidenter sequitur, non posse remitti eulpam mortalem non remisso reatu æternæ pœnæ, quia sunt omnino idem.

4. Fundamentum rejicitur.-Hoc vero fundamentum nobis non probatur, sed potius supponimus illa duo esse moraliter distincta, ut tradit D. Thomas 1. 2, q. 86 et 87, ubi de hac re ex professo agit. Et hæc est etiam communior opinio Theologorum in 4, d. 14 et 15. Et ratio breviter est, quia macula peccati pertinet ad ordinem mali culpæ, et constituit hominem moraliter deformem, et inimicum Deo; debitum autem pœnæ pertinet ad ordinem mali pœnæ, unde præcise sumptum non constituit hominem peccatorem. Propter quod in peccato originali tradunt Concilia, ex Adamo ad nos dimanare, non solum pœnæ reatum, sed etiam id quod habet veram rationem culpæ. Et e contrario, quando nunc remittitur culpa, non remittitur tota pœna, ut sequenti sectione dicam, et consequenter nec remittitur totus reatus, seu totum debitum, et tamen remittitur tota culpa; est ergo inter hæc aliqua moralis distinctio constituenda.

5. Possitne culpa sine pœna æterna remitti. -Pars affirmans suadetur. —Hinc quæstio proposita oritur, an in remissione separari possint culpa et pœna æterna, vel sint necessario connexa; nam, cum sint distincta, videntur posse separari. Item quia, manente culpa, posset Deus remittere pœnam, ita ut proxime, ut sic dicam, non sit homo debitor illius, etiamsi radicaliter sit dignus illa ratione culpæ ergo e contrario posset Deus tollere habitualem culpam, et tamen relinquere hominem ordinatum ad æternam poenam. Confirmatur; nam Deus de potentia absoluta posset hominem justum, et qui nihil unquam peccavit, privare æterna beatitudine, imo et

quocunque dolore afficere, non per modum pœnæ, quæ respectum dicit ad culpam, sed quia, ut supremus Dominus, potest sua creatura uti ut voluerit; ergo, si in creatura supponitur culpa digna tali pœna, potest illud æternum malum illi infligere per modum pœnæ, etiamsi illi remittat culpam.

6. Replica.-Enodatur.-Dicetur fortasse, æternitatem pœnæ ut sic necessario auferri ablata æternitate culpæ, atque adeo etiam ablata culpa, quia mortale peccatum non est dignum æterna pœna, nisi quatenus ipsum æterne durat. Sed hoc non est ita, ut constat ex materia de peccatis; tota enim dignitas. pœnæ, quæ est in peccato mortali, est in ipso actuali peccato, etiam si momentaneum sit; sicut totum meritum æterni præmii est in actu virtutis, etiam momentaneo; ergo ratione ipsius actus potest Deus eamdem pœnam infligere, quamvis habitualem culpam tollat. Et confirmari potest; nam in peccato veniali videtur Deus sæpe remittere culpam, relicta tota pœna illa debita, de quo in quæstione octogesima septima.

- In

7. Rationes pro contraria sententia. contrarium vero est, quia, licet habitualis culpa, et reatus pœnæ ratione distinguantur penes diversos respectus rationis, tamen in re videntur esse omnino idem, quia per ipsammet culpam fit homo dignus pœna. Propter quod dixit Augustinus peccata transire actu, manere reatu; ergo impossibile est omnino culpam mortalem auferri, et manere eumdem prorsus reatum pœnæ æternæ. Et confirmatur, quia si homo manet dignus æterna pœna et vindicta, ergo manet invisus Deo et dignus odio ejus; quia odium divinum nihil aliud esse videatur, quam hæc æterna ira, ex qua vindictam sumit de peccatore; quia Deus, neque gratis, neque alio modo habet odio creaturam suam; sed peccatum cum physice nihil positivum relinquat, non censetur alio modo manere moraliter, nisi quia relinquit hominem dignum hoc odio Dei; ergo, si hoc totum manet, intelligi non potest quid ablatum sit, cum dicitur culpa remissa.

8. Resolutio. Pana damnatorum non potest infligi cum remissa est.—Hæc disputatio non videtur magni momenti, et ideo liberum esse potest hoc vel illo modo in illa sentire. Ego tamen breviter ita censeo, aliud esse loqui de poena æterna in communi, aliud de pœna æterna prout nunc de facto illam patiuntur damnati in inferno. Hoc posteriori modo existimo impossibile post remissionem

culpæ mortalis manere hominem dignum tali pœna. Quia illa pœna talis modi est et generis, ut intrinsece supponat perversam voluntatem et inimicitiam inter eum qui illam patitur et auctorem ejus; includit enim talem statum, in quo et voluntas sit obstinata in malo, et intellectus apprehendat Deum ut inimicum; unde fit, ut illa voluntas perpetuo odio habeat Deum, et specialem tristitiam, et vermem etiam conscientiæ habeat; quæ omnia non potest habere voluntas ordinata et peccato carens. Hæc ergo æterna poena repugnat post remissionem culpæ, non propter æternitatem, ut sic, sed propter speciem et modum ejus, et propter objecta, quæ requirit, quæ destruuntur remissa culpa.

At

9. Potest tamen alia qualibet poena. vero, loquendo priori modo, non video repugnantiam quod Deus aliquo genere pœnæ in æternum possit punire culpam remissam, de potentia absoluta loquendo, ut argumenta in principio facta videntur ostendere. Hæc enim duo mala culpæ et poenæ sunt diversarum rationum, et quamvis unum in alio fundetur, tamen culpa semel existens potest relinquere sufficientem rationem pœnæ proportionate, et quæ existentiam culpæ non requirat; sicut inter homines post remissam culpam habet suum locum pœna. Declaratur, quia nulla in hoc potest ostendi repugnantia, quod Deus homini peccatori conferat gratiam et justitiam, et consequenter eum jam tanquam justum diligat, illique peccatum remittat, et tamen quod legem statuat nunquam illi dandi gloriam, quamvis sit suo modo debita gratiæ, ratione injuriæ sibi facta. Unde etiam nunc ipsa acceptatio ad gloriam, quamvis sit suo modo debita gratiæ, et connaturalis illi, tamen simpliciter est libera et voluntaria Deo, atque adeo suo modo gratia, de potentia absoluta separabilis ab interna justitia; non ergo implicat contradictionem aliquam, æternam pœnam manere post culpam remissam.

SECTIO III.

Utrum per pænitentiam tota pœna temporalis remittatur.

1. Error hæreticorum. - Duo possunt in præsenti quæri: unum est, an illa poenitentia, quæ obtinet remissionem culpæ et poenae æternæ, semper obtineat necessario remissionem omnis poenae temporalis; alterum est, an aliqua pœnitentia possit tollere omnem pœnam temporalem. Et in utroque errant

hæretici hujus temporis. Nam primum dicunt, remisso peccato, omnem omnino pœnam remitti. Ex quo deinde inferunt nullam pœnam posse per nostram pœnitentiam tolli, sed necessarium esse ut Deus gratis illam condonet; et inde incidunt in alios errores negando purgatorium, indulgentias, etc. Fundamenta illorum sunt illa communia, quod Christus infinite nobis meruit, et pro nobis satisfecit, et quod est præsumptio humana velle satisfacere Deo pro re aliqua. Deinde in præsenti applicant illa testimonia, quibus nos supra probavimus remitti poenam æternam. Nam promisit Deus se daturum oblivioni peccata per pœnitentiam remissa; satis autem eorum recordaretur, si illa vel temporaliter puniret. Item, quia opera Dei sunt perfecta; et quia gratia non est minus efficax quam culpa, et similia, quæ latius videri possunt in modernis, qui contra illos scribunt, præsertim Castro, contra hæreses, verb. Pænitentia, hæresi 3; Hosio, in confessione, c. 48; Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 37 et 38; et Bellarm., toto lib. 4 de Pœnitentia; Clictovæ., lib. 3 Antilutheri, c. 3.

Remissa culpa per pænitentiam non semper remitti totam temporalem pœnam. Assertio prima.

2. Vera autem doctrina Catholica in tribus propositionibus consistit. Prima est: remissa culpa mortali per pœnitentiam, non semper remittitur tota temporalis pœna. Est de fide, definita in Conc. Trident., sess. 6, c. 14 et 30, et sess. 4, c. 2 et 8, et can. 12, 13 et 14. Et sumitur ex sacra Scriptura, nam 2 Reg. 12 et 14 ita Deus remisit culpam David, ut temporalem quamdam pœnam remittere noluerit; et idem legimus de Moyse, Aaron, et aliis, Num. 14 et 20. Peccatum etiam originale nobis remittitur, et ipsum actuale remissum fuit Adamo, Sapientiæ 10, et tamen temporales pœnæ seu pœnalitates tam in illo quam in nobis manent, ut notavit August., lib. 2 contra Faustum, c. 67, et 2 de Peccatorum meritis, c. 34, et late ac optime lib. de Ver. et falsa pœnit., cap. 5, 15 et 18. Sic etiam intelligit Gregor., lib. 9 Mor., c. 17, illud Job 9: Sciens quia non parceres delinquenti, quia, licet remittat injuriam, non tamen pœnam omnem sine condigna satisfactione, ut latius tractat etiam Chrys., hom. 5 de Poenit.

3. Nec refert, quod in citatis locis Scripturæ sacræ sermo sit de poenis hujus vitæ ; nam imprimis id satis est, ut sit falsa sententia hæreticorum, et invalidæ rationes eorum;

« PredošláPokračovať »